Migne Patrologia Latina Tomus 124
Praefatio in homilias suas
- Praefatio in homilias suas (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne
Praefatio in homilias suas
124.1129C| Ego humilis frater Heinricus monachus, praedilectorum Patrum commonitus petitionibus, quatenus homelias, id est vulgares sermones, pro facultate mei ingenii edam. Quibus obsecrationibus aures inclinavi, licet non sponte, sed quasi invitus, spem tamen ponens in eum, qui aperit: Aperi os tuum, etc. Et etiam propter laudem divinam excolendam tale onus causa devotionis et obedientiae subii laborem. Quapropter universitati vestrae supplico sicut inscius ad bellum, qui nescit inire duellum vel ut precibus vestris obnixis accinctus sic discrete ac lucide valeam inchoare opusculum, ut primum medio, medium 124.1130C| non discrepet imo: hoc etiam expostulans attentius ab illis, qui forte causa deductionis velint huic opusculo insudare, si quid corrigendum in eo invenerint, charitativae lima correctionis studeant diligenter polire. Sancti Spiritus gratia dignetur nobis adesse, qui spem nostram ad mysterium Incarnationis Filii Dei figimus sic exordiendo: Ecce veniet desideratus, etc.
Incipit prima homilia de Ante Natale Domini.
Appropinquante jam sacratissima solemnitate, qua Salvator noster inter homines nasci misericorditer voluit, etc.