Praefatio in opera Latina

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Praefatio in opera Latina
anno incognito
editio: incognita
fons: [1]

Martinus Luther pio lectori salutem.

Multum diuque restiti illis, qui meos libros seu verius confusiones mearum lucubrationum voluerunt editas, tum quod nolui antiquorum labores meis novitatibus obrui et lectorem a legendis illis impediri, tam quod nunc Dei gratia exstent methodici libri quam plurimi, inter quos Loci communes Philippi excellunt, quibus theologus et episcopus pulchre et abunde formari potest, ut sit potens in sermone doctrinae pietatis, praesertim cum ipsa sacra biblia nunc in omni prope lingua haberi possint, mei autem libri, ut ferebat, immo cogebat rerum gerendarum nullus ordo, ita etiam ipsi sint quoddam rude et indigestum cahos, quod nunc nec mihi ipsi sit facile digerere.

His rationibus adductus cupiebam omnes libros meos perpetua oblivione sepultos, ut melioribus esset locus. verum improbitas et importune pertinacia aliorum, qui mihi quotidie aures implebant, futurum esse, si ego vivus non permitterem edi, tamen post mortem meam essent certissime edituri ii, qui prorsus nescirent causas et tempora rerum gestarum, et ita ex una confusione fierent plurimae, vicit (inquam) eorum improbitas, ut edi permitterem. accessit simul voluntas et imperium illustrissimi principis nostri Iohannis Friderici electoris etc. qui iussit, immo coegit typographos non solum excudere, sed et maturare editionem.

Sed ante omnia oro pium lectorem, et oro propter ipsum dominum nostrum Iesum Christum, ut ista legat cum iudicio, immo cum multa miseratione. et sciat, me fuisse aliquando monachum, et papistam insanissimum, cum istam causam aggressus sum, ita ebrium, immo submersum in dogmatibus papae, ut paratissimus fuerim, omnes, si potuissem, occidere, aut occidentibus cooperari et consentire, qui papae vel una syllaba obedientiam detractarent. tantus eram Saulus, ut sunt adhuc multi. non eram ita glacies et frigus ipsum in defendendo papatu, sicut fuit Eccius et sui similes, qui mihi verius propter suum ventrem papam defendere videbantur, quam quod serio rem agerent, immo ridere mihi papam adhuc hodie videntur, velut Epicuraei. ego serio rem agebam, ut qui diem extremum horribiliter timui, et tamen salvus fieri ex intimis medullis cupiebam.

Ita invenies in istis meis scriptis prioribus, quam multa et magna humillime concesserim papae, quae posterioribus et istis temporibus pro summa blasphemia et abominatione habeo et execror. dabis ergo hunc errorem, pie lector, vel (ut ipsi calumniantur) antilogiam tempori et imperitiae meae. solus primo eram, et certe ad tantas res tractandas ineptissimus et indoctissimus, casu enim, non voluntate nec studio in has turbas incidi Deum ipsum testor.

Igitur cum anno MDXVII. indulgentiae in his regionibus venderentur (promulgarentur volui dicere) turpissimo quaestu, ego tum eram contionator, iuvenis (ut dicitur) doctor Theologiae, et coepi dissuadere populis, et eos dehortari, ne indulgentiariorum clamoribus aurem praeberent, habere eos meliora quae facerent, et in iis certus mihi videbar, me habiturum patronum papam, cuius fiducia tunc fortiter nitebar, qui in suis decretis clarissime damnat quaestorum (ita vocat indulgentiarios praedicatores) immodestiam.

Mox scripsi epistolas duas, alteram ad Moguntinensem archiepiscopum Albertum, qui dimidium pecuniae ex indulgentiis habebat, alterum dimidium papa, id quod tunc nesciebam, alteram ad ordinarium (ut vocant) loci episcopum Brandenburgensem Hieronymum, rogans, ut compescerent quaestorum impudentiam et blasphemiam, sed pauperculus frater contemnebatur. ego contemptus edidi disputationis scedulam simul et Germanicam contionem de indulgentiis, paulo post etiam resolutiones, in quibus pro honore papae hoc agebam, ut indulgentiae non damnarentur quidem, sed bona opera caritatis illlis praeferrentur.

Hoc erat coelum deturbasse et mundum incendio consumpsisse. accusor apud papam, mittitur citatio mei ad urbem, et consurgit totus papatus in me unicum. haec aguntur anno MDXVIII. sub comitiis Maximiliani Augustae celebratis, in quibus agebat legatum a latere pontificis cardinalis Caietanus, quem dux illustrissimus Saxoniae Fridericus, elector princeps, causa mea adiit, et impetravit, ne Romam cogerer ire, sed ipse me vocato rem cognosceret et componeret. mox soluta sunt comitia.

