Jump to content

Praeloquia (Ratherius Veronensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praeloquia
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


Praeloquia

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0343C

INCIPIT PRAEFATIO.

136.0145A| Vacanti mihi, et congruentia temporis, situs et causa pariter arridente, visum est pauca in nomine Domini, ex innumerabilibus divinae auctoritatis medicaminibus, in isto libello congerere, quibus athleta Dei in hoc saeculi schemate cum adversario luctaturus, viribus jam exertis, lacertis excussis, quotidie perungatur, quo certans legitime, coronam mereatur victoriae. Quod ut perspicacius cuilibet 10 forsitan minus libenter haec ita 136.0146A| cupienti expropriem, conabor, inquam, quantum Deus dederit, piae verba supplicationis unde unde colligere, quibus agonitheta noster, imperatorem palaestritam, editiores spectatores, suaeque partis fautores alloquens, sibi ut faveant, inimicum ut formidine, ictibus, pariterque clamore perterrefaciant, exoret. Noverit autem lector, sive quilibet decursor ejus [ subaudi libelli], illi potissimum eumdem congruere, qui omnibus sollicitudinibus saeculi praesentis 136.0147A| exutus, cunctisque rerum transeuntium, quae speculam mentis obtenebrant, curis 11 penitus exoccupatus, sive ob veram philosophiam sectandam, seu pro justitiae veritatisque defensione, quod proprie beatorum est (Matth. V, 10) ipso Domino teste, vel, ut saepe assolet, pro suae alicujus culpae emendatione aliquo recluditur sua sponte, aut alterius jussione. Quem [ scilicet libellum] mei quidem causa descriptum, plurimis vero si dignentur necessarium, si quis in aliquo sibi expertus fuerit utilem, mecum, precor, ut vocitet Agonisticum sive medicinalem. Nempe et ad pugnam suasorium, et ad medicinam utillimum invenire poterit, si ea quae continet, ut sunt, judicare velit. Nam ex uno latere te ad pugnam provocat; ex altero inflictas ab adversario 136.0147B| plagas, fotu mirificae artis medetur et curat. Hinc fortem et robustum incitat ad praelium, illinc fractum et enervem reformat, et reparat elisum. Nunc humilem et timidum ut audeat erigit, nunc elatum et de suis viribus praesumentem arguendo humiliat, et de cujus viribus debeat praesumere monstrat. Modo tollit securitatem segniter vacantium, modo pandit remunerationem fortiter dimicantium. Nunc praedicit tentationum pugnam, nunc promittit victoriae palmam. Age itaque nunc, aggredere cursum regendo, et cuncta haec an ita se habeant, per temetipsum explorato; nil pene meum, quod fastidium gignere debeat, invenies; cuncta ex sanctorum Patrum dictis deflorata reperies. Primitus istam, si libet, admonitionem praefationis, senis distinctam praeloquiorum 136.0147C| libellis, brevem satis quidem, quantum ad rem, aestimatione vero paulo verbosiorem releges. 136.0148A| Foritsan enim istic aliquod capies emolumentum, quod tuum ad sequentia accendat desiderium, imo demonstret ad liquidum, cujus rei gratia nobis edere libuerit istum. Obsecro praeterea, et obtestor te, lector, sive transcriptor operis istius, per viventem in saecula, et ejus tremendum examen, perque illam charitatem, qua « Deus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Domino in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). » ut hoc quod hic cautelae gratia praemitto, nequaquam omiseris, si quando aut ad legendum, aut ad describendum idem operam dederis. Quaedam in istis opusculis inveniuntur, quae nec auctor ipse penitus approbat, ut sunt (verbi gratia) ea, quae de cujusdam Origenis gestis, vel passionibus in libris tertio et quarto commemorat; 136.0148B| sed quia occasione horum, magis divinae auctoritatis testimoniis idem est opus suffultum, da veniam, quaeso, lector, partim visa, partim audita, partim ambigua, partim comperta narranti, non curans de gestorum continentia, vera, falsa sit, aut dubia, 12 dummodo veritatem, sanamque doctrinam sermonum tanto libentius percipias, quanto minus a tramite rectitudinis deviare consideras.

Continet istud vero Praeloquium I [ id est sequens Praeloquium] Privatum quemlibet, II. Militem, III. Artificem, IV. Medicum, V. Negotiatorem, VI. Causidicum, VII. Judicem, VIII. Testem, IX Procuratorem, X. Patronum, XI Mercenarium, XII. Consiliarium, XIII. Dominum, XIV. Servum, XV. Magistrum, 136.0148C| XVI. Discipulum, XVII. Divitem. XVIII. Mediocrem, XIX. Mendicum.

INCIPIT LIBER PRIMUS. 136.0147|

1.

136.0147C| Dominica praecepta cum omni generaliter Ecclesiae congruant omnia, quaedam tamen specialiter singulis pro temporum, ordinum, conditionum, aetatum, morum, affectuum, sexuum, sive causarum diversitate conveniunt singula. In pace etenim dari praecipitur tunica (Matth. V, 40), cum in persecutione poni jubeatur ipsa etiam pro fratre anima (I Joan. III, 16). Dicente autem Domino: « Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni sequere me (Matth. 136.0147D| XIX, 21), » si omnes istud statim implerent, quis terram excoleret? Rursum si omnes uxores relinquerent, 136.0148C| unde propago subsisteret? Dicente autem: « Date eleemosynam (Luc. XII, 33), » quid dabit, qui nihil sibi retinuit? Dicens vero: « Omni petenti te tribue, » ut Matthaeo videtur, omnibus convenit, cunctis suasit, nullum dimisit. Si enim habes quod des, da, ne moreris; si non habes, da teipsum, praebe benignum munificae mentis affectum. « Gloria enim in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14); » et Psalmista: 136.0148D| « In me sunt, » inquit, « Deus, vota tua (Psal. LV, 12). » Rursus dicendo: « Diliges Dominum Deum 136.0149A| tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum, et non furaberis, et non occides, non moechaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces rem aut uxorem proximi tui (Luc. X, 17); » omnes alloquitur, juvenes et senes, mares et feminas servos et liberos, divites et pauperes, clericos et laicos, nulli parcit, neminem excludit, omnes comprehendit. Nullus his praevaricatis innocens, nemo ista committere valet sine crimine. Videtur itaque hujusmodi esse distantia.

TIT. I.-- Christiani officia.

2.

Vis esse Christianus, bonus Christianus de 13 multis Christianis, de populo, de coetu, de concione, de plebe, de circumforaneis, de agrestibus? 136.0149B| Esto laborator non solum justus, sed et assiduus, tuis contentus, nullum fraudans, neminem laedens, neminem vituperans, non aliquem calumnians. Time Deum, sanctos precare, ecclesiam frequenta, sacerdotes honora, decimas et primitias laborum tuorum Deo offer, eleemosynas pro viribus facito, uxorem dilige, praeter ipsam nullam cognosce, ab ipsa etiam certis, id est festis et jejuniorum diebus, cum ipsius consensu pro Dei timore te contine, filios in Dei timore educa, infirmos visita, mortuos sepeli; quod tibi vis, alii impende; quod vero tibi fieri non vis, ne alieno feceris.

TIT. II.-- De militibus.

3.

Miles es: praeter ista, audi quid dicit Joannes Baptista: « Neminem, » inquiens, « concutiatis, neque 136.0149C| calumniam faciatis alicui, et contenti estote stipendiis vestris (Luc. III, 14). » Quod si non vales militando acquirere stipendium, laborando manibus sectare victum, et fuge praedam, cave homicidium, devita sacrilegium. Quod, inquis, sacrilegium? Illud nimirum, illud quod quam terribiliter Psalmista commemorat, audi: « Qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei; Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti; sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, ita persequeris illos in virtute tua, et in ira tua turbabis eos, etc. » (Psal. LXXXII, 13) Sanctuarium autem Domini est, quidquid Domino oblatum, ad ejus pertinet domum. Sic enim habes, 136.0149D| Moyse dicente: « Omne quod offertur Domino sanctum, sanctorum est Domini, et ad jus pertinet sacerdotum (Lev. XVIII, 23). » Praeda vero quantum Deo displiceat, audi: « Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus (Psal. II, 6). » Exsurgens vero, id est, ad vindictam se praeparans, quid ipse agat, manifestat dicens: « Dominus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se, et patientiam habebit in illis. amen dico vobis, quia cito faciet 136.0150A| vindictam illorum (Luc. XVIII, 8). » Vindicta autem hujusmodi quae sit, audi: « Vindicta, » inquit, « carnis impii ignis et vermes (Eccli. VII, 19). » Ac tunc erit, inquis, ignis, sed exstinguibilis, vermes, sed mortales. Propheta e contra: « Vermis, ait, eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). » Carne autem totum hominem expressum accipe a parte minori, sicut saepe in Scripturis per animam solam intelligitur a parte majori. Itemque: « Non accipiet Dominus personam in paupere, et deprecationem laesi exaudiet. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrymae viduae ad maxillam ejus ascendunt [ l. descendunt], et exclamatio ejus super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad coelum, 136.0150B| et Dominus exauditor non delectabitur in illis (Eccli. XXXV, 16). Denique panis egentium vita pauperis est; qui defraudat illum, homo sanguinis est; qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum (Eccli. XXXIV, 25, 26). » Sanctus autem ait apostolus Joannes: « Quia omnis homicida non habet haereditatem in regno Christi et Dei (I Joan. III, 15). » 14

4.

Sed forte Domino dicente: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9), putas te ex eadem rapina redimi posse. Audi eumdem qui supra: Immolantis, inquit, ex iniquo, oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes injustorum; itemque: Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine 136.0150C| sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui enim offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. XXXIV, 21-24). Unde et Maximus de jejunio agens: « Quid prodest, inquit, proprium non edere panem, et victum diripere miserorum? » Itemque - « Recte, inquit denarium dabis pauperi, si illum alteri non abstulisti. » Rursus vero qui supra: Noli offerre munere prava; non enim suscipiet illa Deus, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloriatio personae (Eccli. XXXV, 14). Propheta quoque: Vae, inquit qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? (Isai. XXXIII. 1.) Job etiam: Anima, ait, vulneratorum clamabit, et Dominus inultum abire non patitur (Job XIV, 12). Et vere: Tibi enim, dicit Psalmista, derelictus est pauper, 136.0150D| pupillo tu eris adjutor (Psal. IX, 34). Haec pauca itaque cum infinitis divinae legis testimoniis conferens, sic exerce temporaliter militiam, ut aeternaliter viventem nequaquam perdas animam.

TIT. III.-- De artificibus.

5.

Artifex es? Audi: Deprecatio artificum in operatione artis, accommodantes animam, et conquirentes in lege Altissimi (Eccli. XXXVIII, 39); ut intelligas ipsis tuis operibus te posse Deo offerre acceptabilem laudem, orationum videlicet, si Deo accommodare 136.0151A| animam, legem requirere studeas Altissimi in custodiendo sermones ejus praecepti: quod fit, si ipsum artificium, dum adest tibi ad corporis subsidium, satagas ut sit aliquod et animae suffragium. Ex ipso denique fac eleemosynas, da Domino decimas. Memento quia ex omnibus quae contulit, semper quod suum est exigit. Time, ne si illi tuleris partem suam, tibi potius adimas tuam, praesentem scilicet et futuram.

TIT. IV.-- De medicis.

6.

Et ut a genere, aliquem artificum commonendo transeamus ad speciem, medicus es? Audi etiam juxta litteram tibi praecipientem Dominum: Medice, cura te ipsum (Luc. IV, 23), id est, 136.0151B| dum in aliis curas aegritudinem corporum, satage in te valetudinem mederi morum. Quod fit, si ipso medendi ingenio servire studeas Creatori tuo; erga pauperes eo utens praecepto, quod Dominus dicit in Evangelio: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8); erga divites illo Apostoli: Nemo circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de omnibus (I Thess. IV, 6), et.; ut videlicet pauperibus gratis pro Dei amore misericorditer subvenias, divitibus vero pro mercede accepta medelam fideliter impendas, ne Deum vindicem eos circumveniens sentias. At tu, non gratis, inquis, accepi, ut dicis; quia et magistros mercede, et species medicaminum pretio emi, vigiliis quoque multisque laboribus, medicinae infirmorumque causa, 136.0151C| saepissime afficior. Dominus contra: Sine me, inquit, nihil potestis 15 facere (Joan. 15, 4). Apostolus quoque: Quid habes, quod non accepisti? (I Cor. IV, 7.) iterumque: Quis prior dedit ei et retribuetur ei? (Rom. II, 35.) Jacobus etiam: Omne, ait, datum optimum, et omne donum perfectum desursum est (Zach. I, 17). Nam quasi te modo Deus conveniat, quis tibi, inquiens, dedit, quam largitus es mercedem? nonne ego? Magistro tuo scientiam instruendi, tibi intellectum capiendi? nonne ego? An mente excedit: Omnis sapientia a Domino Deo est? (Eccli. I, 1.) Voluntatem quoque, qua te saltem pro mercede doceret, si ego penitus avertissem, quis dare poterat? Pretium pro medicaminibus collatum quis 136.0152A| tibi ut dares concessit? Facultate, affectu, atque solamine in laboribus cujus ope frueris? Ad postremum te operante quis effectum tribuit operi? Nonne in multis expertus es tuum laborem nil valere, nisi ego salutem decreverim praestare? Cum e duobus alterum, id est in morbo consimili, medicamen recuperavit ad vitam, alterum destinavit ad sepulturam, omnia vero haec tibi unde? quibus tuis meritis? qua praerogativa? quo praemio? quibus obsequiis? Me ergo, me munerum largitorem, me operum intelligens dispunctorem, ita hanc humiliter, charitative, prudenter atque cautissime exsequere artem, ut me utrique cogites praesentem, quatenus et hic effectu potiri operis proficuo, et illic remunerari pro labore merearis proprio. 136.0152B|

7.

Discretionem quoque inter lucem et tenebras, inter veritatem et falsitatem, inter opera diaboli et benignitatem Dei non modicam esse sentiens, quid ad medicinam, quid pertineat cogita ad maleficorum fallaciam. Pigmentis enim, herbis, diversisque creaturae speciebus ea in nomine ejus exsequi, quae peritissimorum ab eo inspirata invenit solertia, ad medicos; auguriis, praecantationibus, vel aliis sacrilegarum observationum superstitionibus uti pertinet ad mathematicos, vel Marsos. Mathematicorum genus est in Africa, cui non nocent serpentes; et quando volunt filios suos probare, utrum sui sint, an non, mittunt illos inter serpentes, et si sunt extranei generis, illos devorant serpentes. Aliter Psylli in Africa, Marsi fuerunt in Italia incantatores 136.0152C| serpentium, qui eos aut interficiebant, aut nocere non sinebant. Carbunculi enim, vel malae pustulae, quem malum vulgo dicunt malampnum remedium est, ut dicunt, si herba, quae specialiter franciloquo dicitur radix sermone, optime trita, atque extorta, eidem superponatur, usque ad eamdem qua 16 posita fuerat horam super vulnus mansura, observato scilicet ut simul succus radicis eidem in haustum aegro tribuatur, ne scilicet virus ad cor redeat introrsus, incessanterque usque ad horam qua positum est, paulatim, ne forsitan fastidium generet, in esum quantum potest, sumatur. Quiddam vero infandum, hic nec commemorandum, in schedula instar coronae conscriptum, et vulneri 136.0153A| superpositum, licet idem videatur praestare, nullum confert remedium, quia est maleficium, sed animae lethale nimium affert periculum. Sed quid, quod talia veram persaepe videntur corporis sanitatem afferre? Ego, imo ipsa ratio econtra. Quid quod diabolus, cum nunquam in veritate Domino steterit teste, saepe videtur vera dicere? Nunquid nam ob hoc verbum cassabitur Veritatis dicentis: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit unquam, quia non est veritas in eo? (Joan. VIII, 44.)

8.

Verum ne ex hoc te penitus ignarum errori relinquam, et aut mentiaris exsecranda ea cuilibet Christiano ut decipias, aut opineris ut decipiaris, profero non ex meis, sed ex illorum verbis, unde non possis omnino dubitare, quaedam, quibus ex 136.0153B| hoc capere possis satisfactionem omnimodam. Dicit enim augustae recordationis Aurelius Augustinus in libro de Trinitate quarto (c. 17): « Potestates aeriae, superbae atque fallaces, etiam si quaedam de societate et civitate sanctorum, et de vero mediatore, a sanctis prophetis vel angelis audita, per suos vates dixisse reperiuntur; id egerunt, ut per haec aliena vera fideles etiam Dei ad sua traducerent falsa. Deus autem id egit per nescientes, ut veritas undique personaret fidelibus in adjutorium, impiis in testimonium. » Et istud quidem ad illud edocendum, cur plerumque [ suppl. diabolus] videatur vera dicere. Cur autem salutem corporis videatur diabolus aliquando praestare, audi ex verbis Marci martyris, ut in passione sancti legitur Sebastiani: « Haec, 136.0153C| inquit, tota belli calliditas, hoc fraudis consilium diabolicae, a suppliciis corpus eripere, et vitiis animam subjugare. Nos econtra contendamus hosti non cedere, corpus contemnere, animae subvenire. » Quod ita esse etiam ex ipsius mendacissimi, per Bartholomaeum apostolum vi divina torti, patet confessione, sicut in ejusdem sancti legitur passione. Et haec quidem de voluntate fallendi verbis, et decipiendi commodis 17 diaboli semper iniqua, qua saepe per falsa bona ad vera, Deo juste permittente, pertrahit mala. Nunc de potestate justa, qua saepe, Deo miserante, nolens licet, fideles erudit ad bona, impios perducit ad debita: istos, dum per hanc flagellati corriguntur; illos, dum huic subacti puniuntur, cum scilicet et per hanc decepti, ipsi eam ascribunt deceptori, 136.0153D| aliqua, ut in supradicto ejusdem operis libro tertio ab eodem sunt posita Augustino, dicenda; quibus suadibilius aliquid si requiris, hominem excedere cupis, cum scriptum noveris: Altiora te ne quaesieris (Eccli. III, 22). [AUG., l. III de Trin. c. 7.] « Video, inquit quibusdam ex hac re antepositis, quid infirmae cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula 136.0154A| etiam magicis artibus fiant: nam et magi Pharaonis similiter serpentes fecerunt, et alia similia (Exod. VII, 12). Sed illud est amplius admirandum, quomodo magorum illa potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas deventum est, omnino defecit; cinifes enim musculae sunt brevissimae, qua tertia plaga superbus Aegyptiorum populus caedebatur. Ibi certe deficientes magi dixerunt: Digitus Dei est hic (Ibid., 19). Unde intelligi datur, ne ipsos quidem transgressores angelos et aereas potestates, in imam istam caliginem, tanquam in sui generis carcerem, ab illius sublimis aethereae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt, quidquid possunt, valere aliquid, nisi data desuper potestate. Datur autem vel ad fallendos fallaces, sicut 136.0154B| ut in Aegyptios, et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum seductionem viderentur admirandi, a quibus fiebant Dei veritate damnandi; vel ad admonendos fideles, ne tale quid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis Scripturae auctoritate sunt prodita; vel ad edocendam, probandam, manifestandamque justorum patientiam. Neque enim, parva visibilium miraculorum potentia, Job cuncta quae habebat amisit, et filios et ipsam corporis sanitatem. Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed Deo potius, a quo haec potestas datur, quantum in sublimi et spirituali sede incommutabilis judicat: nam et damnatis iniquis etiam in metallo servit aqua et ignis et terra, ut faciant 136.0154C| inde quod volunt, sed quantum sinitur. Nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per illos magi resistentes famulo Dei, ranas et serpentes fecerunt. Non enim eas ipsi creaverunt. Omnium quippe rerum, quae corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in istis corporeis mundi hujus elementis latent. Alia sunt enim haec jam conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus; alia vero illa occulta istorum seminum semina, unde 18 jubente Creatore produxit aqua prima natatilia et volatilia, terra autem prima germina et prima sui generis animalia. Neque enim tunc in hujuscemodi fetus ita producta sunt, ut in eis, quae producta sunt, vis illa consummata sit: sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones, quibus erumpant, 136.0154D| et species suas peragant. Ecce enim brevissimus surculus semen est: nam convenienter mandatus terrae, arborem facit. Hujus autem surculi subtilius semen, aliquod ejusdem generis granum est, et hoc hujusque nobis visibile. Jam vero hujus etiam grani semen, quamvis oculis videre nequeamus, ratione tamen conjicere possumus; quia nisi talis vis 136.0155A| esset aliqua in istis elementis, non plerumque nascerentur ex terra, quae ibi seminata non essent; nec animalia tam multa, nulla marium feminarumque commistione praecedente, sive in terra, sive in aqua, quae tamen crescunt, et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. Et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tanquam sparsa per terras ore colligunt. Invisibilium enim seminum creator, ipse creator est rerum omnium; quoniam quaecunque nascendo exeunt ad oculos nostros, ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia, et incrementa debitae magnitudinis, distinctionesque formarum ab originalibus tanquam regulis sumunt. Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum 136.0155B| quamvis illorum extrinsecus adhibitis motibus, ista creanda Dei virtus interius operetur: ita non solum malos, sed nec bonos angelos fas est putari creatores, sed pro subtilitate sui sensus et corporis, semina nobis istarum rerum occultiora noverunt, et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt, atque ita gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. Sed nec boni haec, nisi quantum Deus jubet, nec mali haec injuste faciunt, nisi quantum juste ipse permittit. Nam iniqui malitia voluntatem habet injustam suam; potestatem autem non nisi juste accipit, sive ad suam poenam, sive ad aliorum vel poenam malorum, vel laudem bonorum. »

9.

Itemque post pauca: (c. 9) « Aliud est, inquit, 136.0155C| ex intimo ac summo causarum cardine condere atque administrare creaturam: quod qui facit, solus creator est Deus; aliud autem pro distributis ab illo viribus et facultatibus aliquam operationem forinsecus admovere, ut tunc vel tunc, sic vel sic exeat, quod creatur. Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam textura elementorum cuncta jam creata sunt, sed acceptis opportunitatibus prodeunt. 19 Nam sicut matres sunt gravidae fetibus, sic ipse mundus gravidus est causis nascentium, quae in illo non creantur, nisi ab illa summa essentia, ubi nec moritur, nec nascitur aliquid, nec incipit esse, nec desinit. Adhibere autem forinsecus causas accidentes, quae tametsi non sunt naturales, tamen secundum naturam adhibentur, ut ea quae secreto 136.0155D| naturae sinu abdita continentur, erumpant quodammodo, et foris creentur, explicando mensuras, et numeros, et pondera sua quae in occulto acceperunt ab illo, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit (cap. II, 21), non solum mali angeli, sed etiam mali homines possunt, sicut exemplo agriculturae supra docui. Sed nec de animalibus quasi diversa ratio moveat, quod habeant spiritum vitae cum sensu appetendi, quae secundum naturam sunt, vitandique contraria; etiam hoc est videre quam multi homines noverint, ex quibus herbis aut carnibus, 136.0156A| aut quarumcunque rerum quibuslibet succis et humoribus, vel ita positis, vel ita obrutis, vel ita contritis, vel ita commistis, quod [ l. quae cum Aug. ] animalia nasci soleant, quorum se quis tam demens audeat dicere creatorem? Quid ergo mirum, si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo, unde illi vel illi vermes muscaeque nascantur; ita mali angeli pro sublimitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norint, unde ranae serpentesque nascantur, et haec per certas et notas temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari, non creant? Sed illa homines quae solent ab hominibus fieri non mirantur. Quod si quisquam celeritates elementorum forte miratur, quod illa animantia tam cito facta sunt; attendat, 136.0156B| quemadmodum et ista, pro modulo facultatis humanae, ab hominibus procurentur. Unde enim fit ut ea corpora citius vermescant aestate quam hieme; citius in calidioribus quam in frigidioribus locis? Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quanto desunt sensuum subtilitates, et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Unde qualibuscunque angelis vicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est, tanto mirabiliores in hujusmodi operibus eorum existunt celeritates. Sed non est creator, nisi qui principaliter ista format; nec quisquam hoc potest nisi ille penes quem primitus sunt, omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera; et ipse est unus creator Deus, ex cujus ineffabili po entatu fit etiam, ut quod possent 136.0156C| hi angeli, si permitterentur, ideo non possint, quia non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio, cur non potuerint facere minutissimas muscas, qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia major aderat dominatio prohibentis Dei per spiritum suum; quod etiam ipsi magi confessi sunt, dicentes: Digitus 20 Dei hic est (Exod. VIII, 19). Quid autem possint per naturam, nec possint per prohibitionem, et quid per ipsius naturae suae conditionem facere non sinantur, homini explorare difficile est, imo vero impossibile, nisi per illud donum Dei, quod Apostolus commemorat dicens: Alii dijudicatio spirituum (I Cor. XII, 10). Novimus enim hominem posse ambulare, et neque hoc posse nisi permittatur; volare autem non posse etiam si permittatur. Sic et 136.0156D| illi angeli quaedam possunt facere, si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio Dei; quaedam vero non possunt, nec si ab eis permittantur, quia ille non permittit a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit, quae concessit ut possint. Exceptis igitur illis quae usitatissimo transcursu temporum in rerum naturae ordine corporaliter fiunt, sicuti sunt ortus occasusque siderum, generationes et mortes animalium, seminum et germinum innumerabiles diversitates, nebulae et nubes, nives et pluviae, fulgura et 136.0157A| tonitrua, fulmina et grandines, venti et ignis, frigus et aestus, et omnia talia; exceptis etiam illis, quae in eodem ordine naturae rara sunt, sicut defectus luminum et species inusitatae siderum, et monstra, et terrae motus, et similia: exceptis ergo istis omnibus, quorum quidem prima et summa causa non est nisi voluntas Dei: unde et in psalmo cum quaedam hujus generis commemorata essent: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis (Psal. CXLVIII, 8); ne quis ea vel fortuitu, vel causis tantummodo corporalibus, vel etiam spiritualibus, tamen praeter voluntatem Dei existentibus agi crederet, continuo subjecit, Quae faciunt verbum ejus. Sed his, ut dicere coeperam, exceptis, alia sunt illa quae, quamvis ex eadem materia corporali, ad aliquid tamen divinitus 136.0157B| annuntiandum nostris sensibus admoventur, quae proprie miracula et signa dicuntur. »

10.

Habes hic tanti auctoritate doctoris, et multa posse daemones per angelicam illam suam naturam, quae etiam non possunt per prohibitionem divinam; nil vero posse, nisi data desuper potestate, vel ad fallendos fallaces, sicut Aegyptios, quorum similes sunt, qui fallacias diaboli aut venerantur tanquam divinas, aut desiderant tanquam proficuas, cum multum etiam illis sunt detestabiliores, qui eas exercent, imo per quos exercentur, tanquam virtutes; vel ad admonendos vel ad probandos fideles: admonendos, ne similia facere cupientes, eorum efficiantur similes; probandos vero, ut his eruditi, exercitati, atque manifestati monstrent, quantum 136.0157C| diabolo erecti [ f. erepti], Deo vero sint subjecti. Quis enim eorum, qui hodie in talibus usque ad perditionem animae intantum decipiuntur, ut etiam eis, quas ait Gen. Herodiam illam Baptistae Christi interfectricem quasi reginam, imo deam 21 proponant, asserentes tertiam totius mundi illi partem traditam, quasi haec merces fuerit prophetae occisi; cum potius sint daemones talibus praestigiis infelices mulierculas, hisque multum 136.0158A| vituperabiliores viros, quia perditissimos, decipientes: quis, inquam, talium videns tanta miraculorum potentia (et hoc per daemones) flagellari aliquem, sicut Job illum admirabilem, hortaretur dicere, imo crederet juste dici: « Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est (Job I, 21) » : quin potius non solum malignis angelis, sed etiam quibusdam miserrimis hominibus illud ascribens, quemlibet immissorem, aut propulsorem, ut dicitur, tempestatum evocari, donisque, ut hoc mederi dignaretur, placari; ut videlicet Mercurius socios Ulyssis tactu quondam caducei. Ne dicam enim de tanto tantae gloriae, ut beati Job fuit, damno, hoc non facerent de vilissima recula, hoc est, vel cultello vel corrigia; id saepe 136.0158B| vidimus fieri ab his, quibus in corde illud nostri istius jam saepe fati non sonuit Augustini: « Gaudes quia res tuas invenisti, non es tristis quia tu peristi; multo magis periret tunica tua, quam anima tua. » Et illud Psalmistae: « Confundantur omnes facientes vana (Psal. XXIV, 3); » Apostoli etiam de culpa scilicet valde minori: « Dies, » inquit, « observatis et menses et annos, timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Gal. IV, 10). » Et illud de Regum lib. IV: « Nunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Belsebutb Deum Acharon? » Quamobrem haec dicit Dominus Ochoziae regi: « De lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris (IV Reg. I, 16). »

11.

Et ecce hoc exemplo, cum per talia sanari 136.0158C| plerumque quidam videantur, Dei scilicet aut misericordia ad poenitentiam exspectati, aut justitia sibi ipsis derelicti, quid mereantur Dei judicio comprehensi. Si enim justus judex cuncta in hoc saeculo vindicaret, illo ultimo judicio opus non esset; si autem nullas res humanas curaret, nullus pene crederet. Non convenire igitur scias juxta cujusdam sapientissimi sententiam, vilissimorum spirituum te praesidia captare, quem sapientia in hanc vult excellentiam 136.0159A| componere, ut Deo similem, quantum scilicet ad ejus spectat concessionem, possit efficere; eamque mentium naturam esse, eodem ipso docente, perpende, ut quoties abjecerint veras, falsis opinionibus 22 induantur; et illud magis exerce, quod, ut in primordio locutionis suggessi, a Deo inspiratorum medicorum vera, quia probata invenit solertia, quam quod infelicium meretricularum diabolo acta conjectavit dementia. Ita fit ut nulla infidelitatis caligo verum illum, quo videri quidpiam solet agendum, confundat intuitum; et propter sapientiae bonum, et medelae a Deo concessae subsidium a regibus, imo, ut legitur, a Rege utique regum omnium, tam temporale quam aeternum accipies donum (Eccli. XXXVIII, 2-8); disciplina quoque exaltabit 136.0159B| caput tuum, et collaudaberis in conspectu magnatorum; ad agnitionem hominum virtus tua erit, scientiam quoque tibi Altissimus honorari in mirabilibus suis dabit; in his curans mitigabis dolores et facies pigmenta suavitatis, et unctiones conficies sanitatis, et non consummentur opera tua, sed pax Dei semper erit super faciem terrae tuae.

TIT. V.-- De negotiatoribus.

12.

Negotiator es? Audi: Propter inopiam multi deliquerunt, et qui quaerit locupletari, avertet oculum suum. Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum. Conteretur cum delinquente delictum. Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua (Eccli. XXVII, 1); 136.0159C| itemque: Avaro nihil est scelestius. Nil iniquius quam amare pecuniam; hic enim animam suam venalem habet (Eccli. X, 9). Dominus autem in Evangelio: Intuemini, ait, et cavete ab omni avaritia; quia non in abundantia cujusquam vita hominis est super terram ex his quae possidet (Luc. XII, 15). Itemque qui supra: Multos, inquit, perdidit aurum atque argentum (Eccli. VIII, 3); et: Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia, et qui acervat injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur (Eccli. XIV, 3); rursumque: Difficile, ait, exuitur negotiator a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum (Eccli. XXVI, 28). His itaque sic se habentibus, perpende, quaeso, quam periculosum animae tuae sortitus sis officium; et scito te, paulo 136.0159D| licet excusabilius, cum praedonibus appellari publicanum. Vitio enim te deservire, nec modico, id monstrat vocabulum, quo te a multis vocari audis cupidenarium. Radix enim omnium malorum, Apostolo teste, cupiditas (I Tim. VI, 10).

13.

Attamen ne desperes, quia scriptum est: Benedictio Domini supra caput vendentium (Prov. II, 26); sed considera quorum. Fac itaque, dum adhuc dies est, quod 23 tibi suggero: Fenerare 136.0160A| proximo in tempore necessitatis illius; quia facit misericordiam, qui feneratur proximo, et qui praevalet manu, mandata servat (Eccli. XX, 2). Voca igitur Christum ad domum tuam, praepara ei convivium et coenam, pedes lava, lacrymis riga, capillis terge, pasce eum, vesti, calefac, pota, hospitio suscipe, non dedignabitur ad domum tuam divertere; imo frontuose ingerit se; ipse quotidie ut suscipiatur rogat, cum tu deberes cogere; consulit non suae indigentiae, sed tuae avaritiae: tum demum ad domum ejus propera, discipulos ejus alloquere, munera, deprecare, ut tibi veniam, tibi consilium, tibi indulgentiam et ipsi praebeant, et a Deo exposcant. Perpende dum domi congeris lucrum, quantum animae comparas detrimentum. Quid enim, ait Dominus, 136.0160B| prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? (Matth. XVI, 26.) Et Apostolus: Mundus, inquit, transit, et concupiscentia ejus (I Joan. II, 17). Verere ergo, ne dum insatiabiliter inhias transitoriis, priveris mansuris. Esto potius tibi bonus medicus; de instrumento avaritiae subsidium confer animae; Facite, inquit Dominus, amicos vobis de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9). Nec hoc dicens hortatur ad fraudem, sed postquam fraudem fecisti, invitat ad emendationem. Verbi gratia, debuisti quidem nil rapere, nil malo ingenio congregare, neminem in aliquo negotio circumvenire, certus, praedicente et testificante Apostolo, vindicem super hoc omnipotentem Dominum esse (I Thess. IV, 6), diei victu contentus 136.0160C| manere, a Deo omnia sperare, qui ipsa quoque volatilia pascit quotidie (Matth. VI, 26); quod ipse dedisset, cum gratiarum actione et ipse sumere, et aliis participare: quod dare noluisset, nec cupere, sed ipsius justitiam glorificare.

14.

Sed quare haec transgressus rapuisti violenter, congregasti fraudulenter, usuram et superabundantiam amasti, ingenio tuo te concessisti, Deo cuncta licet indigno danti ingratus exstitisti, alii secundum Domini praeceptum non communicasti; quod dare illi non placuit, saepe quaesisti, nec adeptus multoties murmurasti? Post haec omnia, quae minime debuerant contingere, non adhuc te vult perdere. Monstrat tibi divitias bonitatis suae, et de ipso veneno avaritiae antidotum tibi conficit 136.0160D| indulgentiae, ut dum defeceritis, inquiens, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI. 7). Illis ergo male quaesitum, pejus inventum, pessime congregatum eroga, qui cum defecerit vita, tibi in coelis reddere tributa, compensare collata, coadunare, imo centuplicare valeant dispersa. Observa tamen, ut, si fieri potest, id est, si praesentes sunt quibus aliquid tulisti, et copia favet, primitus secundum Zachaeum (Ibid., 19), etsi non vales, aut voles quadruplum, 136.0161A| saltem restituas simplum. Memento etiam quot perjuria in ipsa taxatione, quot mendacia in ipsa protuleris auctione; et tibi super his consule, sciens veracissime patrem mendacii diabolum esse (Joan. VIII, 44), ipso Domino testante, qui et per legem cognoscitur clamasse: Non perjurabis in nomine Domini Dei tui (Levit. XIX, 12); et per semetipsum: Ego autem dico vobis non jurare 24 omnino (Matth. V, 34); unde et idem sapiens qui supra: Potius, inquit, fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem tamen utrique haereditabunt (Eccli. XX, 17); itemque: Jurationi non assuescas os tuum; multus est enim casus in illa. Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non commiscearis, quoniam non eris immunis ab eis (Eccli. 136.0161B| XXIII, 9). Alibi quoque: Loquela, ait, multum juvans, horripilationem capiti statuet (Eccli. XVII, 25). Horripilatio vero, id est horror pilorum, qui ex subito pavore, vel nimio rubore solet contingere, si vis nosse ubi contingat, maxime audi Apostolum: Horrendum est, inquit, incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31). Et Job de locis poenalibus: Ubi nullus, ait, ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Job X, 31). Sed ne forsitan minus nostra auctoritate, quae nulla est, ductus, consilium a nobis capere nolis, audi quaedam verba ipsius Spiritus sancti, ut et habentur in agiographis, tuae saluti congruentia. In tota, inquit, anima tua time Deum, et sacerdotes illius sanctifica. In omni virtute tua dilige eum, qui te fecit, et ministros illius non derelinquas. Honora 136.0161C| Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis: da illis partes primitiaram, sicut mandatum est tibi, et de negligentia purga te cum paucis (Eccli. VII, 31). Porrige pauperi manum tuam, ut perficiatur propitiatio, et benedictio tua (Eccli. VIII, 1). Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus ejus: non contendas cum viro locuplete, ne forte econtra constituat litem tibi. Mortuo non prohibeas gratiam, nec desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula (Eccli. VII, 37-40). Non te pigeat visitare infirmum; ex his enim in dilectione firmaberis. Quid magis? In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.

TIT. VI.-- De causidicis.

15.

136.0161D| Causidicus vel advocatus es? Cogita cujus sortitus sis agnomen, et tam bonae rei ministrum te exhibe fidelem. De Domino enim dictum est, quia advocatum eum habemus apud Patrem. Dissimula quoque aliquando causationem ob conservandam dilectionem

TIT. VII.-- De judicibus.

16.

Locotheta, quem nos comitem dicimus palatii, praefectus aut judex es? Considera quem et tu habiturus sis dispunctorem vel judicem: perpende quam grave tuleris jugum, et puta quod non sit gravius ullum. Illius enim solius est, libere de alterius 136.0162A| judicare peccato, qui non habet unde judicetur ex suo. Audi denique ipsum: Nolite, inquit, judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini (Matth. VII, 1). Audi et alium, sed tamen ab ipsius spiritu doctum: Noli, ait, quaerere fieri judex, nisi forte valeas virtutem irrumpere iniquitatis, ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in aequitate tua (Eccli. VII, 6). At tu, ita, inquis, haec tua videntur verba sonare, quasi Deus judices omnino nolit esse. Ubi ergo lex? Ubi fas? Ubi ipsa inter bonum malumque discretio? Omnibus licebit quaelibet impune agere: furtum aeque laudabitur, ut datum: vitia cum virtutibus pari corona gaudebunt. Quis inter fratres haereditatem dividet? Quis viduam a calumniatore, virginem a raptore 136.0162B| defendet? Quis inopem tuebitur? Non, inquit Deus, 25 prohibeo in praesenti saeculo aliquod inter homines esse judicium; sed praedico periculum, ut caveas peccatum. Quod enim periculosum est uni, non debet passim a multis ambiri.

17.

Denique considerans, vix unquam potui judicem cernere sine cupiditia. Et certe ipsa non discernit justa, imo obcaecat judicum corda. Volo ergo esse judices, non praedones; volo judices, non raptores; volo judices, non calumniatores; volo judices, sed veraces: volo judices, sed non divitiis inhiantes. Etenim quidam amicum suum de partiendo onere potestatis consiliaturus: Constitue, ait, judices qui oderint avaritiam (Exod. XVIII, 21). Sapientiae quoque liber ita incipit. Diligite justitiam, 136.0162C| qui judicatis terram (Sap. I, 1). Jesus quoque filius Sirach ait. In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri eorum, et eris tu veluti filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater (Eccli. IV, 10). Dominus quoque in Deuteronomio: Maledictus qui pervertit judicium advenae, pupilli, et viduae (Deut. XXVII, 19). Itemque qui supra: « Ne relinquas retro tibi maledicere; maledicentis enim tibi in amaritudine animae exaudietur precatio illius; exaudiet autem illum Deus, qui fecit illum (Eccli. IV, 5); » et rursus: « Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque alliges tibi duplicia peccata; neque enim in uno eris immunis (Eccli. VII, 13). » Psalmista quoque: Usquequo, inquit, judicatis iniquitatem, et facies peccatorum 136.0162D| sumitis? Judicate egeno et pupillo, humilem et pauperem justificate; eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate (Psal. LXXXI, 2). Alius vero: Non assumas inquit, personam pauperis in judicio (Eccli. XXXV, 16). Quod tunc observandum scias, quando dives justam, pauper injustam, ut assolet, habet causam. Item idemque: « Audite, et quod justum est judicate, sive civis sit ille, sive peregrinus: nulla distantia sit personarum. Ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam in judicio, quia Dei est judicium (Deut. I, 16). » Judex vero dicitur quasi jus dicens; jus 136.0163A| vero dicere, juste est judicare. Denique audi quemdam, de cujus auctoritate non dubites: « Bonus, inquit, judex nil debet arbitrio suo decernere, nec domesticae voluntatis proposito aliquid judicare, nil paratum et meditatum domi proferre, sed juxta leges et jura cuncta pronuntiare, decretis obedire, nil propriae voluntati indulgere. » Et, o quam bene ipsi haec dicens voci concordat summi et solius sine mendacio judicis ita dicentis: Sicut audio, judico (Joan. V, 30). Et tu itaque sicut audis, judica; et sicut sese habet rerum natura, decerne. Cave tamen ne aliquem capias in verbo, Pharisaeorum exemplum aspernare, qui insidiantes observabant, quomodo Dominum caperent in sermone (Matth. XXII, 13). Memento te non solum in sermone, sed etiam 136.0163B| in multis offendere quotidie, ipso omnium justissimo judice spectante. Juste etiam cum judicas, cave 26 praemium ne exigas, aut aliquod servitium, ne de te conqueri Dominus videatur dicens: Populum meum exactores sui spoliaverunt (Isai. III, 12). Audi potius praecipientem ipsum: Juste, ait, quod justum est exsequeris (Deut. XVI, 20). Injuste enim quod justum est exsequitur, qui praemium pro justo opere expetens, ipsam justitiam vendere non veretur. Sed sufficiat istud modicum, nam si plenius vis instrui, lege libellum tibi congruentem Isidori.

TIT. VIII.-- De testibus.

18.

Testis es? Cave illud dicentis: Testis falsus non erit impunitus (Prov. XIX, 5). Nam cum juxta cujusdam carmen: 136.0163C| Vera tacens, et falsa loquens utrique [ f. quoque] nequiter errent; Hic quia non prodest, hic quod obesse cupit.

Flagitium majus aestimo nullum quam falsum testimonium, quia et Domino, in quem perjurat, et judici, quem fallit, et omnem ejus culpam sibi congerit, et proximo quem laedit, et omnem ejus calamitatem animae suae infligit, reus tenetur. Facilius est quoque, ut quidam ait, vitare discordem, quam declinare fallacem.

TIT. IX.-- De ministris publicis.

19.

Procurator, exactor, quod gastaldus usitato multis, Franciloquo vero major dicitur eloquio, sive thelonearius, vel cujuslibet alterius publicae functionis minister es? Considera cujus rei ministerio fungeris, sciens veracissime dictum, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur (Luc. XII, 48), etiam 136.0163D| cum usura poenarum. Ideo autem in principio monui considerari ministerium, quia diversa novi genera ministeriorum, et leviora quidem alia, alia vero graviora; inter quae nullum scio ipso, quod curaturam Italici dicunt, gravius. Ipsum enim, dum juxta 136.0164A| suimet vocabulum incessanter rem urget curari terrenam, miseram miserrime negligi cogit animam. Ad illud enim, veluti ad quoddam asylum, omnia confluunt genera vitiorum, et dum illius officii sit omnia vitia ulcisci, nullum invenitur, quo non constet reum illum teneri. Nam fures procuratoris est tradere carceri, cum pene nil aliud videatur ipse quotidie, nisi rapinam et fraudem sectari, et in comparatione mali levius est, ut autumo, absque violentia quaelibet furari, quam cum tormentis ab aliquo, quod detur, exigi; levius penuriae necessitate quaevis latrocinia exercere, quam cupiditatis ardore fraudem aut seniori, aut alicui alteri, aut certe sibi ipsi inferre, in quo et perjurium incurrere, nec furtum videatur cavere; quod approbat Sapiens, 136.0164B| qui dicit: « Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem tamen utrique haereditabunt (Eccli. XX, 27); » itemque de malo perjurii: « Vir, ait, multum jurans replebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga, et si frustraverit, delictum ejus super eum erit; et si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim tribulatione domus ejus; 27 et si dissimulaverit, delinquet dupliciter (Eccli. XXIII, 12, 13). » Dissimulare vero perjurium, est arte jurare. Dupliciter vero delinquit, qui hoc agit, quia et Deo, cujus conspectum non abhorret, et proximo, quem fallere non timet, reus tenetur. Dupliciter delinquit, quia et fallaciae et perjurii notam incurrit.

20.

Procurator adulteros et meretrices poenis deputat, cum tota ejus vita ebrietati caeterisque luxibus, 136.0164C| quae adulterii et fornicationum solent esse fomenta, spureissime deserviens, eadem illum agere, quae in aliis damnat, perspicacissime demonstret. Ad cumulum vero perditionis, si forte aliquis talium, quod offerat, invenit, statim et ipsum criminis ultorem acquirit tutorem; sicque in illo completur, quod in Psalmo legitur ita: Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18). Quid magis? Breviter praestringentes dicamus tale esse hujusmodi negotium, ut quasi e multis millibus hominum unus videatur assumi, qui ob aliorum emendationem vel commodum aeternae tradi debeat perditioni. Sed quid facio, qui id ipsum genus officii video a quibusdam pretio captari? quid, inquam, inde? Nunquam ne vidisti ab aliquo resticulos 136.0164D| erui, quibus funis, quo appenderetur, deberet fieri? Hujusmodi ergo vecordiae technam et istius miserrimi ascribe.

21.

Sed ne more Pharisaico, dum vehementer carpimus facinus, desperationem emendationis incutere 136.0165A| videamur, divitias bonitatis Dei monstrantes, etiam tu quomodo salvari possis pandemus. Ante omnia hoc tibi damus consilium, ut si aliquo modo vales, ab isto te mortifero excutias laqueo, et sic demum ad poenitentiae medicamina confugiens, pro modo criminis medelam quaeras satisfactionis. Quod si non vales omnino, cum magno tremore quod praeceptum est exsequens, cave ante omnia crudelitatem, inde fraudem, hinc cupiditatem et rapacitatem, non minusque ebrietatem, postremo illum Psalmi versiculum, quem protulimus, videlicet ne aliquo pretio illectus, aut veluti quadam misericordia deceptus, furtum aliquod tegas, aut quodlibet, quod insequi debeat, crimen defendas. In ulciscendis vero criminibus, ita quod ministerio congruit, exsequere, 136.0165B| ut nunquam excidat memoria quod Dominus in parabola omnibus protulit, tibi maxime, cujus finis est iste: Serve nequam, nonne oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Tunc iratus tradidit eum tortoribus (Matth. XVIII, 32). Sed et illud quaeso memineris saepe: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Job VIII, 7): et inter agendum, suffragium tibi semper adhibere ne cesses eleemosynarum. His forsitan cum humilitate cordis pias omnipotentis aures pulsantibus, mereberis aliquando, ut ad te ipse venire, et per se sicut Zachaeum et Matthaeum visitare te atque curare; et his qui te olim salvum posse fieri desperaverant, 28 dignetur respondere: Quia non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 13).

TIT. X.-- De nobilibus. 136.0165C|

22.

