Migne Patrologia Latina Tomus 29
HieStr.PrInEv 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Beatissimo papae Damaso Hieronymus.
Novum opus facere me cogis ex veteri, ut post exemplaria Scripturarum toto orbe dispersa, quasi quidam arbiter sedeam: et quia inter se variant, quae sint illa quae cum Graeca consentiant veritate, decernam. Plus labor, sed periculosa praesumptio, judicare de caeteris, ipsum ab omnibus judicandum: senis mutare linguam, et canescentem jam mundum ad initia retrahere parvulorum. Quis enim doctus pariter vel indoctus, cum in manus volumen assumpserit, et a saliva, quam semel imbibit, viderit discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem, me falsarium, me clamans esse sacrilegum, qui audeam aliquid in veteribus libris addere, mutare, corrigere? Adversus quam invidiam duplex causa me consolatur: quod et tu, qui summus Sacerdos es, fieri jubes: et verum non esse quod variat, etiam maledicorum testimonio comprobatur. Si enim Latinis exemplaribus fides est adhibenda, respondeant, quibus: tot enim sunt exemplaria pene quot codices. Sin autem veritas est quaerenda de pluribus: cur non ad Graecam originem revertentes, ea quae vel a vitiosis interpretibus male edita, vel a praesumptoribus imperitis emendata perversius, vel a librariis dormitantibus addita sunt, aut mutata, corrigimus? Neque vero ego de veteri disputo Testamento, quod a Septuaginta senioribus in Graecam linguam versum, tertio gradu ad nos usque pervenit. Non quaero quid Aquila, quid Symmachus sapiant, quare Theodotion inter novos et veteres medius incedat. Sit illa vera interpretatio, quam Apostoli probaverunt. De novo nunc loquor Testamento: quod Graecum esse non dubium est, excepto apostolo Matthaeo, qui primus in Judaea Evangelium Christi Hebraicis litteris edidit. Hoc certe cum in nostro sermone discordat, et diversos rivulorum tramites ducit: uno de fonte quaerendum est. Praetermitto eos codices, quos a Luciano et Hesychio nuncupatos, paucorum hominum asserit perversa contentio: quibus utique nec in veteri Instrumento post Septuaginta Interpretes emendare quid licuit, nec in Novo profuit emendasse: cum multarum gentium linguis Scriptura ante translata, doceat falsa esse quae addita sunt. Igitur haec praesens praefatiuncula pollicetur quatuor tantum Evangelia, quorum ordo est iste, Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes, codicum Graecorum emendata collatione, sed Veterum. Quae ne multum a lectionis Latinae consuetudine discreparent, ita calamo temperavimus, ut his tantum quae sensum videbantur mutare, correctis, reliqua manere pateremur ut fuerant. Canones quoque, quos Eusebius Caesariensis episcopus Alexandrinum secutus Ammonium, in decem numeros ordinavit, sicut in Graeco habentur, expressimus. Quod si quis de curiosis voluerit nosse, quae in Evangeliis, vel eadem, vel vicina, vel sola sint, eorum distinctione cognoscat. Magnus siquidem hic in nostris codicibus error inolevit, dum quod in eadem re alius Evangelista plus dixit, in alio quia minus putaverint, addiderunt. Vel dum eumdem sensum alius aliter expressit, ille qui unum e quatuor primum legerat, ad ejus exemplum caeteros quoque aestimaverit emendandos. Unde accidit, ut apud nos mixta sint omnia, et in Marco plura Lucae atque Matthaei: rursum in Matthaeo plura Joannis et Marci, et in caeteris reliquorum quae aliis propria sunt, inveniantur. Cum itaque Canones legeris, qui subjecti sunt, confusionis errore sublato, et similia omnium scies, et singulis sua quaeque restitues. In Canone primo concordant quatuor, Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes. In secundo tres, Matthaeus, Marcus, Lucas. In tertio tres, Matthaeus, Lucas, Joannes. In quarto tres, Matthaeus, Marcus, Joannes. In quinto duo, Matthaeus, Lucas. In sexto duo, Matthaeus, Marcus. In septimo duo, Matthaeus, Joannes. In octavo duo, Lucas, Marcus. In nono duo, Lucas, Joannes. In decimo propria unusquisque, quae non habentur in aliis, ediderunt. Singulis vero Evangeliis, ab uno incipiens usque ad finem librorum, dispar numerus increscit [ Al. accrescit]. Hic nigro colore praescriptus, sub se habet alium ex minio numerum discolorem, qui ad decem usque procedens, indicat prior numerus, in quo sit Canone requirendus. Cum igitur aperto codice, verbi gratia, illud sive illud capitulum scire volueris, cujus Canonis sit, statim ex subjecto numero doceberis, et recurrens ad principia, in quibus Canonum est distincta congeries, eodemque statim Canone ex titulo frontis invento, illum quem quaerebas numerum ejusdem Evangelistae, qui et ipse ex inscriptione signatur, invenies: atque e vicino caeterorum tramitibus inspectis, quos numeros e regione habeant, annotabis. Et cum scieris, recurres ad volumina singulorum, et sine mora repertis numeris, quos ante signaveras, reperies [ Al. reperias] et loca, in quibus vel eadem, vel vicina dixerunt. Opto, ut in Christo valeas, et mei memineris, Papa beatissime.