Jump to content

Praefatio in epistolam ad Ephesios

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio in epistolam ad Ephesios
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Praefatio in epistolam ad Ephesios (Claudius Taurinensis), J. P. Migne

Praefatio in epistolam ad Ephesios (0839C)

Proprio domino meo inclyto atque glorioso, mihi speciali cultu affectuque prae cunctis mortalibus diligendo, gratia Dei Patri patriae potius quam imperatori, cujus imperii dignitas ex fonte orta est pietatis, sanctae Dei Ecclesiae catholicae filio Hlodohico Claudius peccator.

Cum nostris temporibus tepescentibus studiis rarus quisque inveniatur quotidiana intentione promptissimus, non solum ad disserendum quae indiscussa sunt, sed etiam ad legendum quae jam a majoribus disserta sunt, mirum a me opus tanta ac tam sublimis vestra exigit imperialis potestas, cum Epistolas magistri gentium apostoli Pauli ex tractatibus majorum nostrorum disserere jubet qui nos illuminantes e Christo in studio hujus operis affatim scientia (0839D)et tempore praecesserunt. Novit namque sacratissima et mihi semper amantissima serenitas vestra, quae piis est semper operibus intenta, et sanctis lectionibus erudita, quam sub imperiali diademate theoreticam non ambigo peragere vitam; quid de laude earumdem epistolarum in Epistola sua secunda (0840C)scripserit beatus porro apostolus Petrus, in qua ait: Sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, sicut et in omnibus Epistolis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines depravant, sicut et caeteras scripturas ad suam ipsorum perditionem. Ecce teste beato Petro ejus coapostolo invenimus quod adhuc in carne viventibus ipsis apostolis, ob difficultatem sensus illarum ab indoctis hominibus, qui eas non recte intellexerunt, diversae haereses emerserunt. Quis ergo ad expositionem illarum digne vel proprie accedere possit, quas tantus ac talis primus in carne Domini confessor et Novi Testamenti Ecclesiae pastor asserit esse difficiles intellectu? Attamen, licet non viribus (0840D)meis, sed meritis vestris, adjuvante illo qui aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas: qui est fidelis in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis; qui dixit: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; largiente pietate ejus, circa socordiam sensus mei Epistolas (0841A)beati jam dicti apostoli Pauli ad Ephesios atque ad Philippenses, non tam ex majorum tractatibus, quam ex diversorum tractatuum sententiis, veluti mendicus non habens propriam segetem, sed post terga metentium ex aliorum segete congregat sibi victum, ne hiemis tempore fame periclitetur: ita et ego ex aliorum dictis, has brevi stylo comprehendi Epistolas. Quam expositionem si aptam ad legendum judicaverit serenitas vestra, ad auctorem referite Christum: quia hoc ipsum, ut praefatus sum, donante Domino vestrum est. Si vero reprehensioni patuerit propter sermonis rusticitatem, remota fallacia quae rectam fidem offendit, hujusmodi homines a nobis non pertimescendos ille admonuit, de quo loquimur, et quem tenemus in manibus, qui regnum (0841B)Dei non in sermone, sed in virtute esse perdocuit, as semetipsum verbo potius quam scientia imperitum esse scripsit. Funestum atque detestabile Pelagii dogma, qui ingratus divinae gratiae exstitit praedicator per coelestis gratiae gratissimum praeconem beatissimum Augustinum de hac epistola, quantum potui, funditus abdicavi.

Sed et illorum qui ex hac ad Ephesios Epistola fulciri moliti sunt haeresem suam, ubi ait, Sicut elegit nos ante mundi constitutionem, animas hominum ante mundi principium fuisse et coaeternas Deo creatori senserunt; sive etiam in Epistola ad Philippenses Deum Patrem potiorem Filio crediderunt. Haec omnia, velut mortale praecipitium aut lethale (0842A)virus, catholicis auribus denuntio fugienda: quorum idcirco reticeo vocabula, ne derogare videar, praecessores potius, quam dicere veritatem.

Epistolam sane Apostoli ad Galatas in qua anno praeterito, in quantum valui, studiosissime laboravi, nihil in ea nuper auxi: sed ita, ut antea a me comprehensa est, huic vero operi juxta ordinem suum in capite sociavi.

De caeteris vero epistolis, licet plurima penes me teneantur excerpta, multa tamen adhuc supersunt perquirenda. Sed quia me anno praesenti, praepedientibus peccatis meis, graviter obligastis, et nimiis anxietatibus deditus, mihi vivere non libet, neque Scripturas perscrutari licet. Unde obsecro clementiam vestram, ut non mihi sitis molestus (0842B)exactor: quia si me adjuverit pietas divina, ego ad reddendum devotus sum debitor. Omnipotens Dominus, qui est Rex regum et Dominus dominorum, vos dominum meum inimicorum omnium superare insidias faciat; concessoque praemio sincerissimae charitatis, ad profectum et ornatum totius Ecclesiae, ita vivere concedat, ut finito mortalis vitae termino, liberum a peccati conscientia suo sancto astare faciat throno. Explicit.

INCIPIT TRACTATUS.

Ephesii sunt Asiani. Hi accepto verbo veritatis perstiterunt in fide, hos collaudat Apostolus scribens eis a Roma de carcere, etc.