Patronus, sive, ut usitatius a multis dici ambitur, senior es? Audi: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. VII, 12). Similiter et Moyses: Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane (Levit. XIX, 13). Opus vero pro mercede operis positum intellige, uti per efficientem id, quod efficitur, et per continentem id quod continetur, quidlibet significari legis saepissime. Alius vero: « Qui effundit, inquit, sanguinem innocentem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt, unus destruens, et alter aedificans. Quid prodest illis nisi labor? Unus orans, et unus maledicens, cujus vocem exaudiet Deus? (Eccli. XXXIV, 17.) » Et per Malachiam: Ero, ait Dominus, testis velox maleficis, et 136.0165D| adulteris et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii (Malach. V, 3). Quem locum Hieronymus exponens adverte quid dixerit: « Nequaquam, ait, levia putemus esse peccata, perjurium et mercedem non reddere laboranti, et caetera his subnexa, quae maleficio, veneficiis atque adulterio comparantur. » Apostolus quoque: Qui suorum, inquit, et maxime domesticorum curam non gerit, fidem negavit, et est infideli deterior (Gal. VI, 10). Attende Deum in principio creationis humanae dixisse: Crescite et multiplicamini, 136.0166A| et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus coeli, et bestiis terrae (Gen. I, 28): ut intelligas homines non hominibus, sed volatilibus, bestiis et piscibus esse praelatos, omnesque a Deo natura aequales conditos, sed inaequalitate morum faciente, aliis alios intantum suppositos, ut plerumque aliqui dominentur etiam melioribus. Unde et majores, eos, qui caeteris principabantur, patres patriae, dictatores, et consules quam reges appellare maluerunt, invidiosum fore censentes, si dicerentur homines, veluti pecora, a quolibet regi. Meminisse autem, ut et Gregorius dicit tibi, oportet, sanctos Patres nostros non reges hominum, sed pastores fuisse pecorum. Augustinus quoque de aequalitate naturae, et sociali vinculo 136.0166B| amicitiae (n. 1): « Quoniam, inquit, unusquisque homo humani generis pars est, et sociale quiddam est humana natura, magnumque habet et naturale bonum, vim quoque amicitiae: ob hoc ex uno Deus voluit omnes homines condere, ut in sua societate, non sola similitudine generis, sed etiam cognationis vinculo tenerentur. » Beatus quoque Leo papa, idipsum luculentissime exsequens: « Simul, inquit, cum servis habemus, quod ad imaginem Dei conditi sumus, nec carnali a nobis, nec spirituali nativitate divisi sunt. Eodem spiritu sanctificamur, eadem fide vivimus, ad eadem sacramenta concurrimus. » Severinus quoque Boetius disserens de eodem negotio plurima, quae caecis etiam valeant esse perspicua, concludit ita: « Si primordia vestra, inquiens, auctoremque 136.0166C| Deum spectes, nullus 29 degener exstat, invitus pejora fovens, proprium ne deserat ortum. » Cui sententiae concinit et alterius cujusdam, sermone, actu, et nomine Benedicti, quodam loco dicentis: « Sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus, ut sub uno Domino aequalem servitutis militiam bajulamus, quia non est personarum apud Deum acceptio: solummodo in hac parte, apud ipsum discernimur, si meliores aliis operibus bonis, et humiles inveniamur. »

23.

Nota vero te, quisquis es, qui de fastu alti gloriaris abusive sanguinis; cum omne hominum genus in terris simili surgat ab ortu, et non ex alia, sed ex eadem massa compositus, ex uno patre, ex eademque, qua servorum quilibet, sis matre creatus. 136.0166D| Quia si omnes in Christo quoque unum sumus (Rom. XII, 5), uno scilicet pretio redempti, eodemque baptismo renati: quisquis eamdem fraternitatis unitatem caeteris se praeponendo scindere nititur, paternitatem sine dubio illius, redemptionem et regenerationem quoque, qua ejus filii efficimur, quantum in se est, annullare, et, ut ita dicam, abnegare probatur. Verum si solummodo in hac a Deo parte discernimur, si meliores aliis in operibus bonis, et humiles inveniamur; convincitur melior esse qui tibi servit 136.0167A| humiliter, quam tu, qui eum despicis arroganter; nobilior, qui tibi, quod promisit, exhibet fideliter, quam tu, qui eum decipis mendaciter; generosior, qui jura naturae custodiens, proprium non deserit ortum, quam tu, qui vitiis vitia nutriens, vim amicitiae magnumque et naturale violas bonum. His igitur utpote verissima veracissimorum auctoritate suffultis, et nulla sui contrarietate nutantibus rectissime concessis, firmissima colligitur definitione, non natura, sed voluntate, homines a se invicem distare. Ad erudiendum vero stultorum inscitiam, ad confutandam arrogantium proterviam, ille qui in Evangelio dicit: Pater meus usque modo operatur, et ego cooperor (Job V, 17), quotidie nobis cernentibus hunc humiliat, et hunc exaltat quia suscitat de pulvere 136.0167B| egenum, et de stercore erigit pauperem, ut collocet eum cum principibus (Psal. CXII, 6): videlicet ut cum quilibet de nobilitate gloriatur generis, perpendens, quoscunque ex paupere et infimo genere, ad summos honores conscendere, advertat antecessoribus suis et id contingere potuisse, et studeat elationem reprimere. Omne enim 30 datum optimum, et omne donum perfectum desursum est (Jac. I, 17); et: Non est potestas nisi a Deo (Rom. XV, 1): quod perspicacissime monstrant nobilium filii ad penuriae infamiam deducti; et servorum soboles summatum obtinentes haereditates, quovis ordine easdem indeptae, insignes. Ponamus namque ante oculos quemlibet praefecti filium, cujus avus judex, abavus tribunus, vel scoldascio, atavus cognoscatur miles 136.0167C| fuisse: quis illius militis pater? ariolator, an pictor; aliptes, an auceps; cetarius, an figulus; sartor, an fartor; mulio, an sagmio fuerit; postremo eques, an agricola; servus, an liber? Quis recordatur post omnia; nam Servis regna dabunt, captivis fata triumphum. ut quondam per quemdam cantatum est satirographum; quod tamen non fatis, sed disposito jure ascribitur cunctipotentis. Quid vero, si cui illorum contigerit quod cuidam tibicini contigisse Varro testis est, quod videlicet aliquando etiam ignobili 136.0168A| ministerio ad summum aliquem honorem provectus fuerit, sicut ille eadem arte tantum populum delectavit, ut rex fieri meruerit? Nunquid enim tibicinem illum nobilitare potuit, dum extulit tibia, quod non valuit, dum protulit natura? Sed relinquamus istud ambiguum, et forte nec credendum ducamus ad medium.

24.

Quid quod non vafris gentilium, sed certis sacrarum Scripturarum assertionibus monstrare quimus ad liquidum? David, fratribus reprobatis, in regem a Deo electus, quia Dei munere eosdem regno praecessit, nunquidnam et genere superavit, aut illius progenies propter regnatum alia, quam eadem, quam sine regnatu protulit natura? Nobilis ille, quia rex; ignobiles fratres ejus, quia milites: 136.0168B| an, quod verum est, hanc sibi virtute nobilitatem cum Dei gratia paravit, ut qui familia erat ignotus, claresceret moribus? Unde Cicero pulcherrime adversus Sallustium agens, « Velim, inquit, mihi respondeat: Nunquid hi, quos protulit Scipiones et Metellos, ante fuerint opinioni et gloriae, quam eos res suae gestae, et vita innocentissime acta commendavit? Quod si hoc fuit illis initium nominis et dignitatis, cur non aeque de nobis aestimabitur? » Itemque: « Quare noli mihi antiquos viros objectare. Satius est enim me meis rebus gestis florere, quam majorum meorum opinione niti, et 31 ita vivere, ut ego sim posteris meis nobilitatis initium, et virtutis exemplum. » His contra hodie agitur. Mavult enim quis avum laudari, quam se. « Splendidum te, 136.0168C| ait Boetius, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. » Caeterum ut ad id, quod usualiter quotidie cernimus contingere, redeam, nonne vides multos hodie obsequio, aut quolibet ingenio non modo mereri libertatem; verum et ipsam dominorum nancisci haereditatem, nobilique quanquam impari interveniente connubio, servorum dominicae persaepe etiam praeferri propaginem? Factum sit, infectum sit, narratum est quod refero. Cujusdam divitis filius gutta, quam cadivam dicunt, laborabat. Medicorum omne probatissimorum erga eum inefficax 136.0169A| ingenium, ad desperationem salutis paternum atque maternum deduxerat animum: cum ecce unus servorum suggerit, ut flores arboris persici optime mundatos, primo Lunis die Aprilis mensis in vase vitreo colligerent: quod sub radice ejusdem arboris, insciis omnibus, ab uno quo vellent suffoderetur, eodem die reversuro ipso, a quo positum est, anno vergente, si fieri posset, hora quoque eadem, et effosso vase, flores in oleum conversos, arborem siccatam inventuro: quod sub altare positum, presbytero quoque ignorante, novem missis super eo celebratis, sanctificaretur, et statim post accessum ejusdem morbi novem vicibus in haustum diatim scilicet aegro daretur, cum oratione Dominica, ita duntaxat, ut post sed libera nos a malo, a 136.0169B| dante diceretur, libera Deus istum hominem nomine ill. a gutta cadiva 32 et quibus novem diebus missam quotidie audiret, azymum panem cibumque quadragesimalem post jejunium caperet, atque ita Deo miserante convalesceret. Factum est, si tamen factum est, ille convaluit, servus emancipatus est, etiam haeres ascriptus, medicina ab innumeris approbata, multis quoque salutis contulit remedia. Hoc ideo libuit referre, ut et legentes eamdem experirentur 136.0170A| , quo mea opera etiam in hoc aliquibus suffragium contra hujusmodi incommodum pararetur, et te, cum quo mihi sermo est, hujusmodi exemplis commonefaciam « ne te quaesiveris extra » neve stulte alicui tibi maxime commendato veluti nobiliorem te velis praeferre, certus te ejusdem conditionis, ejusdem mortalitatis, ejusdem pulveris esse, dignitatemque saeculi, si enucleatim discutiatur, non in genere, sed in ipsa consistere possessione, in quantum videlicet non ipsos homines, sed ea, quae circumstant hominibus, videmur pensare, gloriosioremque futuram ejus sobolem, si fortuna a te, ut ita dicam, ad illum transiens, eam divitem, tuam reddiderit pauperem; imo, ut absque ulla cunctatione quod verum est proferam, Omnipotentis dispositum 136.0170B| illam sublimare, tuam voluerit humiliare; quae omnia si ipse tibi non suades, visus suadeat, vel sapiens ille dicens de talibus: Vidi servum sedentem in loco dominorum; longeque licet impar alius, Divitis, inquiens, servi claudit latus ingenuorum filius.

25.

Vidi autem quibusdam pessimum quoddam inesse vitium, quod tanto minus valeo intactum relinquere, quanto magis illud in memetipso 136.0171A| 33 expertus, velut in quodam possum libro relegere. Invenies enim quemlibet nobilium omnibus pene rebus destitutum, potentia et dignitate (si quam forte adeptus est) viduatum, penitusque quantum ad id quod cupiditia dictat, et nobilitas expostulat dejectum, qui contra tam duram infortunii calamitatem brachium erigere nitens, nec per se (quia ita sese natura hujusmodi conatuum habet) aliquid valens, quempiam, qui quietus, copia arridente, aut in se subsistere, aut cum grandi quaestus emolumento alteri valeret servire, dulcisonis blandiloquiorum illecebris ad se sequendum non dubitet irretire, et a magno profectu ad immanem defectum deducere. Sed dum istius poena illius resurrexerit gloria, istius detrimentis illius creverint commoda; aut penitus 136.0171B| nullam videtis referre condignae retributionis gratiam, aut si qua fuerit compensatio attributa, parva sit aut magna, et aliqua discordiae saltem vel levissima subrepserint divortia, oblitum [ subaudi invenies eum] amicitiae praeteritae, oblitum tam bonae voluntatis, ut nullo munere quod solet oculos decipiendo allicere, sed sola ea, quae fortis est ut mors (Cant. VIII, 6), dilectione suadente, se penitus neglecto, illi maluerit etiam cum vitae innumeris periculis succurrere, ut gloriam aut amissam aut potiorem valeret recuperare, quam suimet curam gerere, et sibi necessaria, cum adesse potuissent, ad vota captare; oblitum eorum, quae tunc utrisque inerant, et crescendo de die in diem adesse poterant, quibusque quando deceptus est pollebat, illa improperare, 136.0171C| ad quae jam deceptus sui causa decidit, qui commemorat ; oblitum eorum quae illum vidit habuisse, illa commemorare, quae per se contigit non habere. 34 Reminiscens namque quod contulit, obliviscitur quae abstulit; recitans ad quae illum extulit, tacet a quibus dejecit; tacens decus ipsius nobilitatis, notam, quam ipse intulit, refert paupertatis. Hoc tantum nefas, cum ad describendum, ut est, locum alium, propriumque flagitet tomum: sufficiat hic vel ex aliquantulo commemoratum, 136.0172A| ut exigas [ f. erigas] animum ad cavendum, si Dominum vis habere propitium.

TIT. XI.-- De mercenario et cliente.

26.

Mercenarius, cliens, sive commendatus cuilibet es? Audi praecipientem Dominum: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV, 16); quod, ut quomodo ad te pertineat, demonstrem, hortor ut sicuti a patrono non vis debito servitii fraudari donativo, ita caveas ne quando ille a te debito fraudetur obsequio, ne de te conqueri videatur. Sapiens, qui dicit: Multi quasi inventionem aestimaverunt foenus, et praestiterunt molestiam his qui se adjuverant. Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam, et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba taedii et 136.0172B| murmurationum, et tempus causabitur (Eccli. XXIX, 4, 6). Tempus autem redditionis, quam promisisti, tempus intellige servitutis, quando manus manibus junxisti senioris. Cave ergo, ne segniter, superbe, aut infideliter quod pollicitus es exsequens, illud beati Job tibi videaris applicare: Vir, inquit, vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum esse putat (Job XI, 12). Liberum enim te nequaquam natum esse, sententia ejusdem vales advertere, cum hominem ad laborem ille nasci dicat apertissime: labor vero magis servituti quam libertati videtur congruere; unde et quidam sapiens: Cibaria, inquit, et onus asino, et panis et disciplina atque opus servo (Eccli. XXXIII, 25). Hinc itaque Seneca: « Beneficium, ait, accipere, 35 libertatem 136.0172C| est vendere. » Ne ergo hanc tibi arroges, quam lucri causa vendidisti libertatem, fac potius quod Salomon hortatur, nullum scilicet tibi te esse debere perpendens amiciorem: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti ad extraneum manum tuam. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manus proximi tui: discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, et non dormitent palpebrae tuae (Prov. VI, 1-4). Haec omnia, cum, ut dixi, etiam juxta litteram, salvo 136.0173A| videlicet intellectu, qui rectoribus Ecclesiae congruit mystico, etiam pro quovis agere debeas amico, multo magis agere congruit pro temetipso, duplici scilicet pro causa, ne et patronus juste causari possit, debitum te beneficiis non rependisse obsequium, et cuncta de coelo prospiciens Dominus vindex adsit secundum Apostolum (I Thess. IV, 6), dum in negotio dati et accepti te decipere viderit fratrem tuum. Memento itaque saepissime illius dicentis: Intellige proximum tuum ex temetipso (Eccli. XXXI, 18). Itemque: Multi non nequitiae causa non foenerati sunt, sed quia fraudari gratis timuerunt (Eccli. XXIX, 10), ut ex temetipso colligas, quia non semper culpa est patronorum, quod aliquandiu detinent mercedem mercenariorum, vel quorumlibet sibi commendatorum, 136.0173B| sed agit hoc multoties nequitia, desidia, vel superbia eorum. Unde qui supra (Seneca) Malignos, ait, fieri maxime ingrati docent. Hoc itaque prudenter et sollicite cogitans, quo fidelius atque studiosius vales, ad serviendum praepara viriliter animum, certus quia pater ille familias, cujus uterque estis famuli, afflictionem et laborem tuum de coelis contemplabitur. Si viderit te a patrono decipi, et arguet eum, statuens fraudem contra faciem ejus in tremendo die illius justi examinis. Tu vero si digne eamdem mercedem non elaboraveris, in supplicio componere exigeris, ubi scilicet deerit auxilium fideijussoris, et pretium redemptionis.

TIT. XII.-- De consiliariis.

27.

Consiliarius es? Cave illud propheticum dicentis: 136.0173C| Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum (Isa. V, 20). Nam ut vetus sese habet proverbium: Si in clientelam felicis hominis potentisque perveneris, aut veritas, aut amicitia perdenda est. Cogita, quia dicimus Judaeos Christum crucifixisse, cum non ipsi, sed milites Romani eum crucifixerint, ut intelligas ei totum criminis pondus incumbere qui consilium super hoc non dubitavit dare. Unde amplius Caipham exsecramur, qui dixit: Quia expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XVIII, 14), quam Pilatum, qui dixit: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum (Ibid. 31). Unde et Apostolus: Non solum qui faciunt, inquit, sed etiam qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. I, 32). Et nota, quia non ait, qui jubent, aut consiliantur, sed, quod 136.0173D| valde minus est, qui consentiunt, ut intelligas, quam mortiferum sit perditionis consilium, cum tam noxius sit etiam ipse consensus. Qui enim, ut ait Seneca, succurrere perituro potest, cum non succurrit, occidit. Contra hodie agitur; mavult enim quis aliquem invenire morigerum, quam amicum. Amicus 36 autem, ut ait Gregorius, dicitur animae custos. Invenitur vero hodie major numerus eorum, qui dicunt videntibus, nolite videre, et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt: loquimini 136.0174A| nobis placentia, videte nobis errores (Isa. XXX, 10). Non est autem hujusmodi amicitia, non est, inquam, imo maxima inimicitia. Qui enim ea parte, qua in perpetuum victurus est, quemlibet interficit, homicida pessimus est. Lex vero amicitiae, Lelio teste, est ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus. Omnis vero suasio tria debet continere, honestum, utile, possibile; his si unum defuerit, receptibilis suasio non erit. Sodalis vero amico, ut legitur in Sapientiae libro, conjucundatur in oblectatione, et in tempore tribulationis adversarius erit (Eccli. XXXVII, 4). Quod agnoscens beatae recordationis jam dictus papa Gregorius, cuidam scribit: Consiliarios, inquiens, tales tibi elige, qui te, non tua diligant. Tu ergo quicunque 136.0174B| unus de mille ad consilium cujuslibet elegeris, cogita cujus vide frueris; et amicum non propter sua, sed propter se diligens, honesta ei consiliare, illius causa honesta operare; ipsum enim Dominum, magni consilii angelum (Isa. IX. 6, sec. LXX) vocatum legimus, cujus si imitatores esse volumus, consilium nemini, nisi sanum, nisi justum, nisi honestum demus, ne contra agentes, non consiliatores, sed amici judicemur proditores, nec bonitatis cooperatores, sed malitiae vocemur inventores, et per hoc diaboli fautores.

TIT. XIII.-- De dominis.

28.

Dominus es? Noli extolli: memento te servum, unum habere Dominum, et ideo te esse conservum. Quanquam enim sapientissime Sapiens quidam, 136.0174C| servorum nequam considerans superbiam, dicat: Panis et disciplina, et opus servo (Eccli. XXXIII, 25), etc., vide tamen ne superponas ei aliquod, quod ferre non possit, aut certe difficile poscat servitium. Noveris discretionem matrem omnium esse virtutum, cum et juxta beati Leonis papae admonitionem, hoc ipsum te per omnia debeat facere mitiorem, quod ejus uteris subjectione, cum quo uni Deo eadem subjiceris servitute. Hinc quidam pulcherrime: Qui servis, inquit, crudelis est, ostendit in aliis non voluntatem sibi deesse, sed potestatem. Terreat te itaque poena Pharaonis; considera Deum afflictionem miserorum contemplari de coelis; da ei quotidie aliquid spatii, non quo vacare quieti, sed servire valeat Creatori. Si est, imo quia est disciplina 136.0174D| necessaria, sit moderata. Quod si te forsitan laesit, si furatus est aliquid, si fraudem intulit, si aufugit, quidquid perperam egerit; omnia ita stude corrigere, ut non irae satisfacere, sed negligenti prospicere; non exsequi vindictam, sed videaris insequi culpam, salvare delinquentis animam: et in his omnibus ne excidat animo sententia illa terribilis, qua dicitur: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me: nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et tui misertus sum? 136.0175A| Tunc iratus Dominus ejus tradidit eum tortoribus (Matth. XVIII, 32-34), etc. Quod si morigerus et fidelis est, audi: Si est tibi servus fidelis, 37 sit tibi sicut anima tua (Eccli. XXXIII, 31); non fraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum.

TIT. XIV.-- De servis.

29.

Servus es? Noli tristari; si fideliter domino tuo servieris, libertus eris omnium Domini: omnes enim in Christo fratres sumus. Audi itaque apostolum dicentem: Servi, subditi estote in omni timore dominis. (Petr. II, 18.) Quo timore, et quid sibi vult quod dicit omni? Id est primum Dei, inde terreni domini, sive primum timore servili, quem charitas foras mittit (I Joan. IV, 18), videlicet ne flagelleris, ne vapules, ne constringaris, ad ultimum ne 136.0175B| in ignem aeternum pro contemptu ducaris: quia quisquis potestati resistit, Dei ordinationi resistit; non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 2). Imposuisti quoque, ait Psalmista, homines super capita nostra (Psal. LXXXII, 33): et juxta cujusdam sententiam: « Qui Deo conatur resistere, necesse est ut magno bono careat, et magnum malum incurrat, quia scilicet summo bono contraivit, et deteriori malo adhaesit. » Hinc demum timore casto [ subaudi subditus esto], qui permanet in saeculum saeculi, videlicet ne, si piger vel deses fueris, perdas gloriam fortiter laborantibus in futuro promissam. Horas igitur si quas furaris domino tuo, redde Creatori tuo. Et ne fortuitu, aut absque Dei providentia putes te servituti, quovis ordine acciderit, subjectum, 136.0175C| audi Isidorum: « Propter peccatum, inquit, primi hominis, humano generi poena divinitus illata est servitutis, ita ut quibus aspicit non congruere libertatem, his misericorditer irroget servitutem; et licet hoc per peccatum contigerit originis, tamen aequus Deus ita discrevit hominibus vitam, alios servos constituens, alios dominos, ut licentia male agendi servorum, potestate dominorum restringatur. Nam si omnes sine metu essent, quis esset qui a malis quempiam cohiberet? Inde et in gentibus reges principesque electi sunt, ut terrore suo populos a malo coercerent, atque ad recte vivendum legibus subderent. Quantum attinet ad rationem, non est personarum acceptio apud Deum (Rom. II, 11); qui mundi eligit ignobilia et contemptibilia, et quae 136.0175D| non sunt, ut ea quae sunt destrueret, ne glorietur omnis caro, hoc est carnalis potentia coram illo (I Cor. I, 28): Unus enim Dominus aequaliter et dominis fert consilium et servis. Melior est subjecta servitus, quam elata libertas; multi enim inveniuntur Deo libere servientes, sub dominis constituti flagitiosis, qui etsi subjecti sunt illis corpore, praelati sunt tamen eis mente. » Hoc ergo tanti viri testimonio non tam diserto, quam vero consolatus, esto fidelis et bonus servus, semper habens consilium in 136.0176A| corde, quod Agar ancillae Sarai dedit angelus: Revertere, inquiens, ad dominam tuam, et humiliare sub manu ejus (Gen. XVI, 9).

TIT. XV.-- De magistris.

30.

Magister es? Memento te disciplinam cum dilectione discipulis debere, exemplo illius qui desuper magister est omnium, qui quos diligit flagellat et corripit (Prov. III, 12), quique non servos, sed amicos suos vocare consuevit discipulos (Joan. XV, 15), et sic insequendo tam verbis quam verberibus eorum errata corrigere, ut personas delinquentium debeas et tu diligendo nutrire.

38 TIT. XVI.-- De discipulis.

31.

Discipulus es? Scito te obedientiam debere magistris, eamque rem moralem existere, ut hoc 136.0176B| quis exigat a subditis, quod se meminit exhibuisse praelatis. Et ut mistum, et veluti concionale texam eloquium, discipulus es? Audi et tu, quaeso, praecipientem Dominum: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. VII, 12). Similiter magister es? audi. Nolite vocari Rabbi (Matth. XXIII, 8). Discipulus es? audi. Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite (Ibid. 3). Magister es? audi: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria ad collum ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Discipulus es? cave. Erit, inquit Apostolus, tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt, sibi magistros, etc. (II Tim. IV, 3). Magister es? adverte: 136.0176C| Volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7). Discipulus es? Honore, inquit, invicem praevenientes (Rom. XII, 10). Magister? Non dominantes in clero, sed forma facti gregis (I Petr. V, 3). Postremo magister es, aut diceris, aut dici vis? Cura magisterii jura servare, ne dicaris abusive. Desidera magis prodesse quam praeesse. Discipulus es? Stude humiliter subesse, ut tibi et multis aliis quandoque valeas prodesse. Magister es? Doce humiliter quod nosti. Discipulus? Disce inhianter quae adhuc minime nosti. Magister? Opta magis amari, quam timeri: avertit enim, ut dicit Augustinus, a se plurimos tristis et nimium severa crudelitas. Unde et Gregorius: Si quis, ait, ferinos mores habet, 136.0176D| necesse est ut bestialiter solus vivat. Discipulus? Contende obsequendo amorem adipisci magistri; canit enim tibi ita poeta: « Victrix sapientiae fortuna: dicimus autem hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae, nec jactare jugum vita didicere magistra. » Magister es? Cura hac arte magisterium moderari tuum, ut instituendis magis quam hebetandis videaris praeesse discipulis. Nam sunt nonnulli tam tardi atque obliviosi intellectus, ut ipsa prima difficile elementa litterarum, ne dum aliquid ex profundioribus 136.0177A| capere valeant generibus institutionum. Quidam vero, verbis ut id referam Aurelii Augustini, tantae sunt fatuitatis, ut paulo minus differant a pecoribus. Sunt vero alii tam agilis intellectus et studii, ut saepe proprio sensu et studio, etiam majora percipiant, quam a magistris didicerunt. Sunt etiam qui difficile capiunt, et facile perdunt. Sunt qui difficulter quidem capientes, capta fortiter retinent. Sunt qui facile capiunt, facilius amittunt. Sunt qui facillime capiunt, difficillime amittunt. His nihil aliud opus est insinuare, quam ut praepetem agilitatem sensus studii exercitio nutriant, ne non discendo quod valent, et auctorem ingratitudine offendant, et sapientia vacui, poenas pro contemptu quandoque exsolvant. Caeteris vero pro captu singulorum et 136.0177B| varietate intellectuum moderari debere noveris et praecepta disciplinarum, ne, si incapibilia eis velis ingerere doctrinarum, profundius caecitatis incidant gurgustium. Lege librum Augustini Soliloquiorum, et ibi evidens, 39 huic tamen nostro non dissonans, invenies super isto consilium. Verum forsitan deest [ scilicet liber Augustini] nec valet inveniri quaesitus? Dicimus tibi, sicuti in eo legimus, quia ordine quodam ad sapientiam pervenire, bonae disciplinae officium est; sine ordine autem vix credibilis felicitatis [ f. felicitas]: quocirca suadeo illos superius expressos [id est discipulos] tanto doctrinae ingenio tractari, ut more medicorum, qui lippientibus solem cupiunt visibilem reddere, primo levissimi captus doctrina eis offeratur; deinde quid, non multum 136.0177C| quidem, fortius tamen; tum demum aliquid, quod aliquantula sui parte ab hoc remotum, quibusdam veluti conjecturis ipsum aliquantulo aperire valeat visum; inde quodlibet ejus lucis vicinium, hinc ipsius sapientiae levius, hinc mediocrius, hinc ipse, si tamen capi utcunque posset, ipsius fulgor monstrandus; sin alias, optatius est lippiente visu ipso mane tabernas circuire, et aliquid commodi referri domum, quam ipso splendore meridiani solis penitus obcaecato, ipsas cum quodam appetitu tenebras sine aliquo fructu captare. 32. Sicut autem in auditoribus diversae inveniuntur distantiae sensuum, ita et in doctoribus diversae reperiuntur conspersiones affectuum. Nonnulli enim tam obstinatae sunt voluntatis, ut cum magistri ambiant 136.0177D| vocari, nulla doctrinae arte aliquos a se cupiant imbui; doctores dici desiderant, qui invidia obstrusi, doceri omnimodis detrectant. Hi sunt nimirum, qui thesaurum sapientiae cordis suffodientes antro, maledictionis spiculo terebrantur in judicio, juxta illud: Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis (Prov. XI, 26). Sunt contra alii, qui tantae videntur largitatis, ut doctrinam magis videantur fundere, quam erogare, de quibus Gregorio teste dicitur in lege: Vir qui fluxum patitur seminis, a sacerdotio repellatur. Fluxum enim patitur seminis, qui ea, de quibus in auditorum cordibus bonarum 136.0178A| virtutum generari debuerant soboles, inaniter effundens, ipsa sui superfluitate steriles reddere eosdem cernitur auditores. Horum quinifaria cum sit divisio, una virtuti militare videtur solummodo; id est cum quilibet tam ardentis est charitatis, ut si fieri possit, totum se transfunderet in cor audientis, juxta illud Apostoli: Volo omnes fieri sicut me ipsum (I Cor. VII, 7); et: Os nostrum pateat ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est, non angustiamini in nobis, cum angustiamini in visceribus vestris (II Cor. VI, 11, 12); quasi dixisset, licet angusta sit arca cordis vestri quae capiat, non est angusta manus charitatis quae fundat. Altera divisio servire videtur adulationi, dum quilibet sub specie docendi volens placere potentum alicui, introducit satyram, et violat 136.0178B| doctrinam. Tertia avaritiae deprehenditur militare; multi enim lucri ambitu, tegenda silentio vendunt loquendo. Quarta jactantiae specialius obsequitur, nam ut multum quis scire videatur, aperit saepissime quod debuerat celare, contra illud Psalmistae: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 11); unde et Augustinus eumdem versiculum exponendo: Qui arcana, inquit, divulgat, imminuit Christi decorem; quibus satis lepide illud concinit poetae Persii: Usque adeo ne, inquiens, scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter. 40 Quintam vero horum partem incauta solummodo loquacitas efficit; plerique enim, dum sine moderatione linguam incautius loquendo relaxant, inconsideranter emittunt, quod, licet desideranter 136.0178C| velint, revocare non possunt. Ex his quinque divisionibus prima praedicanda est et tenenda; secunda cum quinta miseranda et corrigenda; tertia cum quarta penitus vitanda. Sunt post istos, qui quod ipsi minime didicerunt, praesumptius nimis alios audent docere. De quibus ait Apostolus: Volentes fieri legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7). Hi persaepe, dum dedignantur discipuli fieri veritatis, magistri efficiuntur erroris. Sunt etiam quidam, secundum Apostolum, semper discentes, et nunquam ad cognitionem veritatis venientes (II Tim. III, 7). Sunt quoque qui copiose dicunt quod non intelligunt. Sunt econtra, quibus intellectus abundat, sed eloquentia deficit. Praedicandus autem, quem et eloquentia et 136.0178D| intellectus reddit illustrem, cum primus ille, quem dixi, de praesumptione culpandus, alter non vituperandus, sed sit amplectendus, nisi forte invidia vel avaritia plenus, benignitate vel charitate sit, ut assolet, vacuus, quem ut caveas precor obnixius.

TIT. XVII.-- De divitibus.

33.

Dives es? Cave divitem illum superbum, qui contempsit Lazarum; time ne, si denegas pauperi micam, desideres nec accipias aquae guttam (Luc. XVI). Videris aliqua possidere? Disperge, ut possideas vere. Quomodo, inquis, veraciter possidebo? nunquid non et modo, cum fruar, veraciter possideo? 136.0179A| Hoc a me non indiges inquirere; te ipsum interroga, te conveni, tecum causamini. Dic, rogo, in quibus rebus constant divitiae tuae? In possessionibus, inquis, praediorum, servorum, ancillarum, equorum, boum, caeterarumque pecudum; in obsecundatione obsequentium, delectatione canum et accipitrum, abundantia vestium, utensilium, frumenti, vini et olei, armorum, argenti, auri atque gemmarum. Optime. Modo te volo convenire. Dic, rogo, tempestas nunquam haec tua contigit praedia? Quomodo, inquis, aliter fieri potuit? Quomodo, inquam, dicis te unquam veraciter possedisse, quod valuit tempestas auferre? Nulla enim ratione veraciter est tuum, quod alicujus invasione potest fieri non tuum: unde et illud sapientis: Non 136.0179B| proprium dicas, quod mutari potest. Sed videamus caetera. Forsitan firmius possides ea. Servi, ancillae, equi, boves possuntne a praedonibus diripi, clade opprimi? Ad postremum nonne his aeque ac tibi sors est moriendi? Vestes nequeunt a tineis demoliri? Scio, inquis, remedium inde. Bene. Aliquid nosti remedii, ut igne non possint absumi? Non, inquis, sed mitto eas illuc, ubi continetur et aurum. Est locus arcuatus, non valet igni esse accessus. Concedo. Semper ergo illic erunt? nunquamne foris prodibunt? Facient plane. Quid tunc? Si salvae, salvae; si perditae, perditae. Ubi ergo tanta diligentia, tanta custodia? Quid profuit tanto tempore custodisse, aliquando perdidisse? Esto nil horum contingat; quis tuas, cum hinc vadis, divitias 136.0179C| tecum portat? Nonne te video ligatis 41 pollicibus pene nudum agi in tumulum? Et si hoc tibi contingat, beatum te forsitan dixerim, nam audivi saepe divitem a lupis comestum.

34.

Quid ergo, inquis, agendum? An segnitiae vacandum, nil laborandum, omnibus mendicandum? Quis dat, si omnis mendicat? Non; non illud praecipio, dicit Dominus, imo omnimodis prohibeo; nam praedixi tibi, quod in sudore vultus tui vesceris pane tuo (Gen. III, 19). Cum illud praedixi, laborem indixi: tu econtra nil vis laborare, sed laborantibus auferre, et, cum tu vaces peccatis et deliciis, aliis laborem indicis; cum econtra me in Psalmo dixisse legeris: Labores manuum tuarum quia manducabis; beatus es, et bene tibi erit (Psal. CXXVII, 2). Et 136.0179D| per Apostolum: Qui non vult operari, nec manducet (II Thess. III, 10). Labora itaque, dico, fruere, eroga, disperge. Sicut ego non cesso dare, imo committere; ita tu ne cesses erogare; et semper, quia jussi, labori insiste, ut habeas, quod possis erogare, et non sit opus servare. Otiositas enim, si non certis diebus mei causa, inimica est animae. Enim vero nec ullo tempore te volo otiosum esse: nam etsi dixi per Prophetam: Vacate, sed addidi: Et videte, quia ego sum Dominus (Psal. XLV, 11), ut intelligas tibi cavendum [ f. vacandum], mihi serviendum. Quid opus est ut serves, qui me dante quotidie satis accipis? Quid convenit ut serves, qui ignoras cui serves? 136.0180A| Servo, inquis, filiis. Ante te forsitan obibunt. Dabo, ais, pro anima illorum. Quando? postquam eos absorbuerit gehenna? Non audisti psalmum dicentem: In inferno quis confitebitur tibi? (Psal. VI, 6.) Non legisti: Frater non redimit, redimet homo? (Psal. XLVIII, 8.) Postremo me non audisti dicentem: Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam? (Matth. XXV, 46.) Quomodo autem est aeternum, quod alicujus munere, postquam semel fuerit adeptum, potest fieri nullum? Non audisti: Lignum in quocunque loco ceciderit, ibi erit? (Eccli. II, 3.)

35.

Unde si vis pro anima tua, vel cujuslibet dare, dum tu illud possides, da; dum tui est juris, tui arbitrii, tuae potestatis, dum vales redimi, dum vales liberari. Divitiae enim tuae te antecedere possunt, 136.0180B| sequi omnino non possunt. Hic sanus incipe dare, et si infirmitas evenit, studiosius eroga; et si mors intervenit, ne timeas; quod hic erogatur, illic proficiet; tantum ne Deus serum judicet incoeptum, necessitatem non attendat, approbet voluntatem, non reprehendat intentionem: consideret hic te sanum voluisse dare, videat te hic coepisse, hic voluisse complere: de voluntate enim et intentione judicat. At forte dicis: reliquerunt mihi parentes, possum non relinquere filiis, aut nepotibus, aut aliquibus haeredibus? Vae illis, qui totum tibi reliquerunt, sibi nil tulerunt, imo multum tulerunt. Nunquam enim deficiet quod tulerunt: damnationem enim perpetuam sibi tulerunt, ignem perpetuum sibi tulerunt; quasi te Deus non possit, 136.0180C| nosque illorum munificentia pascere, qui totum mundum pascit quotidie. Pater, inquis, meus reliquit mihi. Patri quis? avus, inquis. Avo, quis? proavus, ais. Proavo quis? ille talis et talis. Illis quis? quid me fatigas rogando, inquis, Adam, etsi non alius. Adam quis? Deus. Ergo Dei erat, imo velis, nolis, Dei est totum; etiamsi non accipiat a te, habet a te. Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXV, 1). Vae autem eis, quibus 42 tanti successerunt haeredes, ut Dominus nunquam illis meruerit esse haeres. Rumpe, fili, rumpe, quaeso, hunc funem, ne hoc cum ipsis constringaris in perditionem. Accipe Dominum haeredem, ut te ille accipiat regni sui consortem; partire cum illo filiorum haereditatem, et effice eum illis fratrem. Quod si non vis, neque tu 136.0180D| ejus haereditatem usurpabis. Attamen velis, nolis, approbabo tuis ipsius testimoniis, non te tuas possidere divitias. Fac, inquis. Eroga, dico. Non faciam, dicis. Cur? Timeo, ais. Quid? inquam, paupertatem. Ergo paupertatis sunt tuae divitiae, non tuae. Dominus est enim qui interdicit subjectus, cui quidlibet interdicitur. Ecce, te confitente, deprehendi, non tantum te tuas non possidere divitias, sed etiam a paupertate possideri, cui ipsae serviunt divitiae. Sed video quid declinaveris. Cum enim servus sis avaritiae, non ausus eam saltem nominare, sub tegmine paupertatis elegisti confugere, cum non timere eam te constet, sed abhorrere: illam vero, cujus amore 136.0181A| istam abhorres, magis te conveniret exsecrari. Nam cur paupertatem timeas? nonne majoris numeri [ al. meriti], quos Deus pascit quotidie, cernis pauperes, quam divites? nonne eosdem tanto elatos nosti fastigio, ut fratres ab ipso Domino in illo vocentur judicio, ubi sola tibi ac singularis erit consolatio, si in dexteram poni pro obsequio illis merearis impenso? Dedignaris ergo, aut forsitan vilis tibi est ipsius fraternitas Dei!

36.

Verecundor, ais. Quare? Qui me, inquis, nunc honorant, post despectui habebunt; at pulchrum est digito monstrari et dici, hic est. Ratio contra. O curas hominum! o quantum est in rebus inane! Istud enim cur tam avide, ut video, inbias? Quam sit futile psalmus te valet docere: Vidi, inquiens, 136.0181B| impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani, et transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 35, 36). Ecce vero alia, inquam, domina. Quae? Superbia, inquam. Quid enim tibi cujuslibet faciet despectus, si tui compos fueris in humilitate fixus? Mitte jaculum in columnam marmoream, et videbis quid fiet. Modo, ais, gaudeo, oblector, quiesco. Ecce luxuria, tertia domina; sed illud tertium rade; non enim quiescis, nec vero sine causa Deus sollicitudinem divitiis in Evangelio jungit (Luc. VIII, 14), nisi quia omnium penetrans corda, novit optime quae miseros divites cruciet cura. Sapiens quoque, qui dicit: Omne quod supereminet, plus moeroribus afficitur, quam honoribus gaudeat; nequaquam hoc diceret, nisi 136.0181C| quae mala divites in intimis perferant optime nosceret. Denique temetipsum considerans, teque ante te proprii statuens censura judicii, interroga animum tuum, quid est quod eum tantopere angustat, quid vigilias auget, somnum aufert; quid te discurrere facit, recumbere interdicit; quae illa inter amorem timoremque confusio, quae sollicitudo, quaeque illa crebra suspiria; et luce clarius videbis, quam saeva inquietudinis peste labores, quibus cogitationum tumultibus agiteris, quibus moeroris procellis impellaris, qui te quiescere, oblectari et gaudere dicis. Licet enim ad tempus delectent, quantum aliquando cor stimulent opes terrenae, optime nosti. Gaudes namque dum acquiris, moeres dum perdis; anhelas dum exigis, formidas dum exigeris; 43 myrmicoleo 136.0181D| utique nec dissimilis, formica aliis, aliis leo videris. Ad cumulum quoque miseriae illos formidas saepissime, quibus potentia inaestimabiliter videris praestare: unde quidam facundissime: Quomodo, inquit, et dives quietus, quem suis stimulis res ipsae, ne careantur, semper faciunt inquietum? Et ideo magis elegit cupiditas inquietum et timidum esse divitem, quam securum. Unde et Seneca, regibus, ait, multo pejus est quam servis; quia isti singulos, illi multos timent. In tanta ergo animi perturbatione 136.0182A| positus, et temetipso penitus, ut ita dicam, frustratus, quid tuum esse dicere vales, ipse alieno juri subactus? Unde pulchre Dominus, Non potestis, inquit, Deo servire et mammonae (Matth. VI, 24); cum praemisisset, quod nemo duobus dominis servire valeret.

37.

Sed, ne quis me putet istud de omnibus divitibus dicere, noverit duo genera divitum esse, unum bonorum, aliud malorum; unum superborum, aliud humilium. Quis enim nesciat David regem fuisse ditissimum? Abraham et Job quis pauperes dixerit? Et tamen David ait: Ego autem egenus sum et pauper (Psal. LXIX, 6). Abraham etiam: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII, 27). Job autem: Si contempsi judicium subire cum 136.0182B| servo meo et ancilla mea, cum disceptaverunt adversum me (Job. XXXI, 13). Vide quanta in isto genere divitum humilitas. De isto genere divitum est ille, de quo dicitur: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2); et alibi: Cedri Libani, quas plantabit Dominus, illic passeres nidificabunt (Psal. CIII, 17); id est potentes quilibet in saeculo, in quorum praediis nidificant, ut Augustino quoque placet, id est cellas, et oratoria construunt monachi, virgines et viduae, in eis hospites et peregrini, advenae et captivi, atque pauperes colliguntur. De isto genere divitum est et ille, cujus praeconium istiusmodi a Psalmista laude effertur: Gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 3). Istud genus eorum est 136.0182C| divitum, qui nil in suis divitiis aliud requirunt nisi redemptionem animarum, victumque sibi atque suis necessarium, liberalemque usum. Isti licet sint ditissimi, non tamen sunt pecuniosi, qui juxta cujusdam sapientis sententiam, divitias non appetunt, sed, si affuerint, sapientissime atque cautissime eas disponunt (Sap. VIII, 5). De quibus et Isidorus: Sunt, ait, quidam divites humiles, quos non inflat superbia rerum, veluti plerumque fuerunt sancti Veteris Testamenti, qui et affluebant divitiis, et tamen humilitate pollebant. Itemque de utrisque: Alii, inquit, de rebus humanis pereunt, quas cupidius amaverunt; alii salvantur, dum in earum pulchritudine Conditoris pulcherrimam providentiam laudantes, mirantur; vel dum per misericordiae 136.0182D| opus coelestia ex eis bona mercantur.

38.

Nunc igitur illud alterum videamus, et caveamus genus divitum: Vae vobis, inquit Dominus, divitibus, quia habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24). Et 44 in psalmo: Relinquent, ait, divitias suas, et sepulcra eorum domus illorum in aeternum (Psal. XLVIII 11, 12). Itemque: Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus (Ibid. 17). Et post pauca: Introibit in progenies patrum suorum, usque in aeternum non videbit lumen 136.0183A| (Ps. XLVIII 20). Job vero quiddam expressius, Ducunt, inquiens, in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendent (Job. XXI, 13). Alius autem: Agite nunc divites, ait, plorate in miseriis, quae advenient vobis; divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt; aurum et argentum vestrum aeruginavit, et rubigo eorum vobis in testimonium erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis super terram, et in deliciis enutristis corda vestra in die occisionis: adduxistis iram vobis in novissimis diebus: ecce merces operariorum vestrorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit: occidistis justum et non restitit vobis (Jac. V, 1-6). Sicut vero bonis divitibus nulla 136.0183B| major salutis est causa, quam humilitas vera; ita istis nulla certior ruinae causa, quam illorum superbia. Ipsa enim non solum se perdunt, sed et alios opprimunt, urunt, et cruciant, seque meliores depretiant ; unde et Psalmista, Dum superbit, inquit, impius, incenditur pauper (Psal. IX, 23). Itemque orando: Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione, quia multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus et despectio superbis (Psal. CXXII, 4). Unde et Apostolus, medicinam quamdam eis adhibens: Divitibus, inquit, hujus saeculi praecipe, non superbe agere, neque gloriari in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17). Omnibusque generaliter: Bene faciant divites, sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, 136.0183C| thesaurizent sibi fundamentum bonum, ut apprehendant veram vitam (Ibid. 18, 19). Ecce quomodo camelus deposita gibbi sarcina, per foramen valet acus transire (Matth. XIX, 24); quomodo animal tortuosum, onere deposito, pennas assumere columbae (Psal. LIV, 7) et in ramis requiescere arboris de semente sinapis editae (Luc. XIII, 19), et nec hoc solum, sed et tanta prerogativa ditari, ut in taspharo illius Madian, Epha, et Saba aurum et thus ad templum Domini deferant (Isa. LX, 6); Ismaelitae quoque negotiatores stactem et thimiama, resinamque in Galaad nascentem (Gen. XXXVII, 25), subaudi deferant, id est praedicatores sancti verba Scripturarum, quasi quorumdam congeriem aromatum, et thesaurum sapientiae desiderabilem, quibus 136.0183D| et alios ditare, et bonae opinionis nidore ad Dei amorem accendere, et infirmis mentibus medelam boni exempli valeant praebere, quatenus intitubabiliter cuncti valeant animadvertere, quae impossibilia sunt apud homines, possibilia apud Deum omnimodis esse (Marc. X, 27): quod quomodo fieri possit Veritas ipsa non tacuit, dum in Evangelio dixit: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, 136.0184A| mercedem prophetae accipiet (Matth. X, 41), etc. Et Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 2). Recipe itaque, 45 o dives, pro nomine Christi prophetantem aliquem in nomine ejus, et prophetae ipsius cum ipso recipies mercedem; sustenta opibus tuis justum, et justitiae recipies meritum; hoc est enim divitias negotiatorum, id est bene operantium, in dorso portare, eis in bono opere subsidium ferre. Collatum autem eis subsidium ipsorum impetrat consortium; ipsorum vero consortium regnum acquiret sempiternum, ipso praestante qui vivit et regnat in aeternum.

TIT. XVIII.-- De hominibus fortunae mediocris.

29.

Mediocris es? Audi Apostolum: Non ut aliis 136.0184B| remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. VIII, 13, 14); et illud Tobiae: Si multum tibi est, abundanter tribue; si parum, etiam ipsum libenter impertire stude (Tob. IV, 9). Quod si omnimodis pauper, considera duo viduae minuta (Luc. XXI, 2). Forte desunt et ipsa? Habes calicem aquae frigidae (Matth. X, 42). Non est, inquis, puteus, deest fons vel fluvius, ipse non adest torrens, hauritorium omnino nullum. Et hic Domini non deest consilium; audi enim angelorum in Evangelio canticum: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Avaro autem secundum Hieronymum tam deest quod habet, quam quod non 136.0184C| habet. Sed, heu! vecordem me, quid namque habeo confectum? Dum enim properantius, quam expedit festino, maximum quorumdam tam divitum quam et mediocrium vitium dimisi omnino. Sed retrogradum rursus sermonis iter arripiam, iterum dicam, iterum repetam, clamabo, dicam, non dimittam; dicam tamen non ex meo, alterius sed voce boabo; tantum siquidem est ac tale, quod non audeam retinere, etiamsi id meis nequeam verbis explicare; poteram autem utcunque, sed contradicit ratio [ f. oratio], jam ab alio edita disertissime. Potest autem fieri, ut labor hic noster in cujuslibet exeat manus qui ejus dictorum expers sit penitus; cum nec defuturos noverim innumeros certissime, qui et istis, et multis aliis a nostra quoque scientia remotissimis 136.0184D| ita sint refertissimi, ut dedignentur nostrorum vel visu ad momentum saltem impediri, ne dum lectione desiderent frui. Quocirca libentius tam istius, quam aliorum similium hic, quam meo, utor sermone, ut et qui alio [ id est alibi] nequeunt, hic valeant eorum dicta invenire, et eorum consortio robur aliquod nostra queant obtinere.

