Praefatio in VI comoedias (Hrothsuita Gandersheimensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio in VI comoedias
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137


Praefatio in VI comoedias

Praefatio in VI comoedias (Hrothsuita Gandersheimensis), J. P. Migne 137.0973A

Praefatio in VI comoedias

137.0971D| 1 Plures inveniuntur catholici, cujus nos penitus expurgare nequimus facti, qui, pro cultioris facundia sermonis, gentilium vanitatem librorum utilitati praeferunt sacrarum Scripturarum. Sunt etiam alii sacris inhaerentes paginis, qui licet alia gentilium 137.0972D| spernant, Terentii tamen figmenta frequentius lectitant, et, dum dulcedine sermonis delectantur, nefandarum notitia rerum maculantur. Unde ego, Clamor validus Gandeishermensis, non recusavi illum imitari dictando, quem alii colunt legendo; quo, 137.0973A| eodem dictationis genere, quo turpia lascivarum incesta feminarum recitabantur, laudabilis sacrarum castimonia virginum, juxta mei facultatem ingenioli, celebraretur. Hoc tamen facit non raro verecundari gravique rubore perfundi, quod, hujus modi specie dictationis cogente, detestabilem illicite amantium dementiam et male dulcia colloquia eorum, quae nec nostro auditui permittuntur, 2 accommodari dictando mente tractavi et styli officio designavi. Sed, si haec erubescendo negligerem, nec proposito satisfacerem, nec innocentium laudem adeo plene juxta meum posse exponerem, quia quanto blanditiae amantium ad illiciendum promptiores, tanto et superni adjutoris gloria sublimior et triumphantium victoria probatur gloriosior, praesertim cum feminea 137.0973B| fragilitas vinceret, et virile robur confusioni subjaceret. Non enim dubito mihi ab aliquibus objici quod hujus vilitas dictationis multo inferior, multo contractior, penitusque dissimilis ejus, quem proponebam 137.0974A| imitari; sit, sententiis concedo: ipsis tamen denuntio me in hoc jure reprehendi non posse, quasi his vellem abusive assimilari, qui mei inertiam longe praecesserunt in scientia sublimiori. Nec enim tantae sum jactantiae, ut vel extremis me praesumam conferre auctorum alumnis, sed hoc solum nitor, ut, licet nullatenus valeam apte, supplici tamen mentis devotione, acceptum in datorem retorqueam ingenium. Ideoque non sum adeo amatrix mei, ut pro vitanda reprehensione, Christi, qui in sanctis operatur, virtutem (quocunque ipse dabit posse) cessem praedicare. Si enim alicui placet mea devotio, gaudebo; si autem, vel pro mei abjectione, vel pro vitiosi sermonis rusticitate nulli placet, memetipsam tamen juvat quod feci; quia, dum proprii 137.0974B| vilitatem laboris in aliis meae inscientiae opusculis heroico ligatam strophio, in hac dragmatica junctura serie colo, perniciosas gentilium delicias abstinendo devito.