Jump to content

Praelectio in quartum Rhetoricorum ad Herennium

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praelectio in quartum Rhetoricorum ad Herennium
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus


JOANNIS LUDOVICI VIVIS
VALENTINI
RHETORICA.
IN QUARTUM RHETORICORUM AD HERENNIUM

PRAELECTIO.

Beluas, quas philosophi vocarunt irrationabiles, concipere mente pleraque ut homines, nemo umquam sani sensus dubitavit; ea vero aliis nota facere, nullis verbis queunt, significare nonnullis signis in quibusdam, iisque perpaucis, difficulter quidem satis videmus. Hinc apud Graecos sunt ἄφωνα, id est non vocalia, dicta, quod solis hominibus, utpote utentibus ratione, datum sit loqui; cetera animantia sunt expertia voce: magna profecto hominis praestantia et perfectio; quod quicquid velit, hominibus aliis expeditissime potest vocibus patefacere: hoc certe vocamus loqui. Hinc et Theologi spiritus illos, Angelos appellatos, sibi invicem loqui concedunt, cum unus alteri quid sibi sit in animo manifestat. Affectus igitur nostros, et nos, aliis cognitos reddere sermone nitimur, et movere illorum similes desideramus: incompta ac horrida sane verborum congeries, non modo quod proposuit numquam efficiet, sed in contrarium, audientes torquebit.

Vir tamen hic noster, quem volumus, qui apte ornateque de singulis rebus disseret, tamquam in hortos, per manus ducens, hominum mentes in omnes affectus inducet, animorum quorumlibet ac voluntatum imperium habebit, et sine repugnantia quadam verbis illius ac orationi parentes. Quod Marcus Cicero Romae senatum quovis vertebat dicendo, Rex est a compluribus vocitatus; quasi illius oratio omnia regeret imperiose: penes Demosthenem, ob eloquentiam, Atheniensium ac Philippi saepius bellum atque pax fuit. Non optat magnus ille Graecorum ductator Agamemnon decem Achilles, aut decem Ajaces, sed Nestores annosissimos decem, qui tertiam hominum aetatem vivebant; ex cujus ore apud Homerum dulcior melle fluebat oratio: tamquam veri homines maximo pretio eloquentes, viri semper sunt habiti; apud Romanos in summos viros quam plurimos evectos eloquentia sola fuisse traditum est memoriae. Ad Titum Livium lacteo eloquentiae fonte manantem (inquit Hieronymus) ab ultimis Hispaniae Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus. Apud Hebraeos magnus est Isaiae codex; quippe qui miram in se continet eloquentiam: grande tuum, eloquentia, sacramentum, quae plurimum semper valuisti, et vales!

Quis enim tam rudis ac incultus qui compositi sermonis dulcedine non capiatur? Qui viros eloquentes non vereatur? Qui non ultro pateat orationi? Cujus vis eadem praecipua est in hominum affectibus sedatis concitandis, concitatis sedandis, aut comprimendis. Complures, immo fere omnes nostrae tempestatis litteratores, qui volunt oratores videri, verborum flosculos et tintinnum orationis dumtaxat affectant, quos ego rhetoristas, et oratorum similes, solitus sum appellare, quando est sermo in oratore, quem capiunt omnes, purus atque vulgaris, civis Romanus, non civitate donatus. Apud Quintilianum de hac ipsa re disputantem, anus illa Theophrastum hospitem appellavit, quod nimis Attice loqueretur; ea vero re noster orator quam maxime excellit, qua dinoscit quo artificio in gravi negotio, quo in medio, quo itidem in demisso ac infimo sit dicendum, quibus etiam verbis, et qua ratione animus erit in specie excitandus aut dejiciendus, ob errorem ad iram vel invidiam concitandus, et id genus cetera.

Quamobrem hujusce rei faciendae, ut per tot librorum maria discurrentes, numquamque invenientes ubi sit quiescendum, jam tandem in portum nos accipiamus, quoad ejus fieri poterit, artem nos tradere aggrediemur: opus arduum certe, et intentatum prorsus, cujus maximam viam immixtae declamationes nobis aperient. Non deerit voluntati nostrae assiduus labor, ut spero; et multa (quod in primis requiritur) bonorum auctorum lectio: perficiet inventum nostrum optimi cujuscumque incepti perfector. Quem nunc jam in exordio nostro, cujuscumque sanctissimam Virginem atque parentem oro et obsecro, ne nostrum hoc opus, quod nunc incipimus, negotium, in cujusque hominis perniciem postea converti sinant; siquidem eloquentia profecerimus, ad exornandam veritatem, ad persuadenda bona, dissuadenda scelesta, ipsi faciant dedicetur. Vos quoque, optimi viri, plurimum deprecor, si eloquentiae quicpiam fueritis consecuti, ne isto Optimi Maximi Dei dono abutamini; honesta monete, a caedibus victuque ferino homines deterrete, quo nunc supra quam dici potest indigemus: semper moderatrix omnium praesto sit sapientia rex, qua ab eloquentia separata (ut ait Cicero) numquam eloquentia profuit. Ne vero orationis pigmentis exornationibusve (quas nescio qui decrepiti nominis significatione Rhetorum colores vocavere) careamus, quae multum augere dicta videntur, quartum Rhetoricorum ad Herennium celeri lectione interpretabimur, quem ubi primum finierimus, eam quam in principio professi sumus, praestantissimam omnium judicio affectuum artem trademus.