Jump to content

Praelium inter pygmaeos et grues commissum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praelium inter pygmaeos et grues commissum
Saeculo XVIII
editio: incognita
fons: [1]


Pennatas acies, et lamentabile bellum
Pygmeadum refero: parvas tu, Musa, cohortes
Instrue; tu gladios, mortemque minantia rostra,
Offensosque grues, indignantesque pusillam
Militiam celebra; volucrumque hominumque tumultus.
Heroum ingentes animos et tristia bella
Pieridum labor exhausit, versuque sonore
Jussit et aeterna numerorum assurgere pompa:
Quis lectos Graium juvenes, et torva tuentem
Thesea, quid pedibus velocem ignorat Achillem?
Quem dura aeneae certamina, quem Gulielmi
Gesta latent? fratres Thebani, et flebile fatum
Pompeii quem non delassavere legentem?
Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum
Carmine depingam sonitum, nova castra secutus;
Exiguosque canam pugiles, Gruibusque malignos
Heroas, nigrisque ruentem e nubibus hostem.
Qua solis tepet ortu, primitiisque diei
India laeta rubet, medium inter inhospita saxa
(Per placidam vallem, et paucis accessa vireta)
Pygmaeum quondam steterat, dum fata sinebant,
Imperium. Hic varias vitam excoluere per artes
Seduli, et assiduo fervebant arva popello.
Nunc si quis dura evadat per saxa viator,
Desertosque lares, et valles ossibus albas
Exiguis videt, et vestigia parva stupescit.
Desolata tenet victrix impune volcuris
Regna, et securo crepitat grus improba nido.
Non sic, dum multos stetit insuperabilis annos
Parvula progenies; tum, si quis cominus ales
Congredi, et immixtae auderet se credere pugnae,
Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis
Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat
Ingentem praedam; caesoque epulatur in hoste.
Saepe improvisas mactabat, saepe juvabat
Diripere aut nidum, aut ulcisci in prole parentem.
Nempe larem quoties multa construxerat arte,
Aut uteri posuisset onus, volucremque futuram;
Continuo vultu spirans immane minaci
Omnia vastaret miles, foetusque necaret
Immeritos, vitamque abrumperet imperfectam,
Cum tepido nundum maturit hostis in ovo.
Hinc causae irarum, bella hinc, fatalia bella,
Atque acies letho intentae, volucrumque virumque
Commissae strages, confusaque mortis imago.
Non tantos motus, nec tam memorabile bellum,
Maeonius quondam sublimi carmine vates
Lusit; ubi totam strepituque armisque paludem
Miscuit: hic (visu mirabile!) corpora murum
Sparsa jacent juncis transfixa, hic gutture rauco
Rana dolet, pedibusque abscisso poplite ternis
Reptat humi, solitis nec sese saltibus effert
Jamque dies Pygrmaeo aderat, quo tempore caesi
Poenituit foetus, intactaque maluit ova.
Nam super his accensa graves exarsit in iras
Grus stomachans; omnesque simul, quas Strymonis unda,
Aut stagnum Mareotidis, imi aut uda Caystri
Prata tenent, adsunt; Scythicaque excitata palude,
Et conjurato volucris descendit ab Istro,
Stragesque immensas et vulnera cogitat absens,
Exacuitque ungues ictum meditata futurum,
Et rostrum parat acre, fugaeque accommodat alas.
Tantus amor belli, et vindictae arrecta cupido.
Ergo ubi ver nactus proprium, suspensus in alto
Aere concussis exercitus obstrepit alis,
Terraeque immensos tractus, semotaque longe
aequora despiciunt, Boreamque et nubila tranant
Innumeri: crebro circum ingens fluctuat aether
Flamine, et assiduus miscet coelum omne tumultus.
Nec minor in terris motus, dum bella facessit,
Impiger, instituitque agmen, firmatque phalangas,
Et furit arreptis animosus homuncio telis:
Donec turma duas composta excurrat in alas,
Ordinibusque frequens, et marte instructa perito.
Jamque acies inter medias sese arduus infert
Pygmeadum ductor, qui majestate verendus
Incessuque gravis, reliquos supereminet omnes
Mole gigantea, mediamque assurgit in ulnam.
Torvior aspectu (hostilis nam insculpserat unguis
Ore cicatrices) vultuque ostentat honesta
Rostrorum signa, et crudos in pectore morsus.