30.

Dic ergo, quaeso, tu, loquere tu, clama, tu, 136.0185A| sermone, eruditione ingenioque mirande; et ideo os aureum merito appellate, gratiaeque Dei, quam proprio ferre videris nomine, exsecutor fortissime. « Non potest, inquit, ille misericordiam facere, qui possessionibus longe lateque 46 diffusis, in confinio alium possidere non patitur. Dum terminos jungit, fines producit, calumniatur pauperi, mediocrem premit, vicinum excludit, omnesque circumcirca positos infestando ac persequendo depellit; cui soli bonum est quod publicum malum est, dum aut fructus servat, aut annonam captat, aut inflat pretia, aut fenus exaggerat; dum acquirendi lucra, pernocendi exquirit ingenia. Potestne talis misericordiae implere officia, cui pupillorum dulcis est gemitus, et viduarum suavis est fletus, dum praeda hujusmodi 136.0185B| delectatur, spoliis pascitur; qui dives est arca non merito; possessione, non genere; nomine, non dignitate? Potestne misericordia tangi aut humanitate moveri, cujus avaritiae nec proprium sufficit, nec modum imponit alienum? qui etsi pauperi aliquid tribuit, hoc magis deterior, si alii tollit, quod alii tribuat, et esurientis pane esurientem pascat, et nudum spoliis vestiat alienis, cum scriptum sit: Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, sic est, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. XXXIV, 24). » Ecce, prudens lector, tres in uno genere distinctiones advertere vales, si voles, divitum: unam scilicet eorum, qui rapiunt, nec tribuunt; tertiam qui rapiunt multa, et tribuunt pauca; medium eorum qui nec rapere nec tribuere referuntur, sed 136.0185C| exaggerandis quaestibus insistentes, thesaurizant dupliciter, id est hic alteri, licet nesciant cui, in futuro autem iram Dei sibi. Nunc vero ejusdem mellifluo discamus ore, quomodo his aliud, id est bonorum e regione obviet genus. « Ille, inquit, vere est dives, qui misericordia opulens quam divitiis, facultates suas cum pauperibus dividit; qui locupletem se magis dando quam habendo ostendit; qui ad hoc se meminit habere divitias, ut feneretur Deo, pascat Christum, vestiat Dominum; qui patrimonium suum non ingrato quaerat haeredi relinquere, sed pauperes illud Christo desideret commendare; qui divitias coelo magis quam mundo commendat; qui desiderat potior opere esse, quam suae substantiae facultate; qui thesauros suos ad superna transmittit; qui ad 136.0185D| hoc vivit, ut operetur; qui ad hoc operatur, ut in aeternum vivere mereatur; qui viduarum casibus flectitur, pupillorum miseria commovetur, dolentium causam suscipit, et arrogantiam superborum addicit »

31.

Postquam igitur facete, et quo nemo latius, 136.0186A| deno veluti digitorum numero, duali operationis manu, bonorum divitum humilitas trisulcum superborum qualiter eviscerans pectus, sibi contrarias scire et cavere volentibus, ejus prodat 47 latebras, edidisti; nunc quas et in hoc saeculo perferunt, rogo, proferas cruces, et sic nos laxando frena dimittas ad alia festinantes. « Habere, inquit, nec facere; misereri posse, nec velle . . . . Commendatum sibi deputat, quod per cruciatum suum ad haeredem transmittat, nec de suo miser permittitur tangere, quod post se futuro cogitur reservare: qui sollicitius servat quam acquirit, molestius custodit, quam rapuit; suspirat enim vigilans acquirendo, suspirat dormiens reservando. Huic nec vigiliae laetae, nec somnus securus, nec dies laeta, nec nox secura est; discurrit, 136.0186B| torquetur, gemit, et quasi illi proficiat quod acquirit, sic augere desiderat, quod alii etiam ingrato cum suo cruciatu relinquat, ut quale fuerit patrimonii pondus, talis sollicitudinis habeatur et cumulus. »

32.

Et hoc itaque succincte atque disertissime monstrato, audiat, rogo, et mediocris, quaslibet nebulas sibi obtendens excusationis, tuis luculentissime quid sibi congruat dictis. « Nullus miser, inquis, nisi qui misereri noluerit, quia neque quisquam misereri desiderans, poterit non habere quod tribuat. Nullus petentem poterit inanem relinquere, nisi qui ei noluerit commodare: non enim misericordiae definita sunt pretia; aut nisi quis multum dederit, acceptabile esse, quod datur, non poterit: 136.0186C| aut inopes tantum a quoquam exposcunt, quantum qui poscuntur, dare non possunt; aut ex modico multum, aut de exiguo plurimum dare quispiam cogitur, cum libenter ex modico modicum attributum divina pietas gratuletur. » En dives praeter superbiam et crudelitatem etiam avarissime; en mediocris tenacissime; et si ego visus sum vobis festinando parcere, certe non pepercit doctiloquus iste, non parcit omnigena vox sanctae Scripturae; ideoque rogo et admoneo ut et vos in nullo vosmet velitis palpare, ne quando rapiamini subito, et eripiamini a nullo.

TIT. XIX.-- De mendico.

33.

Mendicus es? Audi Apostolum: Qui non vult operari, nec manducet (II Thess. III, 10). Audi et Sapientiae proverbium: Omnis piger, ait, semper in 136.0186D| egestate es (Prov. XXI, 5); itemque: Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei (Prov. XX, 4); itemque: Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam (Prov. XIII, 18); rursumque: Egestatem operata est manus remissa (Prov. 136.0187A| X, 4); est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit (Prov. XIII, 7). Ipse quoque iterum: Qui operatur terram suam, saturabitur panibus; qui autem sectatur otium, stultissimus est (Prov. XII, 11; Eccli. XX, 30); et: Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus et disce sapientiam; quae, cum non habeat ducem, neque principem, parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat. Usquequo, piger, dormis? quando consurges de somno tuo? paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus, ut dormias, et veniet tibi quasi major egestas, et pauperies quasi vir armatus (Prov. VI, 6-11). Hoc per ordinem ita protuli, ut considerare te admoneam, quae te causa facit mendicare, ne forsitan, ut multi, sub hoc obtentu 136.0187B| 48 divitias velis congregare, aut segnitiae deservire. Sunt vero et multi, ut superius audisti, pauperes, quorum superbia elationem divitum excedit; cum econtra sint divites, quorum humilitas multorum pauperum mansuetudinem vincit: unde pulchre Veritas dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3), ut intelligas quosdam miserrima conditione paupertatis, et hic saeculi gaudiis ob inopiam rerum, et in futuro regno Dei ob meritorum nequitiam fraudatos, ab hac beatitudine extorres esse et penitus alienos. Hinc est illud Sapientis: Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii (Eccli. XIII, 30). Unde et Hieronymus luculentissime: « Nec diviti, inquit, obsunt opes, si 136.0187C| eis bene utatur; nec pauperem egestas commendabiliorem reddit, si inter sordes et inopiam peccata non caveat. » Ad utriusque rei testimonium et Abraham et. . . . . quotidiana exempla suppeditant, quorum alter in summis divitiis amicus Dei fuit, alii quotidie in sceleribus deprehensi, poenas legibus solvunt. Hinc et Isidorus: « Est elatio pauperum, quos nec divitiae elevant, et voluntas in eis sola superbia est. His etsi opes desunt, propter mentis tamen tumorem, plusquam superbi divites condemnantur. » Augustinus quoque etiam de debilibus agens: « O, inquit, quanta mala faciunt caeci! a quibus malis abstinet mens mala. »

34.

His ita se habentibus, satage, rogo, et tu pro 136.0187D| posse Deo in humilitate servire, ut cum ovibus in dextera in illo supremo examine poni, et frater atque benedictus a summo justoque Judice vocari, non cum haedis propter superbiam in sinistra locari, 136.0188A| avaritia quoque notari, et maledictus a facie Dei et sanctorum merearis sequestrari. Nam nec te a misericordiae operibus debere vacare scias, certissime Domino testante, quia calicem aquae frigidae proximo porrigere non caret mercede (Matth. X, 41). Angelorum quoque canticum in Evangelio invenis: Gloria in excelsis Deo, dicentium, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Unde et Joannes Chrysostomus more suo facundissime ait: « Ne posset quisquam, inquiens, non habendi excusatione purgari, gratuita misericordiae indicuntur officia, ut ostendatur Dominum ipsis etiam pauperibus operandi imposuisse obsequia. Calicem aquae frigidae prophetae porrigere, praemium prophetae promittitur; aegrotum, vel in carcere constitutum visitare, Deum visitare 136.0188B| est, ut possit pro bona voluntate remunerari, qui de substantia non potest misereri, ut jam constet pro qualitatibus hominum, misericordiae non debere officia cessare, ut laborantibus praemia possint compensari coelestia; ut cum coeperint misericordes expungi, et steriles condemnari, et misericors quia misertus est, gaudeat, et sterilis poenas, quas non speravit, inveniat. » Hoc itaque tecum tractans, atque omni excusatione posthabita, etiamsi truncus, omnique membrorum officio 49 sis penitus destitutus, tantum integer interior sit sensus deliberans, quidquid potes, offer Deo, sedulus sciens omnibus te quoque debitorem fore, quorum aleris sumptibus. Vae autem tibi, si tuo potes vivere labore, et alterius frueris desidia torpens opere. Sed infirmitas 136.0188C| me cogit, dicis. Age ergo Deo gratias et vide ne murmures, et ora pro his, quorum opibus contineris. Sanus quidem sum, ais, sed multitudo me opprimit filiorum. Si potes, inquam, cum consensu uxoris te contine, et labora manibus, unde et te et alios valeas sustentare. Nequeo, inquis. Plange ergo vitium, grave enim et hoc est incommodum: mendica quod sufficit, et cave supereffluentiam; vide ne mures exinde pascas et vermes. Tu qui sanus es, subleva caeteros, visita infirmos, sepeli mortuos, partire cum omnibus benedictionem tibi collatam Domini; esto caecis oculus, surdis auris, mutis lingua, claudis pes; neque sis unquam tui causa de crastino sollicitus. Si est via tibi juxta ecclesiam, 136.0188D| cave pertranseas, donec et illic scilicet mendices tibi pro excessibus veniam, et benefactoribus vitam aeternam.

INCIPIT LIBER SECUNDUS. Continet quoque istud haec Praeloquium: I, Virum; II, Mulierem; III, Maritum; IV, Uxorem; V, Coelibem; VI, Patrem et Matrem; VII, Filium et Filiam; VIII, Viduam; IX, Virginem; X, Parvulum; XI, Puerum; XII, Adolescentem; XIII, Senem. 136.0189|

136.0189A| Decurso, duce te, Deus, breviter primo, secundum de te quoque adhuc praesumens, incunctanter libellum hunc aggredior modicum, per nullius multiloquium moestiloquus, majore sui parte lecta, aliquantula vero comperta dicturus, cum scilicet ab infantiae crepusculo in hunc aetatis fere deductus meridiem, caecam adhuc casuum diversorum patiar noctem, trimodoque retrusus constringar ergastulo, qui e tenebris liberando, ad lumenque tuae visionis 50 admirabile vocando quondam institutus videbar populo, frustratus gregis consortio, quia eum insidianti (ut fertur, et utinam veraciter diceretur) nolui committere lupo; expositus supplicio, quia solum eum exponere timui periculo; saeculi subactus dominio, quia me tibi soli subjici 136.0189B| oportere credidi Domino. Verum te penitus contrario, creato a te nil agi sciens in mundo, tempestatem hanc tuo solamine fultus tranquille sustineo; credens sedari, si volueris et quando volueris, istud per te posse facillime pelagus, qui terminum mari arenam posuisti primitus: Usque huc, inquiens, venies, et non supergredieris, sed in temetipso confringentur fluctus tui (Job. XXXVIII, 11). Intona ergo et adhuc, si placet, tuo e coelis, Christe, praecepto, quodque per multos, perque te ipsum interdixisti creberrime minando, interdic et nunc miserrimo misericordissime miserendo, dic de profundis clamanti misericorditer: Exi, tenebris horrendis circumsepto, relevare carceris de ergastulo, dic: noli prohibere. Sed quia quod desideranti longum 136.0189C| videtur esse, et quasi difficile, disponenti breve est et omnino facillimum; si quid hic interim animo suggesseris, ponere satagam, quod conficiat et istud cum tui adjutorio opusculum, caetera tuae committens 136.0190A| clementiae, cujus ad nutum cuncta novi favere [ l. fieri].

TIT. I.-- De viris

2.

Vir es, a virtute, necne a vireo, vel a viribus, sive vi, et rego verbo, ut quemdam audivi non incongrue, ut mihi visum est, disputantem, denominatum gestans vocabulum? Femineam devitans mollitiem, in virtute solida [ id est robora, confirma] animum; Neque enim, ait Apostolus, molles regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9): quod tunc facere praevales, si viribus nitens, vim animi ad sidera eleves, carnem animae, animam subigas Deo, rigidus semper et inflexibilis, cum Dei adjutorio contra saeculi voluptates, contraque carnis incedens 136.0190B| illecebras, illud Psalmistae semper ante oculos habens: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino (Psal. XXVI, 14). Et illud Domini ad Job: Accinge sicut vir lumbos tuos (Job. XXXVIII, 3). Contra aerias quoque potestates, quae significantur per Cananaeorum reges, ad bellanda Domini bella te cogitans directum, ut terram repromissionis merearis intrare (quandoquidem ex Aegypto jam per mare Rubrum, hoc est sanguine Christi consecratum baptisma eductus, hujus 51 saeculi gradiaris per eremum), computa tibi dictum: Confortare et esto robustus (Deut. VII, 23). Quantum enim mollis et dissoluta mentis custodia etiam perfectorum noceat studiis, Loth illius justissimi, Samson illius fortissimi, 136.0190C| Salomonis quoque sapientissimi demonstrant casus. Isboseth etiam intimat interitus, femineae utrum, an virili custodiae committi cordis debeat aditus (II Reg. IV, 5). TIT. II.-- De mulieribus. 136.0191A|

3.

Mulier es? Mollitiem, quam praefers nomine, ad obedientiae virtutem, non ad dissolutionis vitium transferre stude. Virago enim, id est fortis, mulier vocata est in principio (Gen. II, 23), ut et fortem te contra vitia, et flexibilem in subjectione Domini praeceptorum esse debere memineris omnino. Vir itaque mente, mulier carne, insurgentes et tu adversus spiritum insanos vitiorum voluptatumque tumultus forti mentis vigore stude devincere, perpendens plurima tibi in Scripturis divinis hujus operis exempla suppeditare; dum et in Veteri Testamento quanquam de hoste universo orbi pavendo, viris omnibus timore, quasi mortis somno, consumptis, mirabilem Dei gratia legeris reportasse victoriam; 136.0191B| et in novo innumerabiles femineam oblitas infirmitatem, virili peracto hostibus devictis certamine, cum triumpho gloriae palmam victoriae et coronam meruisse insignem.

TIT. III.-- De conjugibus.

4.

Conjux, vel maritus es? Considera quam fidem debeas uxori, cujusque fidei quis habetur exactor et testis. Bonum namque esse conjugium, secundum istam scilicet conditionem nascendi et moriendi, in qua creati sumus, et ipsum bonum violare magni criminis esse, Scripturae sanctae testimoniis potes advertere, praesertim, cum tam insolubilem copulam pacti hujus Dominus in principio voluerit facere, ut non singulos singulariter, sed unum ex altero voluerit fabricare, praecepto consequente, et cur hoc 136.0191C| fecerit monstrante atque dicente: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Erunt, inquit, duo in carne una. Si ergo tanta vis, imo quia tanta vis hujus est conjunctionis; cogitent qui abusu perversissimo hanc, aut adulterando, aut penitus deserendo uxores aut viros, tantae fidei tamque insolubilis copulam dilectionis scindunt, quam grave noxiumque crimen sibi acquirunt; maxime cum evidens et in Evangelio, et in Apostolo ipsius Domini contra hoc habeant praeceptum; et si violata charitas, odio subvertente, in duobus spirituali regeneratione fratribus homicidii crimine notatur; quid cum non solum spiritus, sed etiam una caro abominabili divortio in diversa distrahitur? 136.0191D|

5.

Sciendum vero duo genera esse conjugii, unum inculpabile, aliud cum culpa veniale. His aliquid superadditum jam esse adulterium, etiamsi perpetrator nullius violet thorum, quia videlicet in semetipso, in quo cubare debuerat, Dei violat templum. Horum primum tantum Conditor ipse dignatus est nobilitare, ut non solum praecipere, sed et ei in nuptiis dignatus sit assidere, factoque primo miraculo, suo eum munere insignire (Joan. II, 1-11). Constat vero idem amore tantum filiorum, quo scilicet propagetur multitudo hominum 52 quae compleat orbem terrarum, et creaturis sibi concessis 136.0192A| legitimum dominium, et Creatori debitum exhibeat obsequium, qua etiam civitas Dei ex numero compleatur praedestinatorum. Aliud vero veniale atque concessivum, proper fornicationem tantummodo conceditur ab Apostolo, videlicet ne per adulteria, aut quoslibet illicitos quislibet defluat appetitus, impatiens libidinis, aut (quod longe incomparabiliter pejus est) contra naturam quovis modo cogatur excedere: ob talia enim quaedam: Melius est nubere, quam uri (I Cor. VII, 9), id est usque ad eliquationem vel [ al. ut], illicitum, sive immundissimum fluxum accendi, nec ullo Dei amore, aut gehennae timore restringi. Ecce quantum valet etiam cum culpa conjugium, necessitate scilicet propter pejus concessum. Unde pulchre Augustinus in libro contra 136.0192B| Jovinianum de Bono conjugali haereticum (n. 11 et 12): « Concubitus, ait, necessarius causa generandi inculpabilis est, et solus ipse nuptialis: ille autem, qui ultra istam necessitatem progreditur, jam non rationi, sed libidini obsequitur; et hunc tamen non exigere, sed reddere conjugi, ne fornicando damnabiliter peccet, ad personam pertinet conjugalem. Si autem ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt non plane nuptiarum; verumtamen si magis in sua conjunctione diligunt quod honestum est quam quod inhonestum, id est quod nuptiarum, quam id quod non est nuptiarum; hoc eis, auctore Apostolo, secundum veniam conceditur, cujus delicti non habent hortatrices nuptias, sed deprecatrices, si Dei misericordiam non a se avertant, vel non 136.0192C| abstinendo quibusdam diebus, ut orationi vacent, et per hanc abstinentiam commendent preces suas, sicut et per jejunium, vel immutando naturalem usum in eum, qui est contra naturam, quod damnabilius fit in conjuge. Nam cum ille naturalis usus, quando prolabitur ultra pacta nuptialia, id est ultra propagandi necessitatem, venialis sit in uxore, in meretrice damnabilis: iste qui est contra naturam, exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius in uxore. »

6.

Item in libello ad Valerium (lib. I de Nupt. et Concup. n. 15) contra novellos haereticos de sermone Apostoli: Volo vos sine sollicitudine esse (I Cor. VII, 31): « Hoc, inquit, dico, fratres, tempus breve est, id est non adhuc populus Dei propagandus est generatione temporali carlianter, sed jam 136.0192D| generatione spiritualiter colligendus. Reliquum ergo est, ut qui habent uxores, non carnali concupiscentiae subjugentur; et qui flent tristitia praesentis mali, gaudeant spe futuri boni, et qui gaudent propter temporale commodum, timeant aeternum judicium; et qui emunt, sic habendo possideant, ut amando possessis non haereant; et qui utuntur hoc mundo, transire se cogitent, non manere. Praeterit enim figura hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse, id est volo vos sursum cor in quae non praetereunt praeterita tempora habere. Deinde subjungit: Qui sine uxore 136.0193A| est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo; qui autem matrimonio junctus est 53 cogitat quae sunt mundi (I Cor. VII, 32); » atque ita quodammodo exponit, quod supra dixerat: Qui habent uxores, sint tanquam non habentes. Qui enim sic habent uxores, ut cogitent ea, quae sunt Domini, quomodo placeant Domino, nec in his, quae sunt mundi, cogitent placere uxoribus, tanquam non habentes sunt; quod ea felicitate fit, quando et uxores tales sunt, ut eis mariti non ideo placeant, quia divites, quia sublimes, quia genere nobiles, quia carne amabiles; sed quia fideles, quia religiosi, quia pudici, quia viri boni sunt. Verum in conjugatis ut haec amplectenda atque laudanda, sic alia toleranda sunt, ne in damnabilia flagitia, id est fornicationes 136.0193B| vel adulteria corruatur: propter quod vitandum malum, etiam illi concubitus conjugum, qui non sunt causa generandi, sed victrici concupiscentiae serviunt, in quibus jubentur non fraudare invicem, ne tentet eos Satanas propter intemperantiam suam; non quidem secundum imperium praecipiuntur, sed secundum veniam conceduntur. Sic enim scriptum est: Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter et vir potestatem sui corporis non habet, sed mulier. Nolite invicem fraudare, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (I Cor. VII, 136.0193C| 3). Ubi ergo venia datur, aliquid culpae esse nequaquam negabitur. Cum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est; quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod conjuges, dum se non continent, debitum ab alterutro carnis exposcunt, non voluntate propaginis, sed libidinis voluptate? Quae tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Quocirca etiam hinc laudabiles nuptiae sunt; quia et illud quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se: neque enim iste concubitus, quo servitur concupiscentiae, sic agitur, ut impediatur fetus, quem postulant nuptiae. Sed tamen aliud est non concumbere, nisi sola voluntate generandi, quod non habet culpam; 136.0193D| aliud autem carnis quidem appetere concumbendo voluptatem, sed non praeter conjugem, quod venialem habet culpam; quia etsi non causa propagandae prolis concumbitur, non tamen hujus libidinis causa propagationi prolis obsistitur sive voto malo, sive opere malo. Nam qui hoc faciunt (id est qui aut voto, aut opere aliquo agunt, ne eis filii nascantur) quamvis vocentur conjuges, non sunt, nec ullam nuptiarum retinent veritatem, sed honestum nomen 136.0194A| velandae turpitudini obtendunt. Produntur autem, quando eo usque progrediuntur, ut exponant filios, qui nascuntur invitis; oderunt enim nutrire vel habere quos gignere metuebant. 54 Itaque cum in suos saevit, quos genuit tenebrosa iniquitas, clara iniquitate in lucem promitur, et occulta turpitudo manifesta crudelitate convincitur. Aliquando eo pervenit haec libidinosa crudelitas, vel libido crudelis, ut etiam sterilitatis venena procuret; et si nihil valuerint, conceptos fetus inter viscera exstinguat ac fundat, volens suam prolem prius interire, quam vivere; aut si in utero jam vivebat, occidi antequam nasci. Prorsus si ambo tales sunt, conjuges non sunt; et si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt. Si 136.0194B| autem ambo non sunt tales, audeo dicere, aut illa est quodammodo mariti meretrix, aut ille adulter uxoris. Item post pauca: « In nuptiis, inquit, haec bona nuptialia diligantur, proles, fides, sacramentum. Sed proles, non ut nascatur tantum, verum etiam ut renascatur: nascitur namque ad poenam, nisi renascatur ad vitam. Fides autem, non qualem habent inter se infideles zelantes carnem. Quis enim vir, quamlibet impius, vult adulteram uxorem? aut quae mulier, quamlibet impia, vult adulterum virum? Hoc in connubio bonum naturale est quidem, carnale tamen. Sed membrum Christi conjugis adulterium conjugi debet timere, non sibi; et a Christo sperare fidei praemium, quam exhibet conjugi. Sacramentum vero, quod neque separati nec adulterati amittunt 136.0194C| conjuges, concorditer casteque custodiant. Solum enim est, quod etiam sterile conjugium tenet jure pietatis, jam spe fecunditatis amissa, propter quam fuerat copulatum. Haec bona nuptialia laudet in nuptiis, qui laudare vult nuptias; carnis autem concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda; non est enim ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato veniens malum. » Ecce testimonio tam sancti et tam eruditi viri demonstravi, quare in principio bonum esse conjugium dixerim, et quare adulterator aut penitus desertor illius crimen incurrat tam noxium; quia videlicet et utile et inculpabile est, si causa solummodo generandi fiat secundum Domini praeceptum; et utile et veniale est, si propter vitandum fornicationis malum 136.0194D| ineatur, secundum quod est ab Apostolo concessum.

7.

Quod autem paupertatis causa a quibusdam divites ducuntur uxores, quae scilicet egestatis ductae varias expellant necessitates, utrum ad illud concessivum referatur connubium, an non, aliis adjudicare dimitto. Hoc unum secutus Augustinum profiteor, laudabiles etiam in hoc esse nuptias, quia et illud quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se; 136.0195A| quanquam ad tertium connubii genus hoc a quibusdam referri noverim, proponentibus, in principio ipsum cunctorum Auctorem dixisse: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sibi (Gen. II, 12). Quovis autem ordine causa prolis, an aspernatione 55 fornicationis, vel repudio paupertatis agantur, tantum valet fides, et sacramentum connubio proprium, ut nec deserta alterius possit esse, nisi desertoris uxor; superinducta autem quamlibet sancta, casta, nobilis sit, et pudica, meretrix habeatur ratione veridica: ductus autem a contraria, adulter et ipse sit, testante atque dicente voce Dominica: Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi causa fornicationis, moechatur, et qui dimissam duxerit, moechatur (Matth. XIX, 9). Nota autem, quia 136.0195B| cum aliter penitus interdicatur, causa fornicationis dimitti conceditur; quia videlicet, quando fornicata est, jam rupit vinculum, jam desiit esse una caro. Hinc adulteri vel adulterae colligant, advertant, quam detestabile facinus incurrant, si contra interdictum Conditoris, quod Deus conjunxit, aut adulterando, aut penitus abdicando separant; cum una caro esse, nisi fidem sibi servando, et sacramentum custodiendo non possint. Quaecunque autem feminis non licent, haec et viris non licere manifestissima ratio docet, quantum scilicet ad pacti convenientiam attinet; et turpissimum valde est, si quod jure sexus robustior ab imbecilliori exigit, victus et subactus libidine, imbecilliori non impendit. Pactum autem et sacramentum, sponsalia, vel tabulas, 136.0195C| sive chartas dico, quibus invicem insolubiliter confoederantur praesente, spectante atque teste justo judice Deo. Hoc totum igitur a nobis prolatum ad hoc quaeso valeat, ut quia jam ardentem Sodomam, id est illicita carnis incendia, saniori aufugisti consilio, nec montana, id est celsitudinem caelibatus conscendere deliberasti, saltem in Segor (Gen. XIX, 23), hoc est in medio horum, quod intelligitur carnale esse connubium, te continenter et pudice pro posse contineas, uxorem secundum Apostoli praeceptum, ut Christus Ecclesiam diligens (Ephes. V, 25), et praeter ipsam nullam cognoscens; ab ipsa etiam legaliter interdictis ecclesiastice diebus, cum ipsius consensu te continens, fidemque perpetuam ei conservans: certissime cognoscens, quia si in aliquo 136.0195D| negotio eam deceperis, vel circumveneris, aderit vindex velocissimus, et judex justissimus, atque testis veracissimus de coelo cuncta prospiciens Dominus, cujus praecepti es transgressor effectus.

8.

Pueriliter vero sentiunt, quod minime audeo praeterire, qui illud quod dicitur: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24), super filio intelligunt, ut videlicet propter semen maris et florem feminae, ex quibus confici prolem in utero physici tractant, duo, 136.0196A| id est pater et mater, in carne una, id est in filio unum sint. Si enim ita esset, tantumdem valeret scortum, quantum connubium, tantum ut proles ex eo nasceretur; cum evidenter Apostolus, non propter filiorum generationem, sed propter ipsum concubitum, unum corpus tales quoque esse dixerit, sic enim ait: Nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur; qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 16). Si ita quoque, ut aiunt, esset, dicere satis filius posset, quod 56 solus Unigenitus Dei Filius coessentialiter et coaeternaliter Deus, apud Deum manens, dicere veraciter potuit: Pater in me est, et ego in eo (Joan. X, 38); et: Pater in me manens facit opera (Joan. XIV, 10); et: Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30); unum 136.0196B| videlicet singulariter, sumus dicens pluraliter, ut intelligas duos in una substantia, deitate, aeternitate, majestate, operatione, voluntate et potestate insolubiliter esse; et ut replicem, ita iste dicere posset: Ego et pater et mater unum sumus; et pater et mater in me sunt, et ego in eis; et vesanius: Ego sum mei ipsius pater et mater, quia in me sunt ambo unum, qui fuerant ante duo, quod fieri non potuit, nisi illi esse desiissent in se, versi in me. Quid autem cum non solum unus, sed et duo, imo viginti aut plures nascuntur filii? Ergo de talibus debuit dici, non debuerant praetermitti, debuerant, inquam, dici, erunt duo in carnibus viginti. Intelligendum potius, quia erunt duo in carne una, in lege, dilectione, atque fide carnis una, in vinculo carnis uno, in pacto 136.0196C| carnis uno, ut scilicet tanta unione duae carnes, invicem confoederentur, ut non liceat uni quod non licet alteri; nec isti, verbi gratia, ad alterius mulieris, nec illi ad alterius viri carnem, propria in viro relicta, accedere, et sicuti caro a carne dividi nequit sine magno dolore, ita uxor a viro dividi nequit sine magno crimine: alioquin qui in virginitate perpetua permanserunt, sicut multos sanctorum legimus etiam conjugio junctos fecisse, aut qui steriles fuerunt, senes quoque in cadaverinis jam corporibus constituti, ab hac viderentur charitatis lege, imo ab hoc nuptiarum bono alieni; quod aliunde non est bonum, nisi propter tam insolubile vinculum: quod Deus ex uno duos voluit facere, ut unum essent effectu et fide in se, qui corporibus divisi essent a se, ut ex 136.0196D| istis duobus tertius fieret, qui jam non unum cum eis esset, sed relictis illis alii adhaereret, cum quo exemplo illorum duo in carne una essent, et ita propagaretur hominum generatio, hoc a bestiis caeterisque animantibus divisa bono, quod illae irrationabiles, affectu dilectionis unum esse nescientes, in promiscuos difluerent concubitus; isti vero rationales pacto tenacissimo firmarentur, uno affectu charitatis etiam carne connexi. 136.0197A|

9.

Quod si opponat mihi Jacob duas uxores, David quoque et Salomonis etiam plures; invito te ad mysterium indagandum, quia omnia haec in figura contingebant (I Cor. X, 11); et audacter profiteor, etiam hic civitatem Dei nostri, et montem sanctum ejus prophetatum, in quo non licet viro habere nisi unam uxorem, et uxori nisi unum virum, cum quo pudice vivens causa sit prolis, aut metu fornicationis, fidem ei illibatam perpetuo custodiat, et sacramentum, maxime cum et id ad majus pertineat, hoc est Ecclesiam et Christum; dicit enim Apostolus de eadem sententia: Sacramentum, id est mysterium, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes V. 32): videlicet ut 57 aliquantulum ex hoc proferre audeam, quia 136.0197B| sicut illi duo in carne sunt una, ita Christus cum sit verus Deus, et verus homo in corpore suo, quod est Ecclesia (Coloss. I, 24); unum ex duabus manet naturis, nec dividi ab ea potest in aeternum, pro qua fudit in sponsalibus sanguinem proprium, sicuti nec viro uxorem, nec uxori linquere proprium licet maritum. Sicut autem causa fornicationis ab alterutro legitimum contingere potest divortium, ita et a Christo unaquaeque anima post amatores alienos, id est crimina diversa, vel spiritum immundorum suggestiones fornicans, ab eo repudiatur, nisi forte iterum ei per poenitentiam reconcilietur (I Cor. VII, 11), sicut et uxorem viro fieri posse per Apostolum docemur.

10.

Quod autem etiam per Apostolum carne duo, 136.0197C| in carne sunt una (Ephes. V, 31), nec hoc transeunter accipiendum; sed dicendum quia et in principio duo fuerunt, quia de uno detracta est altera; et una caro fuerunt, quia unum quasi corpus invicem fuerunt, ipse in ea costa, quae detracta est sibi, illa in ipso totum corpus habens, ex quo costa detracta, creata est illi. Similiter et Christus unum est cum Ecclesia, in quantum caput ejusdem est Ecclesiae, sicut ipse quoque in Evangelio testatur, dicens: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Quasi dixisset, aptius nemo intrabit in regnum coelorum, nisi unitus, et quasi concorporatus ei, qui sic descendit homo factus de coelo, ut per divinitatis potentiam sit in coelo, terram scilicet complens et coelum. 136.0197D| Duo vero sunt Christus et Ecclesia, in quantum ipsa ex hominibus, et puris constat hominibus, ipse vero verus homo, verus exstat et Deus. Ista hactenus, nunc ad reliqua properemus. TIT. IV.-- De uxoribus.

11.

Uxor es? Omnia tibi convenire cogita, quae praelibavimus, superadditis his, quae et per semetipsum et per servos suos tam exemplis, quam verbis, maxime vero per Apostolum tibi specialiter ipse mandavit conditor Deus: Sub viri, inquiens, potestate eris, et ipse dominabitur tui (Gen. III, 16). Unde Petrus apostolus Saram in exemplum trahit, cum te, quid facere deberes, monere voluisset, dicens: Sicut Sara obediebat Abraham, dominum 136.0198A| illum vocans, cujus estis filiae bene facientes (I Petr. III, 6). Ut ergo filia merearis fieri patriarcharum bene faciens, obedire stude viro etiam in ipso sermone humilitatis, subjectionem et gravitatem praeferens morum, quatenus praeconium illius conveniat Sapientis dicentis: Mulieris bonae beatus vir, numerus annorum illius duplex (Eccli. XXVI, 1), id est et praesentis saeculi et futuri jucunditate felix. Itemque: Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit. Pars bona, mulier bona in parte bona dabitur viro pro bonis factis (Ibid., 2). Et vere: Salvabitur enim, teste Apostolo, etiam vir infidelis per mulierem fidelem (I Cor. VII, 14). Contra vero secundum eumdem qui supra: Dolor cordis et luctus mulier zelotypa (Eccli. XXVI, 8); et: In muliere 136.0198B| zelotypa flagellum linguae (Ibid., 9). Zelotypa vero mulier est rixosa, vel ea quae zelotem virum efficit. Zelotes autem vir est, qui cum cura et cordis cruciatu castitatem custodit uxoris. Unde et Dominus zelotes (Exod. XXXIV, 14) per Moysen dicitur, quia sicuti maritus cum cura castitatem uxoris, ita et ipse modo terrore supplicii, modo promissione regni nos, ne ab ipso fornicemur, custodiendo restringit. Itemque: Mulier rixosa ira magna: et contumelia, et turpitudo illius non tegetur; gratia vero super gratiam mulier 58 sancta et pudorata (Eccli. XXVI, 11). Apostolus quoque Titum de rebus ecclesiasticis instruens, te quoque quomodo commonefaciat, docet, dicendo inter caetera: Loquere quae decent sanam doctrinam, senes ut sobrii sint, pudici, 136.0198C| prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia. Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non vino multo servientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adolescentes, ut viros suos diligant, prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei (Tit. II, 1); ad Ephesios quoque: Mulieres, ait, subditae sint viris suis, sicut Domino; quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus Ecclesiae, ipse salvator corporis ejus: sed ut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus (Ephes. V, 22). Viris quoque praecipiens: Diligite, inquit, uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret. Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora 136.0198D| sua; nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam, quia membra sumus ejus corporis de carne ejus, et de ossibus ejus. Propter hoc, inquit, relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ibid., 25). Id est licet et in humana carnalique conjunctione illud contingat, ut duo videlicet sibi invicem adhaerentes, una fiant caro; sacramentum tamen ad Christum pertinet atque Ecclesiam; quia sicut de costa viri fabricata est Eva, ita de Christi latere redempta crevit Ecclesia; et sicut caput uxoris vir, ita caput Ecclesiae Christus; unde et subdit: Verumtamen 136.0199A| et vos singuli unusquisque uxorem suam diligat sicut seipsum (Ephes. V, 33); quia videlicet et Christus similiter fecit pro Ecclesia tradendo seipsum: subjungensque: Uxor, inquit, timeat virum suum.

12.

Ecce qualis erga virum esse debeas, praeceptis audisti apostolicis: nunc qualem erga te ipsam esse conveniat, ex dictis collige beati Cypriani episcopi et martyris: « Pudicitia, inquit, corporis est alienas res non appetere, omnem immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non excitare, verba vana et falsa non loqui, habitum per omnia ordinatum, propositoque convenientem, tam capillorum quam vestium, sicut decet, habere, cum indignis contubernia non inire, supercilioso 136.0199B| intuitu neminem aspicere, vagari oculos non permittere, pompatico et illecebroso gressu non incedere, nulli inferior in incoepto bono opere apparere, nulli contumeliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare, senes non irridere, meliori non controversari, de his quae ignoras non tractare, etiam quae scis non omnia proferre. Haec cum proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem faciunt. » Bonum itaque, ut ad nostra redeam, si habeas virum, Saram, Rebeccam, Rachelem et Elisabeth imitare: quod si iniquum et crudelem, habes quoque quas imiteris, in Novo quidem Anastasiam et Theodoram; in Veteri autem Testamento Abigail uxorem Nabal Carmeli, et Esther Assueri. Audi denique Apostolum dicentem: Salvabitur vir 136.0199C| infidelis per mulierem fidelem (I Cor. VII, 14), itemque: Salvabitur per filiorum generationem (I Tim. II, 15): ubi non filios carnis, sed filios mentis accipe expressos, quos utique tenere et allidere juberis ad petram (Psal. CXXXVI, 9), id est omnia opera et cogitationes 59 attollere ad Christum, ut quidquid boni agis, non tibi, sed ipsi imputare studeas, sine quo nil boni agere pervales. TIT. V.-- De caelibibus.

13.

Caelebs es? Considera quam summum sanctitatis conscenderis culmen, et eo sollicitius praecipitem cave ruinam, quo altius stas. Animadverte itaque, quae causa de angelo fecit diabolum; et reminiscens Dominici illius: Quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5), scias in hoc negotio te 136.0199D| misericordia et gratia illius maxime indigere, quia, ut veridice ait Hieronymus, in carne praeter carnem vivere non humani meriti, sed muneris est divini. Unde et teste Gregorio, ipse caelibatus non praecipitur, sed laudatur; quia videlicet stultum, imo valde superbum est, ut hoc pulvis et cinis se praesumat exsequi posse virtute propria, quod non sibi, sed angelis cum Dei munere contulit natura. Sic enim ait Veritas ipsa: Hujus saeculi filii nubunt, et traduntur ad nuptias; in resurrectione autem neque nubent, neque ducent uxores, sed erunt sicut angeli in coelo (Luc. XX, 34); et alibi super re eadem: Qui potest capere, capiat (Matth. XVII, 12); ostendens, 136.0200A| non omnem qui vult, sed cui Deus possibilitatem tribuit, tam summi fastigii arcem conscendere. Quocirca nil de te, sed de ipso, sine quo nihil potes, praesumens, secundum Prophetam, quo pulchior es, descende, et habita cum incircumcisis (Ezech. XXXII, 19), id est humiliter condescende quibuslibet non solum matrimonio junctis, sed et carnis curam in concupiscentia facientibus, aestimatione propria te nemini praeferens, quasi caeteri peccatores, tu propter castitatis donum sis singulariter sanctus: sciens quibusdam vitia quaedam plerumque, Deo permittente, ad tempus dominari, ut conversi post discant, cujus pietate de captivitate redempti, et cujus virtute de potestate sint crudelis tyranni erepti; et tanto majores gratias referant liberatori, quanto de 136.0200B| majori periculo sunt liberati: at contra quibusdam reprobis quaedam sublimium virtutum dona nonnunquam provenire, quibus elati gravius corruant, quatenus eorum casu territi electi, de se non praesumant, sed in Dei misericordia firmius gressum mentis figant. Unde Apostolus pulchre: Qui stat, inquit, videat ne cadat (I Cor. X, 12).

14.

Unde autem casus iste specialiter contingat, Psalmista precando demonstrat: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem (Psal. XXXV, 12). Nec injuria; quia enim Scriptura testante: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18); sciendum neminem de virtute ad vitium quodlibet prolabi, nisi prius ab humilitatis petra in arenam superbiae ei 136.0200C| contingat saltu vanitatis et inconstantiae demutari; nam nisi praecessisset latens superbia, non sequeretur libidinis manifesta ruina. Unde et Prosper: « Concupiscentiae, ait, carnis addictus, videtur quidem nil habere superbiae, cum praesertim passio ipsa eum videatur humiliare luxuriae; et tamen nisi prius rebellis Deo existeret, cujus salubre praeceptum de conservanda pudicitia superbi spiritus praesumptione contemneret, nulla eum lasciviae cupiditas provocaret. In animo ejus diu disceptant Dei contemptus et metus; sed aut contemptus Dei praeponderat, et superbus animus recepta cupiditate pudicitiam 60 perdit; aut obtinet metus, et animus Deo subjectus cupiditati simul et superbiae contradicit. » Haec quidem de speciali causa ruinae. Nunc qua materia 136.0200D| eadem persaepe contingat ruina, ejusdem audi doctrinam: « Plerosque, ait, gula et concupiscentia vini turpiter in luxuriam solvit; alios in injuriam pudicitiae sordidae cogitationes incendunt; nonnullos de proposito castitatis occasiones oblatae dejiciunt; quosdam sub impudicitiae jugo exempla perdite viventium mittunt. Sunt alii quorum vitam lingua turpis inflammat, et turpem conscientiam manifestat: qui prius inverecundos sermones aut proferunt, aut libenter audiunt, ac deinde paulatim morbo crescente ab honestate deficiunt. Cogitatio quippe est, quae mentem sicut turpis inquinat, ita si fuerit honesta, purificat. Hinc est quod ille corporis 136.0201A| fluxus, qui fit in dormientibus sine culpa, interdum vigilantibus contingit ex culpa; sed aliud est quod in dormiente fit, aliud quod vigilans facit; ibi naturaliter plenitudo humoris expellitur, hic turpis concupiscentia publicatur. » Ne igitur caelebs amittere rastitatis vilipendas donum, recole illud prophetae imperium: Quomodo, inquit, cecidisti de coelo Lucifer, qui mane oriebaris? (Isai. XIV, 12) id est virginitatis splendore cunctis parebas decorus et admirabilis. Admiratio enim ista non est causa ignorantiae, sed nota calumniae: ex culpa enim, ut jam diximus, superbiae, miseria hujusmodi contingit ruinae; quia videlicet cum his duobus vitiis diabolus universum genus pereuntium, maxime, imo omnimodis supplantet, libidinis scilicet atque superbiae; 136.0201B| unum tamen pendet ex altero. Sicut enim per superbiam itur in prostitutionem libidinis, ita a libidine pervenitur ad duritiam mentis, et, heu dolor! usque ad contemptum ruitur Creatoris; et ita demum cor, quod Dei debuerat per humilitatem atque munditiam esse templum, fit daemoniorum per superbiam atque immunditiam delubrum, et, ut aptius dicam, diaboli monumentum. Sic enim, quod negare non possumus, ipse ad beatum Job Dominus ait: Sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus (Job XL, 16). Cave igitur quicunque adhuc tanta castitatis frueris praerogativa, ne tuis meritis eam tribuendo, dum declinas libidinem, incidas in elationem; et dum caves elationem, cadas segniter in libidinem: quod ut agere valeas, timorem gehennae 136.0201C| oculis propone mentis, et ut clavus clavum expellit, ita hujus timor incendii ardorem illius expellat vitii. Consideratio quoque terrenae fragilitatis timorem refrenet elationis. Ita fit ut et ab elationis veneno, et a libidinis incendio, Christo adjuvante, defensus, angelis perpetim conjucunderis consortibus, angelicam in terris quandoquidem vitam es imitatus.

TIT. VI.-- De patre et matre.

15.

Pater aut mater es? Memento disciplinam te debere filiis, et sic monitis obtempera apostolicis, ut simul et interitum caveas Heli sacerdotis (I Reg. II, 4). Patres, inquit Apostolus, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant (Ephes. VI, 4).

TIT. VII.-- De filiis. 136.0201D|

16.

Filius vel filia es? Memento te reverentiam debere parentibus; ipse enim Unigenitus, qui non ex 61 peccato ut tu, sed ex Spiritu sancto conceptus, de Virgine natus est; postquam in templo inventus, parentes, id est matrem Virginem, et nutritium castissimum, et ideo patrem nominatum, de divinitatis suae potentia, qua cum Patre omnia possidens inhabitat, edocuisset: et illi non intellexissent. Descendit, inquit evangelista, cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus illis (Luc. II, 51). Cur ergo tu dedigneris subdi parentibus, cum et nutritio suo 136.0202A| subdi non dedignatus sit cuncta creans, et nutriens Dominus? Et saepe contingit, ut paupere patre existente, dives sit filius. Quid rogo in rerum natura foedius? Et cum alii de fastu paternae nobilitatis soleant superbire, tu ad ignominiam tui ipsius, patrem nota paupertatis adustum, per plateas dimittis mendicando incedere. Quid enim mendicans clamitat, nisi te novitium, te assumptum, te illud, quod nuper ab his inventum est, qui se homines facere jactant, id est factitium, te allevatitium, te nothum, spuriumque demonstrat? Cui si aliquis id vel mentiens improperaret, nonne causa commotionis haec magna esse potuisset? Et haec quidem quantum ad saeculum. Secundum vero Deum, cum ipse in Psalmo dicat: Beatus qui intelligit super egenum et 136.0202B| pauperem (Psal. XL, 2); super quem tu, rogo, intelliges, qui nec ipsum mendicum miserando patrem recognoscis? Cui, rogo, porrigis eleemosynam, qui nec ipsam in patre agnoscis naturam? Etsi omnibus misericordia impendenda, etiam a fide extraneis, maxime autem, ut ait Apostolus, ad domesticos fidei (Gal. VI, 10), quid his, qui non solum domestici fidei, sed etiam domestici sanguinis, vel origo sunt generis, vel, sicut quidam pulchre in decachordo ait: Qui suis parentibus non defert honorem, quibus parere poterit? Omnibus igitur aliquid dandum est, patri totum committendum, ejus dominio totum mancipandum. Pater itaque sis, filius sis, quilibet consanguineus sis, audi Apostolum: Qui suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, 136.0202C| et est infideli deterior (I Tim. V, 8).

TIT. VIII.-- De viduis.

17.

Vidua es? Habes Annam, tuam, ut ita dixerim, regulam (Luc. II, 37). Quod si aliter vivere vis, audi Apostolum: Vidua, inquit, quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V, 6).

TIT. IX.-- De virginibus.

18.

