Jump to content

Praefatio in expositionem Psalmorum (Smaragdus S. Maximini)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio in expositionem Psalmorum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129


Praefatio in expositionem Psalmorum

Praefatio in expositionem Psalmorum (Smaragdus S. Maximini), J. P. Migne 129.1023B

Praefatio in expositionem Psalmorum

Incipit praefatio Smaragdi presbyteri.

Hanc expositionem psalmorum de dictis plurimorum 129.1022C| in brevi collegimus patrum, ut ejus breviatio nocivum demat fastidium, et cordis ejus proficuum 129.1023A| acuat et aperiat intellectum, ut ea quae in psalmis sub litterarum tegmine latitant clausa, ocius ei patefacta clarescant. Brevis etenim lectio avidius legitur, citius intelligitur, et memoriae facilius commendatur, et firmiter retinetur. Necesse est ergo ut haec spiritalis expositio psalmorum frequenter a fidelibus legatur, et ipsi psalmi sapienter, assidue et humiliter recitentur, quia semper in eis cura mentis, sanitas cordis, et animae medicina reperitur. Est enim in eis consolatio magna lugentium, spes beata justorum, sanitas infirmorum, fortitudo et refugium periclitantium, et spiritaliter convivantium deliciosa nimis in eis comperitur epulatio. Per assiduam enim psalmorum meditationem cor poenitentis compungitur, et proficuus ab eo lacrymarum 129.1023B| imber profunditur. In psalmis enim promissio vitae aeternae legitur, et spes regni coelestis firmiter in animo confirmatur. Remissio peccatorum in eis concedi promittitur, et laborantibus refectio cum gloria perpetua feliciter praeparatur. Est enim in eis thesaurus sapientiae et scientiae sub tegmine litterarum absconditus, qui vitam aeternam fidelibus ministrat detectus. Est hortus conclusus, ut talibus aquis irriguus, et aromaticis floribus constipatus. Est fons signatus coelesti poculo plenus, ad potandum 129.1024A| semper fidelibus aptus, et sine defectu haurientibus ad potandum mellifluus. Est ferculum Domini spiritalibus deliciis plenum et omnibus vitalibus alimentis refertum. Per suavia enim psalmorum canora alternantibus choris divina in Ecclesia peraguntur officia. Per eos nocturna laus cum mentis alacritate Domino canere incipitur, et dimisso noctis silentio fidelium ora mellifluam erumpunt in musicam. Per illos laudis diurnae meditatio horis competentibus peragitur, et per eorum sacratissima verba memoria Domini ad cor reducitur, ut ei cum gratiarum actione jugiter laus indefessa cantetur. Per eos hymnidica dulciter componuntur carmina, et mellifluum melos in jubilo canitur alleluia, et, ut breviter dicam, in psalmorum dulcissimo cantu 129.1024B| cum laudibus, hymnis et canticis spiritalibus in Ecclesia totus incipitur, peragitur atque perficitur ornatus. Est et aliud in psalmorum thesauro mirabiliter ab Spiritu sancto compositum atque reconditum, ut quicunque psalmorum verba cantat aut recitat, sive in orationibus pro peccatis praeteritis abluendis, sive in obsecrationibus pro virtutibus adipiscendis, sive in gratiarum actionibus pro jam adeptis, non quasi aliena prophetia, sed quasi sua et propria verba cantat et recitat.