Jump to content

Praefationes in libros suos de actis Sanctorum (Wolfhardus Hasenrietanus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefationes in libros suos de actis Sanctorum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129


Praefationes in libros suos de actis Sanctorum

Praefationes in libros suos de actis Sanctorum (Wolfhardus Hasenrietanus), J. P. Migne 129.0897A

Praefatio in lib. I seu mensem Januarium. 129.0893C|

Passiones beatorum martyrum digna piaque veneratione celebrantes, qui spretis instantis aerumnosae vitae oblectamentis, siderea regna penetrarunt, felicis cum agone certaminis sanctissimae Martinae virginis aliorumque martyrum et confessorum virginumque mirabili cursu, certamine glorioso, triumpho fortissimo actuque fulgenti, libet e pluribus plura decerpere, ut et eorum audientibus brevi commento nota sint actus et passio, hujusque voluminis devitetur extensio, dum mens interius compendiosa lectione reficitur, et corpus exterius labore nimio non gravatur. Licet enim tanto opere indignum me fore non ambigam, tamen, quia pius 129.0893D| labor felici cursu peragitur, Domino adjuvante et facultatis copiam largiente, vestrisque, Pater Erchanpolde, orationibus fultus, injunctum opus aggredior.

129.0894C| Incipit liber I Kal. Januarii. Beata igitur Martina cum esset sublimis genere, etc.

Praefatio in lib. II seu mensem Februarium.

(Hanc nunc dare non possum, cum codex Tegernseensis ad manum non sit, neque hic mensis in codicibus Mellicensibus amplius reperiatur, ex quibus reliquas in menses singulos Praefationes deinceps exhibebo.)

Praefatio in lib. III seu mensem Martium.

Duobus coepti operis duorum mensium libellis, Deo favente, explicitis, invocato Jesu boni sacratissimo nomine, tertius tertii curriculi exordium poscit, ut ipso sermonis modulos ministrante, et operis efficaciam exhibente, orationumque sanctorum, 129.0894D| quorum hic memoria commendatur, interveniente solamine, pervenire mereatur ad calcem, eique placeat qui se initium fidelibus propalavit et finem.

Praefatio in lib. IV seu Aprilem. 129.0895A|

Hactenus, Pater egregie et pontifex summe, sanctorum peragrando opuscula Patrum, trium praecedentium librorum breviter compta congerie, restat ut sanctis pro nobis, de quibus sermo agitur, interpellantibus, vestrisque praebentibus meritis, ad quarti initium veniamus. Ideoque lectorem cernui imploramus, ut, dum sulcando cuncta rimatus fuerit, quae sunt catholica et probata retineat, quae autem minus idonea, resecet et abradat, sciens nos nostro sensu nulla excogitasse anilia, quin potius ex Patrum libris excerpta nostrae agglutinasse paginulae. Quod si contigerit, vigilanter agat, ne sanctorum arrepta temeritate scripta dilanians nostra transcurrat.

Praefatio in lib. V seu Maium. 129.0895B|

Raphaelis archangeli, Tobiae beato coelitus destinati opera divina cunctis nuntianda, monitis sacris audivimus, qui et levamen sanctorum mirabiliter contulit, et ad coelos patrata ejus domus benedictione rediens verba salutis impendit. Idcirco et nos pro modulo valetudinis nostrae Christus in sanctis suis, quamvis rei criminibus, collaudamus, quia sanctos in Christum consistere credimus. Ipse enim fuit eorum in agone victoria; ipse, ne deficerent, protectio valida: ipse post triumphum corona, ipse eos repromissa ditavit et gloria. Offeramus ergo in domo Domini non aurum, non argentum, non vestes pretiosas, sed pilos caprarum tantum, et petimus 129.0895C| ut merito nobis collata sanctorum portio nostra sit in terra viventium. Legimus namque viduam pauperculam duo minuta gazophylacio praebuisse.

Praefatio in lib. VI seu Junium.

Evolutis hujus opusculi quinque praecedentium librorum compendiis, quibus, Patrum scripta scrutantes, pauca de pluribus scribendo perstrinximus, nunc, Christo propitio, ut ad sexti initium veniamus, et consequens ratio postulat, et vestra, sacratissime praesul, hortatio cogit, quae nos ad scribendum semper impellit. Laborem namque impendimus, verum ad laboris effectum pervenire nequimus, nisi ipse praestiterit qui pro se laborantibus in fine praemium reddit. Unde et nos ab ipso postulamus 129.0895D| auxilium, et paginae figimus stylum.

Praefatio in lib. VII seu mensem Julium.