Immortali odio, aeternisque exercuit iris
Alituum gentem, non illum impune volucris
Aut ore, aut pedibus peteret confisus aduncis.
Fatalem quoties gruibus distrinxerat ensem,
Truncavitque alas, celerique fugam absulit hosti!
Quot fecit strages! quae nudis funera pullis
Intulit, heu! quoties implevit Strymona fletu!
Jamque procul sonus auditur, piceamque volantum
Prospectant nubem, bellumque hostesque ferentem.
Crebrescit tandem, atque oculis se plurimus offert
Ordinibus structus variis exercitus ingens
Alituum, motisque eventilat aera pennis.
Turba polum replet, specieque immanis obumbrat
Agmina Pygmaeorum, et densa in nubibus haeret:
Nunc densa, at patriis mox reddita rarior oris.
Belli ardent studio Pygmaei, et lumine saevo
Suspiciunt hostem; nec longum tempus, et ingens
Turba gruum horrifico sese super agmina lapsu
Praecipitat gravis, et bellum sperantibus infert.
Fit fragor; avulsae volitant circum aera plumae.
Mox defessa iterum levibus sese eripit alis,
Et vires reparata iterum petit impete terras.
Armorum pendet fortuna: hic fixa volucris
Cuspide, sanguineo sese furibunda rotatu
Torquet agens circum, rostrumque intendit in hostem
Imbelle, et curvos in morte recolligit ungues.
Pygmaeai hic stillat lentus de vulnere sanguis,
Singultusque ciet crebros, pedibusque pusillis
Tundit humum, et moriens unguem execratur acutum.
aestuat omne solum strepitu, tepidoque rubescit
Sanguine, sparguntur gladii, sparguntur et alae,
Unguesque et digiti, commistaque rostra lacertis.
Pygmeadum saevit, mediisque in millibus ardet
Ductor, quem late hinc atque hic pereuntia cingunt
Corpora fusa gruum; mediaque in morte vagatur,
Nec plausu alarum, nec rostri concidit ictu.
Ille gruum terror, illum densissima circum
Miscetur pugna, et bellum omne laborat in uno:
Cum, subito appulsus (sic dii voluere) tumultu
Ex inopino ingens et formidabilis Ales
Comprendit pedibus pugnantem; et (triste relatu)
Sustulit in coelum; bellator ab unguibus haeret
Pendulus, agglomerat strepitu globus undique densus
Alituum; frustra Pygmaei lumine moesto
Regem inter nubes lugent, solitoque minorem
Heroem aspiciunt gruibus plaudentibus escam.
Jamque recrudescit bellum, grus desuper urget
Pygmaeum rostro, atque hostem petit ardua morsu;
Tum fugit alta volans; is sursum brachia jactat
Vulneris impatiens, et inanes saevit in auras.
Talis erat belli facies, cum Pelion ingens
Mitteret in coelum Briareus, solioque Tonantem
Praecipitem excuteret; sparguntur in aethere toto
Fulminaque scopulique: flagrantia tela deorsum
Torquentur Jovis acta manu, dum vasta Gigantum
Corpora fusa jacent, semiustaque sulphure fumant.
Viribus absumptis penitus Pygme•a tandem
Agmina languescunt; ergo pars vertere terga
Horribili perculsa metu, pars tollere vocem
Exiguam; late populus cubitalis oberrat.
Instant a tergo volucres, lacerantque trahuntque
Immites, certae gentem extirpare nefandam.
Sic Pygmaea domus multos dominata per annos,
Tot bellis defuncta, gruum tot laeta triumphis,
Funditus interiit: nempe exitus omnia tandem
Certus regna manet, sunt certi denique fines,
Quos ultra transire nefas: sic corruit olim
Assyriae Imperium, sic magnae Persidis imis
Sedibus eversum est, et majus utroque Latinum.
Elysii valles nunc agmine lustrat inani,
Et veterum heroum miscetur grandibus umbris
Plebs parva: aut, si quid fidei mereatur anilis
Fabula, pastores per noctis opaca pusillas
Saepe vident umbras, Pygmaeos corpore cassos,
Dum secura gruum, et veteres oblita labores,
Laetitiae penitus vacat, indulgetque choreis,
Angustosque terit calles, viridesque per orbes
Turba levis salit, et lemurum cognomine gaudet.