Jump to content

Praefatio in officia Ciceronis

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio in officia Ciceronis
1534
editio: incognita
fons: [1]

Videntur mihi singulari consilio Graeci in definitione artis hoc posuisse, quod aliquam in vita utilitatem habere debeat. nam omnes artes instrumenta sunt vel privatae vitae conservandae vel regendae reipublicae. nec opus est, hic enarrare singulas et ostendere propter quos usus inventae sint et a maioribus ad posteros magna cura transmissae. illud magis est necessarium admonere, ut hi, qui haec studia litterarum ingrediuntur, initio considerent, quis sit harum artium finis, quae sit ex ipsis petenda utilitas, quod qui sciet et vim et dignitatem artium rectius cognoscet, et prudentius eliget ea, quae maxime prodest discere.

Ad haec numquam perfectam doctrinam consequuntur isti, quorum animus non prospicit certum finem studiorum, et vagantur temere ac sine ordine ac ratione per varias disciplinas «τέχνη ἔστι σύστημα ἐγκαταλήψεων ἐγγεγυμνασμένων πρός τι τέλος εὔχρηστον τῶν ἐνὶ τῶι βίῶι» (Galenus, definitiones medicinae). finem seu utilitatem in omnibus artibus in primis spectandam esse probat ex ipsius artis definitione, quae et Quintiliani causa fuit, cur rhetorices finem tam magna cura libro secundo capite decimo octavo quaesiverit.

Omnis autem doctrina aut rerum cognitionem continet aut verborum, et quia rerum notae verba sunt, prior est verborum cognitio; ad quam comparandam tametsi necessariae sunt artes: grammatica, dialectica, rhetorica; tamen sine exemplis artes ipsae sunt inefficaces. ideo boni auctores legendi sunt, ex quibus linguae phrasim discamus, ex quorum imitatione comparemus nobis eiusmodi genus orationis quod adhiberi possit ad graves causas explicandas, quodque ]umen afferre rebus obscuris possit, si quando homines de magnis rebus, ut saepe accidit, docendi erunt.

Nemo autem ignorat optimum dicendi magistrum esse Ciceronem. verum hic libellus habet singulares dotes, multos continet locos communes, in iis est magna figurarum varietas, in iis autem narrationes, quae valde conducunt ad eloquentiam. Antonius apud Ciceronem ait nullam partem in dicendo difficilius effici quam perspicuam narrationem. quare magnopere prodest egregia exempla narrationum tenere, quae nobis proponamus intuenda, ut in dicendo aliquam similitudinem illorum consequamur.

Primum ergo in huius operis vestibulo atque aditu cogitabit auditor hanc lectionem profuturam esse ad alendam verborum scientiam. itaque cum universam orationis seriem ac phrasim observabit, tum excerpet tamquam flores insignes figuras ac iucundas narrationes et sententias maxime memorabiles; nam omnino danda est opera, ut aliquid inde ad nostrum usum transferamus, nostra oratio locupletior ex hac fiat: non enim obiter inspicienda sunt haec opera, sicut tabulas praeclare pictas et ad spectandum propositas tantum voluptatis causa contemplamur, nullam inde partem nobiscum auferimus, sed ita contemplemur, ut amoenissimos hortos, in quibus sparsim decerpimus fructus aut flores qui maxime delectant.

Altera de rerum cognitione deliberatio esse debet, quarum rerum scientiam hinc auferre possumus. prodest autem quendam artium ordinem tenere animo comprehensum et fines atque usus illarum videre. aliae de natura rerum disputant, aliae continent religionem, aliae rationem regendae reipublicae et iudicandi forenses controversias, aliae continent praecepta de moribus civilibus in omni vitae genere necessaria.

Cum itaque legimus aliquid, expendere debemus ad quem ordinem artium pertineat: utrum in administratione reipublicae profuturum sit, an privata vita; et haec deliberatio non modo excitat studia et acuit curam discendi, sed etiam ad ipsas artes rectius intelligendas et percipiendas plurimum confert. facilius enim percipiuntur illa, quorum quasi regiones quam late pateant et metas deprehendimus.

Pertinet autem hic libellus Ciceronis ad philosophiam moralem, continet enim definitiones virtutum, et sunt addita definitionibus multa praecepta de moribus civilibus, atque haec magna ex parte oratorio more, populari genere orationis, ut intelligere ea et in communi vitae consuetudine imitari homines praediti communi sensu possint; nam exiles disputationes, quales sunt apud Aristotelem, doctrinam quidem continent non illiberalem, sed subobscuram et propemodum consulto recedentem longius ab imperitorum intellectu atque iudicio. hae definitiones facilius intelligi et ad cottidianum usum vitae accommodari possunt.

Porro hoc in confesso est, necessarium esse omnibus quandam de moribus doctrinam et descriptionem virtutum, ut in nostris moribus et in hominum negotiis iudicandis intelligere possimus, quid deceat, quid non deceat, quae sunt recte, quae secus facta. tenere ergo formas et imagines virtutum oportet, quas in omnibus consiliis, in omnibus negotiis iudicandis sequamur. atque haec doctrina proprie vocanda est humanitas, ac recte et civilem vivendi rationem ostendit omnibus aetatibus, quam qui non norunt, parum admodum distant a bestiis.

