JoaIx.PrInCoR 131 Joannes IX Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Praelocutio pontificis.
Quia, divina inspirante misericordia, vestra nobiscum convenit fraternitas, ut nutu sancti Spiritus, qui suis nunquam deest fidelibus, communi omnium vestrum consultu, fratres charissimi, ea quae necessaria sanctae Dei Ecclesiae praevidimus, una cum spirituali filio nostro, gloriosissimo videlicet imperatore Lamberto, et vestro sancto collegio, et quae nocivo surculo pullulare conabantur in agro sanctae Ecclesiae, canonico sarculo eradicare studeamus, quae capitulatim annotata sunt, si omnibus placent, in conspectu omnium legantur, examinentur, et examinata manibus omnium pro futura memoria roborentur, ne ulli unquam sine status sui periculo eadem violare liceat, sed rata et firma in perpetuum consistant ad statum et munimen sanctae Dei Ecclesiae, ad salvationem omnium fidelium per Dei misericordiam.
Responsio.
Immensas Deo Salvatori nostro laudes referimus, qui talem vos praefecit Ecclesiae ejus opportunitatem decernere, ut omne ab ea zizanium eradicare conemini, prout in hac S. synodo cunctis nationibus apertis declaratur indiciis. Capitula etiam quae pro generali omnium cautela ad robur et munimen sanctae Ecclesiae conscripta sunt, si vestrae placet pietati, legantur, qualiter per ea omnes doceamur quae observare, vel quae cavere debeamus, ne in aliquo a regulis sanctorum Patrum, quod Deus avertat, deviare inveniamur.