Interim, quia fessi erant Germani omnes ferendis expilationibus, nundinationibus et infinitis imposturis Romanensium nebulonum, suspensis animis exspectabant eventum tantae rei, quam nullus antea neque episcopus neque theologus ausus esset attingere. et fovebat me utcunque aura ista popularis, quod invisae iam essent omnibus artes et Romanationes illae, quibus totum orbem impleverant et fatigaverant.

Veni igitur pedester et pauper Augustam, stipatus sumptibus et literis principis Friderici ad senatum et quosdam bonos viros commendatitiis. triduo eram ibi, antequam accederem cardinalem, prohibebant enim viri illi optimi et dissuadebant summis viribus, ne citra salvum conductum Caesaris cardinalem adirem, licet ille me singulis diebus per quendam oratorem vocaret. erat hic mihi satis molestus, ut tantum revocarem, tum essent omnia salva. sed longa est iniuria, longae ambages.

Tandem tertio die venit expostulans, cur non accederem cardinalem, qui benignissime me expectaret? respondi, mihi obtemperandum esse consiliis optimorum virorum, quibus essem a principe Friderico commendatus, esse autem eorum consilium, ne ullo modo absque tutela Caesaris seu fide publica cardinalem accederem, qua impetrata (agebant autem illi apud senatum caesareum, ut impetrarent) mox essem accesurus. hic commotus ille: quid? (inquit) putas principem Fridericum propter te arma sumpturum? dixi: hoc nollem prorsus. et ubi manebis? respondi: sub coelo. tum ille: si tu papam et cardinales in potestate tua haberes, quid esses facturus? omnem, inquam, reverentiam et honorem exhibiturus. tum ille, gestu Italico movens digitum, dixit: hem. et sic abiit, neque reversus est.

Eo die denunciavit senatus caesareus cardinali, mihi esse datam Caesaris tutelam seu fidem publicam, admonens, ne quid asperius in me designaret. hic fertur respondisse: bene est, ego tamen faciam, quod mei officii fuerit. haec fuere principia istius turbae, cetera ex actis infra cognosci poterunt.

Eodem anno iam m. Philippus Melanthon a principe Friderico vocatus huc fuerat ad docendas literas graecas, haud dubie, ut haberem socium laboris in theologia. nam quid operatus sit dominus per hoc organum non in literis tantum, sed in theologia, satis testantur eius opera, etiamsi irascatur satan et omnes squamae eius.

Anno sequente XIX. decessit in Februario Maximilianus, et factus est iure imperii vicarius dux Fridericus. tum desiit paululum saevire tempestas, et sensim obrepsit contemptus excommunicationis seu fulminis papistici. nam cum Eccius et Caracciolus ex urbe attulissent bullam damnatricem Lutheri eamque insinuassent ille hic, iste illic duci Friderico, qui Coloniae tum erat Carolum recens electum cum aliis principibus suscepturus, indignissime tulit et magna fortitudine et constantia obiurgabat pontificium illum nebulonem, quod se absente perturbassent ipse et Eccius ditiones fratris Iohannis et suam, et exagitabat eos magnifice, ita ut cum rubore et dedecore ab eo discederent. intellexit princeps ingenio incredibili praeditus artes Romanae curiae, et eos digne tractare novit, erat enim emunctissimae naris, et plus et longius olfaciebat, quam Romanenses aut sperare aut timere poterant.

Itaque deinceps ab eo tentando abstinebant. nam et Rosam, quam vocant auream, eodem anno ei a Leone X. missam, nullo honore dignatus est, immo pro ridiculo habuit, ita desperare coacti sunt Romanistae a studiis fallendi tanti principis. et procedebat feliciter evangelium sub umbra istius principis et late propagabatur, movebat eius autoritas plurimos, qui, cum esset sapientissimus et oculatissimus princeps, non poterat nisi apud invidos suspicionem incurrere, quod haeresim aut haereticos vellet alere et tueri, quae res papatui magnum intulit detrimentum.

Eodem anno habita est disputatio Lipsiae, ad quam Eccius nos duos, Carlstadium et me, provocavit, sed ego nullis literis potui impetrare fidem a duce Georgio, ita ut non disputator, sed spectator futurus, sub fide Carlstadio data, Lipsiam ingrederer. quis autem me impedierit, ignoro, nam adhuc erat dux Georgius mihi non iniquus, quod sciebam certo.

Hic Eccius me accessit in hospitio dicens, sese audisse me detrectare disputationem. respondi: quomodo disputare potero, cum nequeam impetrare fidem a duce Georgio? ille: si tecum, inquit, non licet disputare, neque cum Carlstadio volo, propter te enim huc veni. quid si ego tibi fidem impetravero? nunquid disputabis mecum? impetra (inquam) et fiat. abiit ille, et mox data est mihi quoque fides publica et facta copia disputandi.