Virgo es? Gaude in Domino humiliter, et cave ne perdas esse, quod es. Habes Mariam, pudicitiae speculum, virginitatis titulum, humilitatis insigne, decus innocentiae. Scrutare ejus canticum, potest tibi sufficere ad compositionem morum. Intuere qua maxima virtute nisa est illa, ut hujus tam excelsi et sublimis, nulli post, nec antea concessi muneris meruerit praerogativa ditari, et stude quantum potes 136.0202D| et tu eam imitari: quod ut quaerenti tibi facile occurrat, interrogata humiliter ipsa respondeat sapienter, Quia respexit, inquiens, humilitatem ancillae suae (Luc. I, 48). Ecce causa, nam et hoc idem jam olim promiserat per prophetam: Ad quem respiciam, iuquiens, nisi ad humilem et quietum et trementem sermones meos? (Isai. LXVI, 2.) Tota itaque causa perditionis nostrae superbia, tota recuperationis 62 humilitas. Humilitas mater virtutum, morum est omnium ornamentum; sine hac virtus nulla; absque ea omnes virtutes non virtutes sunt, sed vitia. Denique profero tibi tres uno ordine, de quibus non 136.0203A| valeas dubitare, utrique doctores mirifici, utrique pontifices summi, utrique toti mirabiles orbi, Romae unus, Mediolani alter, Hipponae praefuit tertius. Nulla, inquit prior (Greg.), virginitas carnis, quam non commendat suavitas mentis. Decet, ait alter (Ambr.), ut quo castior virgo, tanto humilior sit. Melius, inquit tertius (Aug.), est humile conjugium, quam superba virginitas.

TIT. X.-- De parvulis.

19.

Parvulus es? Nutriat te ille in hoc saeculo, qui Samuelem in templo. Audi itaque, ut potes; et tu satage, ut potes; et tu conare, ut potes; et tu nitere, ut potes; et tu sequere, ut potes, tu, dicentem Sapientiam: Usquequo parvuli diligitis infantiam? (Prov. I, 22.) Scito patremfamilias adesse, et 136.0203B| teipsum aevi tui mane quotidie vocare. Dum enim profeceris, dum legere, dum intelligere, dum certe interrogare volueris, invenies quosdam in quinquennio, et, quod majoris adhuc miraculi est, etiam in triennio, ad martyrium sponte prorupisse, sapientissime et potentissime saeculi potestatibus restitisse, miracula in nomine Domini ostendisse, tormenta fortiter tolerasse, tortores constantissime derisisse, mortem pro Domino non tam immaturam, quam pretiosam libentissime suscepisse, et coronam immortalitatis cum palma victoriae, signis et miraculis ad exstincta eorum corpora clarescentibus, se accepisse, perspicacissime demonstrasse; et quod adhuc incredibilioris erit prodigii, plures fortissimas virgines ejusdem invenies aevi, in 136.0203C| conflictu victrices diaboli, pro amore profecisse nominis Christi. Invenies quoque ejusdem aetatis miseros, post remissum originale peccatum, propriis meritis mercatos infernum, et hoc quibusdam apertis indiciis ad notitiam monstrasse hominum, ipso misericorditer permittente, qui hoc ad tuae cautelae scribi voluit exemplum.

TIT. XI.-- De pueris.

20.

Puer es? Audi Apostolum: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Imitare illum de quo legitur, quia proficiebat aetate et sapientia et gratia coram Deo et hominibus (Luc. II, 52). Secundum enim divinitatem totus manens perfectus, neque in quo proficeret habens, qui sic sine initio existit, 136.0203D| ut neque deficiendo finem aliquem haberi possit; juxta humanitatem, quam tui gratia accepit, proficere voluit, ut tibi, unde proficere deberes, monstraret, imo ut proficeres ipse praestaret. Scito itaque 136.0204A| et tu, patremfamilias adesse, et te ad vineae culturam tanto studiosius vocare, quanto jam et membra corporis ad laborandum et sensus ad intelligendum videntur crescere mentis. Cum additamento enim conjunctionis, te et sequentes invitat dicens: Ite et vos in vineam meam (Matth. XX, 7); quod alibi clarebit cur faciat. Memento etiam mortem infantibus, pueris et juvenibus, licet immaturam, tamen improvise accidere, uti et senibus accidit debite.

TIT. XII.-- De adolescentibus.

21.

Adolescens es? Audi Dominum: Tibi, inquit, 63 dico, surge (Luc. VII, 14). Audi et Apostolum: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Nec succenseas, quod 136.0204B| tam terribiliter te in ipsis videor initiis excitare; scias me hoc tam propter declivem ad lapsus multigenos agere hujusmodi aetatem, quam et [ subaudi propter] bicipitem in ipso introitu vivendi callem: quod littera tibi Pythagorae Samii valet recordari, si quando dare [ f. nolueris] volueris oblitui. Sed et ille, qui nostrum, quod laboramus, jam in multis juvit, auxit, ornavit, et roboravit opus, ne quid minus et ad id explicandum posse videatur, adsit, rogo, quantocitius Augustinus utique beatus: Juventus, inquit, ad amorem liberior, ad lapsum incautior, ad infirmitatem fragilior, ad correptionem durior. Ecclesiastes etiam, Proverbiorum, et Sapientiae libri, auctorum [ f. auctores] etiam tam Novi quam Veteris Testamenti, tam umbrae veri quam 136.0204C| ipsius veritatis acti praesagiis [ al. praesagus], quid de tuae exprimant proprietate aetatis, quibus te contra instruant et muniant documentis, longum edicere nimis, ne impedimentum sit propositi ad alia tendentis. Sed ne te, dum multis indigeas, etiam aliquibus videamur fraudare; hortamur, si velis, ut aurem cordis Psalmistae adhibeas dictis, quibus interrogans tibimet congruum statim accepit consilium: In quo, inquiens, corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos (Psal. CXVIII, 9). Nota igitur ut verbis Augustini nunc quoque utamur, quod non praesumptione humana inventum, sed inspiratione divina acceptum, tibi subito propinet remedii poculum. Mens enim tua, quae degenerat in stirpibus, meliores edere fructus incipit, si 136.0204D| verborum coelestium conspersa seminibus fuerit, quae tamen ille coelestis agricola, nisi in quodam versu serere consuevit. Audi denique hujus sationis fecundissimae ministrum: Omnia, inquit, vestra 136.0205A| honeste cum ordine fiant (I Cor. XIV, 40). Dirige itaque cordis obtutus ad illius nutus, nec tortuosi serpentis sequaris anfractus. Dirige viam ad te venientis Domini, rectas fac semitas Dei tui (Luc. III, 4). Ipse enim nonnisi via incedere dignatur recta, sicut de ipso dicit Scriptura, Viae, inquiens, Domini rectae (Dan. III, 27); perversae autem sunt semitae reproborum (Prov. II, 15). Si ergo vis Christum sequi, qua ille incedit, ambula via, ne de te dicatur, o qui dereliquerunt semitas rectas! (II Petr. II, 15.)

22.

Animadverte quid tibi consilii melioris propheta agendum decernit in Threnis: Bonum, inquit, est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua (Thren. III, 27). Et quasi interroges, cur sua? 136.0205B| adjecit sedebit singulariter, et tacebit (Ibid., 28). Nil aliud, inquis, utilitatis? Istud enim homines maxime deputant utilitati. Denique constipatum multis lateri adhaerentium incedere turbis, multis obsequentium comprimi cuneis, magnae isthic dicitur felicitatis. 64 Tu jugum [ id est assumere] tollere suades, ut solus sedeam, cum multos idcirco tollere, ut multis comitentur, aspiciam. Sequitur et jungit, quid solitarius iste meretur: Quia levabit, inquit, super se (Thren. III, 28). Quo, inquis, levabor? quare levabor? nunquid ut de me dicatur: Qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11): an ut dicere possim: Elevans allisisti me (Psal. CI, 11)? Non; sed ut de te dicatur: Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Et: Qui habitat in adjutorio Altissimi, 136.0205C| in protectione Dei coeli commorabitur (Psal. XC, 1): tuque gaudens possis cantare: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me (Psal. LXXII, 24): multique in tui, imo Dei laude valeant dicere: Beatus quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in atriis tuis (Psal. LXIV, 5). Quo autem te elevet, interroga Paulum: Qui nos, inquit, conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). Ipseque Dominus: Ubi sum ego, illic et minister meus erit (Joan. XII, 6). Ministra ergo Christo, et eris cum Christo. Ubi? Videntibus, inquit, illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Act. I, 9), dicentibus angelis: Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum (Ibid., 11), etc. Si ergo vis ad illum pertinere, stude 136.0205D| terram de corde purgare, ut expeditus et liber, virtutum pennis, nullo scilicet horum, quibus superius te inhiare monstrasti, visco impeditus, in coelum, ubi ille est, possis conscendere.

23.

Quod autem dixisti, nolle te conqueri, dicendo elevans allisisti me, ne forte me putes accepisse 136.0206A| perfunctorie, dico prout valeo, etsi non prout debeo, in bonam magis, quam in malam posse referri intelligentiam, scilicet ut elevatus in virtutum culmine, allidaris gratuito in humilitate; imo allidat te ille, non tamen in turbine et lapide grandinis (Isai. XXX, 30), sed in spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21), qui elisum erigere valet omnimodis (Psal. CXLV, 8), qui tangit montes et fumigant (Psal. CIII, 32), mortificansque vivificat (I Reg. II, 6), auferens spiritum alta sapientium, ut deficiant, et in pulverem suum redeant (Psal. CIII, 29), hoc est, pulverem se esse recognoscant; praecipiens dicendo: Quanto major es, humilia te in omnibus (Eccli. III, 20); ita enim valebis recognoscere, qui ipse solus ponit humiles in sublimi, et moerentes erigit sospitate, 136.0206B| et nil meritis tuis te debere tribuere, sed ei soli, qui auctor, dator et remunerator bonorum noscitur esse. Uno quippe, ut ante nos dictum est, inanis gloriae malo a summis ad infima, imo humilitatis bono ab infimis revehi vales ad summa. Sed si adhuc requiris, nec tibi satisfactum credis, quomodo super te levari possis, scias, docente Apostolo (Sapientia): Quia corpus quod corrumpitur; aggravat animam (Sáp. IX, 15). Nec erigere sese quis suis viribus valet ad summa, nisi illius elevetur gratia, qui nostri causa descendit ad ima. Verum quia in hoc, quod tui causa posui testimonio, non tantum levabit super se dicitur, sed etiam, quod paululum refutare 65 visus est, sedebit solitarius, et tacebit (Thren. III, 28), non transeunter censeo 136.0206C| accipiendum, sed magnopere inquirendum, ipsa sessio et taciturnitas quae vel sit, quidve sibi velit. Fortassis consequenter lucebit, quia gravitate et munditia cordis, atque silentio oris, virtus paritur divinae contemplationis; contemplatione autem consessus acquiritur ipse, qui et imitatur ( subaudi consessum) regni coelestis ab omni scilicet cupiditia ac faece rerum mortalium cohibita et eliquata cogitatione mentis.

24.

Ne itaque vagari incipiam per multa, adest adhuc recens in auribus ea, quae modo in Evangelio sonuit, Maria; sexta enim septimi mensis ab anni revolutione, octavi autem ab hujus, quae me deprimit, imo erudit calamitatis accessione, haec rite occurrit lectio seria [ f feria], non parum, ut credo, 136.0206D| auctore Deo, ad id quod indagandum suscepi, collatura. Videamus itaque, ut credamus; credamus, ut videamus. Quid est quod dico? Videamus Deum solum esse, qui revelat absconsa de tenebris, credamus ipsum semper, maxime autem de se loquentibus, praesentem esse nobis. Credamus ea quae nondum 136.0207A| de illo intelligimus, ut credendo videre et intelligere valeamus. Sic enim dixit: Si credideris, videbis (Joan. XI, 40). Quaeramus, sanctissima ista peccatrix, castissima meretrix, quomodo jugum tulerit, quomodo solitaria sederit, quomodo tacens se super se levaverit; et si hodierna non suffragatur lectio, ad haec omnia habemus alterius de ea lectionis, si tamen haec eadem esse sit credenda, perspicacissima atque aptissima documenta. Age nunc: Rogavit Jesum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se (Luc. VII, 36), quod et fecit, et inter agendum, Mulier quaedam quae fuerat in civitate peccatrix (Ibid., 37). Hic subsiste paululum, et nota, fuerat dicit, quare erat non dicit? Nunquid adhuc audierat: Dico tibi remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum? (Ibid. 48.) 136.0207B| Sed novit evangelista causam adventus mulieris de pietate esse Domini trahentis; ipse enim per misericordiam trahebat intus, qui per mansuetudinem foris erat suscepturus. Et ideo quando aspexit et elegit ut traheret, conversa esse desiit quod fuerat, et accepit esse, quod per pietatem suscipientis futura erat. Sic enim pollicetur per prophetam: Quacunque hora peccator conversus ingemuerit, salvus erit (Ezech. XXXIII, 12). Nunc sequentia tentemus: Attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes Domini, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat (Luc. VII, 37, 38). Ecce jugum quod tulit. Quot enim in se prius habuit oblectamenta, tot de se protulit holocausta; subjugavit cuncta genera delectationum, 136.0207C| dum de se nil sibi relinquens, tot fluxit in lacrymas desideriorum coelestium; arsit igne divini amoris, quae prius igne arserat voluptatis; lavit lacrymis maculas criminis, quas 66 gaudio contraxerat noxiae delectationis; capillos, oculos, insuper totum corpus huic jugo subegit, quae cuncta quondam in contemptu Creatoris armavit; convertit ad numerum virtutum multitudinem vitiorum, ut totum serviret in poenitentia, quidquid mundo, imo diabolo servierat in culpa. Ecce ex lectione praesenti jugum, quod ista tulit Maria, ut reor, cognoscis.

25.

Nunc alia, ut promisi, ac cadens, quomodo sola tacens sederit, sedendo se super se levaverit demonstret, et id totum, quod proposuimus, Deo operante conficiat: Intravit, inquit, Jesus in quoddam 136.0207D| castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, et huic erat soror, nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verba illius (Luc. X, 38, 39). Accipe sedentem, et tacendo audientem; sed nunquid sola? Intende. Stetit Martha, et ait: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? (Ibid., 40.) Habes et hic solam, si placet; duae enim ante fuerant expressae, Martha et soror Maria; Martha ministrabat sola: Maria sedet, tacet et audit 136.0208A| sola; et merito tacet, quae talem pro se loquentem advocatum habet. En, ut credo, nec de sedente, nec de tacente aliquid restat ambigui. Nunc sublevationem pariter videamus, videntes amplectamur, amplectentes nobis optemus. Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima (Ibid., 41); ideo, ut credo, dupliciter appellata, sive propter amorem, sive quia non adhuc uni assidebat ut Maria, sed duobus serviebat, quaerendo coelestia, ministrando terrena. Quod et fecerat quondam etiam illa, sicut monstrat lectio superius decursa; sed ab his expedita, abjecto jugo jam libera, sponte pedibus divinis cuncta submittebat membra. Martha itaque sola non sola; Maria sola. Sola illa quia multis; ista, quia uni. Unum est enim necessarium (Ibid., 42); multa 136.0208B| enim illa nullum percipiunt fructum, si ad istud non perveniunt unum, et ideo illa multa indigent uno, unum non indiget multis. Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur ab ea (Ibid.). Ecce quo subiit elevata, quae post jugum portatum ambivit tacens sedere sola; soli enim sola inhaerens, ipsum unum, ipsum solum partem meruit Deum.

26.

Sed quid, inquis, tam festinanter partem hanc esse dicis Deum, qui ad hoc tenendum nullum adhuc protulisti testimonium? Ideo protuli nullum, quia superius adest evidentissimum: Qui mihi, inquit, ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Joan. XII, 26). Ergo Martha quae ministravit, inquis, non Maria illic erit, quae sedit. Verum diceres, si pigritia sedisset; verum diceres, 136.0208C| si et ipsa jam non ministrasset. Ministrantur enim multa, cum sufficiat unum; sed pervenitur ad unum ministerio multorum. 67 Unum ergo, quod est? Deus utique. Et multa, quae? opera misericordiae. Operibus misericordiae pervenitur ad Deum; ubi cum pervenitur, cessat omne quod agitur, quia non est necessitas, qua agatur. Remanet fructus cujus causa agebatur, remanet sola charitas qua agebatur, ipsa una uni. ipsa sola soli, ipsa singularis adhaeret in saeculum singulari. Ipsa autem, qua tu Mariam accusare niteris, sessione intantum nil est operosius, etiamsi nil videatur cessationi similius, ut definitione congrua etiam in hoc saeculo quies valeat operosa vocari. Sed ne forte inopia dicendi me putes suffragium non protulisse exempli, habes ipsum beatum 136.0208D| juvenem, sanctum adolescentem, imo ipsam, quae tulit jugum, Mariam in iisdem Threnis III, 24, loquentem: Pars mea Deus, dixit anima mea, propterea exspectabo eum. Et Psalmista: Portio, inquit, mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6, 25). Quod autem ab ea nunquam auferatur, audi. Tu, inquit, idem ipse es, et anni tui non deficient; filii servorum tuorum habitabunt ibi, et semen eorum in saeculum dirigetur (Psal. CI, 28); et: Pars mea Dominus in aeternum (Psal. LXXII, 26). Deo autem gratias, quia 136.0209A| huc sumus ratiocinando adducti, ut ipsa tui cunctatione, suadeam tibi jugum tollere cum Maria, ministrare cum Martha, ut postea bene sedere cum eadem valeas Maria, cum qua etiam optime sedendo, id est, contemplative a saecularibus vacando, et verbum Dei sine strepitu audiendo, partem optimam eligere, obtinere valeas feliciter et possidere.

27.

Hoc itaque jugum suave, hoc onus tam leve, quod te tantum elevare, tantum valet attollere, ut partem ipsum merearis Deum habere, quod non conterit cervicem, sed ornat, honestat collum, non cruciat; ne cuncteris, ne moreris, quaeso, in juventute tollere, ne si sero velis tollere, desit forte locus, dicaturque tibi: Quae in juventute non collegisti, quomodo invenies in senectute? (Eccli. XXV, 5.) Praeveni 136.0209B| ergo senectutis annos operatione et correctione congrua, sciens optatius tibi esse, ut possis veraciter dicere: Deus, qui pascis me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15); et: Deus docuisti me a juventute mea (Psal. LXX, 17), quam recordatione lapsuum suspecte orare, et deflere dicendo: Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris, Domine (Psal. XXIV, 7). Illud est enim robur salutis, istud medicina aegritudinis; remedium vulneri quaeritur, gratia sananti refertur. Cum enim militia sit vita hominis super terram (Job VII, 1); nonne melius est in juventute ejusdem militiae excubias fortiter subire, ut in senectute inter emeritos locum majoris gradus valeas obtinere, quam segnitiae in adolescentia vacans, tunc militiae manus nitaris dare, cum et senectus laborem impedit, 136.0209C| et enervat artus viribus deficientibus, spe capessendi victoriam certaminis dissolutioribus interdictis lacertis; praesertim cum nec aetas ipsa tot vitae promittat spatia, quibus labore peracto, militiam mutare, ut altioris gradus infulari honoribus possis; sed potius fessis artubus, nullo praeeunte laudis praeconio, gaudeas, si saltem inter illos annumereris, qui donativum 68 pro ipso expetunt tyrocinio; aut cum provincialibus, qui annonam tributaliter ipsis praebent militibus; ideoque bonum esse dicit ille superius, jugum in adolescentia tollere. Etenim ei, qui post decursum juvenilis aetatis tempus illud tollit, multa eveniunt genera contrarietatum; stimulant enim assueta vitia, consuetudo deprimit prava, exagitat conscientia ipsa: usus erroris instabilem 136.0209D| facit, conatur se, et labitur sub se; abolefacere vult vetera, sed voluntatem non sequitur efficacia, captisque in rete avibus non dissimilis, ubi expedire vult pedem operis, maculis retinetur usitatae consuetudinis. Tota itaque huic res est in periculo, illi in bono. Sedebit denique iste singularis, rarum aut forte nullum suis dignum inveniens consortiis, quietus et feriatus divinis vacabit officiis, angelicis ditatus revelationibus et praemiis, nullis nec anteactis nec praesentibus illecebrarum voluptatibus 136.0210A| interpellatus, nec stimulantis carnis tactus titillationibus, solus quietus liber gaudebit et securus.

28.

Quisquis ergo es, qui ad hoc tam singulare niteris fastigium, exercere prius communiter in campo viventium, asside gravioribus acclinis et sedulus, disce honorem deferre senioribus, amorem aequalibus, exemplum junioribus, sequere auctoritatem et praecepta sapientium, et per haec tibi Deum loqui credito ipsum. In consilio seniorum cum sederis, manum ori adhibe, intentus ausculta, sedulus disce, ut percipiens senum sententias, colligas sollicite, quod in majori serves aetate aliquando. Etiam volo te a coaequaevorum continere loquelis, ut parviloquio assuefieri ipso usu instruaris, neve rudis adhuc aetatis, facile ad illicita loquendo labaris; sed 136.0210B| remotus seniorum intendere praeceptis, antiquorum dictis, prophetarum oraculis, et apostolorum valeas magisteriis. Laudandus enim est, qui vult [ f. mavult] tacendo loquenda discere, quam proferre quae sentit, antequam loqui discat. His si tuam Dei gratia indolem concesserit munerari, adjiciendum quod et facete ab eo qui supra, insolentissimo quidem, sed diserto cuidam consiliatum est juveni, ut nec plusquam oportet tibi tribuendo vanescas, nec rursus te abjiciendo ac desperando frigescas. Inter haec animadverte patremfamilias otiosum te, non simpliciter ut illos mane primo, sed cum additamento conjunctionis, qua notam intelligas reprehensionis, ad vineae cultum vocare: Ite, inquit, et vos in vineam (Matth. XX, 7); id est, et ipsi qui mane horaque tertia debuistis adesse, 136.0210C| saltem vel sexta properate, et medium quod restat diei lucrifacite. TIT. XIII.-- De senibus.

29.

Senex es? Gaude in Domino qui ad hoc usque ductus, non solum quia quammultos Syrtium scopulos evasisti, naufragosque casus; sed et quia jam prope est, quo tendere videris, portus, si tamen es serius, si probus, si gravis, si bonis moribus ornatus, si virtutibus comptus, si canitie venerabilis mentis, si venustate mellifluus oris, si dicere vales cum Psalmista: Senectus 69 mea in misericordia uberi (Psal. XCI, 11). Sin secus, quod absit, ne succenseas, rogo, si et te monere audeam junior ego (scias me ipso hoc praesumere officio) quantum etiam te video attinere. Nulla aetas ad id, quod opus est, discendum 136.0210D| sera debet parere: et licet, ut quidam satis probe ante nos visus est dicere, senes magis deceat docere, quam discere; magis tamen condecet discere, quam quid doceant, imo quid agant, quod non ex superfluo addere satis possimus, ignorare. Audi itaque et tu quid Ecclesiastes dicat: Si multis annis vixerit homo, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum; qui cum venerint, vanitatis arguuntur praeterita (Eccle. XI, 8). Et: Puer centum annorum maledictus erit (Isai. LXV, 20). Itemque: Senectus venerabilis 136.0211A| non diuturna, neque numero annorum computata (Sap. IV, 8). Audi etiam custodem omnibus generaliter, tibi vero dicentem specialiter: Venit mane et nox; si quaeritis, quaerite; convertimini, et venite (Isai. XXI, 12). Audi et Apostolum: Omne, ait, quod veteratur et senescit, prope interitum est (Hebr. VIII, 13). Perspicienti autem mihi ipsos quos capite geris nivei canos candoris, fateor non minimum adest dubietatis, unde initium debeam ordiri sermonis. Siquidem et reverentiam aetati, et doctrinam vellem, si possem, conferre fatuitati. Verum adsit, rogo, ille propitius, qui insensatos ad humanam loquelam asinae quondam convertit rugitus (Num. XXII, 28). Retexam seriem lectionis evangelicae hodie recitatam (Num. XXII, 28); et si ibi tuum forte aliquid inveneris, ne mihi, 136.0211B| quaeso, qui recito, imputes; sed tua, ut tua, recipias; et tibi ad utilitatem, etiamsi ad contumeliam putes prolata, convertas.

30.

Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua (Luc. XIII, 6), etc. Arboribus significari homines, si tibi adhuc ista non suadet lectio, lege aliquid apertius in Daniele, ubi refertur somnium de arbore magna et excelsa (Dan. IV, 7), cujus cum multa descripta essent dignitatum praeconia, ad ultimum succidi jussa, et super regis celsitudinem interpretata, ipsum quem excellentia signavit, jactura monstravit. Nam ille innumeris provectuum dignitatibus, veluti quibusdam elementorum contemperationibus, quasi usque ad coelum ut arbor est inaltatus ; excisus a culmine, cecidit ab honore, 136.0211C| desertus est a sibi obsecundantibus, veluti arbor ab avibus fugientibus; septem temporibus super eo mutatis, ad pristinum statum rursus rediit celsitudinis. Sunt multa et in Scripturis, quae aliud per naturam, alterum signant per intelligentiam; sed lectoris requirunt diligentiam. Arbor ergo ista, sive tu, sive ego, sive utrique, sive quilibet, cui ipsa, quae de ea referuntur, congruunt, sit, videamus quid illi contigerit. Venit, inquit, quaerens fructum in ea, et non invenit (Luc. XIII, 6). Quis venit? Ille, cujus erat vinea, cujus et ficus. Si tu ficus, ergo ille, qui te plantavit, est 70 Dominus: etenim ipse, Vinea, inquit, mea electa, ego te plantavi (Jer. II, 21). Quod si non credis, adest parabola, quae approbet, alterius lectionis. Vinea, in qua te plantavit, est Ecclesia; 136.0211D| venit quaerens fructum in te, et non invenit: quot vicibus [ supple venerit], ipse dicat. Non enim hic aliquid violenter ex me proferre aut fingere volo, ne non certus disputator, sed ineptus a te judicer fabulator. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni 136.0212A| tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio (Luc. XIII, 7). Tene igitur, tres sunt anni. Aliud videamus. Te dixi arborem, vineam Ecclesiam, quemdam illum, imo dominum vineae illum, Deum, cultorem vineae quem dicam? Si enim ficus cultorem dixisset, forte animus tuus, forte angelus, cui, ut quibusdam videris, imo ut recte potes videri, es commissus, fuerat intelligendus. Nunc autem non cultorem arboris, sed cultorem vineae dicens, alium requirit, qui non te solum excolendum, sed alias ficus, imo totam summam vineae custodiendam susceperit. Quid ergo angustamur? non quod si aliquid bene; quod enim difficilius invenitur, dulcius, teste Ambrosio, tenetur, et quo tardior adeptio, eo gratior perfunctio. 136.0212B| Poteram enim, quantum ille, qui desuper magister est omnium, convallem exiguitatis meae per ipsos, qui jam satis super hoc tractaverunt, montes dignatur irrorare, tibi jam cultorem vineae monstrare; sed volo te eminentioris exemplo auctoritatis attrahere, quo et ad quaerendum paratior efficiaris, et me non a me haec invenisse, sed de Scripturis comprobasse perspiciens, tanto capacior reddaris, quanto avidior.

31.

Homo quidam, ait alia lectio, sed tamen et ut haec Evangelii, erat dives, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et locavit eam agricolis, et (Matth. XXI, 33) usque dum reversus malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis (Ibid., 41); quod quia impletum est, ideo ipso relatu multorum 136.0212C| jam patefactum, perspicacius istud, quod modo quaeritur, suffragando valet aperire. Jam enim illi vineae mali cultores, qui non solum reddere fructum noluerunt, sed etiam servos diversis injuriis affectos occiderunt, insuper et ab ipso filio manus continere noluerunt, male sunt perditi. Jam vinea locata est apostolis, eorumque successoribus episcopis, presbyteris, caeterisque ordinibus sacris, qui singuli, pro suo quisque captu vel ministerio, eidem insistentes, dominum vineae, ut veniat, praestolantur, non ut malos male perdat, sed ut fructum beneplacitum recipiens, bonos operarios benigna largitate remuneret. Horum autem aliquis quis sit, sive episcopus scilicet, sive presbyter, qui te excolendum suscepit, non ad me pertinet. Ipse 71 autem de te alloquitur, 136.0212D| et te fructum non dedisse conqueritur, cum mores tuos ei demonstrans, te inconvertibilem, diuque infructuosum esse fatetur non solum suo ore, id est Scripturarum voce, sed et tua operatione. Ecce, inquit, tres sunt anni, ex quo venio quaerens fructum 136.0213A| in ficulnea hac, et non invenio (Luc. VII, 7). Haec dicuntur, dum cultor tui cordis in te conspicit ea, quae Domino docente cognoscit reprehensibilia. Tunc conquerentem super te audit ipsum, cui detrectas fructum deferre operum. Annis autem tempora aetatis significari, sicut et alio Evangelii loco horis (Matth. XX, 3-12), si denegas, sunt multa quae tibi obvient testimonia. Ne itaque, dum illud, unde nullum opus est gerere scrupulum, testimoniis cingere operam damus, tardius illuc contingat evenire, quo festinamus, scias tribus temporibus aetatum Dominicum jam tibi adfui se adventum. Venit enim ad te in infantia et pueritia, ut unum pro sui vicinitate accipias, dando baptismum et ministrando intellectum, praebendo magistros, et fructus exquirendo collatos. 136.0213B| Quid retuleris, ipse melius nosti. Venit secundo in adolescentia et juventute cumulando intelligentiam, augendo dona, requirendo merita; et tunc quid rependeris, credo, quia recolis. Adest nunc; vide quid facias. Vult enim te succidere. Et ne lenocineris tibi, quod si excisus fueris, rursus erigaris, ut illa superius, post septennium; alia fuit illa arbor, alia tu: Non fuit illa ficus, sed cedrus, nec de cedris Libani, quas plantavit Dominus (Psal. CIII, 16), sed de illis, de quibus dictum est: Confringet Dominus cedros Libani (Psal. XXVIII, 5); quia etsi Libanus candidatio interpretatur, sunt tamen quidam velut sepulcra dealbata, quibus Vae dicit Veritas ipsa (Matth. XXIII, 27): non stetit haec cedrus in vineto, sed in campo. Crede mihi: si incorrectus excideris, 136.0213C| statim in ignem mitteris. Jam enim minatus est Paterfamilias dicens: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Tunc exspectabatur gratia, modo praestolatur judicium. Ille quia paganus, tamen aliquid boni habens remunerabatur in praesenti, ut cruciaretur in sempiternum; tu quia Christianus, licet negligens, exigeris, ut hic te sponte corrigens vivas in aeternum. Et haec quidem omnia ex superfluo, cum illa excisio nihil fuerit aliud nisi regni et sensus amissio; tua autem haec, de qua hic dicitur, sit animae amissio, et mortis subitio [ id est incursio], quae si bona fuerit, non est mors, sed natalis; sin mala, erit mors immortalis, defectus indeficiens, perditio semper manens, corruptio immutabilis, luctus 136.0213D| sine consolatione, gemitus sine cessatione, calamitas sine fine.

32.

Memento itaque, ut adhuc de ipso Evangelio, quod tibi restat, eloquar, quid ille tuus cultor, sive sit episcopus, sive aliquis pro te Deum 72 rogans, dicat patronus: Domine, dimitte illam et hoc anno, 136.0214A| usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora; et si quidem fecerit fructum; sin autem, in futuro succides eam (Luc. XIII, 8, 9). O quam breve spatium! o quam sufficiens, si convertaris! o quam subitum, si avertaris, imo si persistas in hac, qua te invenit, duritia cordis! Sed ne dicas, me hic violenter annum pro anno accipere, cum superius annum dixerim pro aetate; considera et hic, rogo, aetatem tuam, cogita quantum vixeris, et vide, si adhuc aetas tot promittat spatia temporis; cum praesertim et in ipsis infantibus incertus sit, quia saepe immaturus, exitus mortis. Cogita, quia non sine causa certae rationis silicernius in ista aetate vocaris, sed ut admonearis debitum finem attendere, tanto scilicet attentius, quanto magis est contiguus. 136.0214B| Ponas ante oculos, quo hinc excedens suscipi debeas taphum; ab obtutibus non recedat sepulcrum; a meditatione ne aufugiat memoria peccatorum, immanitas poenarum, formido suppliciorum, contemplatio judicis, sententia illa ultima aeternae perditionis. Hoc est enim stercus, quo ad statum potes revehi pinguedinis; haec fossa humilitatis, qua fructum referre valeas piae operationis, videlicet ut conscientia pravitatis tangat memoriam cogitationis, et plangens, quod te fecisse recolis, ad fecunditatem operis per defossionem confessionis, et contemplationem fetidae operationis radix tui redeat cordis.

33.

Et ne tempus exactum nimium longissimum, residuum autem ad poenitentiam aestimans, desperes brevissimum; precor te, considera David, intuere 136.0214C| Zachaeum, et si est unde [ subaudi redimas], imitare ipsum; quod si tam pauper es, ut nihil, unde te redimas, habeas, et tam subito te intercipit mortis casus, imitare illum beatum latronem, diutino [ subaudi tempore] latronem, subito confessorem, subito martyrem; diu homicidam, illico paradisi incolam. Imitare Ninivitas veternosos reatus triduana poenitentia delentes (Jon. III, 4-10). Ineffabilis enim, inexcogitabilis et incomprehensibilis est bonitas medici coelestis, nunc alios longa, nunc alios mediocri, nunc alios brevissima satisfactione, omnes vero sola suae gratiae benignitate, nullum sua aliqua salvans operatione, sicut audisti in psalmo: Quia melior est misericordia tua super vitas (Psal. LXII, 4). Si enim tempus suppetit, vult ut longos erratus longa maceratione 136.0214D| castiges, sicut dicit ad animam: Ego enim ostendam ei, quanta oporteat eum pati pro nomine meo (Act. IX, 16): quod est tale, quasi diceret, qui diu contra me pugnavit, diutius volo, ut et pro me decertet. Denique jam David peccatum dimiserat, et tamen ejus filium contra ipsius votum occidens, 136.0215A| alium autem adversus eum erigi sinens, populum sternens, poenam adhuc pro peccato intentat. Quod si mediocritas vitae occurrit, mediocritatem poenitentiae non renuit [ subaudi Deus], tantum ut voluntas non 73 mediocris, sed sit immanis; unde satis provide a sanctis Patribus institutum est in causis poenitentium non tam considerari debere mensuram temporis, quam doloris. Quod si ipsa hora ultima te subito invadit, dum adhuc spiras, dum palpitas, quantulum vales, emitte vocem confessionis, poeniteat te illuc venisse imparatum. Ne tamen desperes, ne dubites: confidenter clama, ex toto corde supplica. Videt ille in corde, considerat quo affectu clames. Crede mihi veraciter, tibi promitto, quia si viderit, quod non duplici, sed simplici 136.0215B| corde poeniteas, et confitearis in ipso articulo mortis, medicinam conferet salutis. Animet ergo dubietatem noxii timoris tanta clementia Conditoris; terreat duritiam obstinati cordis sententia illa Jacobi apostoli, licet universalis, tibi maxime specialis: Ecce judex ante januam assistit (Jac. V, 9). Janua enim cuique ille est exitus improvisus, cui sors irrevocabilis illa velut fur assidet captans horam, qua animam insperate rapiat, et illuc ducat, ubi pro meritis propria recipiat. De hoc fure ab initio nativitatis debuisti suspectus esse, ne irrueret, ut assolet, immature; quanto magis nunc, cum auctoritate quadam judiciaria adest debite?

34.

Noli itaque segniter agere, noli obdormire, ne dormientem te capiat, id est, ab operibus piis vacantem. 136.0215C| Audi Apostolum salubri te ab hoc torporis lethargo excitantem voce: Hora est, inquit, jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11). Ne deinceps ullas dederis ferias; sufficiat. Jam nunc satis cum Judaeis sabbatizasti. Pone modum nunc vacationi, et insiste piae laborationi. Vide ne contingat fuga tua hieme vel Sabbato (Matth. XXIV, 20), id est, ne te frigidum a charitate, nec vacantem inveniat a bono opere. Scito quia ultima tibi jam adest hora, jam adest prae manibus te accersens missus: rape quidquid potes quod tecum feras. Hoc autem tecum scias te laturum esse, quod hic studueris praemittere. Securis ad radicem jam est arboris (Luc. III, 9); arida per maturitatem est arbor, infecunda et infructuosa per torporem; nil superest quin debeat excidi. Excideris 136.0215D| statim, dico tibi, excideris; sed vide ne in ignem mittaris. Non potest fieri ut non excidaris, quia conqueritur dominus vineae, quod terram inaniter occupas. Multae autem arbores exciduntur; sed in 136.0216A| ignem non continuo mittuntur: infructuosae autem in ignem mittuntur. De caeteris autem opera diversa, utensilia diversa, vasula fiunt diversa, quaedam etiam optima, et quibusdam licet perraris, auro chariora. Hoc tibi ideo suggero, quia scio veracissime, quod in ista hora, in isto aevo, in ista quam nunc geris aetate debeas excidi; nec volo ut fomentum ignis, sed poculum pretiosissimum sis in manu Regis coelestis. 74 Unde ille Salomon vere pacificus, qui facit pacem inter nos et Deum, et confoederavit terram coelestibus, dignetur libere ea participibus suis potum laetitiae, id est, tuae conversionis et salutis gaudia propinare; siquidem calix ejus inebrians valde praeclarus est (Ps. XXII, 5). Haec tibi modica quidem quantum ad tuam utilitatem, sufficientia 136.0216B| vero quantum ad nostram vacationem sufficiant dicta.

35.

Nunc, quia locus sese tui obtulit causa, dignum et satis ducimus commodum, quaedam nobis et tibi generalia ex eodem Evangelio subnectere, quae utrisque Deus concedat prodesse. Verum quia incomparabili oris facundia a quodam, cujus auctoritati non modice succumbit nostra, luculentissime sunt prolata, veremur ea foedare nostri sermonis admistione ulla. Ita, ut sunt disserta in fine sermonis ab eo, ponemus illibata. Ait ergo quibusdam satis dilucide aliis praemissis, sed a nobis quaedam ex his non quidem ut decuit, sed ut ariditas nostri ingenii valuit, in tui specialiter, generaliter autem in nostri multorumque utilitate, sermone, 136.0216C| non sensu adeo dissonante sunt recitata, Gregorius (lib. II in Evangel. hom. 31, n. 5): « Sunt, ait, plerique, qui increpationes audiunt, et tamen ad poenitentiam redire contemnunt, et infructuosi Deo, virides stant in hoc saeculo. Quid itaque cultor vineae dicat audiamus. Siquidem fecerit fructum; sin autem, in futuro succides eam (Luc. XIII, 9): quia profecto, qui hic non vult ad fecunditatem pinguescere per increpationem, illic cadit unde jam per poenitentiam surgere non valebit, et in futuro succidetur, quamvis hic sine fructu viridis stare videatur. Erat autem docens in synagoga eorum Sabbatis (Luc. XIII, 11). Et mulier quaedam, Habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo (Ibid., 11). Paulo ante jam diximus, quia hoc erat trinus adventus Domini ad infructuosam 136.0216D| arborem quod decem et octo annorum numerus ad mulierem curvam signat. Sexto enim die homo est factus, atque eodem sexto die cuncta opera Domini perfecta sunt; senarius autem numerus 136.0217A| in trigonum ductus, decem et octo facit. Quia ergo homo, qui sexto die factus est, perfecta opera habere noluit, sed ante legem, sub lege, atque in initio inchoantis gratiae infirmus exstitit, decem et octo annis mulier curva fuit. » Atque post pauca (ubi sup. n. 7): « Plerumque videmus quae agenda sunt, sed haec opere non implemus; nitimur et infirmamur; mens judicium rectitudinis conspicit, sed ad hanc operis fortitudo succumbit; quia nimirum jam de poena peccati est, ut bene quidem possit bonum conspici, sed ab eo quod conspicitur, contingat 75 per meritum repelli. Usitata enim culpa obligat mentem, ut nequaquam possit surgere ad rectitudinem. Conatur et labitur; quia ubi sponte diu perstitit, ibi et, cum noluerit, coacta cadit. » 136.0217B| Item: « Si ipsa se anima ad ima appetenda non dejicit, contra hanc daemonum perversitas nullatenus convalescit, et transire per eam non valent, quam contra se rigidam pertimescunt. Nos ergo, fratres, nos viam malignis spiritibus damus, cum terrena concupiscimus, cum ad temporalia appetenda curvamur. Pudeat ergo terrena concupiscere, et dorsa mentium adversariis ascendentibus praebere. Terram semper intuetur, qui curvus est; et quo pretio redemptus sit, non meminit qui ima quaerit. » Item: « Qui gibbum tolerat, ima semper intuetur. A sacerdotio ergo repellitur, quia quisquis solis terrenis intentus est, ipse sibi testis est, quod membrum summi Sacerdotis non est. » Item: « Si virtutum summa operari non possumus, ipse Deus nostro 136.0217C| gaudet lamento. Ex ipsa ei justitiae inchoatione placebimus, qui injusta, quae fecimus, punimus. » Istud tantum extra viam propositi, amoenitate tam florigerae viriditatis prati delectatum, me sufficiat processisse.

36.

Nunc ad te, ne opus in aliquo videar interrupisse, reversus, suggerendo admoneo, siquidem reverentiam tibi debere pro canitie scio, ut haec cum superioribus conferas, et negotium tibi ex his 136.0218A| capessendae salutis acquiras; et ne inveteratus dierum malorum rite vociteris, dies tuos, jam rogo, ut dimidiare, dum vales, studeas, et spiritu mentis renovari contendas. Et quia hucusque te plus justo carnalibus refudisti in sensibus, te ad te colligas, et novus homo jam saltem nunc, vetere exuto, repuerascas Deo; annos octoginta aut proximos aut transactos aut insistentes aspicias, supervenientem mansuetudinem Dei ne contemnas, ne correctionem durius sustinens, florem tui capitis amygdalum advertas. Quod si et adhuc locusta, id est agilitas quondam gressuum, tumore pedum aut certe tibiarum jam est impinguata; aut certe secundum poetam, Lapidosa chiragra 136.0218B| Jam facit articulos veteris ramalia fagi, suspectus pavidusque horam illam exspecta, qua ire ad domum aeternitatis boni aut mali debeas (Eccle. XII, 5); quia postea, quidquid planctus tui causa acciderit in plateis, nil te juvabit positum in tormentis, qui dum hic superstes esses, tibi consulere, et tibimet contra tantam superventurae calamitatis angustiam consilium capere, dum immutabile id esse optime scires, detrectasti. Interim ergo dum opportunitas flendi fructuose, dum tempus acceptabile, dies adhuc salutis, 76 dum vivis, dum adhuc a Judice sustineris, hortor ut in melius connitaris. Dum ille securis differt ictum, tu de te cape consilium; dum ille suspendit vindictam, tu corrige vitam. Non est apud Deum difficilis aut tarda conversio, 136.0218C| cui ipsa justitiae placet inchoatio. Vae autem illi, cui non conceditur ante corrigi, quam defungi: magnam enim, ut dicit qui superius, contumaciam contemptae mansuetudinis et gratiae, major sequi solet ira vindictae, et diutius exspectatus, durius feritur non conversus; et quam largiter prorogatur misericordia in praesenti, tam severe ingratis intentatur judicium in futuro. INCIPIT LIBER TERTIUS. Continet istud haec praeloquium: I. Rex es? delectatio regia te instruat. II. Discerne qua intentione quis quid faciat. III. Non virtutes praetextu aliarum rerum, quae sunt dissonae, palliare. IV. Timendo Deum rege tibi commissa. V. Catholicam esse Ecclesiam, et catholicam ejus esse gratiam. VI. Ut non rex dedignetur subdi Dei judicibus. VII. Quod opprobrium et subsannatio facti sumus. VIII. Quod sicut sunt episcopi sortes sanctorum ministerio ordinis, ita sint et privilegio honoris. IX. Spiritum sanctum negligenti etiam episcopo adesse saepe. X. Quod a nemine nisi a solo Deo valeat judicari episcopus. XI. Oratio sub altari constitutorum. XII. Trifaria divisio filiorum Ecclesiae. 136.0217|

1.

136.0217D| Superioribus duobus libellis temporum, personarum, officiorum, sexuum, vel aetatum praeloquiis, quanta valuimus brevitate, etsi non quanto decuit lepore, Deo donante, transcursis, nunc dignitatum, ordinum vel affectuum vastos, et saepe ideo per 136.0218D| naufragos, quia abundantissimis promontoriorum cautibus refertissimos aestus tentantes, flatibus nos committentes adversis, ipsum obicem opponimus Christum, tricipiti voluminum lintre eosdem gestientes sulcare, si tamen illius non desit remigium, 136.0219A| cujus in isto eo magis flagitamus nobis necessarium adfore auxilium, quo scit nos id opus assumere tanto dubitantius, quanto periculosius. Nam ex uno latere superni spectatoris, ex alio sali hujus immodice ferventis veremur procellam; navisque nostrae, cujus jam fracto remo, amisso 77 clavo, fessus multigenis collisusque scopulis, sopitis viribus, non quidem scapha portatus, sed unda jactatus, tremulis linguam ipsam mordens dentibus, in uno brevium jacet nauclerus, omnimodis jacturam tenemus [ l. timemus], cum hunc ei miserabilem incursum, propter praecipitem cursum, dum cavere ancipitem nescivit excursum, contigisse noverimus. Quanquam enim Scriptura dicente: Lingua sapientium sicut stimuli, et sicut clavi in altum defixi (Eccles. XII, 11); noverimus 136.0219B| divinae auctoritatis ita constantissimam constantiam, ut nulli parcere, neminem noverit palpare; tamen novimus ab ipsis quoque urbanae scientiae viris hodie summa diligentia observari, quid cautius, quam quid proferant verius; utilius aestimari quod docet comicus, quam quid interminatur Dominus; pluris pendi dictum: Obsequium amicos, veritas odium parit.

(TERENT. Andr. I, I), quam qui me erubuerit et meos sermones, et hunc filius hominis erubescet, cum venerit (Luc. IX, 26); et forte illud, quia quasi disertius, ideo putatur utilius; quia pompaticum, ideo judicatur saluberrimum; istud, quia foliorum venustate, quin potius vanitatis opacissima densitate nudatum, ideo a saeculi prudentibus seu simplex, 136.0219C| atque, ut ita dicatur, rusticum, vili penso ducitur dignum, cum nec minus cautelae eis videatur afferre negotium suspectius dicentium: Videntibus, nolite videre; et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea, quae recta videntur; loquimini nobis placentia, videte nobis errores (Isai. XXX, 10). Verum magistra eadem, quae et via est, Veritate, atque per quemdam de se ipsa dicente: Haec via, ambulate per eam [supple et non declinetis], neque ad dexteram, neque ad sinistram (Isai. XXX, 21), satagamus hac arte sermonem moderari nostrum, ut nec ad dexteram altiora nobis praesumptive tentantes, usque ad sinistram declinemus, falsitati timide cedentes: quo fit, ut ita loqui quanquam absurde liceat, ut nec Terentius 136.0219D| alicujus minus provide odium in nosmet exacuisse, nec Christus alicujus amicitiam minus libere notet veritati praetulisse. Quod ne contingat, inter utraque haec cauto gradientes vestigio, sic tangamus 136.0220A| dignitatis chordam, ut citharoedi taceamus personam; sic alloquamur ordinem, ut ordinati omittamus nomen, sic affectum, ut charitatis non patiamur defectum, cujus hic magnopere quaerere debemus profectum; praesertim cum nec defuturam osorum credamus invidiam, qui nostram hac etiam in parte reprehendere non dubitent audaciam, cum praeter auctoritatem, salva officii reverentia, haud aliquam, nullam quoque nobis noverint suppeditare scientiam, cujus hic quoque rei enormem satis capere valeant conjecturam.

TIT. I.-- De regibus.

2.