Quamquam autem aliis locis magis fortasse convenit, ostendere quod sit discrimen huius doctrinae et evangelii, tamen et haec duxi hac de re admonendos esse auditores, ut eximatur eis error, qui iam istorum animos occupavit, haec ethnicorum scripta indigna esse quae Christiani homines legant, et philosophiam procul fugiendam esse Christianis. itaque breviter hac de re sententiam nostram exponemus.

Philosophia nihil affirmat de voluntate Dei, nihil praecipit de timore et fiducia in Deum: haec proprie ad evangelium pertinent. sed praeter haec civilis vitae praecepta, necessaria sunt, quae doceant quomodo homines inter se tranquille vivere possint: haec in philosophia traduntur, et a viris excellentibus causae eorum in ratione positae deprehensae sunt.

Neque existimandum est Christum venisse in mundum, ut haec praecepta traderet, aliud quiddam de voluntate Dei et de fiducia in Deum exposuit, quae ratio humana non potuit deprehendere. interim tamen et civilia officia vitae approbat Deus et requirit ab omnibus aetatibus, hac disciplina coerceri vult homines non aliter atque magistratuum legibus et institutis, quae cum iis praeceptis magnam habent cognationem, nam ex iis tamquam ex fontibus omnes leges et omnia iura magistratuum nata sunt et ob hanc causam magnam habet utilitatem haec doctrina, quia cum ostendat causas legum et publici iuris, multum adiuvat ad intelligendum omnes de civilibus rebus disputationes.

Ut igitur decet Christianos hanc civilem societatem colere et adiuvare, ita haec doctrina de civilibus moribus atque officiis cognoscenda est. non est pietas, Cyclopum more vivere, sine iure, sine legibus, sine doctrina, sine aliis vitae praesidiis, quae continentur litteris. quare isti, qui vituperant philosophiam, non tantum belligerantur cum natura humana, sed etiam graviter laedunt evangelii gloriam, quod iubet, ut disciplina civili homines coerceantur, et maximis praemiis ornat natura honesta instituta, quae continent civilem societatem hominum.

Non ergo contemnendi sunt philosophi et alii scriptores, qui honesta vitae praecepta tradunt, sed diligenter legendi, ut acuant iudicium de civilibus negotiis et moribus. multa poterunt monere viri sapientes in republica versati, quae usu cognoverunt, quorum cognitio nos reddet cautiores in magnis rebus gerendis.

Exposui quid hi libelli et ad verborum copiam et ad rerum scientiam conferant, nam et copiam sermonis alunt et firmant iudicium de moribus, quorum utrumque valde necessarium est in vita.

Sed est alia quaedam utilitas horum libellorum, quae ad eloquentiam pertinet, quae vel meo iudicio vel praecipua est. omnes docti viri praecipiunt, ut locos communes habeamus instructos, ex quibus sumamus orationem de honestis rebus, quoties opus erit. nam omnia negotia in vita, iudicantur ex locis communibus virtutum et vitiorum, eamque ob causam ad illos referenda est oratio, de quocumque negotio instituta fuerit.

Hic primum prodest locos perfecte cognitos habere, nam res ipsae perfecte cognitae, gignunt orationem, sed magis etiam prodest habere in promptu sic tractatas et ornatas a Cicerone, ut inde verba atque ornamenta mutuari possimus aut certe imitari. quid enim agit hic aliud Cicero, nisi ut locos communes, hoc est, virtutum definitiones colligeret? ad quas revocanda sunt omnia civilia negotia, de quibus dicendum est.

Si scribis epistolam, in qua agis gratias amico bene de te merito, quam multa ornamenta suppeditabit Cicero in illo loco, qui continet praecepta de gratitudine? multae ibi similitudines, multa argumenta sunt, quae ad usum nostrum transferre possumus.

Si in deliberatione incidat utilitatis cum honestate contentio, ut saepe fit, quam multa sumi poterunt ex tertio libro? quid gravius in tali controversia dici potest historia Cyrsili quem cum Athenienses dantem utile consilium, sed inhonestum, lapidibus obruissent, mulieres etiam Athenienses eius uxorem lapidaverunt: tantam esse vim honestatis Athenienses voluerunt, ut novo exemplo putarent in eum animadversum esse, qui utilitatem anteferendam esse iudicasset honestati.

Talia ornamenta apte translata in nostram orationem, non modo gratiam, sed etiam auctoritatem conciliant. supra dixi de verbis et sententiis excerpendis, haec vero maior erit utilitas, integros locos ordine cognoscere et eorum formas tenere, quas vel imitemur, vel usurpemus cum opus erit, quia cum omnia negotia in vita referuntur ad tales locos, necesse est, ut copiose instructos atque paratos habeamus, ac sicubi deerunt hae opes, is nullam causam neque recte iudicare, neque clare exponere poterit.


Dixi.