Evoluto multorum intervallo dierum, quo saeculari onere praegravante, et mundialibus e latere stimulantibus curis, arreptum jam pridem opusculum calcetenus pertrahere minime quivimus, suspensum te, antistitum gemma, licet inutiliter, reddidimus. Aestivi namque temporis virtus, dum hispidi ruris suprema ignicoma fronte perurit, saepe etiam leonina fauce intima ipsius venarum fluenta praelambit. Verum volvente temporum rota dum canities hiberna propinquat, absorptos pene prius latices ad proprios violenter sinus invitat. Sic et, Pater, hactenus fistulae nostrae vena peraruit, et penitus 129.0896A| nihil invenit. Imminente ergo hiemis tempore fontem repetimus. Et quoniam hydria nobis non est, et puteus altus est, et neque in quo nosmet hauriamus, omnimodis habemus, petamus ab eo qui dixit: Qui sitit, veniat ad me et bibat, delectabilem haustum, et inveniemus hauriendi effectum. Et quoniam nostri non est bibere in profundum calamo tantum flexa cervice demisso, studeamus ipso propitiante sugendo trahere poculum, et sextum sexti mensis a Januario capiamus initium.

Praefatio in lib. VIII seu mensem Augustum.

Legimus Augusti nomen ab augendo vocabulum accepisse. Ideoque misericordiam auctoris omnium imploramus, ut ipse qui sanctos templum suae habitationis instituit, et eos sibi diversorium esse elegit, 129.0896B| in nos eorum opitulatione piissima, benedictionis munus infundat, et iter coeptum ambulare concedat, pabulum verbi benignus impendat, calamum siccum suae pietatis rore perfundat, et Augusti initium capientibus, scribendi dona contribuat, et cumulando potentissimus augeat, et quoniam ipsius est opus, ipsius magnificetur et virtus.

Praefatio in lib. IX seu mensem Septembrem.

Quoniam Deo adjuvante Augusti mensis ferventia rura transivimus, et de fonte paterno, quidquid potuimus, sugendo contraximus, restat ut umbras Septembris tepidi, licet laboraturi, sollicitius requiramus. September enim soni diffinitione, quod septimus sit, ab imbre congrue nominatur. Unde nos 129.0896C| septiformis misericordiam sancti Spiritus imploramus, ut imbre suae fluidae pietatis coeptum opus infundat, et feliciter ad finem usque perducat, quatenus ejus virtus operis et nobis peccatoribus praemium sit laboris.

Praefatio in lib. X seu mensem Octobrem.

Praeceptis obtemperantes vestris, pontifex vere beate et in saecula memorande, novem mensium dies Kalendarios totidem voluminibus, quanta potuimus, commendatione perstrinximus, et in pratis uberrimis flosculantes dulcia mella transivimus, suavi tantum nitore contenti, et graminum exiguitate pro viribus onerati. Cogit etiam nunc vestrae imperium dignitatis, ut decimus liber nonum subsequatur, 129.0896D| et promissionis prioris exigit debitum, dum mandat arctius figere stylum. Adjuvet igitur ipse, a quo liber sumit exordium, Remigius Pater noster et suorum et omnium fidelium populorum.

Praefatio in lib. XI seu mensem Novembrem.

Mensem nunc Christo favente aggressuros Novembrium, sanctorum nos adjuvet intercessio omnium, quorum sub una celebritate ipso dic Kalendarum sacrosanctum veneratur solemnium. Si enim juxta apostolum Jacobum multum valet deprecatio justi assidua, quanto magis sanctorum omnium unita et intercessio pia! Nos nempe hoc indigni existimus opere et sanctorum benignissima intercessione. Tamen qui peccatores justificat et exaudit verbum 129.0897A| more desiderantis aperto contribuit, qui super justos et injustos affluentissime pluit, ipse a summo est potens stillam emittere, et linguam aridam clementer infundere.

Praefatio in lib. XII seu mensem Decembrem.

Duodenarium numerum esse perfectum ratio ipsa astruit veritatis, dum in sanctorum prophetarum apostolorumque catalogo sacratum fore demonstret. Duodecim typicos namque fontes Moysen cum populo legimus invenisse in eremo, et bis senos Jesum lapides Jordanis sustulisse a fluvio. Jesus quoque noster firmissimos et limpidissimos lapides duodecim delegit apostolos, ut compaginati angulari lapide murum fabricarent Ecclesiae. Ex quibus quia unus 129.0898A| confractus ab ordine cecidit, ne dispendium perfectio pateretur, ipsa (quem) sacravit Veritas, numerum reparavit.

Duodecim quoque mensium cursu rota volvitur anni, quibus gesta pugnaeque sanctorum aures fidedelium erigunt, mentesque spirituali edulio pascunt, et ad amorem coelestis beatitudinis trahunt. Nos etiam quia hujus opusculi nostri seriem explicito libro undecimo, ac si hactenus aggerando contulimus, ne imperfectio perfectione culpetur, Christo propitio duodecimi initium capiamus, ut, dum ad calcem felicique cursu pervenerit, ipse laudetur, qui et suis facundiam sermonis munificiis tribuit, et in numero et mensura et pondere artifex omnium omnia statuit, et statuta benedictione dicavit.