Faciebat hoc Eccius, quia certam sibi gloriam propositam cernebat, propter propositionem meam, in qua negabam papam esse iure divino caput ecclesiae. hic patuit ei campus magnus, et occasio summa plausibiliter adulandi, et gratiam pontificis emerendi, tum odio et invidia me obruendi. quod strenue fecit per totam disputationem, nec tamen sua firmavit, nec mea confutavit, ita ut ipse dux Georgius inter prandendum ad Eccium et me diceret: sive sit iure humano sive divino papa, ipse est papa. quod verbum, nisi argumentis fuisset motus, nequaquam dixisset, sed Eccium solum probasset.

Atque hic vide vel in meo casu, quam difficile sit eluctari et emergere ex erroribus, totius orbis exemplo firmatis, et longa consuetudine velut in naturam mutatis. quam verum est proverbium: difficile est consueta relinquere, et: consuetudo est altera natura, et quam vere dicit Augustinus: consuetudo, si ei non resistitur, fit necessitas. ego, qui iam tunc sacras literas diligentissime privatim et publice legeram et docueram per septem annos, ita ut memoriter paene omnia tenerem, deinde primitias cognitionis et fidei Christi hauseram, scilicet non operibus, sed fide Christi nos iustos et salvos fieri, denique id, de quo loquor, papam non esse iure divino caput ecclesiae, iam defendebam publice, tamen id quod consequens erat non vidi, scilicet papam necessario esse ex diabolo. quod enim ex Deo non est, necesse est ex diabolo esse.

Sic absorptus eram (ut dixi) tum exemplo et titulo sanctae ecclesiae, tum consuetudine propria, ut papae concederem ius humanum, quod tamen, si non sit fultum autoritate divina, mendacium et diabolicum est. nam parentibus et magistratibus paremus, non quia ipsi praecipiunt, sed quia sic est voluntas Dei, I. Pet. 3. hinc est, quod minus iniquo animo ferre possum eos, qui pertinacius in papatu haerent, praesertim qui sacra vel etiam prophana non legerunt, cum ego tot annis sacra legens diligentissime tamen ita haesi tenaciter.

Anno MDXIX. misit Rosam Leo X. (ut dixi) per Carolum Miltitium, qui multis egit mecum, ut papae reconciliarer. is habuit 70 brevia apostolica, ut, si princeps Fridericus illi me traderet, sicuti papa per Rosam quaerebat, per singula oppida affigeret unum, et ita tutus me perduceret Romam. prodebat autem coram me consilium cordis sui, dicens: o Martine, ego credebam te esse senem aliquem theologum, qui post fornacem sedens ita disputasset, nunc video te esse adhuc integrum aetate et validum. si haberem 25 milia armatorum, non confiderem te posse a me Romam perduci, exploravi enim per totum iter animos hominum, quid de te sentirent, ecce, ubi unum pro papa stare inveni, tres pro te contra papam stabant. illud vero ridiculum erat: exploraverat etiam mulierculas et virgines in hospitiis, quidnam de sede Romana sentirent? illae ut ignarae huius vocabuli et sellam domesticam cogitantes respondebant: quid nos scire possumus, quales vos Romae habeatis sellas, ligneasne an lapideas?

Rogabat itaque, ut consulerem ea, quae pacis essent, se omnem daturum operam, ut papa idem faceret. ego prolixe quoque promisi omnia, quae ullo modo salva conscientia veritatis possem, promptissime essem facturus, me quoque esse pacis cupidum et studiosum, qui per vim tractus in has turbas necessitate adactus fecissem omnia, quae feci, culpam non esse meam.

Vocaverat autem ad se Iohannem Tetzel , praedicatorii ordinis, autorem primarium huius tragoediae, et verbis minisque pontificiis ita fregit hominem hactenus terribilem cunctis, et imperterritum clamatorem, ut inde contabesceret et tandem aegritudine animi conficeretur. quem ego, ubi hoc rescivi, ante obitum literis benigniter scriptis consolatus sum, ac iussi animo bono esse, nec mei memoriam metueret, sed conscientia et indignatione papae forte occubuit.