Rex es? Dignitas, rogo, ipsa te dum delectat, instruat. Sunt quaedam regalis ordinis insignia, quibus sine, etsi nomen utcunque, re tamen vera 136.0220B| certe non potest consistere dignitas tanta. His ergo utere, his exercere, his exornare. Esto prudens, justus, fortis et temperatus. Hac quasi quadriga evectus regni fines perlustra; hoc 78 denique curru ista utere in via, ut cum sanctissimo Elia vel vocari merearis auriga (IV Reg. II, 12.) Hoc quadruplici munitus thorace, hostibus ne cuncteris imperterritus occurrere; nec enim poteris aliquibus adversis devinci, si tanta tuitione vallari merueris.

TIT. II.-- Discernendum qua intentione quis quid faciat.

3.

In primis itaque, antequam scilicet tentemus alia tuae serenitati congruentia, de his singulis tam te, quam omnes, qui sunt in sublimitate constituti, valo instruere: hoc adjiciens, ut sollicite studeat quis discernere, quid qua intentione faciat. Ut enim 136.0220C| et experimento ex nobis ipsis, et lectione ex antiquorum cognovimus dictis, plerumque vitia virtutes se esse mentiuntur. Unde satis pulchre Seneca in proverbiis, Timidus, ait, se cautum vocat, sordidus parcum. Calliditas enim, ut et quidam ait nostrorum, prudentia vult saepe videri, videlicet ut, dum aliquem dolo capimus, prudenter nos fecisse gratulemur; quod contra Psalmista (id quod et Petrus de Christo [I Petr. II, 22] ): Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua (Psal. XIV, 3); nostrorumque quidam, Dolus, ait, in corde, quanto apud homines prudentius callet, tanto apud Deum stultius decipit. Itemque Psalmista: Inimici ejus terram lingent (Psal. LXXI, 9). Terram quippe lingere, est sermonis suavitate ab aliquo terrenum 136.0220D| aliquid auferre. Quod vitium cum urbanitas a quibusdam deputetur saecularium, tanto a piis mentibus est sollicitius cavendum, quanto hoc testimonio 136.0221A| discimus Dei specialiter vocari inimicum, qui suadente suaviloquio per falsiloquium decipit proximum, aut possessis hac eum simulatione spolians, aut, quod pejus est, eumdem ipsum perfidi proditoris exemplo sugillans, juxta illud: In ore suo pacem cum amico loquitur, et in occulto ponit ei insidias (Jerem. IX, 8). Et dicentes, Pax, pax, cum non esset pax (Jerem. VI, 14); et: Sub lingua ejus labor et dolor, sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem (Psal. X, 7, 8). Et quibusdam intermistis aliquanto post: Insidiatur, ait, ut rapiat pauperem, rapere pauperem, dum attrahit eum (Ibid., 9); item alio: Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula (Psal. LIV, 22); speciemque ad genus more usitato transferens, praemiumque 136.0221B| debitum promens: Tu vero, inquit, Deus, deduces eos in puteum interritus (Ibid., 24). Job autem tanto terribilius, quanto expressius: Simulatores et callidi, inquit, provocant iram Dei (Job XXXVI, 13). Ubi notandum quod non merentur, sed provocant, ut aliquid formidosius inesse intelligas, dixit. Verendum autem, ne provocetur adeo, ut resistere ei valeat nemo, ne dicatur, Vivo ego, dicit Dominus, quia non expiabitur iniquitas haec victimis et muneribus usque in sempiternum (I Reg. III, 14).

4.

Quam foedum autem cuilibet hoc sit vitium sectari Christiano, etiam antiquorum monstratur exemplo, qui non divino timore, sed naturali honestatis amore, definierunt turpem omnem dolo quaesitam victoriam fore. Insania 79 quoque impatientiae 136.0221C| fortitudo vult saepe parere [ id est apparere]; fortem enim se quisque ambit videri, cum percutit pugno, victus convicio. Sed stultum est, ut ait peritissimorum quidam, hominem victum fortem dicere. Sciendum etiam phreneticos plus sanis persaepe viribus posse. Virtus, juxta Augustinum, eo pluris aestimanda, quo plura contemnit. Crudelitas quoque impietatis, et ipsa ambitio ardentissimae cupidatis, trophaeum invadere aliquoties nituntur aequitatis; videlicet cum quis satisfacit irae, et putat se servire justitiae, aut etiamsi justum sit quod agit, quaestus illud gratia facit, contra interdictum illius, qui praecipit dicens: Juste quod justum est exsequeris (Deut. XVI, 20). Desidia etiam temperantia vult nonnunquam videri; videlicet cum quid 136.0221D| praecipitanter agere vitamus, sed id moderari per discretionem nescimus; ea etiam quae agenda erant, minus providi, desidiose inacta [ id est infecta] dimittimus, dumque vitium metuimus, vitium incurrimus. Saepe enim, cum quis moderari nititur iram, incurrit negligentiam; cum plerumque vitia non coercere, majoris sit criminis quam ulcisci, et delinquentem negligere non minus sit, quam odisse. Aliquoties doli Scyllam caventes, stultitiae incurrimus Syrtes; fortiter persaepe exsequenda vitantes, segnitiae vitio servimus torpentes.

5.

Verum quid affert earum cognoscere aemulas, si contingat, et ipsae quae sint, certis indiciis pernescire 136.0222A| virtutes? Definiamus igitur quae sint ipsae, et luce fulgurantius parebit, quid non sint ipsae. Justitia est, ut jam a majoribus est diffinitum, habitus animi pro communi utilitate servatus, suam cuique tribuens dignitatem; unde proprie justitia dicitur, quasi juris satus. Jus autem est propria lex; et justus qui jus, id est, propriam legem, custodit, vel qui quod proprium est unicuique impendit, ut illud Domini: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21). Prudentia est rerum bonarum malarumve verax scientia. Temperantia est adversum libidines, aliosque non rectos impetus animi, firma et moderata dominatio. Haec et modestia vocatur, quia cum modo vel mensura omnia agit. Fortitudo est considerata periculorum 136.0222B| susceptio, et laborum firma perpessio. Hae quatuor ita regales proprie noscuntur esse virtutes, ut cum his quilibet etiam rusticus, rex non incongrue dici; sine his, nec ipse universam pene monarchiam obtinens mundi, quanquam abusive, rex valeat juste vocari: male enim imperando, ut ait qui supra, summum imperium amittitur. Quantum autem his amiciri, non solum regibus, sed etiam omnibus prosit hominibus, testatur dicens in sapientiae laudibus: Sobrietatem enim, et sapientiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus nil utilius in terra est hominibus (Sap. VIII, 7): ubi sobrietatem temperantiam, sapientiam esse quam et nos posuimus prudentiam, virtutem fortitudinem, diligens lector attendat. Beatus autem cui dicitur: Omnibus his velut 136.0222C| vestimentis indueris.

TIT. III.-- Vitia non pallianda.

6.

His ita non inconsideranter, ut credo, praejactis, nunc si qua sunt dicenda, ita recipere ne aspernetur amplitudo tua, ut dum aperta fuerint diu forsitan ignorata, corrigantur neglecta. Primum itaque rogo te, ne ipsas quoquomodo velis degenerare virtutes, praetextuque aliarum quarumlibet 80 rerum, quae forte sunt dissonae, palliare. Esto dico prudens, non callidus; quamvis et calliditatis nomine prudentia saepe soleat intelligi, ut est illud: Callidi est intelligere viam suam (Prov. XIV, 8), fortis, non superbus; temperatus, non deses aut remissus; justus, non crudelis. Honora itaque Deum, rege primum teipsum, imo ipsi rectori commenda 136.0222D| teipsum. Vide quae arbores majori impulsu agitantur ventorum; considera, quae gravius ruunt aedificia, et ne illud incurras, quia judicium durissimum in his qui praesunt (Sap. VI, 6); et, potentes potenter tormenta patientur (Ibid., 7); et, fortioribus major instat cruciatus (Ibid., 9). Amplectere sollicitus, quia beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7); ut simul possis evadere illud, quia judicium sine misericordia his qui non habent misericordiam (Jac. II, 13); et intelligere, quia nullus miser, nisi qui misereri noluerit. Et ne fortem te putes, cum percutis gladio, victus vitio, nec multum laeteris, cum plurima tibi subjicis; audi 136.0223A| multum ante nos dictum: Ante ipse subjicitur, qui vult alios habere subjectos. Cui vero subjiciatur, tibi relinquo disquirere, cum Dominus te possit satis hinc congrue dicendo docere: Nemo, inquiens, potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24); et: Non potestis Deo servire et mammonae (Ibid.). Et Apostolus: Non regnet, inquiens, peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12); et: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34); et: A quo quis superatur, ejus est et servus (II Petr. II, 19). Et in Daniele: Princeps, inquit, regni Persarum restitit mihi (Dan. X, 13). Non enim sine causa dicuntur daemones fornicationis et superbiae, vel caeterorum vitiorum spiritus, nisi quia habent subjectos quibus dominantur, eisdem scilicet vitiis servientes. 136.0223B|

7.

Quod cum evidentissime didiceris, considera quid per prophetam Dominus dicat: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci. Nunquid vos soli habitatis in terra? In auribus meis sunt omnia haec, dicit Dominus exercituum (Isai. V, 8, 9). Atque post pauca: Propterea dilatavit, inquit, infernus os suum, et aperuit absque ullo termino, et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus ad eum (Ibid., 14). Itemque: Vae qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Propterea sicut devorat stipulam et ligna ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla, et germen eorum ut pulvis ascendet (Ibid., 23). Considera itaque, rogo, quam grave sit cupiditatis crimen, quod 136.0223C| et te et populum tuum, totumque potest consumere germen. Quod si cuncta cedunt ex sententia, si omnium adversantium tibi subito supplicant colla; nulla inutilis gaudii te exinde pulset jactantia. Memento hujusmodi a Psalmista illi promissa, quem divina justitia despexit: Auferuntur, inquit, judicia tua a facie ejus, omnium inimicorum suorum dominabitur (Ps. X, 5). Scito etiam a medicis, desperatis nil prohiberi, quod desiderant esui. TIT. IV.-- Episcopi quam honorandi.

8.

Tu potius time Deum, rege, imo nutri populum tibi commissum, deprecare sanctos, venerare episcopos; noveris illos tibi, non te illis esse praelatos; et, ut amplius dicam, deos tibi a summo et uno et singulari Deo, et angelos ab ipso magni consilii 136.0223D| Angelo esse datos. Quod si me putas mentiri, antecessorem tuum interroga Constantinum, interroga psalmum ipsum, interroga Dominum. Vos, ait ille (Constantinus) jam fatus, nobis a Deo dati estis dii, et conveniens non 81 est, ut homo judicet deos (RUFIN, l. I, c. 2). Psalmista vero, Deus, inquit, stetit in medio deorum (Psal. LXXXI, 1), atque aliquanto post: Ego dixi, dii estis (Ibid., 6); et: Deus deorum Dominus locutus est (Psal. XLIX, 1); ipseque Dominus ad Moysen ait: Ecce constitui te deum Pharaonis (Exod. VII, 1); et: Diis ne detrahas (Exod. XXII, 28); itemque: Applicate illum ad deos (Ibid., 8). Et rursus in Psalmo: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis (Psal. CIII, 4), id est, praedicatores 136.0224A| suos et spirituales, et charitate facit ferventes. Et per prophetam: Labia sacerdotis custodient justitiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7). In Apocalypsi Joannis cum audis angelos septem ecclesiarum, nullos alios intelligas quam episcopos earum. In Evangelio quoque quid dicat, quam potestatem eis tribuat, adverte: Quaecunque, inquiens, ligaveritis super terram, ligata erunt et in coelo; et quaecunque solveritis super terram, soluta erunt et in coelo (Matth. XVI, 19). Hoc idem, licet sparsim, et in psalmo jam et Propheta peroraverat: Nimis honorati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17). Quorum? Apostolorum, evangelistarum, episcoporum, clericorum, monachorum 136.0224B| saeculo renuntiantium, qui, quia nolunt aliquid habere in mundo, jure cum Deo principantur et judicant de mundo, malentes aurum habentibus imperare quam aurum habere. Principes, inquit, populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt (Psal. XLVI, 6). Ecce habes manifestissime quia principes populorum ipsi sunt dii terrae. Sed quis est iste principatus? Ad quid est iste principatus? Ad alligandos, inquit, reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis, ut faciant in eis judicium conscriptum (Psal. CXLIX, 8). Ecce quem acceperint principatum, ad quid acceperint, quomodo confortatus est ipse principatus. Quo? hic et in futuro; qua? per omnem mundum. Ubicunque Christus adoratur, sacerdos 136.0224C| post ipsum excolitur, imo in sacerdote Christus honoratur.

TIT. V.-- Una est catholica Ecclesia.

9.

Ne quis ergo Jerusalem, Romam, Alexandriam, vel aliam quamlibet in hac praerogativa accipiat, caeteras excipiat: Catholica est Ecclesia, catholica et ejus est gratia. Non sunt plures, una est, quae eam continet, petra, unica est Ecclesia. Sic enim de ea dicitur, Una est matri suae (Cant. VI, 8), id est, regeneratrici gratiae unica est lex universae. Licet consuetudines pro ritu et proprietate gentium sunt discretae, uno spiritu omnes consecrantur, sicut et uno baptismate omnes lavantur. Et licet divisiones sint gratiarum, siquidem excellunt alii alios in Ecclesia, sicut et in coelo ordines, non tamen divisi 136.0224D| datores; unus est enim dator, operator unus, idemque qui solus Deus essentialiter. Imo id, quod comprehendi non potest, quodque melius mirando et credendo, quam cogitando, ratiocinando, vel loquendo proferimus, id est, substantialem esse, vivere, posse, sapere et intelligere, semper idem manens dividit singulis prout vult, quomodo vult, per quos vult, et ideo dicitur: Non est potestas, nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Ideo ejus ordinatione est institutum, quae cui potestati congruum praebeat privilegium, quae cui praeferatur 82 vel supponatur, ut videlicet ea summa sit potestas, quae cuncta, utpote quia a se creata, distribuit, ordinat, gubernat et continet universa; eam illa sequatur, 136.0225A| quae ab ipso caeteris praelata dicendo, quantum scilicet tacitis supercoelestibus, venitur ad coelestia, quae a nobis vocantur ecclesiastica: Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis (Matth. XVI, 19). Non enim dixit, aliquacunque ligantibus vobis erunt ligata, ut subintelligere tibi optio daretur, aliquacunque ab hac lege manere inconcessa; sed quaecunque, id est, omnia quae ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo. Huic autem quae superferri, cum nil videatur in ejus suppositione residui, nec aliquid nisi per eam rite vel Christiane videatur quod caetera supposita ordinet, institui, invenire adhuc nec cogitando, nec ratiocinando, nec legendo valuimus.

10.

Huic tamen si contradictorem forte aliquem 136.0225B| invenimus, proferat de divinis Scripturis, et credimus; tantum ne Spiritum sanctum a Patre et Filio procedentem, atque ubi vult spirantem, ab homine dari posse audiamus; quod nec angelo dicenti assentimur, quin potius dicentem cum apostolo anathematizamus (Gal. I, 8). Nam et quod quasi robur invincibile in hoc opponitur, id est illud ejusdem: Charissimi, subditi estote omni humanae creaturae, sive regi quasi praecellenti (I Petr. II, 13), aliquid valeret ad id instruendum, si diceretur Deo praecellenti, aut episcopis praecellenti; nunc vero hoc tacito intelligendum solummodo terrenis illum praecellere; et ideo ut justitia teneatur, debitum ei, id est, majorem caeteris creaturis terrenis, nec tamen coelestibus honorem deferendum; sed et hoc non 136.0225C| propter se, sed propter Deum servata reverentia sublimium potestatum, quibus et ipsa humana potestas, et omnis praecipitur anima fieri subdita; quae non sunt aliae, nisi quae per Spiritum sanctum in apostolis eorumque successoribus potestatem judicandi, ligandi ac absolvendi ab ipsa summa potestate acceperunt de omnibus.

TIT. VI.

11.

Talibus igitur, o rex, subdi ne dedigneris, quia velis nolis, ipsos deos, ipsos angelos, ipsos principes, ipsos judices habebis. Ipsi te solvere, ipsi valent ligare; nam tu super aliquos, illi super te et super omnes. Excole itaque eos quanta potes veneratione, ut et illi te excolant condigna remuneratione. Vide ne aliquam tibi eis contingat injuriam inferre, 136.0225D| quin potius ab altero illatam, quantum pervales, et ratio dictat, vindicare stude. Noli quolibet negotio Spiritum sanctum, qui in eis est, contristare (Ephes. IV, 30), ne non tibi expediat. Vide, recole, si legisti; vel si non, lege in libro Genesis, quid Dominus pro eis sub persona Abrahae et Sarae (Gen. XX, 3), et rursus Isaac et Rebeccae (Gen. XXVI, 11), itemque Jacob Laban fugientis (Gen. XXXI, 29), dederit comminationis; et assume in cautelam tuae actionis arcam etiam Testamenti, quae illos significat mystice, ab Allophylis captam, et in templo Dagon positam 136.0226A| (I Reg. V, 2). Aspice, et tibi provide, prospice, non dissimulans quid illis contigerit cogitare. Ipsam quoque arcam, quia bobus calcitrantibus inclinatam, Oza, qui interpretatur robustus Domini, erigere voluit, quid meruerit perpende (II Reg. VI); 83 et si quod forte negligentis declinium [ id est declinationem] vitae eis videris inesse, vide, ne per te eos emendando velis relevare; ne, dum robustus videri ambis Domini, fias jugulum ferientis angeli (I Paral. XXI). Prophetam etiam in Bethel transmissum, et propter inobedientiam a leone devoratum conspice (III Reg. XIII, 24); et praeter manum regis aridam (Ibid., 4), considera etiam in fera illa irrationabili quanta veneratione debeas tu rationalis vivos excolere, quandoquidem illa nec asinum pro sua culpa 136.0226B| mortui ausa est usurpare (Ibid., 24). Quinquagenarios etiam duos Eliam maledicentes aspice, et ignem irae coelestis verere (IV Reg. I, 10, 12). Quadraginta quoque pueros in Bethel Eliseo illudentes perpende (IV Reg. II, 24), et a detractione et laesione prophetarum, quod utique ipsi sunt, linguam, vim et manus contine. Quod si forsitan ambisti, si praesumpsisti, si usurpasti, ut jam exempla proposita sufficiant, aut forte ab his ascitus [ id est provocatus], aut tua vi elatus, ut eis te praelatum, cum non esses, crederes; siquidem nec homo Deo praeferri, nec terrestris coelesti praeponi, nec vermis angelo principari, nec rex regi, sed praestantiori, debet aut valet omnino dominari; sufficiat tibi ad hoc illorum peccato tuo malo te esse perductum. Attende, ne a 136.0226C| pessimo auriga in pejus actus tentes aliquos illorum, etiamsi sint toto orbi infantes, tantum sint in fide catholica stabiles, aliquibus tradere suppliciis more servorum, cum potius ipsi jure debeant fungi dominorum. Scias usum hunc fuisse, non quidem Catholicorum, sed illorum quorum pars longe sit a tua, tyrannorum. Quod si negligentia pravae alicujus eorum consuetudinis exposcit ut debeant tundendo produci, ut tuba ductilis in Ecclesia sint Domini, cave tu malleus fieri, quia dum tuba producitur, malleus hebetatur. Nam etsi Dominus propitius vindicat in omnes affectiones eorum, et visitat in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum (Ps. LXXXVIII, 33) noli tu virga fieri. Audi dictum esse: Qui parcit virgae, odit filium (Prov. XIII, 24). 136.0226D| Time igitur, ne dum cuilibet eorum parcitur per te castigato, quia dilecto, tibi non parcatur disrupto quia despecto; et dum ille per emendationem, quia dilectus, proficit ad haereditatem, quia despectus, tu deficias per impietatem ad perditionem. Scopis enim verruntur palatia, sed ipsae focis attritae adhibent fomenta. Aurum etiam igne purgatur, non consumitur; ligna vero, quibus ignis nutritur, in favillas rediguntur.

12.

Sed flagellantur, ais, filii optime placentes (Hebr. XII, 6); quid mirum si flagellantur servi 136.0227A| negligentes? At, inquam, licet sint negligentes, non sunt tamen de conditione illa servili, qui passim debeant a quovis flagellari. Audenter quidem tibi 84 quid sint et quasi insolenter enumerando, ne non scias et offendas, pronuntio, sed tamen tanto liberius, quanto non ex me, sed ex divinis proferens auctoritatibus. Miraculum autem, si tanta et tam ineffabilia, et etiam ipsi, qui his fruitur, incomprehensibilia, ab homine possunt conferri! Quid Deus distat, vel quid opus [ f. ipsum] ipse sit rogari, si tanta pulvis valet largiri? Quod cogitare, quid est aliud quam in coelum velle conscendere? (Isai. XIV, 13). Quod dicere, quid nisi super astra coeli (Ibid.), quod utique episcopi, si tamen sunt quod dicuntur, exaltare est solium? Quid conari, nisi 136.0227B| ascendere super altitudinem nubium (Ibid., 14), quod propheta referente testis est Deus eos esse, dicens: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eos imbrem (Isai. V, 6), et ideo se similem aestimare? Dii sunt, Domini sunt, Christi sunt, coeli sunt, angeli sunt, patriarchae sunt, prophetae sunt, apostoli sunt, evangelistae sunt, martyres sunt, uncti sunt, reges sunt, principes sunt, judices sunt, non tantum hominum, sed et angelorum; arietes gregis Domini sunt, pastores ovium, non quarumcunque, sed Christi sanguine lotarum, sunt; doctores sunt, praecones venturi judicis sunt, speculatores sunt, pupilla oculi Domini sunt, amici Dei viventis sunt, filii Dei sunt, patres sunt, luminaria mundi sunt, stellae coeli sunt, columnae Ecclesiae sunt, medici animarum 136.0227C| sunt, janitores paradisi sunt, claves coeli portant, reserare et claudere coelum valent, nubes [ supple sunt] quas Dominus ascensum suum posuit, bases, super quas tota jacet structura templi Dei. Qui ergo aliquem horum, ut omissis brevitatis studio caeteris, saltem de isto ratiocinemur, uno implsu movet aliquo, quid, rogo, de superposito agit aedificio? (Psal. CIII, 3.)

13.

Clamat pro eis Dominus, minatur pro eis Dominus, pugnat pro eis, etiamsi nescias, Dominus. Clamat, inquam, clamat, non dissimulat, non tacet, ne tu forsitan dicere possis: Non novi; clamat et dicit: Nolite tangere christos meos (Psal. CIV, 15). Et hoc tibi, ut scias, ut caveas, ut resipiscas, imo ne agere tentes, ne praesumas, ne audeas, ne tangas, 136.0227D| verum nec detrahas. Vociferatur enim, et hoc intotonat, et hoc clamat: Diis, inquiens, ne detraxeris 136.0228A| (Exod. XXII, 28). Ne ergo excuses te nescisse. Eos autem ipsos confortans et animans, et ne timeant roborans, Nolite, inquit, timere, sed confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Ego, inquit, ego. Ego Deus vester, ego pater vester, ego frater vester, ego caput vestrum, ego ipse per naturam, quod vos per officium, ego particeps vestri, ego Christus, ego unctus, ego pastor, ego sacerdos, ego episcopus, ego pontifex summus, ego Rex regum, ego vici mundum. Quem 85 timetis, victus est; quem formidatis, sub pedibus vestris jacet. Et ut approbes, leva quilibet metuens [ id est quicunque es metuens], et forte in carcere sub vinculis gemens, leva manum, erige signum, tropaeum exere, vexillum demonstra, labarum porrige. Videbis, ille fastus, 136.0228B| illa altitudo, illa superbia, illa torosa cervix, illud filiarum Babylonis collum erectum, illa turris Sennaar, moenia Jericho, muri Cariathsepher firmissimi quid agent, quid conabuntur, quomodo cedent, supplicabunt, nutabunt, corruent, confundentur, acclinique et humiles mente despectum, injuriatum, vilipensum, carceratum, ligatum, nudum, famelicum, sitibundum, miseriarumque omnium copia refertissimum adorabunt. Vos enim testes mei estis (Luc. XXIV, 48), et qui vos spernit, me spernit, et qui vos constristavit, me contristavit (Luc. X, 16), et qui facit injuriam, recipit quod inique egit (Coloss. III, 25), et qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8).

TIT. VII.

14.

136.0228C| Sed tacti sumus, elisi sumus, spreti sumus, impulsi sumus, versati sumus, cecidit, quae super nos videbatur stare, structura; possederunt nos, Domine, absque te (Isai. XXVI, 13), facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his qui sunt in circuitu nostro (Psal. LXXVIII, 4), exemplum, spectaculum, fabula, et canticum eorum tota die (Thren. III, 14). Intelligite, inquit, insipientes in populo, et stulti aliquando sapite; qui plantavit aurem non audiet, et qui finxit oculum non considerat? (Psal. XCIII, 8.) Quid autem miramini si mundus vos odit, qui et me priorem vobis odio habuit? (Joan. XV, 18.) Nam (Ibid., 19) de mundo fuissetis, utique quod suum erat diligeretsi. Quid amicitiam inimici captatis, cum avellere vos nec ego velim a consortio capitis, nec 136.0228D| ipse mundus dignos vel suis judicet amicitiis? Videte ne recusare videamini esse in corpore, si non vultis 136.0229A| odium mundi sustinere cum capite. Quid enim vobis faciunt, quod non mihi et majoribus meis jam non fecerunt membris? Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20). Sicut ego vobiscum usque ad consummationem saeculi sum (Matth. XXVIII, 20), ita nec deerunt, qui me in vobis odio habeant, persequantur, sermonemque vestrum, non quia vester, sed quia meus est, contemnant: nam si vester, id est, saecularis, carnalis, vitiisque favens esset, utique amaretur. Quid ante messem colligere zizania vultis (Matth. XIII, 20), non caventes ne simul et triticum cum ipsis eradicetis, cum etiam in tali facto periisse saepe pium pro impio videritis? Mihi potius, mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus (Hebr. X, 30).

TIT. VIII. 136.0229B|

15.

Verum si calumniaris ea, quae de sanctis scripta sunt, ad nos, qui longe infra pedes eorum jacemus, me non debere convertere; ad hoc respondeo, quoniam in hoc saeculo sicut sumus eis consortes ministerio ordinis, ita et consortes et dignitate nominis et privilegio honoris. Quod si nostram ad illorum studuerimus vitam componere, erimus participes et gloriae sempiternae. Quod si aliter, quod absit; illic separabimur, qui hic communis honoris et ministerii officio fungi videmur. Nam si aliter esset; quid illa, quam regendam suscepimus, Christianitas valeret? Et si eodem, quo illorum, noster non sanctificaretur spiritu pontificatus; quid prodesset, quod nostro ministerio sacrato chrismate 136.0229C| 86 baptizatur populus? Quid denique missae celebratio, benedictio, et diversarum rerum consecratio, vel ullius divini cultus exhibitio? Aut itaque Christianitatem defecisse pronuntia, et illud verum esse denega, quod ait falsi nescia Veritas ipsa: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); et illud, quod Patrem orans, ait: Non pro his rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me (Job XI, 45), non impetrasse confirma. Illud etiam consequenter erit absurdum, quod nasciturum eum pronuntians angelus, ait: Quia regnabit in domo Jacob in aeternum (Luc. I, 33). Quod si hoc astruere nequis; velis nolis, ejusdem honoris, ejusdem dignitatis nostrum sacerdotium esse sines, quo et illorum; 136.0229D| quia non est aliud sive ante legem, sive sub lege, sive sub gratia, sed idem ipsum, prius quidem figuris et aenigmatibus praesagatum [ id est praesagitum], post ipsa veritate exhibitum, eadem quoque vocabulorum genera, et idem significantia. Nam quandiu populus grex, tandiu episcopus pastor; quandiu verbum Dei annuntiabitur, tandiu annuntiator angelus dicetur et erit; quandiu chrisma conficietur, tandiu confector Christus vocabitur; quandiu prophetia recitabitur, tandiu recitator propheta dicetur, nisi forte falsum velis putare illud Proverbii: Quia cum prophetia defecerit, dissipabitur 136.0230A| populus (Prov. XXIX, 18); etc: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet (Matth. X, 41), de praeterito, non de futuro vel praesenti velis accipere. Quandiu quoque ista duracunt insignia, tandiu contemptoribus, injuriatoribus, et persecutoribus eorum eadem, quae antiquis, erunt crimina, nec in ullo dissimilis poena; nisi quod durius feritur protervia quam ignorantia, contemptus quam excessus, dicente Domino: Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent (Joan. XV, 22); et: Fiunt novissima hominis illius pejora prioribus (Matth. XII, 45). Itemque: Ecce sanus factus es; vade et amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. V, 14); et: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, 136.0230B| quam illi civitati (Matth. X, 15), quae audivit quidem verbum Dei, sed credere contempsit; et: Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida, concludensque, Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam tibi (Matth. XI, 21), et Apostolus: Melius, inquit, erat eis non cognoscere viam veritatis, quam post cognitionem retrorsum converti (II Petr. II, 21). Per Moysen quoque ipse Dominus: Anima, ait, quae per ignorantiam peccaverit coram Domino, deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit, impetrabitque ei veniam, et dimittetur ei. Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, peribit de populo suo, quia rebellis fuit adversus Dominum; idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam (Num. XV, 28). Infinita quoque astruunt testimonia severius judicari in eos, 136.0230C| qui scienter, quam qui nescienter delinquunt; unde et illud in psalmo: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 6): viventes enim scientes quae agenda sunt deputantur, mortui qui nullo scientiae usu fruuntur.

16.

Quanta autem reverentia etiam negligentibus debeatur sacerdotibus, etiam Moyses demonstrat, qui dum Aaron vitulum filiis Israel, quem adorarent, fabricasset, viginti tribus millibus interfectis 87 populi, ipsum, qui auctor fuerat sceleris, levissima solummodo increpatione redarguit dicens: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? (Exod. XXXII, 21.) Adverte igitur quantae temeritatis sit, pro quavis culpa quemlibet laicum saltem reprehendere quempiam sacerdotem, 136.0230D| si propheta talis ac tantus in tali etiam infando facinore, caeteris trucidatis, principem sceleris nequaquam praesumpsit saltem vel durius increpare, Deo soli id cogitans congruere pro officii dignitate; nec enim quilibet in episcopo episcopum, sed ipsum summum et sine macula pontificem in eo persequitur Christum; nec injuriatur culpabilis episcopus, sed ipse in eo per benedictionis gratiam inhabitans Spiritus sanctus. Cum tangitur sacerdotis persona, tangitur ipsa Domini pupilla; quia per eum providetur divino prospectu Ecclesia. Verere ergo quicunque eorum insectator, quandoquidem et hoc in 136.0231A| Spiritum sanctum est peccare, ne forte non inveniatur qui tibi illud valeat dimittere; praeter enim principalem, in qua hoc continetur, sententiam, dicitur alibi: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo? (I Reg II, 25.) in quo non omne peccatum, sed speciale quoddam moneris intelligere, et congrue. Nam et David in eadem historia legitur graviter in sibi fidissimum militem excessisse, et veniam meruisse (I Reg. XI, 12); filii vero Heli detrahentes sacrificium Domini, gladio vindice referuntur exstincti (I Reg. II, 4). Considera vel hic, rogo, quam grave Dei ferat justitia, si pontifice sustracto [ f. subtracto], istud verum ei detrahatur sacrificium, et hoc per tempus diutinum; si tam graviter 136.0231B| feriendo monstravit, quid sibi illud videbatur umbraticum nisi forte tu multum differre adhuc nescis inter umbram et veritatem, carnem pecoris et carnem Redemptoris, cinerem vitulae et consecrationem eucharistiae?

TIT. IX.

17.

Spiritum autem sanctum etiam peccatori saepe adesse episcopo, etiam Caiphae monstratur exemplo (Joan. XI, 49), qui teste Evangelio ideo tam veraciter potuit de Domino prophetare, quia pontifex videbatur anni illius esse; quod et quibusdam similibus rebus longe licet imparibus non esse incredibile valemus probare. Verbi gratia sol cum in cloacam intrat, ipse quidem cloacam aeque ut pulcherrimum triclinium illuminat; coenum autem quodlibet sit 136.0231C| intra cloacam, nil obscuritatis, nil praeterea inquinationis radio affert solis, sed tantumdem vel diminutionis vel augmenti affert luminis, quantum afferret, si illic paries jaceret auri purissimi. Tum vero si quid jaceris intra cloacam, nequaquam vales contingere coenum, antequam solem ferias ipsum. Sic nimirum in honore, sic in injuria quorumlibet agitur episcoporum, etiam in aliquibus obnoxiorum; ipsa enim gratiae lux, ipsa benedictio, ipse Spiritus sanctus, ipse sol in eis habitans justitiae Christus aut honoratur aut injuriatur; et antequam perveniatur ad crimen 88 quod ferire quivis nititur, ipse qui etiam criminosum illustrat feritur. Neque enim ille, cui nihil est impossibile, frustra dixit sal infatuatum nec in sterquilinio ponendum (Luc. 136.0231D| XIV, 35); sed ut praeter aliud etiam hoc agnoscas, episcopum, qui salis ideo accipitur vocatus nomine, quod mentes fidelium verbi sapore coelestis debet condire, ut cibus Dei valeant esse, a nullo penitus nisi ab ipso Omnipotente, si deliquerint, aliqua poenitentia corrigi posse vel debere. Quis enim judicem judicare, angelum corrigere, nisi ille qui super angelos est, audeat, nedum ligare? In uno quoque eodemque 136.0232A| homine et bonus sanguis, et mala est persaepe valetudo; et dum ignarus medendi bonam conatur valetudinem reddere, sanguinem bonum solet turbare. Accipe quasi sanguinem bonum benedictionis spiritum, malam valetudinem negligentem, aut forte, ut tu dicere amas, criminosam episcopi actionem. Vide, ne dum tibi non competit, siquidem non fungeris medici ministerio, dum insequi niteris aegritudinem criminis, Spiritum sanctum potius laedere videaris. Puteus etiam limpidissimam tam potui quam lavacro exhibet aquam, et plerumque aliquid inepti prope jacet ipsum meatum, quod tamen nec interdicat potum, nec inquinet lavacrum; immisso autem uncino, dum illud conamur abstrahere, statum aquae cogitur turbare. Nec minus autem haec tertia 136.0232B| similitudo te valet commonefacere, siquidem et per puteum sacerdotem in cujusdam sermone, et Spiritum sanctum aquae nomine in Evangelio habes aptissime (Joan. VII, 38).

TIT. X.

18.

Quod vero a nemine nisi ab ipso Deo possint judicari aut reprehendi, testatur Apostolus quibusdam detractoribus obvians: Hic jam, inquit, quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 2); nostrique assumens personam, dum defendit suam: Qui autem, ait, judicat me, Dominus (Ibid., 4). Ipse quoque Dominus de Pharisaeis: Quae dicunt, inquit, facite, quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Non dixit, vos eos castigate, ut nuper a quodam actum scitur satis absurde, 136.0232C| et ideo indignum referre. Ut autem exinde quoque aliquid, licet per modicum, dicens, me nec dissimulare pavore, nec assentiri favore, excusem: utinam illi [ id est Regi Deus de quo loquitur ] e coelis ut Saulo clamasset, aut certe ipse Deum, ut in veridica habetur Scriptura, jam clamasse didicisset: Tulerunt sibi homines judicium meum (Act. IX, 4); utique tam temerarie suum contra eum non erexisset tribunal vel solium. Sed ut modicum alludam ad factum, cui potius generale omnium competit lamentum, dico illum maximum sacerdotibus vel medicis animarum in hoc contulisse, si sequi velint, exemplum, ut videlicet noverint, quanta censura debeant ipsi ligandos ligando refrenare, si ligandi ligantes tanta cura student ligando coercere. Qua 136.0232D| diligentia pastores erroneos ab erroribus oves debeant revocare, si tanta vigilantia ipsae oves erraticae pastores student ab excessibus etiam flagellis, 89 vel, ut proprius dicam, morsibus, ordine non tantum saevo, quantum praepostero deducere.

19.

At tu forte contra. Ab antecessoribus, inquis, meis audivi, multos eorum exsiliis destinatos. Ego illico; nunquid non et carceri mancipatos? Nempe 136.0233A| si illos velis habere antecessores, qui hoc aut referuntur aut leguntur fecisse, invenies etiam ab eis multos exmembratos, exoculatos, excoriatos, flammis traditos, cruci appensos, decollatos. Sed interroga qui fuerint illi antecessores, et vide si tibi prosit eorum fieri successorem. Certe audivi ipsum Dominum, ipsum pontificem summum, ipsum consortem, ipsum caput omnium, nullo excepto, quantum quidem ad officium spectat episcoporum, ipsum audivi dicentem in Evangelio Deum: Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas, et ex eis occidetis, et crucifigetis, et ex illis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem, ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem 136.0233B| Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare; amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam (Matth. XXIII, 34); itemque: Implete mensuram patrum vestrorum (Ibid., 32); et iterum: Secundum haec faciebant prophetis patres eorum (Luc. VI, 26); et: Colligite primum zizania, et fasciculos alligate (Matth. XIII, 30), hoc est, pares paribus sociate. Habes his exemplis generationem unam, da et alteram: Generatio rectorum benedicetur (Psal. CXI, 2). Da, si vales, et tertiam. Nequeo, inquis. Si ergo nequis, in qua ex his duabus eos invenias, qui hoc, quod supra dixisti, leguntur fecisse; et metire ex illorum actu tuum, et ex remuneratione tuam, et elige quod volueris, aut cum illa generatione pessima non solum pro his quae tu 136.0233C| agis, sed et pro his quae illi ab Abel usque ad novissimum memorem Domini et benedictionis filium, hoc enim illa duo significant vocabula, fecerunt, poenas exsolve; aut a persecutione quorumlibet ecclesiasticorum, licet minimi ordinis, linguam, vim et manus contine, quia ipsi prophetae, ipsi sapientes dicuntur et scribae, ut cum generatione rectorum benedicere, et cum ea valeas sine fine regnare. Nam si vilipendis criminosum episcopum, aut etiam presbyterum suppliciis afficere; ne rogo parvipendas tantos, quos evangelica tibi modo monstravit lectio, usque in finem saeculi interfectos ab initio. Si unum non vereris injuriare, considera si vales pro omnibus tormenta perferre. Et revera si ex meo hoc tibi conarer astruere, dicere poteras me 136.0233D| mei causa finxisse. Nunc vero cum verbo Veritatis nil temere minantis, nil refragabiliter promittentis illud dictum audis, quod rogo effugium invenis?

TIT. XI.

20.

Considera et orationem sub altare Dei propter testamentum Domini occisorum continuam, et nec minus altare ipsum, dum et idem esse qui et pontifex et hostia est, intellexeris. Formidans animadverte, rogo, quorum postulent vindictam: Usquequo, inquiunt, Domine, sanctus et justus 90 non judicas et 136.0234A| vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? (Apoc. VI, 10.) O quam terribile tonitruum, monstrans eum qui ad hoc non expergiscitur, non dormientem fore, sed penitus mortuum. Non dicunt de his qui nos occiderunt; jam enim eos in inferno indefective cruciari sciunt: quod utique etsi dicerent, nequaquam divinam illam superius prolatam in aliquo levigarent sententiam; sed de his, inquiunt, qui sunt in terra, qui adhuc alios, etsi non tales ut nos, tamen de corpore nostro, de membris nostris, licet adhuc, ut fuimus et nos, infirmis, de consortio nostro, de ministerio nostro, de gradu et officio nostro persequuntur, in carceres trudunt, fame cruciant, gelu tormentant, exsiliis deputant, propriis sedibus pulsant, diversisque afflictionum generibus injuriantur. Hoc etiam et 136.0234B| universalis per orbem quotidie clamat Ecclesia; hoc [ subaudi clamat] istic, ubi per speculum et in aenigmate (I Cor. XIII, 12) capitis sui contemplans speciem, malis mista zizaniis, graviora persaepe a propriis, quam patitur ab extraneis; hoc et illic, ubi facie ad faciem in quibusdam membris suis magna jam ex parte exaltata, ipsum caput, ipsum cernit auctorem, tanto clamat attentius, quanto liberius: Intret, inquiens, in conspectu tuo gemitus compeditorum, redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum (Psal. LXXVIII, 11). Tunc ergo quilibet haec audiens vicine, id est ejusdem domus, ejusdem familiae, fidei et redemptionis, catholice, christianissime, time, rex bone; et dum gaudes, cum audis quotidie Ecclesiam dicere: Domine, salvum fac regem, metuo 136.0234C| quod sequitur: Et exaudi nos in die qua invocaverimus te (Psal. XIX, 10). Re enim satis perspicua quid tibi putas prodesse, dum oratur pro te? dum ipsi etiam orantes non sinuntur quiete vivere pro te? Nam dicente Apostolo et praecipiente: Orate pro regibus, ducibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti (I Tim. II, 2); vide quid sequitur, Ut quietam, inquit, et tranquillam vitam agamus. Vide igitur ne dum hoc quod modo audisti canitur, Deus contra te invocetur; dum scilicet compediti clamant, pro se clamant, et eorum consortes unanimi sicut charitate, ita et voce.

21.

Sed non exaudiuntur, inquis, male precantes, cum Deo praecipiente pro persequentibus debeant orare (Matth. V, 44). Optime. Quid quod oratio in 136.0234D| sinum orantis persaepe revertitur? Unde ne tibi pueriliter lenocineris, audi dicentem Dominum: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis. Amen dico vobis, cito faciet vindictam illorum (Luc. XVIII, 7). Et Job: Anima, ait, vulneratorum clamabit, et Deus inultum abire non patitur (Job XXIV, 12). Alius autem: Ne relinquas, inquit, post te maledicere; maledicentis enim tibi in afflictione animae suae exaudietur oratio ejus; exaudiet autem illum 136.0235A| Deus qui fecit eum (Eccli. IV, 5); et: Qui avertit aurem suam a clamore pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur (Prov. XXI, 13); et: Videns vidi afflictionem populi mei, et gemitum eorum audivi (Exod. III, 7); et: Sanguis Abel clamat ad me de terra (Gen. IV, 10); et: Desiderium pauperum exaudivit 91 Dominus, et clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos (Psal. X, 16) .; et: Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19). Qui autem scis, utrum te converso, ipsis videlicet pro te intercedentibus, an perdito salventur, dum oratio pia non ad te, sed in sinum revertitur eorum a quibus est fusa? In quo non plus afflicti, quam totius Ecclesiae, inter quos etiam tu contra te clamas pro afflicto, clamantium voces te convenit 136.0235B| formidare dicentium: Adjuva nos, Deus, alutaris noster (Psal. LXXVIII, 9); et: Deus, in adjutorium meum intende (Psal. LXIX, 2); et: Domine, libera animam meam a labiis iniquitatis et a lingua dolosa (Psal. CXIX, 2); et: Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala (Dan. III, 44); et: Libera nos, Deus, in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo (Ibid., XLIII, 4). Haec enim et his similia infinitissima liberati dum clamant, sine dubio pro liberandis clamant; et re non minus experta quam vera. Nonne audis quotidie istud, et hoc usitari in saeculo, regem pro rege, licet sint inimicissimi, dum unusquisque videlicet prospicit sibi, saepissime loqui, episcopum pro episcopo, clericum pro clerico, monachum pro monacho, laicum pro laico, judicem pro judice, pincernam 136.0235C| pro pincerna, et, ut ad vilissima quanquam necessaria veniam, pistorem pro pistore, coquum pro coquo? Si ergo nos invicem pro participio juvamus ordinis, in quibus est maxima imperfectio charitatis; quid illos putas pro suis consortibus agere, qui illam, qua major nulla est (I Cor. XIII, 13), charitatis arcem non solum conscendere, sed etiam, si fieri posset, transcendere nitentes, dum ponerent animas pro amicis, etiam pro ipsis orabant inimicis? An non putandum nos, licet negligentius multo quam expedit, debitum eis honorem deferentes, et quotidie in auxilium defensionemque invocantes deserere, qui ipsos inimicos timebant negligere? At forte ais, volunt quidem, sed peccatis nostris merentibus, nequeunt. Quae, rogo, illa beatitudo, quam aliqua 136.0235D| inefficax excruciat cupido? quae felicitas, quam quaevis impossibilitatis addicit egestas! quod cogitare quid puerilius? quod dicere quid potest inveniri perversius? At nobis haec haud interruptim loquentibus, 136.0236A| tu forte volvis interius, quid inter haec agendum, si contra meum aliquis illorum consurgat imperium? Quo pacto id possit contingere, nequeo cogitare. Tuum enim quomodo ambiat honorem qui obtinet superiorem? Nam qui major etiam tuo censetur judicio, qui instituitur, an per quem quis instituitur? Cum vero praecepisse Dominum legeris Samueli dicendo: Sume cornu olei, et vade, unge illum (I Reg. XVI, 1), vel illum in regem; Nathan quoque et Sadoch unxisse legeris Salomonem 92 (III Reg. I, 45); quaere utrum alicubi inveneris quemlibet regum unxisse, licet legatur instituisse sacerdotum vel prophetarum aliquem; et videbis quis eorum post Deum locum obtineat superiorem.

TIT. XII.

22.

136.0236B| Omnes autem Ecclesiae filii, inter quos tu etiam numeraris, si tamen non dedignaris, si patrem ut Absalon, arbore vindice multandus, mucrore non persequeris (II Reg. XVIII, 9); si vipereo matris viscera ore non rodis, attamen facias, facias tamen, inter eos numeraris, sed vide ne haereditate et cohaereditate illorum a temet frauderis, omnes, inquam, Ecclesiae filii aut de sorte sunt Domini et appellantur clerici et monachi; aut sunt Ecclesiae famuli, episcopi vero confamuli; aut laboratores, servi et liberi, aut milites regni. Domini vero est terra (Psal. III, 1), et tuae defensioni commissa; redditus vero ejus aut sancta sanctorum sunt Domini, et ad jus pertinent sacerdotum, nec a quolibet auferri possunt, nisi qui publicum committere non formidat 136.0236C| sacrilegium; aut tui imperialis [ leg. sunt] si juris, et puto, nec vero judico quod nullus auferre absque praejudicio valeat capitis; aut [ subaudi sit] incolarum pagi; quod [ subaudi jus] qui conatur invadere, legali coercetur sanctione. Sacerdotium vero a Deo solo conferri sicut et regnum, imo praestantius multo quam regnum, cum millia approbent testimoniorum: tamen ista, quae nunc pulsant animum, suum hic expetunt locum. Dictum est Moysi: Ecce constitui te Deum Pharaonis (Exod. VII, 1). Et utique id non rex terrenus, non quaelibet potestas terrena, sed de rubo protestans vox ipsa dixit Dominica, quae dat imperium regi suo, atque sublimat cornu Christi (I Reg. II, 10), et utique sui; quae in Psalmo: Ego, inquit, dixi, dii estis (Psal. LXXXI, 6). Ego, inquit; 136.0236D| ego, non quilibet homo, ego dixi, ego statui, qui et vos homines creavi; ego dixi, non cuilibet ut diceret, ut valeret aut auderet, concessi; a me homines creati, a me dii estis vocati, quod utique facere 136.0237A| nisi Deus, quod concedere nisi omnium poterat Dominus, ipsaque, non altera, ipsa vis, ipsa potestas, ipse nutus, ipsa majestas: Speculatorem, inquit, dedi te domui Israel: aliique [ f. alibique]: Ad omnia quae mittam te ibis (Ezech. III, 17); et: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes (Jerem. VII, 10). Pulchre vero nec dissonum a novo: Quaecunque, enim dicit, ligaveritis super terram, erant ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII, 18): quod et ex his unus: Aliis, inquiens, sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam (II Cor. II, 16). Ipsa etiam Sapientia: Per me, ait, reges regnant, et conditores legum justa decernunt 136.0237B| (Prov. VIII, 15); quos conditores 93 intelligit legum, nisi reseratores Scripturarum? qui tunc videntur Dei leges condere, cum student enodare; quasi nullae enim sunt nescienti, sicut et coinquinatis nil mundum (Tit. I, 15). Quod si tibi ista forsitan displicet, alia editio enucleatius profert: Per me, inquiens, reges regnant, et potentes scribunt justitiam; cui concinit jam carne velata, sed ipsa eademque Sapientia: Ideo, inquiens, omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). Quae et alio, sed tamen et Evangelii loco, uni, et in eo ejusdem ordinis omnibus, ipsi tamen specialius: Tibi, inquit, dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19); itemque si dici fas sit tanto majori 136.0237C| auctoritate, quanto jam devicta mortalitate, triumphata morte, induta immortalitate, imminente ascensione, peracta resurrectione: Pasce, inquit, oves meas (Joan. XXI, 17); meas, inquit, meas; meas creatione, meas redemptione, meas jure, meas non tuas, meas non Tiberii, meas non Claudii, meas non Constantini, meas non Theodosii, meas non Mauritii, meas non Caroli. Omnibusque generaliter: Accipite, inquit, Spiritum sanctum; quorum remiseritis vel retinueritis peccata, remissa vel retenta sunt (Joan. XX, 13); et: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc., XVI, 15). Quod reminiscens ille [ scilicet S. Petrus], cui primo et in quo cuncto est praeceptum praedicatorum catalogo: Praecipit nobis Dominus praedicare populo 136.0237D| (Act. X, 42); statutusque [ id est constitutus] coram principibus et magistratibus: Obedire, inquit, oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Ejusque in passione collega Paulus in Epistola: Pro Christo legatione fungimur (II Cor. V, 20); et alibi: Quo 136.0238A| modo, inquit, praedicabunt, nisi mittantur? (Rom. X, 15.) A quo mittuntur, quaeso, nisi ab eo qui dixerat: Ego misi vos metere quod vos non seminastis? (Joan. IV, 38.)

