Jump to content

Praefatiunculae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatiunculae
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Praefatiunculae (Ausonius Burdigalensis; Theodosius I), J. P. Migne

EPISTOLA AD AUSONIUM.

(0823B)Theodosius Augustus Ausonio parenti salutem.

Amor meus in te est, et admiratio ingenii atque eruditionis tuae, quae multo maxima sunt, fecit, parens jucundissime, ut morem principibus aliis solitum sequestrarem; familiaremque sermonem autographum ad te transmitterem, postulans pro jure, non quidem regio, sed illius privatae inter nos charitatis, ne fraudari me scriptorum tuorum lectione patiaris, quae olim mihi cognita et jam per tempus oblita, rursum desidero: non solum ut quae sunt nota recolantur, sed ut ea quae fama celebri adjecta memorantur, accipiam. Quae tu de promptuario scriniorum tuorum, qui me amas, libens impartiare, secutus exempla auctorum optimorum (quibus par esse meruisti) qui Octaviano Augusto rerum potienti certatim sua opera tradebant, nullo fine (0823C)in ejus honorem multa condentes. Qui illos haud sciam, an aequaliter, ac ego te, admiratus sit, certe non amplius diligebat. Vale, parens.

EPISTOLA AD THEODOSIUM.

Theodosio Augusto Ausonius.
Agricolam si flava Ceres dare semina terrae,
Gradivus jubeat si capere arma ducem,
Solvere de portu classem Neptunus inermem,
Fidere tam fas est, quam dubitare nefas:
Insanum quamvis hiemet mare, crudaque tellus
Seminibus, bello nec satis apta manus.
Nil dubites auctore bono. Mortalia quaerunt
Consilium. Certus jussa capesse Dei.
Scribere me Augustus jubet, et mea carmina poscit,
Pene rogans. Blando vis latet imperio.
(0823D)Non habeo ingenium; Caesar sed jussit: habebo.
Cur me posse negem, posse quod ille putat?
Invalidas vires ipse excitat: et juvat idem,
Qui jubet: obsequium sufficit esse meum.
Non tutum renuisse deo. Laudata pudoris
Saepe mora est: quotiens contra parem dubites.
Quin etiam non jussa parant erumpere dudum
Carmina. Quis nolit Caesaris esse liber?
(0824B)Ne ferat indignum vatem, centumque lituras,
Mutandas semper deteriore nota.
Tu modo te jussisse, pater Romane, memento:
Inque meis culpis da tibi tu veniam.

EPISTOLA AD SYAGRIUM.
Ausonius Syagrio suo S.
Ausonius genitor nobis. Ego nomine eodem
Qui sim, qua secta, stirpe, lare, et patria,
Ascripsi, ut nosses, bone vir, quicumque fuissem,
Et notum memori me coleres animo.
Vasates patria est patri: gens Aedua matri
De patre: Tarbellis sed genitrix ab Aquis.
Ipse ego Burdigalae genitus: divisa per urbes
Quatuor antiquas stirpis origo meae.
(0824C)Hinc late fusa est cognatio, nomina multis
Ex nostra, ut placitum, ducta domo veniant.
Derivata aliis: nobis ab stemmate primo
Et non cognati, sed genitiva placent.
Sed redeo ad seriem: genitor studuit medicinae,
Disciplinarum quae dedit una Deum.
Nos ad grammaticen studium convertimus, et mox,
Rhetorices etiam quod satis attigimus.
Nec fora non celebrata mihi: sed cura docendi
Cultior, et nomen Grammatici merui.
Non tam grande quidem, quo gloria nostra subiret
Aemilium aut Scaurum, Berytiumque Probum:
Sed quo nostrates, Aquitanica nomina, multos
Collatus, non et subditus, aspicerem.
Exactisque dehinc per trina decennia fastis
(0824D)Asserui doctor municipalem operam.
Aurea et Augusti palatia jussus adire,
Augustam sobolem grammaticus docui:
Mox etiam rhetor; nec enim fiducia nobis
Vana, aut non solidi gloria judicii.
Cedo tamen fuerint fama potiore magistri,
Dum nulli fuerit discipulus melior.
Alcides Atlantis, et Aeacides Chironis,
(0825A)Pene Jove iste satus, filius ille Jovis,
Thessaliam, Thebasque suos habuere penates:
At meus hic toto regnat in orbe suo.
Cujus ego comes, et quaestor, et culmen honorum
Praefectus Gallis, et Libyae, et Latio:
Et prior indeptus fasces, Latiamque curulem,
Consul, collega posteriore, fui.
Hic ego Ausonius: sed tunc temne, quod ultro
Patronum nostris te paro carminibus.
Pectoris ut nostri sedem colis, alme Syagri,
Communemque habitas, alter ego, Ausonium:
Sic etiam nostro praefatus habebere libro,
Differat ut nihilo, sit tuus, anne meus.

EPISTOLA AD LATINUM PACATUM DREPANIUM.
Ausonius Latino Pacato Drepanio, Filio.
(0825B)Cui dono lepidum novum libellum?
(0826A)Veronensis ait poeta quondam:
Inventoque dedit statim Nepoti.
At nos illepidum, rudem libellum,
Burras, quisquilias, ineptiasque,
Credemus gremio cui fovendum?
Inveni, trepide silete nactae,
Nec doctum minus, et magis benignum,
Quam quem Gallia praebuit Catullo.
Hoc nullus mihi charior meorum;
Quem pluris faciunt novem Sorores,
Quam cunctos alios, Marone dempto.
Pacatum haud dubie, Poeta, dicis.
Ipse est, intrepide volate versus:
Et nidum in gremio fovete tuto.
Hic vos diligere, hic volet tueri.
Ignoscenda teget, probata tradet,
(0826B)Post hunc judicium timete nullum.