Futilis habebatur Carolus, et futile eius consilium, sed, meo iudicio, si Moguntinus a principio, cum a me admoneretur, denique si papa, antequam me non auditum damnaret et bullis suis saeviret, hoc cepissent consilium, quod Carolus cepit, licet sero, et statim compescuissent Tetzelianum furorem, non evasisset res in tantum tumultum. tota culpa est Moguntini, cuius sapientia et astutia eum fefellit, qua voluit meam doctrinam compescere, et suam pecuniam, per indulgentias quaesitam, esse salvam. nunc frustra quaeruntur consilia, frustra coguntur studia. dominus evigilavit et stat ad iudicandum populos; etiamsi nos occidere possent, non tamen haberent quod volunt, immo minus haberent, quam nobis vivis et salvis habent. id quod nonnulli inter eos, qui non omnino obesae naris sunt, satis olfaciunt.

Interim eo anno iam redieram ad Psalterium denuo interpretandum, fretus eo, quod exercitatior essem, postquam s. Pauli epistolas ad Romanos, ad Galatas, et eam, quae est ad Ebraeos, tractassem in scholis. miro certe ardore captus fueram cognoscendi Pauli in epistola ad Rom., sed obstiterat hactenus non frigidus circum praecordia sanguis, sed unicum vocabulum, quod est cap. I: iustitia Dei revelatur in illo. oderam enim vocabulum istud 'iustitia Dei', quod usu et consuetudine omnium doctorum doctus eram philosophice intelligere de iustitia (ut vocant) formali seu activa, qua Deus est iustus, et peccatores iniustosque punit.

Ego autem, qui me, utcunque irreprehensibilis monachus vivebam, sentirem coram Deo esse peccatorem inquietissimae conscientiae, nec mea satisfactione placatum confidere possem, non amabam, immo odiebam iustum et punientem peccatores Deum, tacitaque si non blasphemia, certe ingenti murmuratione indignabar Deo, dicens: quasi vero non satis sit, miseros peccatores et aeternaliter perditos peccato originali omni genere calamitatis oppressos esse per legem decalogi, nisi Deus per evangelium dolorem dolori adderet, et etiam per evangelium nobis iustitiam et iram suam intentaret. furebam ita saeva et perturbata conscientia, pulsabam tamen importunus eo loco Paulum, ardentissime sitiens scire, quid s. Paulus vellet.

Donec miserente Deo meditabundus dies et noctes connexionem verborum attenderem, nempe: iustitia Dei revelatur in illo, sicut scriptum est: iustus ex fide vivit, ibi iustitiam Dei coepi intelligere eam, qua iustus dono Dei vivit, nempe ex fide, et esse hanc sententiam, revelari per evangeliam iustitiam Dei, scilicet passivam, qua nos Deus misericors iustificat per fidem, sicut scriptum est: iustus ex fide vivit. hic me prorsus renatum esse sensi, et apertis portis in ipsam paradisam intrasse. ibi continuo alia mihi facies totius scripturae apparuit. discurrebam deinde per scripturas, ut habebat memoria, et colligebam etiam in aliis vocabulis analogiam, ut opus Dei, id est, quod operatur in nobis Deus, virtus Dei, qua nos potentes facit, sapientia Dei, qua nos sapientes facit, fortitudo Dei, salus Dei, gloria Dei.

Iam quanto odio vocabulum 'iustitia Dei' oderam ante, tanto amore dulcissimum mihi vocabulum extollebam, ita mihi iste locus Pauli fuit vere porta paradisi. postea legebam Augustinum de spiritu et litera, ubi praeter spem offendi, quod et ipse iustitiam Dei similiter interpretatur: qua nos Deus induit, dum nos iustificat. et quamquam imperfecte hoc adhuc sit dictum, ac de imputatione non clare omnia explicet, placuit tamen iustitiam Dei doceri, qua nos iustificemur.

Istis cogitationibus armatior factus coepi Psalterium secundo interpretari, et processisset opus in magnum commentarium, nisi denuo per comitia Caroli V. imperatoris Vuormatiam sequenti anno vocatus opus coeptum deserere fuissem coactus.

Haec ideo narro, optime lector, ut, si lecturus es opuscula mea, memor sis, me unum fuisse (ut supra dixi) ex illis, qui (ut Augustinus de se scribit) scribendo et docendo profecerint, non ex illis, qui de nihilo repente fiunt summi, cum nihil sint, neque operati, neque tentati, neque experti, sed ad unum intuitum scripturae totum spiritum eius exhauriunt.

Hactenus ad annum MDXX et XXI processit res indulgentiaria, post sequuntur res sacramentariae et anabaptisticae, de quibus in aliis tomis, si vixero, praefandum est.

Vale, lector, in domino et ora pro incremento verbi adversus satanam, quia potens et malus est, nunc etiam furentissimus et saevissimus, sciens, quoniam breve tempus habet et regnum sui papae periclitatur. confirmet autem Deus hoc in nobis, quod operatus est, et perficiat opus suum, quod incepit in nobis, ad gloriam suam, amen.

V. Martii, anno MDXLV.