23.

Habes breviter, sed sufficienter sacerdotii jura ab ipso Deo per Spiritum sanctum collata. Cesset ergo quis dicere humanum, quod specialissime est Dei donum; desinat hac auctoritate victus quilibet, etsi nesciens, Deum tamen blasphemans, dicit Deo; Ego illum et illum feci (Isai. XIV, 13), ne, dum Deo se coaequare vult in aliquo, dejiciatur cum eo, qui solium contra eum voluit erigere in coelo. Creatricem enim creatam nullam esse substantiam ita cunctis tenemus certissime, ut si quis aliquid retur procul dubius, nil invenire 94 eo 136.0238B| queat insanius. Quod si episcopus specialiter ab homine est factus, cum generaliter a Deo totus creatus sit mundus, ridiculum. Quod si non adorari, venerari tamen adhuc videantur simulacra, dictum est enim in Psalmo: Simulacra gentium opera manuum hominum, (Psal. CXIII, 4); multo autem perversius adhuc, Deus, inquit, ossa et carnem illi dedit; nam caetera ego contuli. Habes hic inaestimabiliter homini suppositum Deum. Quantum enim ea charismatum insignia differant, quibus homo vocatur angelus, imo Deus, ab ea conditione, qua vocatur pulvis et cinis, credo quod nullus ignoret rationalis. Vide ergo, quantum ille [ id est rex], si tamen eo sensu, imo vesania duo sunt, praefertur, qui ex pulvere angelum, ex cinere potuit Deum facere (quod 136.0238C| se dicit iste fecisse, illi, qui tantum pulverem et cinerem potuit creare, quod tantummodo videtur Deo concedere; quod ipso auditu intolerabiliter obscenum et penitus detestabile, licet nunquam nisi hac nostra, proh nefas! dictum vel auditum fuerit aetate; tamen aestimo cuidam a propheta dictum esse: O pastor et idolum derelinquens gregem! (Zach. XI, 17.) Pastorem eum scilicet usuali pro officio vocans dicendi genere, idolum vero quod hoc sibi donum [ id est episcopatum] ab homine aestimet collatum; et ideo derelinquit gregem in necessitate, quia nescit quod, vel a quo percepturus sit praemium pro defensione, judicio victus conscientiae; praesertim cum et hac conjectura credere possit putari aliquid posse sine Deo fieri. Eheu autem intolerabilis 136.0238D| animae miseria, sui penitus Creatoris carere notitia!

24.

Nec desunt interea, ut ad incoeptum redeam, etiam in episcopio corrosores, qui exemplo eorum, qui anno a praeterito altero Thyesteas 136.0239A| coenas adversus quemdam commentati sunt episcopum, concinnent nunc et adversus istum quoque quaedam obloquia. Et hoc non exteri, sed agunt privati qui debuerant testes boni ejus esse propositi. Faciunt hoc, inquam, non inimici, sed amici dolosi; unanimes quondam homines, et aliquando dulces et noti, qui simul cum eo dulces capiebant cibos in domo Dei (Psal. LIV, 15), quasi cum consensu coambulantes, et eum ad coelos usque tollentes, et beatum, justum sanctumque deceptoriis non minus quam adulatoriis 95 favoribus pronuntiantes: parcat quibus Deus, avertens ab eis, ne veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16), id est, scienter infernalia acta patrantes, nec repentinum mortis 136.0239B| occasum caventes. Faciunt hoc traditorum reliquiae, nulla coelesti jam facta pro hujusmodi, quantum scilicet quibusdam videtur, perterriti redhibitione vindictae. Quorum uni ab exsilio scripsit hujusmodi.

25.

« Heu me, fili mi, quid agam? quem primum plangam? me mortuum, an te mortuo insultantem? quasi et tibi eadem non sit conditio moriendi, imo quod est multo miserius, fetores mortui naribus trahentem, ore aspirantem, pulmonibusque 136.0240A| longe pejus moriturum mittentem, et quod est gravius, aliis hoc, ut simul possint commori, propinantem? An nescis, fili, quoddam supra tibi contiguum mare Commacla [Commacla Ital. Commacchio ] dici castrum, in quo fertur mortuus occidere vivum? Quantum vero praeter innumerabilia, et non solum tibi, sed etiam mihi et omnibus praeter soli Deo cognita non . . . . . minusque lugenda, in ipsis etiam, quae a te (et utinam falso) proferuntur, me jure lugendum censeam; tibi fili, charitative, ut saepe, confabulando referrem, si locum colloquendi haberem. At cum omnimodis desit, breviter hinc aliquid pro tempore fabor. Primum me lugeo, quod talis inveniri quiverim, qui a te talis dici possim. Secundo, quod te ad hoc meo, 136.0240B| ut tu alios modo, instruxerim exemplo; siquidem te praesente multis (heu doloris mei oblitus!) et etiam melioribus saepe derogavi et ego. Tertio auditorum 96 terror vere, qui tam tuo quam meo periclitantur fetore. Sed desine me, fili, hac in parte non minus quam accusare, imitari, qua noxius cum mihi, si ita est ut asseris, magnopere fuerim, maxime fui tibi. Habes sanum super hoc quod sequaris consilium, quandoquidem non defutura hujusmodi cadaverum male olida praesciens 136.0241A| busta, tale quid, ne horum fetore necarentur, vivis consulens divina pietas dixit: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite (Matth. XXIII, 21). Nam etsi ego tibi causa, quia materies fui mortis; tamen scito, quia quovis ordine cujusvis scelere moriaris, inter mortuos mortuus deputaberis. Sic enim dicit Deus: Ipse quidem in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 20). Et revera quid profuit Evae dixisse: Serpens decepit me? (Gen. III, 13.) Et utique dum haec tibi, ut compescaris, tui sollicitus scribo, id studiosissime ago, ut et tu a morte libereris, et ego reus tui non tenear sanguinis. Potest autem fieri; nec enim id fieri posse despero ab eo, cui idem est posse quod velle; nec tu quoque hinc 136.0241B| debes desperare, cum eum quatriduanum legeris suscitasse; nec ego meminerim me id te dedocuisse in eo, quem manibus scripsisti de parricidio sermone, ut ego jam ad vitam clamer cum fremitu pietatis divinae, licet tu me adhuc, quod ille melius novit, quam tu, utpote quatriduanum dicas fetere; nam nec desunt super me pie flentes sorores, inter quas rogo et tu annumereris, id est, ut sit in te sororius et non parricidialis affectus, quo si me fetere quia potes confitearis, vere non succenseo, imo omnimodis 97 postulo; dummodo mellifluam illam Domini merear audire vocem, resurrectionem mihi, tibi miraculum promittentem. Tantum rogo, ut periculum audientium attendas, tuum etiam ne nullipendas. Dictum enim, ut credo, divinitus, etiamsi 136.0241C| non memineris, non ignoras: Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur (Levit. XX, 9).

26.

« Quod cum ad mentem vel hic relegens reduxeris, postquam duplicem mortem attenderis, ac duas hinc separatim subjacentes, id est, cuique divisioni propriam, agnoveris substantias, unamque mortaliter solummodo mortalem, alteram immortaliter mortalem, mortaliter immortalem perpenderis; ne, rogo, obliviscaris, quam gravibus matrem ipsam (quam ne forsan perfunctorie accipias, Ecclesiam esse tibi replico, si tamen es filius; si non, de te aut pater aut quilibet parens loquitur germanus, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis? Sis autem, [ subaudi filius] sis precor, sis rogo), ne tamen, 136.0242A| ut dixi, obliviscaris postulo, quam gravibus matrem maculis aspergis, dum patrem tam foeda criminis nota aduris. Quam enim insolubilis, tam compassibilis est dilectio maritalis, cum et eadem consortia sunt honoris. Quod totum, mi nate, facere auderes minime, si dictum voluisses recolere: Honora patrem et matrem (Exod. XX, 12); aut pluris regenerationem, quam generationem penderes, si prohibitum reminiscereris: Noli tangere christos meos (Psal. CIV, 15); et: Qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei (Zacch. II, 8); et: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 6); et: Diis ne detraxeris (Exod. XXII, 28); et: Qui detrahit regi, detrahit legi (Jac. IV, 11). Regale autem Ecclesiae esse ut crederes sacerdotium, praeter alia innumera unum 136.0242B| tibi suadere satis posset Petri testimonium dicentis: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (Petr. II, 9). Sententiam quoque cujusdam in decretis 98 sanctissimi papae prae oculis habuisses dicentis: Pejus nullum judico fore scelus, quam Christianos propriis detrahere sacerdotibus. Piaculum etiam maledictionis Cham advertisses (Gen. IX, 25), atque ejus exemplo verecundiora patris denudare timuisses, Canones etiam et sanctorum Patrum concilia non posthabuisses, in quibus damnatos hac de causa multos advertere poteras, si legisses. Curiae quoque tradi, et infamis [ f. infamem, vel cum infamia] absque ulla spe restitutionis cunctis vitae diebus eidem deservire timuisses. Vindictam quoque pro Narcisso beatissimo factam meminisses (EUSEB. Hist., lib. VI, 136.0242C| c. 9); nec archidiaconum nostrum ideo fortuitu percussum, quia tu adhuc nil pateris, cogitasses, cum diutius exspectatus, durius feriatur non conversus, quod et a te et a tuis complicibus avertat omnipotens Deus.

27.

« Et forte te, fili, observatores mei, dum mihi inimici, tibi volunt parere morigeri, fefellerunt. Sicuti quondam illi sanctorum nisi sunt fallere coetum, qui contra Athanasium brachium cujusdam quasi Arsenii concilio obtulerunt excisum; sic et tu quoque quemdam (Deus parcat tibi) mei odio fefellisti, qui epistolam conviciis plenam a tuo ei illo jam dicto magistro olim destinatam proferens, et auctorem facti investigare nitens cum te 136.0243A| scriptorem ultro deprehendisset confitentem, tu caeteris, qui adeo tibi non competebant ut ego, relictis, me auctorem, me totius moliminis praesentasti incentorem: et utique dum hoc pro libitu duxisti [ f. dixisti], verum (me satis non accusato, et te excusato) dicere si voluisses potuisti: quod nimirum fecisses, si tanta mihi charitate consuluisses, quanta ego consului tibi et universo meo gregi, maxime tamen vero jam praetaxato illi tuo socero, cum ad illam epistolam (Deus scit quo animo) consensi. Nam veniente, ut 99 optime nosti, a contraria parte altera, cum ea perspecta gens effera et nobis [ f. vobis] barbara, de seipsa vero jure suspecta, utpote pro ea quae inter vos jam in multis in negotio consimili saepe naufragaverat vita, omnem ut erat 136.0243B| culpam in eumdem retorsisset archidiaconum, et nostrae partis honoratiores quosdam, maxime vero in clerum universum, et me reservato, quanquam asportato, propter consanguinitatem, quam cum illorum habebam primoribus, ipsoque, ut dicebat, principe, omnem domum Dei praedari, omnes majores civitatis aut exmembrare, aut captivos ducere, ipsum vero jam fatum [ id est jam memoratum archidiaconum] et eos, qui post meae cum illo fuerunt traditionis principes, furca molirentur appendere: qualem illam noctem duxerim Deus scit. Tu quoque, qui te nil boni de me fateris scire, quibus precibus, humiliationibus, lacrymis, muneribus, promissis et ipsis, tibi interventu amicorum vitam et libertatem obtinuerim, ipse, ut dixi, optime nosti, 136.0243C| qui haec omnia tacens, id solum quod me interficeret, proferre maluisti. Lucescente enim die decretum est, non a me solo, ut dixisti, sed ab omnibus 136.0244A| tam nostratium quam exterorum (principem vero hujus consilii qui fuerit, non pleniter agnosco alium quam diabolum) ut fieret talis qualis facta est epistola, et si illam mittere auderet archidiaconus, quasi inscius dimitteretur criminis: sin alias, sententiam illico subiret capitis. Hoc quod dixi acto tam de me, quam et de caeteris. Deo autem gratias, quia dum vobis consului, me ut videtur neglexi; dum vobis, licet vestrae molitionis ex parte conscius, peperci, me prodidi.

28.

« Legitur autem, fili, in historia Tripartita (lib. VIII, cap. 1), quod quidam in pastu occupatus pecorum cum occidisset quemdam, et fugisset pavore actus in eremum, et sanctorum Patrum exemplis bono assuefactus, fuisset eremita perfectus; 136.0244B| semper benedicebat scelus, quod sibi tanti fuit causa profectus. Haec ideo retuli, ut hinc colligas, quantum meo profectui militasti, dum me, ut penitus deficerem, tam graviter accusasti. Nam si praesens esses et permitteres, manus osculis demulcerem praedulcibus epistolae illius scriptrices, quia haec causa, materies, et totius meae summa fuit, ut opinor, salutis; per hanc morti, ut credo, aeternae subtractus, 100 et vitae sum redditus. Per ipsam actum esse credo, ut et his, quorum fetore tu adhuc periclitaris, et universam pene mihi commissam Ecclesiam mortifero pestilentiae tabo corrumpis, quanquam et possit fieri, ut per [per abundare videtur ] cuncta ita se non habeant, ut dicis, caeterisque innumerabilibus, a tua vero scientia longe remotissimis, 136.0244C| magna ex parte jam cavere credi possit; licet securitatem exinde nullam, quia non expedit, siquidem certitudine careo, coeperim. Tantum vero hac me 136.0245A| occasione considero profecisse, ut nullum mihi amplius quam te videam amplectendum, qui mihi materies tantorum fuisti bonorum. O autem me, et ut hoc dicam, ipso mei infortunio fortunatissimum, etiamsi nihil aliud quam te tibique consimiles cognovisse ejus beneficio contigisset mihi; unde omnia non solum tibi parcens, sed et uberrimas pro his tibi gratias referens, admoneo, fili, ut quia jam nunc indicibiliter profuisti mihi, caveas ne omnino mei odio obfueris tibi. Verum ut quodam utar compendio, festinante nuntio, et chartula deficiente omnino, parcat tibi Omnipotentis justa pietas resipiscenti rogo; imo ut resipiscas ipsa benigne concedat postulo: sine causa enim, quantum scilicet ad tui spectat laesionem, me ipsa scit a te hoc pati; si tamen 136.0245B| profectum pati quis rite possit dici isto genere dicendi, quatenus per te quoque tui corrigantur complices, nec a tuo derivato nomine vocitentur Ursini vel Ursani, sed ab eo qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29); et per suum quemdam: Obedite praepositis vestris et subjacete eis (Hebr. XIII, 7), appellari jure mereantur Christiani vel agnei, id est mites non feri, amatores non irrisores pastorum. Quod si mihi provenit oranti, laetitiam ipsam dissimulare, nedum reprimere valeo minime; quod si non, peccatis meis imputo. Saltem vero hoc diva pietas concedat postulo, ut dum peccata mea adversum me, imo adversum te pronuntias, illa remittat; dum tu ea describis, ipsa deleat, teque in hoc praesenti saeculo recognoscere 136.0245C| faciat, quia inaestimabiliter tibi ipsi obfueris [ l. contendis], [ supple et] dum irrecuperabiliter me nocere contenderis, indicibiliter mihi profueris. Valeas in Domino, precor, fili, correctus, amen. »

29.

Inter haec, si dicere audeam, stant simulacra 101 undique fixa, nullum vel sui causa sonitum dantia, quasi qui ipsa taciturnitate videantur clamare, se rationis expertia omnimodis esse. Sed ne mihi, sed potius sibi succenseant rogo; non enim hoc eos esse scio vel dico, sed ne jure dicantur haud modice timeo, dum et ab homine factos dici patienter ferre, imo uberes gratias dicenti referre audio; nam nec erunt, si dixero, nec non erunt, si tacuero; sed [ subaudi erunt] si dixerint vel consenserint omnino. Et o quam pulchrius vocari perfectum, quam facticium! 136.0245D| Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister 136.0246A| ejus (Luc. VI, 40). Vae autem ei, qui ipsum non habet magistrum, qui hoc dicit, Dominum, cui consimiles effici non comparatione possumus, sed imitatione debemus, nec omnimoda, sed ab ipso nobis praecepta; qui etsi tributum mundo reddidit, Caesari quae Caesaris, Deo exsolvens quae erant Dei (Matth. XXII, 21); quantum [ supple tamen] mundum ipsum ipsa sua humilitate calcaverit, sibique subactum tibi etiam ipsi supponendum monstraverit, postquam dixerat: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18); quem potius timeres dominum an servum, subjicientem an subactum, datum [ l. dantem] an possidentem, per unum commonens discipulorum quantum ad ipsum, quantum ad te pertinet magistrorum, ait: Obedire oportet Deo 136.0246B| magis quam hominibus (Act. V, 29). Et utique hoc non in exedra, non in analogio, non in ambone, sed ante principes saeculi, inter minas, inter flagra, inter ipsos tibi clamabat caedentes; quod tu nec dicere, ne dum agere audes, cum tibi jam ipsi subigantur imperatores.

30.

Verum ut jam ad inceptum redeam, praeterit sane sacerdos et levita, non se intelligentes eadem descendere via, nec ulla fratri vulnerato conferunt remedia: et ut isti, quod Deus avertat, tempori proprie videatur concinere, quia ubi abundavit iniquitas (Matth. XXIV, 12), refrigescet charitas multorum; nullus invenitur qui Dei saltem respectu, timore, vel amore audeat, quin potius velit esurientem reficere, sitientem potare, nudum vestire, infirmum 136.0246C| vel incarceratum visitare, dolentem consolari, angustiantem [ l. angustiatum] refovere, praesertim cum interdicatur nulli; siquidem nec factum legitur ab eadem generatione antiquorum alicui, quod perspicue monstrant Pauli Epistolae in carcere editae, in quibus et ministrantium videtur meminisse, nec timet ne fiant deprehensae, cum et se et illos plus Deum quam terrorem noverit timere.

31.

Praemisso eamdem mihi quam beato Augustino fidei catholicae credulitatem esse, licet illi 102 longe dissimilis fuerit et ad indagandum acuminis vivacitas, et ad tenendum intelligentiae capacitas, et ad proferendum eloquentiae facultas, et ad hoc cum Dei gratia promerendum vitae qualitas; 136.0246D| et abdicans ab ore, vel corde respuens omnem 136.0247A| contra Deum, etiamsi deprehendere forte nesciam, haeresim, confiteor me credere aequalem, coessentialem, vel ut ita proferam, consubstantialem aeternaliter Trinitatis unitatem, unitatis Trinitatem, hoc est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, creatricem et gubernatricem universorum quae sunt sive in coelo, sive in terra, et, si adjicere opus sit, in mari, et in omnibus abyssis, ita una eademque manente substantia deitatis, personarum proprietate distincta, ut Pater sit qui creavit omnia, Filius per quem creata sunt omnia, Spiritus sanctus quo creata sunt omnia; Patrem Filii auctoritatem, Filium Patris sapientiam, Spiritum sanctum Patris et Filii pronuntians communitatem. His tribus unam eamdemque inesse credens deitatis aequalitatem, 136.0247B| nihil in his prius aut posterius, nihil majus aut minus esse intelligens, et Patrem a se ipso, non ab alio, Filium a Patre solo, Spiritum sanctum a Patre esse et Filio, Patrem credo Filium aeternaliter et ineffabiliter genuisse; Filium aeternaliter et ineffabiliter a Patre solo genitum, non factum esse, uti lumen de lumine, verbum in corde, vel, ut expressius loquar, aliquid dicibile; Spiritum sanctum, id est, consubstantialem amborum charitatem, nunquam eis defuisse, eumque ab isto ad illum, ab illo ad istum illocaliter, immobiliter, aeternaliter, ac per hoc et ineffabiliter procedere, ad inspirandos electorum animos a Patre et Filio mitti, a se ipso venire temporaliter; Filium solum de Patre sine matre aeternaliter, de matre sine patre natum temporaliter. 136.0247C| De Spiritu sancto autem conceptum cum audio, non Spiritum sanctum patrem alium intelligo, sed credo, quia in corde Patris manens aeternaliter Verbum, quando voluit sua Patrisque voluntate ita exivit a Patre, et venit in mundum, ut neque Patrem neque ipsum relinqueret coelum; per corpus quod tota simul Trinitas in utero matris Virginis ex substantia ejusdem matris semper Virginis operata est, visibile hominibus factum. Et cum audio: Verbum caro factum est (Joan. I, 14), non Deum in hominem conversum, sed manente incommutabilis deitatis substantia, ita Verbum sibi hominem unisse confiteor, ut sicut ex corpore et anima rationali unus est homo, ita ex homine et Deo unus sit Jesus Christus, non compositus, sed ineffabiliter 103 136.0247D| perexistens natus. Passum vero, mortuum, et sepultum, dieque tertia resurrexisse, coelosque ascendisse cum audio, neque Christo divisionem, neque Deo passibilitatem ascribo; sed sicut homo, qui utique caro et anima est, interfectus dicitur ab aliquo, cum utique anima rationalis mortem non recipiat; ita Deum in homine quem assumpsit, ea omnia impassibiliter 136.0248A| pertulisse confiteor. Et cum id dico: Credo in Spiritum sanctum, statimque subjungo, sanctam Ecclesiam; non quaternitatem illic cogito, sed sanctam Ecclesiam catholicam tantummodo esse me credere confiteor, per unum scilicet, id est catholicum baptisma, et per Dei gratiam et fidem quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6); per quae etiam sanctorum communionem et remissionem peccatorum nos percepturos, si voluerimus, confido. Carnis vero resurrectionem, sicut in Domino Jesu Christo veram et non phantasticam scio et confiteor fuisse, ita et omnium tam electorum quam reproborum futuram confiteor esse; sed electorum, ut cum corpore et anima eant in vitam aeternam; reproborum, ut eant similiter cum anima et corpore in supplicium 136.0248B| aeternum; sed ut illi absque timore per justitiam repulsionis, ita isti absque spe ullius per misericordiam recuperationis.

32.

Haec de ineffabilitate tantae incomprehensibilitatis tanto, ut vereor, petulantius, quanto simplicius non discutienti, sed tamen cogitanti, ignosce, lector, quaeso, ignosce mihi; caecus enim illis, quibus talia debuerant considerari, id est, beatis mundi cordis oculis, non videndo miser, sed palpando ista perstrinxi; et sicuti caeco non visa cupientes referre, nequimus nisi adhibita similitudine quadam eorum quae vidit; ita et ego indigens propriis, quae utique in Deo nulla in hac nobis occurrunt mortalitatis colluvione, per quaedam captui meo facilia, non tamen a Scripturae sanctae auctoritate penitus 136.0248C| extranea conducens, ratiocinando animum interrogavi, quid de Deo ejusque creatura sentiret, experiri videlicet gestiens, utrum (alias sane plurimorum aestimatione vituperabilis, mei ipsius damnabilis) ne et in assertione fidei inveniri valerem catholicae culpabilis, et ideo jure expellendus a commisso mihi praesulatu, hoc est Ecclesiae Veronensis, si tamen decrevisset auctoritas concilii universalis; respondere, ineffabilitate rei novitateque probationis permotus tamen non distulit, valente Deo per sapientiam ipsius omnia creata. Quod responsum cum ea, quam Athanasii dicimus, Nicaeni quoque concilii fide, 104 cum ariditas ingenioli vitiorum pulvere squalidi contulisset, nihilque dissentire ab eis 136.0248D| percipere valuisset; ausus sum non defendentis obstinatione, sed invenisse me quaesita credentis securitate, creatricem et gubernatricem omnium Trinitatis unitatem, unitatis Trinitatem corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem (Rom. X, 10). Gaudeo igitur, si non erro; sin vero autem, charitative reprehendi omnimodis desidero.

INCIPIT LIBER QUARTUS. 136.0249|

1.

136.0249A| Solet fessus plerumque viator, unius diei etiamsi valeat confici iter, in alterum transferre [ supple diem], ne sera scilicet adeptio copiam deneget quiescendi lassato. Consuevit et nauta industrius, si quando ventus flando contrarius proprium interdicit, contiguum cujuslibet insulae petere littus, quo scaphis adeptis, ne in syrtim navis incidat, earum, ut quondam Paulus, utatur adjutoriis (Act. XXVI, 17). Quod et nos exemplum non indecens, propositum unius dici sermonem transferre coegit in alterum, ne lectori videlicet inferret prolixitas fastidium, neve contraria quibusdam dicturis, aliquod, ut assolet, afferret ipsa loquacitatis importunitas periculum: tertia enim hora diei Spiritu sancto afflati, musto etiam summe madidi (Act. II, 136.0249B| 13), etiam ipsi dicebantur theologi [ id est apostoli], nedum nos sole occidente quidlibet sobrie judicaremur loqui.

2.

Postquam igitur negotio, quod se simulacrorum sive pastoris et idoli causa ultro obtulit, satisfaciendo, paululum quid, ut videtur, otiose exorbitavimus, siquidem nec congruentia omnimodis quaedam retulimus, et aliquem nos forte laesisse timemus: nunc ad indagandum quid moliri, quid contra te sentire debeat aut valeat episcopus, ut coepimus, properemus. Sed quia paulo verbosius effusi sumus, ipsa in ordinem ut confecta sunt reducamus. Dixi, nisi fallor, episcopos a Deo solo, ut reges, et praestantius multo quam reges, quia et reges ab episcopis instituti, episcopi vero a regibus, 136.0249C| 105 etsi eligi vel decerni, non valent tamen ordinari, institutos. Nec dixisse me poenitet, quandoquidem et Ipse testimonium perhibet, qui solus ipse sibi testimonium ferre valet: ipse enim dicit: Ego misi vos metere (Joan. IV, 38); et multa hinc testimonia, multa, inquam, sunt et infinita. Vae autem usurpantibus [ scilicet episcopatum] non jussis; permissis non missis: vae his de quibus dicitur: Regnaverunt reges et non ex me, principes exstiterunt et ignoravi (Ose. VIII, 4). Vae aliunde ascendentibus, et non per ostium intrantibus (Joan. X, 1). Unde eos liberet Pastor bonus, qui cunctivalens solus 136.0250A| potest vae in euge convertere, non illic scilicet puniens districte, quos hic concedit mutari benigne. Dixi Ecclesiae filios aut esse clericos et monachos, aut famulos, aut laboratores servos et liberos; aut milites regni; terram Domini commissam tuae rex defensioni: redditus vero aut [ subaudi esse] Sanctum sanctorum Domini et ad jus pertinere sacerdotum, aut esse juris tui, aut incolarum pagi. 3. Haec vero et ante praelibavi et modo retuli, ut deprehendere si possum, satagam quae dissensio, quod dissidium inter te possit esse et episcopum, cum tu illius defensor, ille tuus esse debeat pastor; ille tibi seminare spiritualia, tu ei ministrare, et utique ex tuo non ex suo, debeas carnalia; sic enim unus eorum et expressius dicit: Si nos vobis spiritualia 136.0250B| seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. IX, 11); ille te benedicere, tu eum debes honorare; postremo vestra etiam temporalia ita a Deo sunt summa aequilibratione divisa, ut nec tu ejus, quia non ejus, sed Domini sunt, debeas invadere; ille tua nec cupere, nisi tantum pro tuae animae salute, illi enim dicitur: Non quaerentes datum sed fructum (Philip. IV, 17); tibi autem, cum Deus rogatur, dicitur, et utinam non infructuose, clamatur: Qui dixerunt, haereditate possideamus sanctuarium Dei, Deus meus, pone illos ut rotam, etc. (Psal. LXXXII, 13); et: Non alligabis os bovi trituranti (I Cor. IX, 9).

4.

Vox autem boni episcopi illa debet saepius esse: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit 136.0250C| (Rom. XIII, 1); et: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21); et: Reddite omnibus debita, cui tributum tributum, cui vectigal vectigal (Rom. XIII, 7); et: Non est potestas nisi a Deo (Ibid., 1); et: Obedite praepositis vestris et subjacete eis (Hebr. XIII, 17). Et quod quidam pulcherrime, Obedientia, inquit, quae majoribus praebetur, Deo exhibetur; atque caeterorum hujusmodi. Quod si nil aliud contra te sentit, praedicat, et praecipit episcopus, non modo te isto [ f. iste] offendere, sed multo magis, utpote per [ l. pro] te sentiens, debet placare. Sin secus, quod absit, nec praebere patientiam, sed 136.0251A| delectat exsequi vindictam; est unde illi facias injuriam, et tibi tam gravem non contrahas 106 noxam. Habent [ subaudit episcopi] conventus inter se generales, synodos universales, canones antiquos, concilia descripta, sanctorum decreta Patrum, sanctiones diversorum pontificum. Nihil est quod possit inter eos contingere, unde proprium inter se non possint judicium invenire. Postremo est sedes universalis, principalis, capitalis, quia ipsis capitibus Ecclesiae insignis, nutrix, mater, judex et magistra omnium. Si quid contra rem actum ab aliquo vel in aliquo est horum; in ea judicari, examinari, vel legali potest sanctione puniri. Hos ergo consule, ad illos rem defer, illis causam committe. Si quid perperam contra te invenitur actum, crede mihi, districte 136.0251B| vindicabitur judicio canonum; nam alium esse nullum, qui manus impune, et ipso Deo intacto, possit immittere in aliquo [ l. aliquem] horum; non vales invenire, etiamsi pennis possis volare.

5.

Tu forte contra, siquidem et hoc die audivi dictum a quodam hesterna, non minori insania quam stultitia, quid, inquis, opus judice, quando jam eo utimur censore? nam intantum est diffamatus, ut omnes noverint, quod jure sit damnandus. Totum hoc dicere recte potuisses, si ipsius confessione in concilio canonice discussa percepisses. Sed, o cathedra pestilentiae (Psal. I, 1), qua beatus ille vir rexque Sion mansuetus, qui pro nobis homo est factus, dedignatur sedere! o nefandum et in ipsa radice premendum judicium! o iniqua sententia, et illa 136.0251C| [ f. illi] soli saeculo propria, quo pro nobis, solis seditiosi vulgi acclamationibus comprehendebantur sanctorum millia, et farciebantur innocentibus ergastula! o digna, cui ipsa Domini obviet sententia dicentis: Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium (Joan. VII, 24). Et de seipso, sicut audio, inquit, judico (Ib., 30); sicut audio, inquit, non sicut audivi. Praeteritis enim calumniatorum accusationibus, subsequente vero accusati responsione, justum valet judex justus et non violentus discernere, ut possit veraciter dicere: Sicut audio judico, id est, sicut lex ipsa decernit, non sicut rumor furentium garrit; sicut praesens ipse fatetur, non prout absentes insidiantur: unde quidam facete satis, Ad puniendum, inquit, properat, cito qui judicat; ad puniendum, 136.0251D| inquit, non ad discernendum: Ex verbis enim tuis, inquit, justificaberis, et ex verbis tuis judicaberis (Matth. XII, 37), id est, et saeculariter et divine, misericorditer et juste; misericorditer, ut est 136.0252A| dictum: Tu prior (dicas) iniquitates tuas, ut justificeris (Job XL, 3); juste, ut est illud: Ex ore tuo te judico, serve nequam (Luc. XIX, 22). Et hic enim quasi cautionem quamdam inter te et Deum consideres propositam: juste enim ex ore suo quisque judicatur: misericorditer 107 vero prior iniquitates dicens justificatur. Hinc est quod in scholis hujusmodi nutriendi sponte commissa confitentes, veniam citius merentur, pertinaces diu virgis caeduntur. Dicit autem hujus cautionis Veritas ministra: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2): id est, si justa, justa; si misericordi, misericordi, ubi et sententia sollicite debet illa pensari: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). Cavenda etiam est Pharisaeorum 136.0252B| imitatio, qui observabant, ut caperent Dominum in verbo (Marc. XII, 13): unde et humanae satis consideranter leges, advocatis insciis studuerunt providere. Si ergo saecularium quis, non nisi proprio convictus ore, potest damnari, quanto minus ille, cujus judicium in manu solummodo est Dei, debet ad libitum invidorum aliquorum cavillationibus subrigi [ f. subigi]! Qui enim scis, eadem infamia qua intentione, et si scias, qua ex occasione vel causa fuerit orta, quo affectu propalata, zelo charitatis, an zelo livoris?

6.

Et ut ad rem ratiocinando veniamus, subsiste, rogo, paululum, et videamus. Lex et hoc etiam vetus prohibet, viduam et repudiatam sacerdotem accipere (Levit. XXI, 14). Consecratas vero Deo virgines 136.0252C| tanto magis a cujuslibet usu, colloquio vel visu decet fore remotissimas (Num. XXX, 5) quanto magis sponso castissimo illi et prae filiis hominum pulcherrimo (Psal. XLIV, 3) se student servare castissimas, et ipso nec dum actu, sermone, auditu, etiam cogitatu, in quantum homini studiosissime cum Dei adjutorio nitenti possibile est, illibatas. Canones etiam sancti cohabitationem episcopis omnimodam interdicunt mulierum praeter illic exceptarum. Videas quamlibet harum episcopo saepe colloqui, id etiam solitarie aliquoties fieri, et per vulgus diffamari. Volesne eum, ut censes, utpote diffamatum, quasi hoc solo, ut dixisti, sui censorem effectum statim debere deponi? Qui vel quomodo enim scis, utrum secreta quidem tibi, sibi autem et Deo manifesta aliqua, 136.0252D| sed tamen pia, id est, lucrandae animae ratione hoc cogatur facere, sicut quidam nec minoris famae anachoretarum quamdam famosissimam legitur convertisse meretricem? Quidam etiam ejusdem 136.0253A| nec minus valens propositi, pretio, ut moris erat, illectas quadam in civitate hospitio introducebat pellices; et cum inde diffamaretur in tantum, ut ignibus dari debere acclamaretur; tanta copia conversarum excedens saeculo claruit, ut in illa populis refertissima Alexandria, quae ternis 108 earum millibus eo intrante abundaverat, meretrix nec una eo discedente inveniri valeret.

7.

Quid inquis, et si filii approbent scelus? Ego e diverso, quis hoc, dico, novit, nisi ipse, et Deus? Non legisti: Cum autem dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit zizania in medio tritici et abiit (Matth. XIII, 25): ut intelligas uno seminante verba doctrinae, alium posse subrepere qui inserat semen luxuriae? Dicamus et aliud: Ebriosus, 136.0253B| inquiunt canones, episcopus aut desinat aut deponatur (can. apost. 42). Et saepe videmus multos ejusdem ordinis hujusmodi vitio quasi servientes, cum penitus qua id intentione agant simus ignorantes. Potest enim fieri, ut ebriosis quasi ebriosus quis secundum Apostolum hoc faciat convescendo, ut eos lucri faciat, aut alio aliquo licet occulto, tamen bono affectu id agat. Rectumne ergo censes ob istiusmodi infamiam, absque confessione propria eum deponi debere ad vulgi clamorem? Seditiones autem praedae et bella quam sint gravia, praeter alia ipsa approbant homicidia. Dicente autem Domino: Necesse est, ut veniant scandala (Matth. XVIII, 37); et: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum (Luc. XXI, 10); et Job: Nihil in terra sine causa fit (Job V, 6): 136.0253C| emergente cujuslibet occasione rei, contingat, ut saepe, aliquod in civitate dissidium, aut a regno divortium, fiant nulla homicidiorum [ l. nonnulla homicidia], omnes dicant machinatum id totum fuisse episcopum. Censesne eum, nulla praeeunte canonica examinatione, vel propria confessione, deponendum; aut quod inconvenientius multo, injuriandum ob clamorem, illo solo negante, cunctorum? Quid enim, si erit ab hujusmodi immunis flagitio? Nam tu unde non esse [ supple immunem] conjicis? Quia cum malefactoribus, inquis, inter agendum conversatus, cum ipsis est comprehensus; videlicet non quid senserit, sed ubi fuerit, cogitandum esse judicans; cum econtra Dominum non de opere, sed de intentione noverimus judicare. Quid enim si 136.0253D| hoc bona, quia justa, egit intentione? Verbi gratia, veluti Jeremias propheta, qui per charitatem, ut dicit beatus Gregorius, dum cives ab ingressu Aegypti non potuit cohibere, studuit illuc cum eis et ipse descendere. Et revera quem episcoporum 136.0254A| legimus, cum Italia a Langobardis invaderetur, relicto grege ad Mauritium transisse? Nunquid jam iste paululum jam dictus [ scilicet S. Gregorius], cum ei idem esset suspectus Mauritius, cum et filium ejus e sacro fonte idem suscepisset sanctus, et quotidie illi idem improperaret 109, quod suo adjutorio, facto et decreto apostolatum primae sedis indeptus fuisset, cum invitus fugisset, et renitens illum [ id est illum apostolatum, seu pontificatum], licet consentiente, sed post poenitente eodem Mauritio, sortitus fuisset, ita agendum decrevit, ut scilicet ob improbitatem civium et incursionem hostium transiens Constantinopolim, relinqueret gregem commissum? Nunquidnam et excellentissimae recordationis pater Augustinus (epist. 228), dum similis 136.0254B| urgeret ratio, ita agendum decrevit, aut exemplo monstravit in talibus? Ille autem, qui interrogatus ab hostibus de nomine, respondisse refertur, servum se fore Christi, hosteque consonanter respondente, se flagellum esse Christi, fuitne jure damnandus, quod civitatem illico hostibus aperuit intrantibus? Cunctosne ergo judicas deponendos, qui rebelles regibus cives; et filios esse scientes, non eos ut punirentur prodiderunt, sed e contra missas eis fecerunt, filios eorum baptizaverunt, praedicaverunt, chrismaverunt, poenitentiam indulserunt, reconciliaverunt?

8.

Sed forte ideo tu hoc recte te putas dicere, quia sententiam recolis Domini dicentis: Si offers munus tuum ad altare, etc. (Matth. V, 23); et quia 136.0254C| sicut non proficit in vulnere medicamentum, si adhuc ferrum in eo sit; ita non proficit poenitentia, discordante proximo, quanto magis Domino, animum habentis [ subaudi discordem], cum principalis Domini habeatur sententia dicentis: Nisi remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester remittet vobis peccata vestra (Matth. XVIII, 35). Sed quis ad haec [ subauditur cognoscenda] idoneus, nisi solus ille qui omnia novit Deus? Quomodo enim scis, utrum etsi discordem actum, concordem alicui quis habeat animum? Non legisti: Si fieri potest, cum omnibus hominibus pacem habentes? (Rom. XII, 18.) Non audisti: Quicunque voluerit, amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur? (Jac. IV, 4.) Nescis dictum esse: Qui dixerunt patri, vel matri, 136.0254D| non novimus vos, isti custodierunt testamentum tuum? (Deut. XXXIII, 9.) Non recolis dictum Josaphat, dum adjutorium praeberet Achab: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Deum amicitia jungeris? (II Paral. XIX, 2.) Et psalmus tibi non occurrit 136.0255A| dicens: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam (Psal. CXXXVIII, 21); et: Facientes praevaricationes odivi (Psal. C, 3), et totus ille psalmus; et: Laetabitur justus, cum viderit vindictam (Psal. LVII, 11); et: Iniquos odio habui? (Psal. CXVIII, 113.) Postremo Dominum dicentem si non recolis: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X, 34); et in Job de concordia impiorum: Membra carnium ejus cohaerentia sibi (Job XLI, 14); una uni adhaerebit, et nec spiraculum incedit per eas? (Ibid., 7.) In tanta ergo diversitate quis nisi solus Deus potest cognoscere, nisi aut verbis, aut quibusdam actuum conjecturis, quis, quid, qua agat intentione; cum etiamsi malam eam omnimodis sciamus esse, nostrum ministerium sit, ut melioretur, vigilanter insistere? 136.0255B| Damnandus enimvero Job, cum dicat: Frater, fui draconum, et socius 110 struthionum? (Job XXX, 29.) Damnandus Loth in scelere Sodomitarum? Damnandi quibus dicit Apostolus: In medio nationis pravae et perversae, in quibus lucetis sicut luminaria in coelo, verbum vitae continentes? (Philip. II, 15, 16.) Damnandus angelus imo episcopus ille, cui dicitur in Apocalypsi: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam? (Apoc. II, 13.) Damnandus Noe et filii ejus, quod cum serpentibus fuerint in arca? Damnanda tota generaliter, cui dicitur, Ecclesia: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias? (Cant. II, 2.)

9.

Si vero negligenda minime navis Ecclesiae in tranquillitate, quanto minus in tempestate? Et si 136.0255C| deserendus nequaquam grex lupo dissimulante, quanto minus imminente? Si sani custodiendi, aegri omnino negligendi? Et ubi erit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus? (Matth. IX, 12.) Quis autem filium unquam charum etiam in phrenesim dimisit actum; cum etsi non ligari, utcunque saltem potuerit custodiri? Nam cum et de vilissimis servorum videamus id persaepe fieri personis, dum consulitur, ne periclitentur, sanis; quanto magis si necesse fuerit, de dilectissimis agi congruit filiis? Nempe cum divina suis pastoribus, quos lupina specialiter praesciebat incursione infestandos, pietas consulens concessisset dicens: Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X, 13); quid in generali esset necessitate agendum, et suo 136.0255D| et mercenarii monstravit exemplo, dicens: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus, mercenarius autem fugit? (Joan. X, 11, 12.) Et alibi: His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, 136.0256A| quoniam appropinquat redemptio vestra (Luc. XXI, 28); itemque: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae ventura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XXI, 36). Animam ergo dare pro ovibus, cor exhilarare [ f. exhalare], vigilare, et orare, non fugere in communi necessitate praecipimur, cum in speciali id minime prohibeamur.

10.

Desine ergo haec tantum quivis, et si excedendo jam dixeris, defendendo augmentare scelus, ne tu potius et a temporali et a sempiterno honore videaris jure deponendus, quia cum in eodem sis honore, non intelligis; et ideo comparandus jumentis potius quam episcopis, pecoribus videris quam pastoribus, dum et teipsum tam vilipendis, et 136.0256B| tam impie contraire legibus niteris, pro te quoque, si tamen illud esses quod vocaris, piissime promulgatis. Nam et quod gigantomachiam, et theomachiam, vel potius idolomachiam illam tuam ista adhuc in re mihi opposuisti, nequaquam et hoc vitium promisisti [ l. permisisti] celari, nempe, dum magis philopompi, quam veri philosophi, licet habitum praetendas, morem secteris, gigantomachiam saepius quam psychomachiam non modo relegens, sed et recolens, magis te idolorum cultorem quam Christi demonstras pontificem; imo idolum te esse insinuas, dum tam meticulose, ne a gigantibus, imo 111 ab eo, qui exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6), persecutus consequaris, comprehendaris, dejiciaris, frivolis vaniloquiorum ambagibus, quasi 136.0256C| post arborem a calore ejus (Ibid., 7), cum non possis, absconsus, ab eo scilicet corrigendus inveniaris foliorum [ l. foliis] ficus campestris tectus (Gen. III, 7), non agni veri innocentia vestitus, tinctis fucatus Indiae coloribus (Job XXVIII, 16), non nive in Selmon dealbatus (Psal. LXVII, 16), te munire conaris; nec pennas columbae (Ib., 15), id est, virtutem simplicitatis velis assumere, quibus evoles ut requiescas, sed milvi (Zach. V, 9), quibus extollaris ut vanescas; nec deargentatas, ut sint posteriora tui in specie auri (Ps. LXVII, 14), sed verso in scoriam argento (Isai. I, 22), aurum potius Aethiopiae (Gen. II, 12), quod non aequatur sapientiae, quam illud Ophir optimum ambis (III Reg. X, 11), quod verus noster pacificus qui fecit utraque unum (Ephes. 136.0256D| II, 14), navibus comparatis praecepit sibi afferri, quibus laquearia vel vasa exornet sui templi, corda videlicet illorum, in quibus ipse habitare, et thesaurum desiderabilem dignatur recondere. Stultam 136.0257A| quoque mundi sapientiam, quam confundit infirmus et despectus (I Cor. I, 27), speciosus prae filiis hominum noster (Psal. XLIV, 3), magis amplectens, quam aeternam illam veramque sapientiam, fatuitatem a tuis illis doctoribus quos laudas, quos effers, quos magnificas, aestimatam; mutuata ab Aegyptiis vasa (Exod. XII, 35) non in tabernaculi utensilibus Domini, sed in ornamentis ejusdem congeris Aegypti, lanam et linum Domini cum ipsis [ subaudi vasibus] servire cogens reginae coeli (Jerem. XLIV, 17), hoc est terrenae altitudini; dum dolo devictum a Mario Jugurtham, quam ligno subactam a Christo saeculi pompam; captum Siphacem, quam dejectum a Michaele draconem (Apoc. XII, 7), triumphantemque nostro in praelio, cui non ex equo, sed ascendere 136.0257B| debueras ex adverso, introducis: Scipionem, Pompeium, et Dejotarum, Catonemque facundissimum potius quam Petrum, et Paulum, Joannemque recolens Domini dilectissimum; Bella per Emathios (Lucan. l. I, v. 1), quam concilia a doctoribus celebrata Christianis, imo bellatoribus invictissimis per amoenissimos depicta sanctae Scripturae saepius relegens campos; jusque datum sceleri, quam regulam statutam pie vivendi: Major in exiguo certabat corpore victus. quod Statius; quam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9), quod dicit Apostolus. Et ideo percutiendum te a monte sine manibus verere, dum in illum non times offendere, suspicans, imo docens montes coagulatos montem esse Dei uberem 136.0257C| (Psal. LXVII, 17), id est, divisionibus gratiarum quos vult et prout vult fecundantem, quod tu audes dicere fieri ab homine, licet aliquoties et partim per hominem [ subaudi fiat]; et ideo quia de terra es, dum coelestibus penitus abdicatis de terra solummodo loqueris, time ne a dracone illo antiquo devoreris, dum cibus ejus esse ambis. Sic enim illi promisit, 112 qui mentiri nescit: Terram, inquit, id est terrenos, comedes cunctis diebus vitae tuae (Gen. III, 14). Meminisse autem debueras, quando haec astute, ut tibi videbatur, proferebas, Cariath Sepner (Josue XV, 16; Judic. I, 12), id est, civitatem litterarum, a Josue, qui vivificat in spiritu quos littera occidit (II Cor. III, 6), jam esse destructam, jamque regnum Dei non in sermone consistere, sed 136.0257D| in virtute (I Cor. IV, 20); jam manu fortem nostrum, David scilicet alterum, cui juravit Dominus, et non poenitebit eum; Tu es sacerdos, inquiens, in aeternum (Psal. CIX, 4), percussisse vallem Salinarum (II Reg. VIII, 13), id est, loquacitatem superbe sapientium, ideo expressam vallis vocabulo, quia omnis, qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11), non quia convalles abundabunt frumento (Psal. LXIV, 14), id est, quia qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11), ab eo scilicet qui emittit fontes in convallibus, ut inter medium montium pertranseant aquae (Psal. CIII, 136.0258A| 10), non utique illae, quae quondam super montes steterunt (Ps. CIII, 6) Ecclesiarum, id est, tumore eos ad tempus cooperuerunt persecutionum. Jam Deo gratias, ab increpatione Dei, licet tu eas revocare in tui ipsius praejudicio contendas, fugerunt, ascenderunt et descenderunt in locum, quem eis fundavit (Ps. CIII, 8), id est, perpetualiter locavit Dominus, ut non committantur rursus, licet velint operire terram; quia etsi adhuc in aliquibus laborat regnum Dei, et adversarii sint multi; tamen in maxima jam parte saeculi ostium magnum et evidens aperitur apostolico sermoni (I Cor. XVI, 9; II Cor. II, 12), non utique, ut et hoc dicam, inter istos cataclysmi montes, illos quibus Ecclesia potetur, lavetur, mundetur, ut tu docere altum sapiens cupis, 136.0258B| suos Dominus emittit fontes (Psal. CIII, 10); sed inter eos quos rigat de superioribus (Ib., 13), his videlicet, in quorum vertice ipse est praeparatus (Is. II, 2), qui et de monte lapis est abscisus sine manibus (Dan. II, 34), id est, sine operatione virili ex semine David secundum carnem natus Christus (Rom. I, 3). Non, inquam, mundatur Ecclesia aquis Aegypti, quae ruunt cum praecipitio: (supple sed) aquis Siloe, quae vadunt cum silentio (Isai. VIII, 6). Nam etsi Abana, et Pharphar fluvii Damasci meliores omnibus aquis Israel judicio aestimabantur Naaman Syri (IV Reg. V, 12); tamen nonnisi in Jordane nostro septies, non sine mysterio, lavatus a lepra potuit mundari (Ibid., 14). Illa [ id est Ecclesia] etiam, quae, [ hic deest aliquod verbum, ex gr. invehitur.]. . . . . 136.0258C| in medicos, id est, falsos theologos, quos et tu adhuc sectaris, dum propositiones et assumptiones in causa Ecclesiae introducis Tullii Ciceronis, a nullo horum potuit curari, quamvis multa potuerit perpeti. Nam et catapharsim et apophasim tuum hac in parte tantum decidemus, ut in uno salubrius ac prudentius fore doceamus responderi secundum Apostolum, quia si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8); in altero autem non solum in eorum numero 113 currere magnopere vitemus, qui firmaverunt sibi sermones, sermones malignos (Ps. LXIII, 6); sed etiam salva catholica fide et reclinata fovea, hoc est officii nostri jactura, malimus alienis sermonibus humiliter cedere, quam pertinaciter contentionibus 136.0258D| deservire.

11.

Et haec quidem omnia ad id conjectandum, ut si talis etiam, quod absit, aliquis, ut tu dicis, inveniatur episcoporum, non posse convincatur judicari nisi a semet, ab ullo hominum, excepta duntaxat auctoritate canonum. A semet autem pura inter se et Deum aut quemlibet sibi elegerit fidelem patronum confessione judicatur, ut non a Deo districte judicetur; sed prior iniquitates suas adversum se confitens, vocemque accusatori praeripiens justificetur. 136.0259A| Canonica vero judicatur auctoritate, si examinatus legitime, crimen suum in concilio proprio publicaverit ore. A Domino vero multis modis judicatur, dum secundum Psalmistam, aut infirmitate, aut damnis, aut inimicorum infestationibus, aut aliis quibuscunque afflictionum generibus, non quidem jubente, sed permittente Deo, in ejus afflictione vindicatur, ut aut corripiatur in praesenti saeculo, ne cum mundo damnetur in futuro; aut ut ferrum ejus mentis ad subtilitatem perveniat acuminis, alienae erasum lima pravitatis, quo et ipse resecare in aliis male pullulantia valeat cordis.

12.

At totum ita se habere non Catonicis, sed Dominicis approbemus eloquiis. A nullo hominum episcopos judicandos, et Apostolus perhibet dicens 136.0259B| de eis, dum de se: Qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. IV, 4); et: Spiritualis dijudicat omnia, ipse autem a nemine judicatur (I Cor. II, 15); et Dominus sal infatuatum nec in sterquilinio asserens ponendum (Luc. XIV, 35). A semet, ut idem Apostolus dicit: Si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31); et illud de Moyse: Posuit et labrum aeneum, in quo lavarentur Aaron et filii ejus, cum ingrederentur in sancta, quae fecerat de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi (Exod. XXXVIII, 8). A Domino, ut et illud: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum (Psal. LXXXVIII, 33). Non autem hoc dicit ab eo, qui pedes discipulorum lavisse legitur in Evangelio (Joan. XIII, 5). Canonica vero auctoritate quomodo judicetur, 136.0259C| monstrat satis evidenter qui dicit: Sicut audio, judico (Joan. V, 30), et: Ex ore tuo te judico (Luc. XIX, 21). Et Apostolus, ut etiam hoc in praesenti observandum intelligas, in quantum Dominum adesse consideras, dum aliquo manifesto suae praesentiae judicio, aut invitum et coactum, perspicuam tamen veritatem promentem ac sponte confitentem, aut aliquo justo et legali judicio deprehensum revelat in publico, Nolite, inquit, ante tempus judicare, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum (I Cor. IV, 5). Mundeburdem autem vulgo quoddam genus regalis vocant tuitionis, quod qui habuerit, speciali quodam privilegio ita regia tuetur auctoritate plerumque, ut nec vi, nec judicio aliquid, etiam in culpa deprehensus, ab aliquo patiatur, 136.0259D| antequam in 114 praesentia ejusdem majestatis audiatur. Si autem mortalis ita timetur potestas, si litteris sententia prolata hodie quidem subsistentibus, cras vero aut igne, aut aqua, aut vetustate deletis, nullum robur obtinentibus, ita custoditur; qua reverentia, quo timore illius debent servari edicta, cujus, coelo et terra transeuntibus, non transeunt verba? (Marc. XIII, 31.) Quem vero apertiorem requiris Mundeburdem ad defendendum 136.0260A| specialiter principes vel ministros, quos ille Rex regum potentissimus [ supple posuit] in Ecclesia, quam nolite tangere christos meos? (Psal. CIV, 15.) Wiffam etiam quoddam vocant signum, quod qui regali habuerit dono, et alicujus invasu alicui subjacuerit damno, vindice defenditur gladio. Quod autem terribilius inveniri potest signum quam pontificale pedalum? Perspicaciorem quam desideras wiffam, quam eam quam capite gestant coronam? Stola vero, planeta, dalmatica, cingulum, caligae et sandalia quid tibi, etiamsi nil intus aliud intelligere valeres, nisi manifestissima divinae tuitionis pariter et venerationis, dum contra caeterorum consuetudinem eos his uti cernis, tibi produnt insignia? quae etiam tibi ne tuo judicio obvenerint, non nihil timeo, 136.0260B| dum tam vilipendi a te considero, ut magis praedari et occidi, quam his optes defendi.

13.

His contra tam perversissimum et inconvenientissimum etiam laicis judicium breviter praelectis, non te quem supra rogo consideres, cum [ subauditur episcopi] inter se quoque propria, si aliquid excesserint, habeant judicia. Vidistine unquam militem aut plebeium, qui ausus fuerit reprehendere, nedum judicare judicem palatinum? Denique satisfactum tibi jam esse poterat, judices eos [ id est episcopos] esse omnium, non solum hominum, sed et angelorum, apostatarum utique (I Cor. VI, 3). Sed ad inculcandum, ne volubilitate excedat animum diversarum curarum, iterum arbitror replicandum, aliquid etiam, quod forsan adhuc 136.0260C| aut ignoras aut dissimulas, adjiciendum. Noveris itaque quatuor futuros ordines in judicio; unum qui judicet cum Deo, alium qui per judicium liberetur a Deo, tertium qui per judicium damnetur, quartum qui jam judicatus ad nil aliud, ut credimus, aderit, nisi ut ipsa amplius piorum felicitate crucietur, ut in psalmo legitur: Peccator videbit, et irascetur (Psal. III, 10), et quod prae angustia spiritus sunt dicturi. Et ut hoc evidentissimis pandam exemplis, audi Dominum promittentem: Sedebitis, inquit, super sedes duodecim (Matth. XII, 28), id est in soliis apostolorum, non quidem solummodo duodecim illorum, sed et omnium ejusdem officii justorum. Et ne novum hoc et forsan a nobis aestimes conjectatum, audi ex his unum, sed jam tertium decimum, 136.0260D| quia post Matthiam, e coelo vocatum: Nescitis, ait, quoniam angelos judicabimus? (I Cor. VI, 3.) Frustra autem de sede hujus ordinis dubitas, cum apostolos eos, quantum et id agunt, esse scias, si tamen et idem te non fallit vocabulum, quia Graecum; et Psalmista concinat: Principes, inquiens, populorum congregati sunt 115 cum Deo Abraham (Psal. XLVI, 10). Congregati vero quid agant, exsultantes scilicet in gloria, laetantes in cubilibus suis, dicit in 136.0261A| alio idem psalmo: Gladii ancipites in manibus eorum ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis, ut faciant in eis judicium conscriptum (Psal. CXLIX, 6-9). Gladius si quis sit non intelligis, cum manus opera, quibus e judicio vindicta et increpatione victuri liberarentur, morituri damnarentur, dederunt; advertere possis, ut ait unus eorum jam gladium tenens, etsi non aperte vibrans. Aliis, inquiens, sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam (II Cor. II, 16); et Simeon praeter alterum scilicet sensum de Domino: Et ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum (Luc. II, 34); et Dominus ipse: Est qui accusat vos Moyses (Joan. V, 45); et 136.0261B| de apostolis: Ideo, inquit judices vestri erunt (Matth. XII, 27); et: Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae (Ibid., 41); et, Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Si vero, ut dixi, quis iste sit non intelligis gladius, interrogatus idem proferat Paulus: Gladium spiritus quod est verbum Dei (Ephes. VI. 17); et de ultima et praecipua superbia: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 8); et: Est sermo Dei vivus et efficax et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus (Hebr. IV, 12). Ancipites vero, id est, bis acuti quare sint; praeter istud quod modo est dictum, considera, quod et gehenna, id est duplex poena, illud vocatur judicium 136.0261C| conscriptum: Compedes vero et manicae ferreae (Psal. CXLIX, 9) duritia crudelitatis comparatae, satis in Evangelio habentur dicente: Ligate illis manus et pedes (Matth. XXII, 13). Judicantur ergo, vindicantibus et increpantibus justis, injusti manibus et ancipitibus, gladiis, quia hic nec opera eorum imitando attendere, sermonem vero non solum spernere, sed etiam multis persecutionibus et mortibus studuerunt insectari. Et quia hic manus et pedes sponte ligatos habuerunt a bono opere, merito invitae illic ligatae in aeterna erunt damnatione. Si pauci sunt, dicis, qui ad hoc erunt quandoque perventuri, dinumerabo, inquit, eos (Psal. CXXXVIII, 18); et forte propter Matthiam duodecim, aut propter Judam undecim, aut propter Paulum erunt tredecim, Super 136.0261D| arenam, inquit, multiplicabuntur (Ibid.). Considera quantos judices, et vide si sit leve inter tot unum vel increpare.

14.

Habes ordinem judicum, proferamus et per judicium [ subaudi ordinem] salvandorum: Beatus, inquit, qui intelligit super egenum et pauperem, in 136.0262A| die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL, 2). Da et per judicium damnandorum. Cum incaluerit, inquit beatus Job, solventur de loco suo (Job VI, 17), utique illo sinistro, perpetuo destinati supplicio. Hos duos ita sermo evangelicus 116 meritis uniuscujusque praemissis dividit, dicens: Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Quartum vero Psalmista praedicente dicendo: Ideo non resurgant impii in judicio (Psal. I, 5): ita et idem excipit sermo: Qui autem non credit jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III, 18).

15.

Operae pretium autem videtur malesanae hic cujusdam obviare sententiae, qui praesentibus quibusdam nec modice, proh dolor! eruditis episcopis ausus 136.0262B| est illud quod canitur in Ecclesia improbare, videlicet sanctos omnes cum Christo in aeternum regnaturos fore, asserens nec dicendum nec credendum aliquem praeter Deum in aeternum regnare, sed fatendum sanctos tantummodo cum illo gaudere; quasi et idem non sit cum Deo gaudere quod regnare, regnare quod vivere, vivere quod semper esse. In quo tantum infeliciter convaluit, ut ipsum, pro quo totum [ f. tantum] in praesenti laborat, tantae felicitatis dulcisonum a cantu Ecclesiae se praesente secreverit melos; quod quidem recte faceret, si singularem deitatem, ejus regnatum [ id est principatum], et potentiam, qua cuncta proprio quoque et singulari nutu creata, proprio quoque et singulari regit et gubernat imperio atque moderamine, ita pie venerando intelligeret, 136.0262C| ut gratuitae miserationi, quae ex vasis irae vasa facta misericordiae (Rom. IX, 22, 23), tanto ditat munere, quo non reges tantummodo esse et vocari, sed insuper Deos esse et dici ineffabili concedat benignitate, impie invidendo contraire timeret. Sed, o caeca caecorum, et dicentis scilicet et conniventium hac duntaxat in parte, et stultissima, si tamen defendatur, stultitia! Dum enim ex se homines Deum conantur metiri, putant et illum, ut se, invidere alieno profectui; quasi et illum, tanta coarctet angustia possessionis et potestatis, tanta autem dilatet magnitudo cupiditatis et ambitionis, ut quod alter assequitur, hoc sibi aestimet minui, cum omnia solus possidens, thesaurarium [ id est thesaurum] ita aequo moderatu contineat suum, ut 136.0262D| nec exhauriri valeat nec cumulari; potestas vero ejus nec deficere in aliquo, nec proficere queat omnino, licet omnia ipse pro sui placito naturarumque et causarum consentu et cumulet et exhauriat, quibus vult profectum, quibus vult adhibens defectum, immutabilis in se mutabilia continens, sub 136.0263A| se ita illuminanda ex se illuminans, cum sibi nil luminis detrahat, ut et ipsa luce [ f. lux] vocari rite et benignissime concedat: quod et de regibus jam dictis satis ipse intelligere poterat, videlicet ut illum et sciret et confiteretur essentialiter fore Regem regum, sed institutorum, sicut est Lux luminum, sed illuminatorum.

16.

Verum ut ad ipsum erroris auctorem nostrum 117 jam vertamus sermonem, dic mihi, rogo, hoc aut dicens, aut tacendo consentiens, aut quod multo pejus est, astipulando confirmans, apostolicis refragaris testimoniis? Nullo modo, inquis. Quid itaque in tam aperta ejus sententia inesse reris arcanum, ubi dicit: Si compatimur et conregnabimus? (II Tim. II, 12.) Quid cum in Apocalypsim Joannis 136.0263B| finitum pro infinito accipiens, legis: Regnabunt cum ipso mille annis? (Apoc. XXIII, 6.) Quid daturum eis, quibus in judicio dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34), nisi idem, ut conregnent, regnum? Quem enim regum terrenorum illud, cum praefecturas et praedia vel alia hujusmodi ad partem regni suis distribuant pertinentia, dicere nisi cum conregnaturo aut certe successuro audis filio? Aut vero propter judicatum in sessu duodeno etiam regnantum praedictum nequis intelligere numerum? Cum vero in psalmo audis: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8), quos consortes intelligis, nisi conregnantes? In eo vero quod angelum Mariae dixisse legis: Regnabit in domo Jacob in aeternum (Luc. I, 136.0263C| 33), quid, quaeso, intelligis? An aestimas divinitati illius, qua coaeternus et consubstantialis Patri ubique sine initio et sine fine regnat, aliquod non ante habitum, et quod praeter ubique esse possit alicubi regnum promissum; et non potius humanitati illius, qua in tempore pro nobis est indutus, a divinitate, quae una illi cum Patre est, attributum, ut scilicet regnet in domo Jacob (Luc. I, 32), id est, in regno Ecclesiae, quod ex eo coepit ex quo natus est ipse, vel ex eo quod tribunal crucis dignatus est nostri causa ascendere, Psalmista (dum clamat) testante fidelibus Christicolis: Dicite in gentibus (Psal. XCV, 10), Quia Dominus regnavit a ligno, id est a crucis ascensu, futurum [ subaudi quod regnum], sine fine, cum eodem utique Jacob in aeternum, hoc est, capite 136.0263D| cum corpore? An tu aliter sentis; et putas etiam temporarie, cum nec possit vivere sine membris aliquid [ f. aliquod] caput posse regnare? Aut forte de ipso dictum esse non recolis: Cum corpore suo quod 136.0264A| est Ecclesia? (Rom. VIII, 17.) Itemque: Si autem et haeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi? Et cujus, quaeso, haeredes rei nisi regni? Postremo cum in oratione ab ipso tibi tradita dicis: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10), quid rogo petis? An ut jam maturet regnare, qui nunquam creditur non regnasse? An, quod est verius, ut cum ipso merearis regnare adoptione non genere, munere non proprietate, dono non debito, concessione non parilitate, gratia non essentia, pietate dantis non comparatione aequalitatis? Nempe ex ejusdem 118 de mansionibus (Joan. XIV, 2), et Apostoli de stellis differentias (I Cor. XV, 41) quasdam facientes possumus veraciter dictis colligere, non solum ipsum, cui essentialiter idem est semper regnare quod vivere, 136.0264B| longe incomparabiliter adoptatis praestare regibus, sed etiam inter ipsos regnantes non parvam regnandi distantiam fore. Desine ergo, fili, hanc tuam non quidem sententiam, sed maximam tueri inscitiam, ne illorum in numero inveniaris aliquando, qui Deum dum defendere nituntur, offendunt. Vindica quin potius et tu moribus dignitatem tuam, ne tantam perdas praerogativam. Inaniter enim hoc in oratione rogas, si illud adipisci, dum etiam desperas, non desideras; cum nec patrem illum aliter tuum esse, nisi et inaniter, dicas.

17.

Ad te vero isto relicto reversus, cum quo mihi jam sermo de non parvo est negotio diutius; considera, rogo, dum summus pontifex a nemine nec reprehendendus, quanto minus quilibet eorum flagellandus, 136.0264C| carceri mancipandus, fame et siti, frigore et nuditate caeterisque afflictionum generibus tormentandus? Unum etiam precor ut attendas, et ex te ipso perpendas. Si haberes aliquem servum negligentem quidem, quem tamen tanto amore excoleres, ut in aliquo locorum tuorum secunda post te sede, secunda auctoritate, secunda poneres potestate, videlicet ut quidquid tibi agendum, tibi decernendumque committeres, quidquid statuisset firmares, quidquid destituisset destitueres; benedictus ab eo, a te quoque benediceretur, maledictus malediceretur, cui tua jura, tua insignia, thronum, sceptrum, purpuram, ipsam etiam concederes coronam; nomine etiam tuo appellandum decerneres; postremo quoque nil tibi residui nisi ipsam essentiam, regimen, atque gubernationem 136.0264D| qua ipsum cum commissis regeres et gubernares, et quod quidquid ageret, decerneret, statueret, definiret, tua, non sua potestate faceret: inter haec aliquid eum ab aliquo conservorum 136.0265A| excedente comprehensus, te inconsulto, licet praesente, ab eo injuriaretur, carceri daretur, fame, siti, geluque necaretur, opprobriis et derisionibus et contemptui, quod gestaret, nominis afficeretur: quid ergo, bone rex, pie princeps, in hujusmodi tibi agendum decerneres negotio? Scio, ais, quid agerem; sed non est iste Deo tam charus quam dicis. Quid, inquam, nosti? Nonne vides eum solio, sceptro, corona, purpura, ipsoque nomine satis praeclue insignitum? Ego, inquis, eum insignivi. Tu? qualiter? Potuistine dare quod nec audes 119 contingere? Valuisti concedere quod etiam cogeris adorare? Fuitne unquam in tua potestate, quod tam altius nunc est supra te? Mirabile ergo quod tibi tulisti, alteri tribuisti. Sed desine hoc vel cogitare. Nam si potuisses 136.0265B| dare, poteras utique et auferre. Nunc vero cum rebus spoliare, patria pellere, exsulare, carceri tradere, luminibus orbare, excoriare, exmembrare, ad ultimum in tui ipsius praejudicio eum valeas occidere; nomen autem illud, sceptrum illud, coronam cum purpura, illam benedictionem, illam potestatem ligandi te ipsum, etiam a quo ligatus tenetur, solvendique illam, judicium illud, principatum illum, angelicatum illum, apostolicatum illum, pontificatum illum, regnatum illum, pastoralitatem illam, postremo (quod his omnibus est praestantius) unctionem et dealitatem illam non possis tua vi, tuo judicio, tua auctoritate, tua tollere potestate: agnosce multum supra te esse, quod tantum ipso Deo vides propinquare, ut nisi ab ipso auferri, ab ipso valeat tribui, 136.0265C| ab ipso in sui consortio mereatur ita insolubillime asciri, ut a nullo se intacto valeat tangi. Nam illa omnia, quae, ipso licet nolente, dum tam terribiliter interdicit, sed tamen permittente, ab homine eis [ id est episcopis] possunt infligi, licet maxima injuria sit Dei, maxima miseria inferentis, inaestimabilis tamen gloria ejusdem est ordinis; quod testantur illi qui ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41).

18.

. . . . . graviter contra dantem erexit, dum tam immaniter illum offendit; quid ad te? Quia meum, inquis, turbavit regnum, concitavit praelia, praedas innumeras exercuit. Non puto, inquam; at vero dicamus, fecerit, dicamus tibi morem gerendo 136.0265D| pro, libitu tuo. Sed, o utinam! postquam eum captum in tua habuisti potestate, Deo permittente, quanquam nolente (neque enim fas est fautorem eum esse eorum, quae ne fierent interdixit, dici vel credi) recoluisses illum dixisse omnibus, cum praecipue tibi: 136.0266A| Quicunque honorificaverit me, honorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles (I Reg. II, 30); et illud: Dedit ei Deus locum: at ille abutitur eo in superbiam (Job XXIV, 23); et de quibusdam: Averteruntque oculos suos, ut non viderent coelum, neque recordarentur judiciorum justorum (Dan. XIII, 9.) Susurrasset quoque tibi Sapientis illud dicentis hujusce proverbium: Bis vincit, qui se in victoria vincit, et iracundum qui vincit, hostem superat maximum. Itemque: In vindicando criminosa est haereditas. Alterius quoque hujusmodi: (Cic. pro Marcel. ) « Animum vincere, iracundiam cohibere, victoriam temperare, adversarium non modo extollere jacentem, sed etiam amplificare ejus pristinam dignitatem, haec qui facit, non ego eum summis viris comparo, sed simillimum 136.0266B| Deo judico. » Ridiculum econtra, juxta 120 eum qui supra, odio nocentis innocentiam perdere. Occurrisset etiam animo factum David, quomodo persequentem se Saul, sibi a Deo traditum inveniens, et a suis ut eum feriret suasus, noluerit; potiusque dixerit: Propitius mihi sit Deus, ne extendam manum in christum Domini (I Reg. XXVI, 11). In quo primum notavisses, quod propitium sibi fieri Deum postulaverit, ne faceret quod ipso locum ei dante juste facere poterat. Vae enim ei, qui secundum Psalmistam dimittitur voluntati suae (Psal. LXXX, 13); cum corruptos et abominabiles (Psal. XIII, 1) utique Deo quosdam in studiis suis factos alibi notans Scriptura dicat: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30); et: Sunt viae quae 136.0266C| videntur hominibus rectae, quarum finis usque in profundum inferni demergit (Prov. XVI, 25); et desiderent quidem plerumque nonnulli, quod malo suo exauditi solent accipere. Unde quidam satis lepide: Nil tam insanum, inquit, quam id desiderare, per quod possis perire. Alius item scilicet facete, quantum ipsa Sapientia docente: Si miserum est, ait, voluisse prava, potuisse miserius est. Job autem: Abundant, inquit, tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ille omnia dederit in manibus eorum (Job XII, 6). Unde autem praedones, cum Deus dederit, nisi quod, Deo permittente juste, isti ad praedam exarserunt injuste? Unde audacter provocant, nisi ex eo, unde eis Deus locum, aut propter castigationem, aut propter poenam delinquentium dedit, aut certe malo illorum, 136.0266D| ut scilicet sibi relicti, nec a medico prohibiti, edant unde necentur: bibant calicem furoris Domini, unde inebriati gravius corruant in aeternum perituri; exaggerent crimina, unde major eis accendatur gehenna, apposita semper iniquitate super iniquitatem 136.0267A| eorum (Psal. LXVIII, 28), dum scilicet maligna voluntas eorum nequissimum pervenit ad effectum, ut non intrent in justitiam Dei, sed deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Ibid., 29). Paupere et dolente a salute Dei suscepto, ut magnificet eum in laude, et laudet nomen ejus in cantico (Ibid. 31). Unde ergo, ut dixi, Dei iram provocant, nisi unde Deo quamvis secretissimo consilii sui disposito permittente, locum accipientes, omnia quae ira, cupiditas, vel superbia eorum dictat, agunt, nec permittentis justitiam verentes, nec pietatem pensantes, nec ancipitem Dei gladium metuentes, nec respectum super afflictionem miserorum considerantes, postremo ne vel suimet consideratione aliorum miseriis condolentes, neque prophetici illius improperii reminiscentes, 136.0267B| quo sub persona impiae Babylonis talibus Dominus exprobrat, dicens: Iratus sum super populum meum; contaminavi haereditatem meam, et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, et recordata es novissimi tui (Isai. XLVII, 6); terribiliterque post aliquanta concludentis: Veniet, inquiens, super te malum, et nescies 121 ortum ejus; et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare. Veniet super te miseria, quam nescis (Isai. XLVII, 6), caeteraque, quibus nescio, utrum, quid terribilius queat inveniri?

19.

Quod si, ut ad David redeamus, more . . . . usitatissimo respondens [respondeas], magnae quidem patientiae illud exemplum [ subaudi Davidis] fuisse, sed hodie ista non competere; respondeo 136.0267C| quia magis hodie competit talia quam tunc: tunc enim juste licebat ulcisci, modo nec irasci (Matth. V, 22). Hoc, inquis, ideo quia dominus suus fuerat, egit. Tu, inquam, ideo quia pastor tuus, propheta tuus, angelus tuus, judex tuus, Deus tuus fuerat, convenientius fecisses. Verum si altius quid in hujusmodi facto velis rimari, scias David te in isto turbato, ut dicis, regno injuriam tuam significasse; Saul vero unctum quidem, sed justi persecutorem, praepositorum in Ecclesia, sed negligentium ordinem. Saul itaque purgat ventrem (I Reg. XXIV, 4), cum quilibet eorum de se malae opinionis elicit fetorem. Dolet David se oram chlamydis ejus abscidisse (Ibid., 6), quia valde metuendum est cuilibet. . . . . . etiamsi sit et ipse unctus ut David, vel 136.0267D| in extrema actione reprehendere quemlibet Hebraeorum. Regale autem nostrum esse sacerdotium (I 136.0268A| Petr. II, 9), et Petri testimonium, et millia approbant testimoniorum. Quod denique testimonium alio festinans ponere non proposueram, sed quia se ultro obtulit, abjici nullomodo potuit: forsan nec minus alias sui opportunitate valebit.

20.

Verum potest fieri, ut per totum ita se rem non habere, ut dicis, inveniamus, si ventilemus discussius. Videor enim mihi optime intelligere quid desiderares. Lupus enim cum sis ipse, pastorem timidum canemque mutum velles invenire. Et cum Ecclesiae sis publicus praedo, contradictorem inveniri velles nullum. Sed, o importabilis sarcina! et ubi erit: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, digni sunt morte? (Rom. I, 32.) Ubi quod dicit alibi idem: Quicunque voluerit amicus 136.0268B| saeculi hujus esse, inimicus Dei constituitur? (Jac. IV, 4.) Ubi illud Psalmistae: Si videbas furem, currebas cum eo (Psal. XLIX, 19), id est, consentiebas ei? Haec, 122 ut opinor, causa fuit dissidii; haec nota, quod ingeris, criminis; quod videlicet tu res omnes volebas tenere Ecclesiae, eum vero mercenarium tui, non pastorem gregis esse Christi; hocque sibi displicere aliquo resistendi monstravit genere, regem te ipsa etymologia pensus ubi recte ageres, furem ubi sacrilegium perpetrares. Caeterum quidquid factum sit, quidquid perperam contigerit (ita enim sermo est agendus, ceu factum fuerit et contigerit) quod ne fiat et contingat, interdicere labor hic noster contendit: nunquidnam non debuit auctor facti judicio canonum prius legitime 136.0268C| examinari, et si legaliter fuisset convictus, ipse suae damnationis testis, judex et censor effectus, non jam damnaretur ut episcopus, sed eo, si ita se lex haberet, deposito, et alio Ecclesiae substituto, et iste poenas, si velles, juste lueret pro commisso, et tam sacratissimum ministerium non violaretur in aliquo, et Ecclesia mater per tam diuturni temporis spatia, tam nimia deperditione suorum filiorum non sustineret praejudicia? Ubi enim, quos uno saltem paschali tempore eadem debuit parere, filii, ipsa vidua, ut ita dicam, sine consortio tanquam viri existente matre? In animo excedit dictum: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6); cum et in primordialis virginitatis commendatione primi hominis prophetiam exponens Apostolus 136.0268D| dicat: Sacramentum, inquiens, hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). 136.0269A|

21.

Cui vero (dicamus) imputabitur, quod tanta multitudo, quae pie per gratiam Christi liberata, regna debuerat intrare coelorum, impie derelicta cumulavit infernum? Nam, ut ad ipsum, de quo superius satis prolixus est sermo habitus, modicum quid a proposito digressi redeamus, quorumdam (proh dolor!) relatu cognovimus, quod eodem quo [ subauditur episcopus] absens fuit paschali tempore, cum baptisterium non fuisset (chrisma deficiente qui daret) in eadem ecclesia celebratum; tanta clades in civitate contigit infantium, et hoc solummodo non baptizatorum, quantam nullus meminit unquam priorum: 123 ita ut passim per domos a matribus non quidem sponte suffocati, unum totius civitatis facere possent (si tamen timor [ Vulg. timore, male ] 136.0269B| Dei eodem ullus esset in loco) lamentum, pro vindicta divinae animadversionis lugentibus aliis, aliis tam temporalem, quam aeternam et natorum et genitricum mortem plangentibus. Quid igitur super hoc (dicamus), judex ille dicturus est, cum venerit terribilis, qui primum venit quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10), mitis nisi se frustra, quantum ad ipsos spectat, venisse frustra illos quaesiisse, nescio quo, ipse viderit (si tamen ita catholice, metaphoricos [ id est metaphorice] scilicet, dici possit) [ subaudi se] abscondente, ne inveniri et salvari possent. Frustra actionarios, qui eos unde colligerent, constituisse; frustra sanguinem suum pro eis dedisse conquerendo clamabit. Esto episcopus deliquerit, quilibet [ id est infantium] 136.0269C| eorum quid deliquit? Christus in quo aliquem, ut hoc pateretur, laesit? Ecclesia quid commisit? Quod si peccato delinquentis exsulati imputandum censes, bene consentiamus: tamen nec tu (auctorem autem facti alloquor) Dei judicium evades, imo tanto majus duruit quod senties, quanto de ejus injuria tuam visus es vindicare: cum ille te suo exemplo (utpote qui propter multa similia, si tamen posset aliquid huic inveniri simile, quod diatim committis, te adhuc patienter etiam in isto ut resipiscas spectat [ f. exspectat]) monet, non solum ut in illum causam non referres, sed ut nec fratri malum pro malo (Matth. V, 44), quin magis bonum pro malo rependeres, ut filius tanti Patris esse merereris; quod quia refutasti, vide cujus filius 136.0270A| (cum nonnisi duo patres, sicut nonnisi duae sint generationes) merearis vocari. Forsan autem, ut et hoc aditum [ l. addatur], super eo consultus respondere tibi propheta potuerat Eliseus: Non, inquiens, percuties, neque enim eum coepisti, gladio, aut arcu tuo, ut percutias (IV Reg. VI, 22). Quid autem in illo supplicio quod tu illi juste quidem secundum te, injuste autem et Deo penitus exsecrabili, saeculoque Christiano penitus injusto ordine, quantum ad officium [ subauditur episcopale], intulisti, Deus indulserit; sicut latroni in cruce (Luc. XXIII, 43), et quibusdam aliis legimus contigisse, qui pro criminibus dati suppliciis, Christi gratiam in ipsis meruerunt tormentis: nunquidnam putas et Deum tantum sui regni dispendium relinquere impunitum? Num si 136.0270B| quid iste deliquit, tu injuriis 124 emendasti? Quod tu agis cujus judicio committis? Nempe Deus, ut in Job habetur, nil inultum abire patitur (Job XXIV, 12). Ipse quoque, etiamsi tu errare velis, et quasi dissimulando abscondi, ut dicit Apostolus, non irridetur (Gal. VI, 7). Nunquam vero scelus scelere vindicandum testatur Sapientis proverbium. Perturpe est enim quod objicitur in objiciente cognosci, et scelestum a scelerato damnari. Tantis igitur tamque terribilibus sententiarum tonitruis ipsam judicii tempestatem, quae in turbine veniet, praeeuntibus, non solum experrectus, sed et perterritus, ab afflictione cujuslibet ecclesiastici, licet minimi, licet negligentis, contine quaeso vim, linguam et manus; ne forte Deo per te illos, ut jam alios [ subauditur 136.0270C| corrigit] per alios, corrigente eruditi, stent et illi cum aliis in magna constantia adversum te, qui eos angustiasti (Sap. V, 1), tuque cum tuis gemens prae angustia spiritus, seroque poenitens, incipias dicere illis te judicantibus districte: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii (Sap. V, 3). Haec tibi quantum ad rem breviter, cum possem infinite, volui demonstrare. Et si ignarus horum in hoc nefandissimum et singularis contra Deum rebellionis facinus incurreres incautius; poenas ego pro tui perditione luerem, quandoquidem alia [ supple crimina] minoris valde periculi pandens, dum istud tacendo recusarem interdicere, viderer sparsisse.

22.

Sed ut ad aliquem horum, quos nunc Boreae divisimus, tetrarchiam satis strenue novi gubernare, 136.0271A| haec cuncta referam; otiose me ista praelibasse puto, in quantum te Christianissimum fore conspicio, nec tyrannide imperium, nec potestatem insania commutavisse. Tantos etiam tales et tam maximi numeri sciam [ l. scio] adhuc in Ecclesia doctores haberi, ut si, quod absit, . . . . . . impellereris hujusmodi, ab his satis valeres coerceri. Vae enim ipsis, si aut te, Deo posthabito, tantum timeant, cum ejusdem qua illi conditionis, ejusdem sis pulveris, nihilque nisi permissus possis; potestatis autem auctoritate ab eis diu multum supereris: aut in tantum odio habent, cum sis eorum tu ovis, filius, defensor, advocatus, atque patronus, et forsitan (quod adhuc licet ex malo est amplius atque onerosius aliquo eis sacramenti 136.0271B| genere confoederatus: cum veracissima illa sit Clementis papae sententia, quia Unicum negligere non minus 125 est quam odisse. Et verissime: Qui enim, ut ait sapientium quidam, succurrere perituro potest, dum non succurrit, occidit. Vae etiam adhuc eis imminet deterius, si cum sint canes ad hoc Domini praepositi ovibus (Isai. LVI, 10), ut eas latratu a luporum defendant semper incursibus adeo obmutuerint, ut non solum easdem defendere [ supple negligant, vel aliquid simile ], sed etiam unum quemlibet suorum, licet debilem et inutilem, omnigenoque aegritudinum genere confectum, nulli etiam usui penitus aptum, tamen eorum consortem, canem quoque et pastorem vocatum, permittant ore pessimi et inauditi generis silentio infelicissime per quemdam ejusdem 136.0271C| ordinis obturato, coram suis a quolibet strangulari; cum veracissime sit dictum in causam ejusdem negotii: Mortem languenti, qui cum potuit non abstulit, inflixit. Nam si tanta hodieque, ut jam fecit [ f., fuit], fervesceret rabies, nonne debuerant hac occasione pro fratre, imo pro Christo, suas sponte gladio submittere cervices? Nunc vero cum tam clementissimae quivis nostrum sit lenitatis, tam obedientissimae Deo voluntatis, tamque affabilissimae hominibus benignitatis, ut quibuslibet precantum precibus liberalis, firmum praebere non moretur assensum, magisque ignorantia quam malitia in quempiam proruat lapsum: quod, rogo, 136.0272A| excusationis sibi obtendere valeant velum, nisi quod videntur omnino seipsos negligere, dum sibi non prospiciunt: dumque te forsitan proditum iri, quandoquidem sinunt, cupiunt, semetipsos interficiunt? Nempe audeo incunctanter dicere, nec in eo mihi videor errare, quia nullus consilium, consensum, vel adjutorium in hujusmodi labendi crimine tibi valet, vult, aut audet tribuere, nisi qui Deum aut non novit, aut negavit, aut vitae, regni, atque honoris tui, praesentis scilicet et futuri, proditor esse velit, vel etiamsi nescius sit, aut [aut hic abundat ] sacramentum, quod tibi fecit, aut non intelligit aut non recolit, dum illud tam perverse negligit: Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat (Psal. XLIX, 22). 136.0272B|

23.

Tu vero, bone rex, Christianissime princeps, dum te ab istis similibus prudentissime caveris respectu illius, a quo quotidie prosperis ad vota successibus attolleris, debella post haec hostes, conserva cives. Accipe, si accipis, ab extraneis; da tuis; et ut minaris [ id est emines], et quorum uteris saepius obsequiis, perpende. Etiam nomen in Graeco officiale [ f., officium] tuum, et inter Graecam Latinamque illud interpretando 126 formam agnosce, te populum portare debere; non premere. Esto superbis erectus, humilibus vero submissus, mitis cunctis, affabilis universis, discretus, munificus, moderatus, potentiam propter utilitatem cogitans, propter timorem dissimulans. Audi sapientiam dicentem: Misericordia et veritas custodiunt regem. Itemque: 136.0272C| Tolle impietatem de corde regis, et roborabitur clementia thronus ejus (Prov. XX, 28). Cui illud quoque vulgare videtur concinere, quia non debet habere potestatem, qui non habet patientiam. Dilige itaque, juxta cujusdam sapientis dictum jure, bonos, et miserescere malis. Res enim, secundum alterius proverbium, optima est, non sceleratos exstirpare, sed scelera. Eleemosynas non solum assidue, ut alii, sed continuatim facito. Dicerem etiam tibi, sed timeo ne succenseas; sed tamen facias necne, non audeo reticere. Vereor enim, quod in Evangelio audivi pridie: Qui me erubuerit et meos sermones, et hunc filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et 136.0273A| sanctorum angelorum (Luc. IX, 26). Quid est, inquis, quod dicere cupis? Vide, aio, unde facias eleemosynas, quibus, cur, qualiter. Unde: hoc est, ne alii tuleris: Qui enim offert sacrificium ex substantia pauperis, sic est quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. XXXIV, 24). Nam etsi de mammona iniquitatis juberis amicos facere (Luc. XVI, 9); non hoc ideo, ut alii auferas inique, quod alii tribuas benigne; sed ut noveris divitias, undecunque fiant [ f. sint] collectae, de iniquitate procedere. Omnis enim, ut ait Hieronymus, dives, aut iniquus, aut iniqui est haeres. Iniquum est enim, ut quod Deus omnibus contulit generaliter, quidam congregent singulariter. Aut iniquus ergo si congregat, aut iniqui haeres, si congregatori succedit. Lucrum autem sine 136.0273B| damno alterius fieri non posse et vetus proverbium et quotidianum approbat experimentum. Et ideo mammona iniquitatis divitiae appellantur, quia qui eas colligunt suadente spiritu philargyriae, quae Punice illo vocantur nomine, injuste omnium generalia sibi faciunt specialia; sicut econtra de dispergente et dante pauperibus dicitur, quia justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CX, 3). Quibus facias? id est, primum tuis, inde universis. Quid enim affert [ f., refert], quod tuum bubulcum nudum dimittis, alterum vestis? Cur facias? id est, primum pro debito; dispensator enim es eorum quae tibi contulit, imo commisit Deus; et ideo multa commisit, ut plurimum eroges; deinde pro statu et pace regni tui: hinc demum 127 pro praeteritis et quotidianis 136.0273C| et tuis et tuorum facinoribus; quia multa tui audacia, tui auctoritate, tui obtentu contra rem aguntur a tuis, quae tu etiam nescis. Periculosa enim est, ut ait quidam, domus sarcina, et ipsi Domino vehementer onerosa, si moribus vitiosa sit familia. Unde ille rex potentissimus, fortissimus, justissimus, temperantissimus, prudentissimus, sanctissimus, quem tu quoque debes imitari, clamabat: Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo (Psal. XVIII, 13, 14). Ecce quantum istud metuebat delictum, quod vocabat maximum. Ut enim ante nos est dictum, quidquid a te procedit, in te recurrit; quidquid etiam a discipulis delinquitur, ad magistrum 136.0273D| respicit. Postremo, ne securitate eleemosynarum futura et quotidiana criminosa etiam velis admittere, 136.0274A| sed praeterita deleas, praeterita vel futura caveas. Futura autem dico, non quae velim ut veniant, sed quae evenire nisi caveantur poterunt. Quod alterius quam mea, quae nulla est praeter officium, auctoritate tibi suggerere malo; siquidem etiamsi illud digne depromere valerem, non a te libenti animo percipi scirem. Difficile enim, docente Gregorio, esse scio, ut quamvis recta praedicans, qui non amatur, libenter audiatur. Adsit ergo hic augustae recordationis ille Aurelius, aures tui cordis decachordis suis mulcens modulatibus (AUG. serm. IX, c. 11): « Exercete, inquit, vos in misericordia, in eleemosynis, in jejuniis, in orationibus: his enim purgantur quotidiana peccata, quae non possunt nisi subrepere in animam propter fragilitatem humanam. Nolite illa contemnere, 136.0274B| quia minora sunt; sed timete quia plura sunt. Attendite, fratres mei, minuta sunt, non sunt magna. Non est bestia quasi leo, ut uno morsu guttur frangat, sed et plerumque et bestiae minutae multae necant. Si projiciatur quisque in loco pulicibus pleno, nunquid non moritur ibi? Non sunt quidem majores, sed infirma est natura humana, quae etiam a minutissimis bestiis interimi potest. Sic et modica peccata: attenditis quia modica sunt, sed cavete quia plura sunt. Quam minutissima sunt grana arenae: si arena amplius in navi mittatur, mergit illam ut pereat. Quam minutae sunt guttae pluviae; nonne flumina implent, et domos dejiciunt? Ergo ista nolite contemnere. Sed dicturi estis: Ecquis potest esse sine istis? Ne hoc dixeritis, quia vere nemo 136.0274C| potest. Deus misericors videns nostram fragilitatem, posuit 128 econtra remedia. Quae sunt remedia? eleemosynarum, jejuniorum, orationum. Ipsa sunt tria; ut autem verum dicas in oratione, perfectae implendae sunt eleemosynae. Quae sunt perfectae eleemosynae? ut ex quo tibi abundat, des ei qui non habet, et quod, vel cum te laedit aliquis, ignoscas illi. Sed ne putetis, fratres, quia facienda sint quotidie adulteria, et eleemosynis quotidianis mundanda. Ad ea scelera majora non sufficiunt quotidianae eleemosynae, ut ea mundent. Aliud est ubi mutes vitam, aliud ubi toleres vitam. Illa mutanda sunt, ut si moechus eras, jam non sis; si fornicator eras, noli fornicari; si homicida, noli esse homicida; si ibas ad mathematicum, vel ad caeteras pestes sacrilegas, 136.0274D| jam desine. Arbitraberis haec, nisi fieri desinant, quotidianis posse eleemosynis mundari? Illa dico 136.0275A| quotidiana peccata, quae aut per linguam facile committuntur, ut est verbum durum, aut cum labitur quis in risum immoderatum, aut in hujusmodi nugas quotidianas. In ipsis etiam concessis peccata sunt. Cum ipsa uxore si exceditur concumbendi modus procreandis liberis debitus, peccatum est. Ad hoc enim ducitur uxor, quod et tabulae indicant, ubi scribitur, liberorum procreandorum causa. Quando tu uti uxore amplius quam necessitas procreandorum liberorum cogit, volueris, jam peccatum est; et ipsa talia peccata quotidianae eleemosynae mundant. In ipsis etiam alimentis, quae utique concessa sunt, si forte excedis modum, et amplius accipis quam necesse est, peccas. Quotidiana sunt ista quae dico: tamen peccata sunt, et non sunt levia; 136.0275B| quia vero quotidiana sunt et plurima, timenda est ruina multitudinis. Talia peccata dicimus, fratres, quotidianis mundari eleemosynis. » Item post aliquanta. Quanta donatis histrionibus, quanta donatis venatoribus, quanta donatis turpibus personis, qui vos occidunt? Per ipsas enim exhibitiones voluptatum interficiunt animas vestras; et insanitis quis plus donet. Si insaniretis quis plus servet, non essetis ferendi. Quis plus servet insanire, avaritiae est; quis plus donet insanire, profusionis est. Nec avarum te Deus, nec profusum te vult. Collocare te vult quae habes, non projicere. Certatis quis vincat in pejus, non datis operam quis sit melior: atque utinam non daretis res vestras, et diceretis: Christiani sumus. Ad favorem 136.0275C| populi projicitis res vestras, contra jussa tenetis res vestras. Ecce non jubet Christus: rogat Christus, 129 eget Christus. Esurivi, dicit Christus, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 42). Egere voluit propter te, ut haberes ubi seminares terrena quae dedit, et meteres vitam aeternam. » Videtis, fratres mei, Christi misericordiam. Deo gratias, quia pericula mortifera viventes audistis. Nemo vos fallat, odit ista Deus, vindicat ista Deus.

24.

Eia, optime princeps, quis tibi hodie ista dicere auderet? Nempe, si ego dixissem, aut degenerem vel bacularem appellares, aut insanire me diceres: ipsos etiam bromios nequirem ferre tuos; eorum in me convicia nulla caperet mensura. 136.0275D| Verum hujuscemodi fuit antiquorum constantissima severitas, quos mira comitabatur sanctitas; dum purissima afflaret veritas, ferventissima accenderet 136.0276A| charitas. Cum talibus quoque res agebatur, qui ne irascerentur nil omnino metuebatur; dum illi sibi in talibus consuli omnimodis gratularentur, sicut clementissimae recordationis imperator sub hisdem temporibus egit Theodosius . . . . . (Hist. tripart. l. IX, c. 30) ut impleatur quod per prophetam dictum est: Disperdet Dominus caput et caudam incurvantem et refrenantem in die una (Isai. IX, 14). Nemo invenitur, sicut nec in docentibus mendacium, ita nec in conventu longaevorum, qui tuum tibi audeat monstrare, saltem aliquo ut Natham David ingenio, periculum (II Reg. XII, 15); cum non sis, quod Deus omnino avertat, filius Belial, ut nemo tibi possit loqui, neque in eorum, Deo gratias, te sciam currere velle numero, de quibus dicitur quasi 136.0276B| de uno: Considera opera Dei, quia nemo possit corrigere quem ille despexerit (Eccle. VII, 14). Ideoque timendum est, ne ad euge perpetuum comparandum in illo examine, nullius pene istius aevi alloquatur actio Domino dicens: Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Ps. CXVIII, 46); manifestato illorum peccato; a quorum te Deus separet consortio, qui dixerunt Domino Deo: Recede a nobis (Gen. XXVI, 16), dum praedicatoribus scilicet non obaudierunt ejus appropriare cupientis, et inambulare, et habitare, et cohabitari, ut esset illorum ipse Deus, et ipsi ejus populus desiderantis. E quibus duobus, ut evadas alterum, ut nanciscaris (alium), perexpediamus quod de eleemosyna coepimus, ut ita demum de caeteris ad id pertinentibus 136.0276C| te copiosissime instruamus.

25.

Vide qualiter facias, hoc est humiliter, non superbe, ne tibi contingat cum Pharisaeis audire: Amen dico vobis, recepistis mercedem vestram (Matth. VI, 2). Quid enim debet quis superbire de eleemosyna, cum etiamsi fieri posset, (Jacobo Joanneque non posse fieri testantibus, quorum unus: In multis enim, ait, offendimus omnes; alter . . . . . [Jac. III, 2] ) tamen non sua est, quam largitur, 130 pecunia. Ideo enim justitia vocatur et non misericordia, quia ejus est quae datur pecunia, qui praecipit ut agatur eleemosyna: quam si fideliter erogas, pro justitia coronaris; si avare retines, pro justitia damnaris; si arroganter tribuis, de fraude judicaris. Fraus enim est rem commissam non ad committentis, sed ad 136.0276D| proprium libitum, ad proprium redigere, vel dispergere favorem. Quod si [ subaudi eleemosyna] pro 136.0277A| peccatis agitur, [ supple et] exinde superbitur; tale est, ac si quis aegrotus substantiam suam in medicos effundat, atque in phrenisim actus, quod aegrotando ad hanc devenerit necessitatem, gaudeat, . . . . . quod necessitas, imo insania est, deputet; cum melius illi esset, ut sanus suas divitias possideret, quam infirmus perderet.

26.

Nec hoc me ideo autumes dicere, quod velim in aliquo nomine opera levigare, quasi astruens meriti nullius esse pro peccatis eleemosynam facere. Non hoc astruo; quin potius pro posse contra venio. Quod enim majus peccatori meritum, quam beatitudo, quae paratur indulgentia peccatorum? Beati enim, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI, 1). Non perdit itaque 136.0277B| substantiam, qui pro peccatis agit eleemosynam; cum, ut juste videri potest, ideo eam [ refert ad substantiam] susceperit, si tamen non malo aliquo, sed eam acquisivit labore vel ingenio; at vero fecerit [ subaudi eleemosynam]; nec tamen et in hoc illius deest misericordia, qui quaerit, et salvum facere quod perierat venit (Luc. XIX, 10). Adest enim regula talium magnus ille gratia, licet pusillus statura, Zachaeus; adest, inquam, clamans, sed inspiratus: Ecce, inquit, Domine, dimidium bonorum meorum do pauperibus; et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8). Sed quis novit, inquis, utrum hoc facto placuerit? Subjecit evangelista dicens: Ait autem Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae 136.0277C| (Ibid., 9), imitatione utique, non genere Sicut enim Abraham Dei praecepto reliquit Chaldaeam (Gen., XII), ita iste Dei dilectus abdicavit avaritiam. Non perdit, inquam, substantiam, qui pro peccatis facit eleemosynam; imo ex ipsa acquirit veniam, per Dei gratiam exstinguit sibi gehennam, et praeparat vitam aeternam. Perdit autem substantiam, qui dat propter vanam gloriam: imo acquirit sibi poenam, et Dei iram: poenam propter fraudem; iram, propter superbiam. Fraudem quam? Illam, quam jam diximus, rem commendatam usurpando ut propriam, et ad suae elationis dispergendo libidinem, cum utique hoc facto nil aliud, ut omnem computem summam, sit exinde capturus, quam ventum inanem, hoc est, adulantium favorem; 131 et forte nec ipsum invenit, 136.0277D| quem toto annisu quaesivit. Iram autem Dei quam provocat invenit, eumque sibi inimicum acquirit, quem illo opere sibi reconciliare debuit. Deus 136.0278A| enim superbis resistit: cum econtra humilibus det gratiam (Jac. IV, 6).

27.

Est autem praeter hos quintus eleemosynae modus, cui sextus praestantior multum caeteris, fraterni sit remissio excessus, quem sequitur septimus, cum exhortatione pia alimoniam ignoranti verbi porrigimus; quem videlicet quintum tactis breviter sequentibus, non ex meis proferre, sed ex illius, quem superius introduxi, malo dictis, ne scilicet me mei causa finxisse dicere velis. Ait autem idem hoc sensu, iisdemque verbis: « Omnibus quidem misericordia inopibus jure debetur; sed major quaedam, cum ex divitibus atque nobilibus in ultimum statum atque egestatis necessitatem aliquos aerumna dejicit, miserationis pulsat affectus. » Habes parva, 136.0278B| sed prudenti sufficienter dicta, eleemosynae faciendae documenta. Transeamus ad caetera.

28.

Sed urget animum sententia ab infante quidem mihi percepta, sed (ut puto) non primitus pueriliter inventa, cum praeter id quod est sapientissima, sit etiam veracissima. Nam interrogatus, me audiente, quidam puerulus a quodam joculariter, Cujus homo esset rex, continuo nil etiam haesitans respondit: Cujus opera facit. Quod cum pro tempore non parvum stuporem ingessisset mihi, cognovi quodam referente, id proverbium in concionibus celebrari, conversusque ad Deum optavi, ut et id ita, ut mihi, audire contingeret tibi; quatenus illud cum Dominica voce conferens dicente: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 34); reminiscens 136.0278C| etiam dictum esse: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34), et quia a quo quis superatur, ejus et servus est (II Petr. II, 19); pessimum non modo Dominum fugeres; sed nobilitatem tuam moribus vindicans, erecta cervice illi resisteres, eique subdi dedignatus, optimi Domini totus esse contenderes, nec alterius homo, quam [ subaudi illius] qui te ut homo esses, imo ut caeteris hominibus praecelleres fecit, esse, ejus opera faciendo certares. Scimus enim prae caeteris tibi sollicitius fore cavendum, ne quando rex Babylonis interfectis filiis, quod timemus, tuis, id est dissipatis, si quos Deo generasti, bonarum cogitationum operumque fetibus, vel certe commissis 132 tua culpa aut exemplo perditis in Reblatha, quae interpretatur multa haec, quae 136.0278D| et a Domino lata et spatiosa saeculi hujus vocatur ad perditionem ducens, via (Matth. VII, 13); dum contra illum [ subaudi regem Babylonis] brachium 136.0279A| pro natis interfectis, poenitens scilicet pro excessis, moribus in melius commutatis, armis justitiae correptis, non erigis, processu impiae dominationis, ipsis etiam luminibus orbatus, in carcerem ab eo trudaris, ut sicuti Samson ille quidem fortissimus, femineis illecebris enervatus, ad molam deputeris (Judic. XVI, 19-21), cujus in gyro impii ambulant (Ps. XI, 9), terrenae et inexplebilis sollicitudinis, hoc est, visu rationis, quo te tibique commissos debueras praevidere, adempto, carcerem improvidus subeas aeternae perditionis. Solet enim miserrimae animae id saepe contingere, ut dum virtutibus paulatim quotidie deficientibus, humeros mentis ad reparandum in pristinum aut certe meliorem non exerit statum; crescente miseria ad hoc 136.0279B| deveniat, ut regnante peccato in mortali ejus corpore (Rom. VI, 12), ita ad obediendum ejus subdatur concupiscentiis, ut lumine ipso carens rationis, nec acta recolat, nec agenda videat. Quod ne tibi contingat, illis [ id est concupiscentiis] fortissime repugnando a corde tuo expelle daemonem: jugum Christi suave et onus ejus leve assumens, subjectos provido regimine sub te illi militare non tantum praeceptis quam exemplis facito, ut sine fine regnare mercaris cum ipsis. Et ne, rogo, floccipendas, tametsi a puero prolatum tam salubre, licet permodicum, superius documentum, quandoquidem, ut hodierna monet solemnitas, ipsi Deo testimonium placuisse noveris etiam non loquentium.

29.

Neque etiam, ut jam iter carpamus arreptum, 136.0279C| tibi omnia licere putes exsequi, quae voluntas suggerit cordi. Cum audis, quia cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1), scias tribus ut investigare quivimus modis hoc posse intelligi, quorum prior tibi, alter subjectis, sequens generaliter congruit omnibus, qui et firmius tenendus et sollicitius est servandus. Nam ut de primo dicamus tecum, scias cor tuum in manu esse Dei; et tunc noveris eum illud dirigere, cum quod praecipit, corde percipere, opere studueris implere. Cor autem, non illam, quae sub costis latens ita appellatur, carnis particulam, ex qua rivi prodire noscuntur venarum, dicimus; sed illam vim, qua cogitationes fiunt; quae, ut et majores senserunt, et magnus quoque dixit Pater Augustinus, 136.0279D| 133 ideo hoc appellatur nomine, quia sicut motus non cessat, unde sese pulsus diffundit usquequaque venarum in corde, ita non quiescimus aliquid cogitando versare. Ex toto itaque isto corde, hoc est ista vi animae praecipimur Deum diligere: ex ista, denique vocantur excordes, concordes, discordes, vecordes, et socordes. Inde quibusdam dicitur: Reddite, praevaricatores, ad cor (Isa. XLVI, 8), 136.0280A| ut intelligant se amentia agi, non corde regi, dum suam volentes statuere, voluntati Dei nil nisi justum et bonum amantis dedignantur se subdere (Rom. X, 3), nec cor ad id Deum vertere, sed adversarium amentiam implere. Secundo hoc ideo dici agnoscas, ne quis tuam plus justo timeat iram, aut ambiat gratiam: Bonum est enim sperare in Domino, quam sperare in principibus (Psal. CXVII, 9); cum etiam maledictus ab alio dicatur propheta, qui spem suam ponit in homine (Jer. XVII, 5). Itemque per alium: Ego Dominus formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum (Isa. XLV, 7). Dicendo enim: Cor regis in manu Dei, quocunque voluerit vertet illud (Prov. XXI, 1), vult omnes monere, te nil posse perficere iratum, 136.0280B| nisi quod ipse permiserit; nec concedere placatum, nisi quod ipse voluerit. Quocirca se solum timeri, se solum amari, sibi omnino nil cupit conferri, nedum praeferri: quod una sententiola breviter pulcherrime est ab apostolo comprehensum: Deum timete, regem honorificate (I Petr. II, 17). Ac si dicatur: Dominum timete, ministrum honorate. Sed cur mutando verbum levigo dictum? Deum timete, regem honorificate dixit: nec perfunctorie quidem, ut autumo; honoratus enim aliorum redderis obsequiis, qui ex te ejusdem es conditionis. Ut enim potens esse possis, non in te, sed in servientium manibus situm veracissime noveris: unde et quos terres, ipse plus metuis. Metiri autem sese quemquam dicit, ut [ l. quisquam debet, ut] Avienus dicit, 136.0280C| propriisque juvari laudibus, nec alterius bona ferre, id est computare sibi. Vide ergo ut et tuis honoretur ille servitiis, cujus honoraris praeceptis; alienisque utens bonis, ingratus largitori ne exstiteris. Nam cum alibi dixisset: Subditi estote omni humanae creaturae (Ibid., 13); statim intulit; propter Deum; hoc est, honorate creatum propter Creatorem; subdimini facto, non facti, sed factoris amore; sive regi, inquit, quasi praecellenti (Ibid.), subaudi propter Deum: videlicet ut agnoscat, quanta reverentia ipse debet Creatori subjici, cum tanta illi impenditur a creatura conditione consimili. Quid sibi exigit [ l. exigat] jure omnium Dominus, dum tanta exigere videtur communis naturae a confamulis servus? Deum timete, regem honorificate. Timete 136.0280D| flagellantem Dominum, honorificate ipsum, per quod [ l. quem] ab eo corrigimini. Metuite patronum, honorate quo sustentamini baculum. Veneramini patrem, nec vilipendatis qui vos erudit auctorem. Pavete ad vocem genitoris, nec spernatis personam tutoris.

30.

Ita enim dicitur: Cor regis in manu Dei; quocunque voluerit vertet illud (Prov. XXI, 1), sicut: 136.0281A| Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in 134 mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6); et: In manu ejus omnis finis terrae (Psal. XCXIV, 4). Cujus ista allegationis tota est summa, nisi fallor, iste est finis: Quidquid fit, quidquid factum est, quidquid fiet, res sit, corpus sit, actio sit, passio sit, aut disponente et volente, jubente, adjuvante, perficiente eo aut annuente, concedente vel permittente eo agitur, disponitur et perficitur; nilque neque ab homine, neque ab angelo, neque a bestia ulla, aura ulla, elemento ullo, serpenti, verme, ipsa denique musca alicui potest contingere, quod sine ipsius nutu, voluntate, et potestate valeat evenire. Quo etiam illud conficitur quod a sapientibus jam definitum firmissime tenetur: quod tamen 136.0281B| (ut ait qui superius satis lepide) non nisi perpurgatae animae possunt conspicere; tanta scilicet Dei providentia justitiaque gubernari omnia, ut nulli, nec ipsa mors inique possit accidere, etiamsi eam iniquus forte videatur inferre. In naturis quoque nullam esse, quae non ab illo sit; in voluntatibus vero nullam bonam esse, cui non prosit; nullam malam, qua bene uti non possit. Bipartito enim (ut et idem beatus et eloquentissimus doctor Augustinus luculentissime dicit) providentiae nutu praeesse universis certissime creditur creaturis, naturis quidem praestans ut sint, voluntatibus vero ut nil absque illius jussu vel permissu possint. Quod utrumque in Job passionibus patet manifestissime, qui frustra et non frustra, et Dominica assertione, etsi apta pronuntiatione, 136.0281C| flagella dicitur suscepisse. Nam illi et diabolus omnia abstulerat, et tamen dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est (Job I, 21). Domino autem certum est nil nisi justum placere. Ipse autem adversarius, qui contra Deum singulariter superbit, vires non tribuit suae malignitati, sed Dominicae potestati, cum dicit: Extende manum tuam, et tange cuncta quae possidet (Ibid., 11). Ipse autem Dominus quid de minutis animantibus dicat audivimus; ait enim: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro (Matth. X, 29)? Quid ergo mirum, si in manu Dei est cor regis, aut alicujus alterius hominis, in cujus manu est et penna minutissimi volatilis? Aut quid in manu ejus non 136.0281D| tenetur, qui coelum metitur palmo, et terram continet pugillo (Isa. XL, 12)? Ne tibi itaque arroganter soli velis tribuere, quod constat omnes creaturas generaliter accepisse, ut cor tuum sit solummodo in manu Dei, extra cujus manum, si aliquid est, perditum sine dubio est: imo audenter dico, quia non est: Nihil enim, dictum est ei, odisti eorum quae fecisti (Sap. XI, 25); et Apostolus: Ex quo omnia, per quem omnia (I Cor. VIII, 6). Manum autem, id est potentiam ejus, aliud quid esse praeter ipsum, credere, non solum desipere, sed incomparabiliter 136.0282A| est insanire. Sapere enim, posse, velle, vivere, et intelligere idem est ei quod esse.

31.

Ne autem, dum aliquid moliris, injuste Deum dicas ad id cor tuum vertere; scito certissime 135 illum nil mali velle, eumque nullius cor ad aliquod crimen impellere, sed diabolum, sed voluntatem propriam; quod facete, et quo non facetius quis, idem qui paulo superius, est prosecutus in epistola 166, n. 5, ad Hieronymum dicens: Certus sum animam nulla Dei culpa, nulla Dei necessitate vel sua, sed propria voluntate, in peccatum esse collapsam. Ipsum vero, sicut jam multipliciter diximus, occulto suo judicio, nunquam vero injusto, etiam quod non vult, aliquando permittere non denego, quin potius astruo. Quare vero praeter id quod superius exinde 136.0282B| dixi, hoc aliquoties contingat, reddit Apostolus causam in Epistola ad Romanos dicens: Quoniam, cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I, 21); et: Propterea tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt [ al., conveniant] (Ibid., 28). In quo studiose te admoneo, ne intelligas quod Deus aliquem malo tradat. Sed tradidit dicit [ supple id est], tradi permisit, sicut dicit: Ego induravi cor Pharaonis (Exod. IV, 21); id est, indurari permisi; et David si Deus, inquit, concitat te, id est concitari laxat [ id est sinit]; et de Semei: Dimittite eum ut maledicat; Dominus enim praecepit, ut malediceret David (II Reg. XVI, 10): praecepit dicens pro sivit; et nos in oratione dicimus quotidie ne nos inducas in tentationem 136.0282C| (Matth. VI, 13), id est ne induci sinas, caeteraque his similia. Cum igitur aliquid boni facis, Deo ascribe; cum aliquid mali, tibi imputa. Ipse enim consuevit (ut superior quoque se habet sensus) licet nullo nostro merito, sed suo beneficio multa bona facere, non solum per nos, sed etiam de nostris malitiis, sicut nos econtra multa mala de ipsius agimus beneficiis. Hoc itaque ita se habente, nullius aut gratia, Deo relicto, ambiri, aut potestas, etiamsi aliqua sit quae se super regem efferat, debet formidari. Illa vis singulariter amplectenda, illa solummodo est metuenda, quae ad quoslibet usus voluerit, etiam ea quae non diligit sibi servire compellit: in cujus gubernatione omnia non in suo sunt possidere relicta, cujus in laude quidam sapiens 136.0282D| orator perorat sapientissime: Nosti enim, Domine, inquiens, bona facere per iniquos, cum converteris ad adjutorium, quod paratum est ad nocendum, potius esse dijudicans laesiones ad utilitatem convertere, quam causas malorum radicitus amputare. Verum si omnia quae hinc occurrunt, vel occurrere, si enucleatim exquirantur, possunt, velim congerere, fateor deficiet septimana, nedum dies sufficiat ipsa.

32.

Ad tertium vero intellectus hujusce sententiae accedentes modum, ipsum quem superius ut hoc 136.0283A| expediat proferamus in medium. Itaque exponens dupliciter illum psalmi versiculum, ubi a quibusdam dicitur: Anima mea in manibus meis semper (Psal. CXVIII, 109), ab aliquibus vero in manibus tuis; et priorem quidem sensum non respuens, secundum vero sibi eligens (ille quasi cum securitate loquentium, iste vero de sola Dei pietate praesumentium 136 videtur esse) his ait verbis: Scit propheta, ubi animae suae praesidium locet, unde opem speret. In manus Dei constituere vult animam suam, quia cor regis in manu Dei. Quicunque proprium corpus subegerit, nec ejus passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate permiserit; is bene regia potestate se cohibens, rex dicitur, quod regere se noverit, ne captivus trahatur in culpam, 136.0283B| nec praeceps feratur in vitium. Alius autem tanto lautius, quanto succinctius, inquit: Tu si animo regeris, rex es; si corpore, servus. Item vero alter vir ait: Habere [ f. Habe rex] honorem, dabo tibi magnum imperium, et impera tibi. Hinc etiam est, quod usu locutionis communi ea, quae antiqua et recta est, regia dicitur via; et regia vocatur porta, qua intratur in aulam; regale insinuans fore quidquid recte incedens, viamque et inter ortum aliis recti itineris et beatae mansionis propriis monstrat exemplis. Ut enim et etymologia ipsius innuit nominis, rex a recto derivatum obtinens vocabulum ostendit illi nil nisi rectum, ne scilicet a nomine discordet, agendum. Quid ergo mirum, si regia jure quaelibet recte suum gerens corpus bona dicatur 136.0283C| anima, cum regia recte deducens dicatur et via; regia qua non aliunde ascenditur, sed legitime intratur, et janua [ subaudi dicatur]? Nam et illud, quod non parvam male intelligentibus afferre solet jactantiam, de Proverbiorum libro, hoc est, Divinatio in corde regis, in judicio non errabit os ejus (Prov. XVI, 10), de rege [ id est Deo regum rege] potius intelligendum alia translatio monstrat ita dicendo: Nil falsum dicetur regi, et nil falsum exiet de ore ejus; quia nimirum, ut et Beda exponit, nec ullo mentiente potest falli, nec aliquando mentiri. In ejus quoque regis hilaritate est vita; quia quicunque in illo supremo examine hilarem ejus vultum videre merebuntur, his in aeternum cum illo vivere dabitur, de quibus in expositione superioris 136.0283D| quoque sententiae idem taliter ait: « Quare cor regis in manu Dei esse, et non potius omnium hominum perhibet, cum scriptum sit, quia in manu ejus omnes fines terrae (Psal. XCIV, 4), nisi quia regem quemcunque esse dicit, qui vitiorum bella in se vincere et virtutum militia noverit stipari? Sicut enim Dominus multifidis aquarum divisionibus terrarum fines et aeris late simul implet, tegit quoque aquis superiora coelorum (Psal. CIII, 3); ita cor regis 136.0284A| quocunque vult inclinat; quia sicut divisiones gratiarum, juxta voluntatem suam, et angelis et hominibus tribuit, ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit, neque ullum habet Pelagianista locum, quod absque Dei gratia quis salvus possit fieri (I Cor. XII, 4). »

33.

Caeterum ut jam sufficiant ista, quanquam modica, magna vero dicentium auctoritate suffulta, pauca tibi adhuc vivendi suggero dogmata, et sic te relicto, pergo ad alia, hoc ante omnia 137 proferens, quia justum est te legibus obtemperare debere. Tecum enim jura tua ab hominibus custodienda scias, si et tu illis reverentiam praebeas. Teneris enim tu, ut dicit Isidorus, tuis legibus, nec ipse damnare, contra haec faciendo, tua debes jura, 136.0284B| quae in subjectis constituis. Justa est enim vocis tuae auctoritas, si quod prohibes populis, tibi licere non patiaris. Multos autem, ut ait veridicum proverbium, timere debet, quem multi timent; et, ut verbis jam dictis te alloquar, scias moneo, quia principes saeculi nonnunquam intra Ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eamdem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Caeterum intra Ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut, quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem. Ecce quae et quare tibi potestas in Ecclesiae sit rebus concessa.

34.

Ne ergo decidat [ f., decidas] a ministerio, priorum tuorum exemplo ecclesias Dei restaura, 136.0284C| monasteria releva, opibus dita: erit enim forte tempus, quo et ipsae expendentur pro salute tua. Interroga quis regum anteriorum juste sapienterve incessit? quis voluntatem Dei, amplius ut faceret, quaesivit? Quis jure populum rexit? quis ecclesias construxit, monasteria fundavit, xenodochia statuit? et illum amplectere, illum sequere, illum imitare. Cave, ne unquam aliquis existat, qui possit suadere, ut aliquid ex his aut ad tuos, aut ad tuorum auferas usus. Scito certissime, quia si illi mercedem pro dato, tu poenam habiturus es pro ablato; si illi dando mercati sunt, vitam aeternam, tu auferendo acquiris gehennam. Res enim ecclesiae igneae. Nam nec eleemosynam exinde potes facere, nec manducare, nec bibere, nisi aut Ecclesiae dono, aut tuo sacrilegio. Ipsum 136.0284D| autem quid legibus mereatur, non indiges doceri qui et vindex a Deo et a populo constitutus es super hujusmodi. Noveris autem Ecclesiae Dei te advocatum esse institutum, non dominum (non enim matri dominari quis nisi absurde valet); tutorem, non dispensatorem, quem scias esse, Domino docente (Luc. XII, 42), pontificem; patronum, non ministrum, quod [ l. quem] eumdem esse ipsum quoque, si legis, (Joan. XII, 26) potes invenire dixisse in Evangelio 136.0285A| Dominum. Verere autem, ne si plusquam perceptum est usurpare velis, poenas pro invasione in judicio luere cogaris. Audi Dominum, ut etiam juxta litteram illud accipias, in Evangelio dixisse: Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII, 6). Audi eumdem per legem clamasse: Quidquid Domino offertur, sanctum sanctorum est, et ad jus pertinet sacerdotum (Num. XVIII, 9). Vide ergo sive tu, sive quilibet etiam eorum [ id est sacerdotum] ne quod alendis collatum est pauperibus, sive sacerdotibus pascendis, tribuas canibus.

35.

Inter 138 haec uxorem dilige, concubinarum consortia fuge. Usus quidem prioris aevi iste fuit pro paucitate hominum; sed deficiente necessitate, debet quoque et quod propter necessitatem agitur, 136.0285B| cessare; praesertim cum sciamus novum hominem nova praecepta dedisse (Joan. XIII, 34). Ministros et consiliarios tibi tales elige, qui non tua, sed te probentur diligere; nec tantum morigeros, quantum amicos, id est animae custodes, qui te scilicet corripiant in misericordia et increpent, neque oleo noxiae vel mortiferae adulationis caput, id est mentem tuam, demulceant. Cave etiam delatorum fallaciam: memento illorum fraude multorum jam innocentiam fuisse praescriptam, e quibus ut vel unum periculi causa memorem, scias Joseph carcerem subiisse 136.0286A| insontem (Gen. XXXIX, 20). Agnoveris, Egesippo teste, nunquam illos defore, si illis credulus volueris esse. Vide ne cum in edictis, epistolis, sive decretis vocari ambias pius, in factis appareas impius; et ut aliquid de saecularibus adhuc audeamus tangere: Erubesce, Sidon: ait enim mare (Isai. XXIII, 4). Animadverte etiam, rogo, quid poeta tibi dicat, inquiens in satyra: Exspectata diu tandem provincia cum te Rectorem acciperet, pone irae frena, modumque Pone et avaritiae, miserere inopum et sociorum. sociorum, inquit, non servorum, non subjectorum: Omnes enim in Christo, secundum Apostolum, unum sumus (Rom. XII, 5). Sed studebo jam te relinquere, ne alicujus videar velle mores 136.0286B| carpere. Simul etiam vel sero debeo meminisse, me contra flumen non debere natare.

35.

Regina es? praeter alias innumeras, multa etiam quae et tibi jam superius posita competunt documenta, habes quas imiteris, Helenam scilicet Constantini post Mariam Christi, Radegundem reginam pariter et virginem, Clotildem Clodovei, et Placillam Theodosii. Has si volueris imitari, et hic sceptra feliciter regni praesentis, et illic, ubi jam illae praecesserunt, si tamen sequi non dedigneris, felicissime obtinere praemia valebis regni coelestis.

INCIPIT LIBER QUINTUS. 136.0285|

136.0285C| Mirari forte aliquem contingat, cum tricipiti voluminum lintre contiguos proposuerimus aestus tentare qua de re tam enormis in isto, quem Deo donante transnatavimus, 139 granditatis, subierimus carabum, impares vel de caeteris finibus concedentes carinas. Sed noverit praeter temporis incongruentiam, etiam aurarum maxime id expostulasse inconsonantiam; dum non unum aut duos tantummodo, sed perplures, qui infractis cautissime scopulis rectam per aequora deducerent puppim, res depoposcit naucleros. Nam dum gauderet pelago se jam exemptam nostri carina sermonis, brachia rursum fluctifragis concedere remis proxima monebat Charybdis. Adeo his totum calamitatibus opus exstitit tempestivum, ut mirum non pertulisse naufragium, 136.0285D| sed potius evasisse vivum (si tamen perevaserit) nostrum nobis videatur nauclerum. Sed aggrediamur jam, Christo auspice, et hinc aequoris tametsi inaequalem, enimvero nec permodicum sinum. Forsitan enim et hic aliquod pertulit 136.0286C| [ f., perferet] periculum, ex quo Gubernator cunctipotens omnium carabum liberet nostrum: unde plurimos, dum placidum adhuc modicum quid stat mare, advocantes socios, precemur, ut accipiant in modicos [ f., immodicos] ducantque per aequora remos, citius optata ut tangat littora ratis, mortibus exemptum nostris spectantibus nauticum reddens amicis. Eia igitur! et novum da Deus, auxilium, atque animis illabere nostris [ id est praestans, ne, etc.] ne a te in aliquo deviet nostri callis praestans sermonis.

2.

Episcopus es? Nomen ipsum, rogo, te admoneat, officium doceat; dignitas tanta conveniat, antiqua perpende, praesentia compone. Considera quam altum quod gestas vocabulum, quam sanctum, 136.0286D| quam sit vetustum. Attende tuum in Abel sacrificium acceptum (Gen. IV, 4), munditiam in Enoch tuam translatam (Gen. V, 24), te in Noe propter justitiam reservatum (Gen. VI, 8). Arcam intellige Ecclesiam (Ibid., 14), animantia diverse 136.0287A| distincta affectibus hominum genera (Gen. XIX, 22), diluvium mundum (Gen. VII, 7), et evigila contra naufragium. Si quando datur tranquillitas, cave ne subrepat ebrietas. Perpende Melchisedech obtulisse panem et vinum (Gen. XIV, 18), et regale tuum figurasse sacerdotium. Abraham fide (Gen. XV, 6), qua vivis, si tamen juste vivis, placuit; et sacerdos, ut tu quoque, si tamen es quod diceris, fuit. Isaac cum Rebecca quid nisi Dominus et Ecclesia? (Gen. XXIV, 67.) Denique et ipse postquam est quia voluit oblatus, victimas saepe obtulit, gregem pavit, puteos fodit, quos allophylis implentibus alios rursum fodere non distulit, sibi laborans, te instruens, ut victimis assiduis, id est, mortificatione carnis et contritione cordis, Domino Deo te ipsum quotidie in ara mentis offeras. 136.0287B| Sacerdotium tuum ipsi a quo illud accepisti commendes 140, puteos effodias, hoc est Scripturae abdita ab imis mysteriorum educens, rationalibus ovibus offeras tuis, ne ignorantiae eas enecet sitis. Jacob caput in lapide ponens, eumdemque fuso desuper oleo in titulum erigens (Gen. XXVIII, 18), nonne tibi evidentissime, pandit, super Christum caput mentis, cum a saecularibus vacando dormitas curis vel actibus per contemplationem debere ponere, ut angelorum ascensum descensumque merearis conspicere, id est, ubi sese divina coelos super attollant eloquia: ubi vero vobis [ l. nobis] quo utcunque capi possint condescendendo, quasi ad nostrum concordent, humilia debere intelligere, ipsam denique petram oleo misericordiae et 136.0287C| compassionis fraternae superfundere, quod est ut semper superexaltes misericordiam judicio (Jac. II, 13), ut eamdem et ipse consequi merearis a Domino, ipsumque Christum actuum tuorum caput, id est, initium et finem, et totius gloriae tuae spem, coronam, titulum, et veluti cujusdam super aggeres, sibilis [ f., nobilis] arcis esse debere insigne, hoc est, ut sobrius manens fratribus, mente autem excedens Deo, si quid gloriaris, in Domino glorieris (I Cor. I, 31). Denique Jacob fratrem supplantavit, greges pavit, uxores duas (quarum major lippa, sed fecunda; minor venusti aspectus, sed infecundi fuit conceptus) duxit: quem in his maxime omnibus nisi te docuit? qui diaboli astutias prudenti provisione illudere, activae vitae per exercitia pastoralis 136.0287D| sollicitudinis uberes operum fetus gignere, per intentionem vero aethereae contemplationis speculativa semper Deo debes quae sunt quaerendo, sapiendo, vel amando inhaerere. Nulli enim pariter 136.0288A| ista duo congruunt ordini maxime, quam pontificali excellentiae. Joseph vero tunica talaris et polimita quid nisi tui sacerdotii designat insignia? Job pro filiis octavo die sacrificium offerens, eisque benedicendo sanctificans dictis et factis, quem potissimum quam te instruit? Moyses vero ipse pene totus tuus noscitur esse. Nihil enim in verbis gestisque ejus invenire poteris, quod, si bene intelligas, aut ad litteram aut ad sensum non imitari cogaris. Quid de Aaron ejusque filiis, Josue, Samson, atque omnibus Israel judicibus, Samuele quoque illo orationibus impetrato, in templo etiam nutrito, omnibusque ecclesiasticae functionis insulis insignito, cum actus personae, ipsa etiam officiorum vocabula, tuos mores, tua jura, tui sacerdotii praedicent, instruant, 136.0288B| et pandant insignia? Veniamus ad David illum sanctissimum vatem, potentissimum regem, fortissimum bellatorem; pugnatissimum [ f., pugnacissimum] militem, 141 acceptissimum Deo sacerdotem. Quid in omnibus quae de ipso leguntur erit, nisi te aut spiritualiter aut moraliter etiam in his, quae secundum litteram reprehensibilia videntur, quid ageres docuit? Denique pavit gregem, ursum occidit et leonem, ictu lapilli prostravit. gigantem (I Reg. XXXIV, 49), cantu psalterii mitigavit daemonem (I Reg. XVI, 23), inimico pepercit (I Reg. XXIV, 7; XXVI, 9), filium fugit (II Reg. XV, 14), coram arca Domini saltavit (II Reg. VI, 14); quid in universis his moraliter spiritualiterque acceptis intelligis, nisi pastoris ecclesiastici fortitudinem, audaciam, 136.0288C| orationum emolumenta, patientiam, exercitiaque divini cultus, postremo rectae praedicationis et vitae schemata sacerdotalis? Salomon omnesque reges Judae et Israelis, omnibus suis bonis actibus, ipsa quoque unctione, quem, nisi te, docuerint maxime? Prophetas quid opus est decurrere, cum prophetas imitari, prophetas exponere, propheta ipse quoque debeas esse? Siquidem, testante Domino, nova et vetera de thesauro cordis debes proferre (Matth. XIII, 52). Machabaeorum ala illa fortissima in omnibus praeliis victoriarumque proventibus, quid, nisi tuam contra visibiles et invisibiles hostes qnotidianam orationis, praedicationis, piaeque operationis praedicat pugnam, triumphisque promittit palmam, braviumque post victoriam? Haec 136.0288D| quidem de veteri, ut antiquitatem tui agnoscas atque amplectaris ministerii.

3.

In novo autem Testamento quae lingua dicere, quis intellectus sufficit capere, quanta documenta tibi 136.0289A| suppetunt vivendi? Hic melius, ut reor, te alloquor, tuaeque industriae totum committo. Scrutare Scripturas, divini eloquii libros revolve, apostolos aspice, martyres vide, confessores attende, ipsas etiam, quae cum saeculo et sexum vicerunt, virgines contemplare. Instauratos secundum Job contra te tot testes (Job X, 17) Dei perpende; pacem cum his, dum coambulant in ista praesentis itineris via, et tibi et eis consulens conciliare, et aliis [ l. alios] ut similiter agant stude docere; neque enim aliter quod diceris mereberis esse.

4.

Denique pondus quod te premit aspicito, onus quod ferre videris pensa; et si jam bonus es, si sanctus, si justus, si per cuncta irreprehensibilis attamen considera tuos, tibi commissos attende; 136.0289B| utrum et hi tales sint sollicite provide. Neque enim solus ut alii, sed cum toto grege Domino habes praesentari, nec ut referas, prout gessisti, tantum tui propria corporis gesta (II Cor. V, 10), sed totius tibi commissae plebis. Si autem, ut levius graviora silens dicam, te praesentari contingat solum, ubi euge tuum? Quo ne careas, sollicite clamantem audi et consiliantem Sapientiae librum: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam. Fac ergo quod tibi utile est, et temetipsum libera, quia incidisti in manus proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum tuum, et non dormitent palpebrae tuae (Prov. VI, 1-4). Audi, et per Ezechielem tibi clamantem Dominum: Speculatorem 142 te dedi domui Israel 136.0289C| (Ezech. III, 17), etc.: de te in eodem libro (quibus nil comminatius) Jeremiam quoque conquerentem in Threnis: Parvuli petierunt panem, nec erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4). Expergefaciat te illud saltem vel judicii tonitruum: Serve male, inquiens, et piger, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens utique cum usura exegissem illam (Luc. XIX, 23). Et haec quidem torpentibus et desidiosis.

5.

Quid vero putamus illis manere improperii, qui cum nullam doctrinae acceperint pecuniam, impudentia et fronte canino de non concesso quasi concesso gloriantur talento; qui passim prorumpunt pastores vocari, cum nullas vitae pascuas noverint, et dispensatores Dominicae videri volunt substantiae, 136.0289D| quos constat inediae peste laborare? Quid autem, quaeso, erogat, qui nihil accipit? quid dat, qui nihil habet? quid ministrat, qui omnibus indiget? Dicente autem patrefamilias: Pasce oves meas (Joan. XXI, 17), unde, rogo, eas pascit, qui ipsa adhuc pascua nec ipse invenit? Cum autem fidelis debeat fore dispensator et prudens, quem Dominus super familiam suam constituit, ut det illi in tempore tritici mensuram (Luc. XII, 42); quid dispensat qui ab eo, quod dispensari debet, ipse jejunus et stultus laborat? 136.0290A| quod triticum erogat, qui penitus et quid sit triticum ignorat? Hinc mecum valde metuo, ne contingat audire: Amice, ad quid venisti, aut quomodo huc introisti (Matth. XXII, 12)? quo ostio? qua janua? quibus meritis? qua praerogativa? virtute? an sapientia? an doctrina? An forte, etsi defuit praedicationis gratia, commendavit te vitae innocentia? Nonne praedixi tibi, quod et ipsi carnalibus oculis cernere potuisti, dicens: Nunquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt (Luc. VI, 39)? Quid tibi convenit, quod non potuisti tentare? quid tam onerosum tollere jugum, qui portare nec poteras temetipsum? Et qui tuae tenere moderamina non noveras vitae, judex fieri utquid ambisti alienae? Quomodo suadere tibi Sapiens non 136.0290B| potuit ille, qui dixit: De re, quae ad te non partinet, ne sollicitus fueris? Ubi, rogo, aures habebas, quando dicebatur: Altiora te ne quaesieris (Eccli. III, 22)? ubi non solum tibi, sed et omnibus, qui sub coelo sunt sapientia, sermone, et virtute, utpote Dei colloquiis assueto, indicibiliter praestantiori, dictum legebas, ultra vires tuas esse negotium? Quomodo tibi sonuit, quomodo non commovit, non terruit, non ab incoepto revocavit evangelicum illud: Succede illam, ut quid etiam terram occupat (Luc. XIII, 7)? Quid de te cogitabas, cum me conquerentem audiebas: Tenentes legem nescierunt me (Jer. II, 8)? Psalmus quid tibi suadebat dicens: Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant, movebuntur omnia fundamenta terrae (Psal. LXXXI, 5)? 136.0290C| Et qui te [ f., quid tibi, et subaudi irretito] diversis vitiis et passionibus terreni corporis ob ignorantiam, qua non solum alios ferre, sed te quoque in soliditate morum non noveras continere, desuper posito tibi totius domus Dei onere, censebas 143 contingere, nisi commoto fundamento casurum sine dubio et id, quod erat superaedificatum?

6.

Haec vero cum in semetipsis nimium gravia, in comparatione graviorum videantur levia, ipsa graviora partim tangentes, non prout sunt omnino proferentes (siquidem et facundiam superant non modo nostram, sed et loquacissimorum quorumlibet aestimationem) quid his putamus manere tormenti, qui non solum pascere, etiamsi ad hoc videantur idonei, gregem sibi negligunt commissum; sed ad 136.0290D| insaniam quoque tanti quod gestant nominis, semetipsos agere non desinunt per abrupta vitiorum; qui ludis saecularibus, venatibus, et illecebrosis jugiter occupantur aucupiis; qui Teutonico ritu soliti torquere catcias. (VIRG. Aeneid. VII, 141.) sanctas penitus desuescunt scripturas; qui Deo exuti, mundo induti, ipsis laicis non timent vestibus indusiari? Quid vero de laicis conqueror, cum viderim persaepe 136.0291A| quosdam peregrini ritus, et barbaricis, ut ita dicam, redimiculis, ad dedecus sacerdotii ita inconvenientibus, longe quam sese dignitas habeat tanta, amiciri, vel quod est verius, deturpari, ut . . . . . Quirinali trabea cinctuque Gabino. (VIRG. Aeneid. VII, 141.) quam habitu insigniri pluris penderent ecclesiastico? qui venatores quam doctores, audaces quam mites, callidi quam simplices, Machabaei [ id est viri fortes] magis optant dici quam episcopi. Atque utinam hoc vitae nomine in illo uterentur certamine, in quo Christus eos de mundo posuit triumphare et ejus principe. Qui trocho ludunt, aleam vero nequaquam fugiunt; qui tabula quam Scriptura, disco exercentur 136.0291B| quam libro; qui melius damnosa canicula quantum rodat, quam norunt quanta salutaris Veritas jubeat, vetet, vel promittat, quidque dixerit; [ subaudi magis] ferant senio, quam quod ipsi referre debeant Deo; qui histriones quam sacerdotes, temelicos [thymelicos] quam clericos, bromios quam philosophos, nebulones quam veraces, impudicos quam verecundos, mimos charius amplectuntur quam monachos; qui Graecas glorias, Babylonicas pompas, exoticos ambiunt ornatus; qui scyphis aureis, scutellis argenteis, cuppis auctioris pretii, crateribus imo conchis ponderis 144 gravioris et invisae ulli saeculo magnitudinis instant operandis auro; sessilis quibus depingitur obba, cum iuligine oppleta eis adjacens videatur basilica. 136.0291C|

7.

Inter haec obsonia refertissima, epulae ipsa sui diversitate praeter multiplicitatem mirabiles; et in his omnibus, qui avidior ille dapsilior, qui sagacior ille melior, qui locupletior ille prudentior, qui massutior [ f., massucior] ille celebratior, ille vir, ille vulgatus, ille famosus, ille cunctorum ore laudatus. Frugi autem dici in tantum hodie exsecratur, ut jam et in ipsis monachis vituperetur: quanquam et largitio charitativa virorum liberalissimorum in usu munificentissimo a nobis non solum minime reprehendatur, sed et maximis jure praeconiis 136.0292A| efferatur. Sine causa enim vivere videtur episcopus, si non fuerit pecuniosus. Praeter ea joca tecum [ subaudi est] risus intemperans, de simplicitate quoque Dei haec timore abdicantium plerumque congestus; cithara in conviviis et lyra, ut dicit et propheta (Isa. V, 12); opus vero Domini in nullius memoria, nec vae promissum agentibus talia. Tecum symphonia et omnia musicorum genera, cantorum lenocinia, saltatricum pestis, sermo totus, qui forte ad rem pertinet de homine non de Deo, de creatura non de Creatore, de praesentibus non de futuris, de seniore terreno non de coelesti Domino. Tunc ille celebratur, istius nec quisquam reminiscitur; illius nomen juratur, istius nec recordatur; pro salute illius bibitur, iste sitiens nec potatur; 136.0292B| crapula illius amore distenditur venter, iste fortisan etiam in carcere micis indigens non reficitur pauper; ille praeponitur, iste supponitur; illius memoria in primis, istius nec habetur in secundis. Canes praeterea ipsa currunt in mensa, equi pernicibus volant magis quam cursitant curribus, cappo praepetem librat volatum, accipiter raucisonam praeripit gruem. Propheta inter haec nullus, nullus apostolus, nemo doctor, nec aliqui prope canones, nusquam scita patrum, procul decreta pontificum, longe passiones, frugalitas, humilitas, egestas, vel gesta sanctorum a memoria remota cunctorum. Dives ille superbus 145 nec praesentatur obtutibus; canum saltem linguis non lingitur, quin potius corroditur Lazarus (Luc. XVI, 21). Baltassar pro hujusmodi 136.0292C| nec recordatur interitus (Dan. V, 1-4). Amphora illa cum talento plumbi de propheta, de talibus in terra Sennaar alis milvi delata (Zach. V, 8-9), nec venit in memoriam: [ supple nec] gibbum cameli, acusque foramen animadvertit (Matth. XIX, 24), nec ullus superventum diei Domini reminiscitur. Nullus ore pleno epulis, lacrymantibus oculis, lingua jocis resoluta inconditis, nuper quemdam obisse nemo [nemo abundat ], curat advertere; nec Deum ob id praecepisse nos omnitempore orantes vigilare (Luc. XXI, 36). In die convivii primi fratris 136.0293A| Job filios exstinctos omnium subterfugit oculos. Loth a Sodomis nemo meminit exeuntis, nec Noe arcam intrantis. Postremo canones oblitui dantur, praecipientes de cunctis redditibus ecclesiae, quia sancta sanctorum sunt Domini, quatuor partes fieri; quae si fideliter fuerint actae, non dico crater, concha, vel vasculatorium, aut (ut mirabilius quid proferam, et utinam mentiens) lebes, sciphus certe unde fiat, deerit. Ipse (taceo de conviviis regifico luxu paratis) ipse quotidianus persaepe victus cogetur more illius in lacum clausi (Dan. XIV, 30) a Deo reparari, vel serotinus. Mentior, si non testimonium ferunt tantae per orbem destructae basilicae, viduae, orphani, peregrini, pauperes innumeri, captivi, vincti, carcerati, caeci, claudi, debiles, infirmi, 136.0293B| monachi, virgines, pro debitis quoque constricti, et alieno aere oppressi, ad ultimum omnes ad quodcunque destinati. Aliquod suffragium pro necessitate singulorum, si valet et non vult praerogare, damnationem fraudulenti dispensatoris videbitur incurrere. Dictum est enim a quodam non contemptibilis auctoritatis veracissime, quia quilibet Christianus, si non aliquibus pro posse subvenerit, judicabitur; episcopus, si aliquem neglexerit, condemnabitur.

8.

Pone tamen haec omnia juste pleniterque impensa nil obstarent ad luxum. Debetne doctor ea ambire, quae docet aliis fugienda omnimodis esse? Quid enim si apostolica illa percellatur sententia, qua dicitur: Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. 136.0293C| II, 21); et Dominica voce feriatur dicente: Ejice primum trabem de oculo tuo (Matth. VII, 5); et: Medice cura teipsum prius (Luc. IV, 23)? Ubi autem erit illud 146 ejusdem apostoli, castigo, dicentis, corpus meum, et servituti subjicio, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27)? Ut enim a peritissimo sanctissimoque ante nos jam dictum est doctore: Cujus vita despicitur restat ut et praedicatio contemnatur (GREG. lib. I, in Evang. hom. 12). Quid vero sibi ipsi intimis talium quis, cum 136.0294A| aliis dicit foris: Non in commessationibus et ebrietatibus (Rom. XIII, 13); et: Humiliamini sub potenti manu Dei (I Petr. V, 6); et: Nolite diligere mundum neque ea quae sunt in mundo (I Joan. II, 15); et, Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4)? Esto illa quanto minus facere, nec velit docere; quid cum compellitur sursum corda clamare?

9.

Verum ut relicta specie, iterum paululum quid varicato gressu transeamus ad genus; vini post haec madidi potionibus confecti, ne in ullo penitus praeter idololatriam, cum nec desit in altero, hoc est avaritia ipsa, videantur dissimiles illis de quibus dictum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6); editum 136.0294B| arduumque linquentes suggestum, currus, ut ita loquar, rhedasque conscendunt, spumeosque subeunt equos habenis aureis, murenis argenteis, frenis Germanicis, sellis Saxonicis faleratos, ad quoslibetque properant, quos crapula dictaverit, lusus. Tunc ille sedens asello (Joan. XII, 15), fortis et potens in praelio (Ps. XXIII, 8), non alicui occurrit in animo. Tecum reges ipsi saeculi gloria praeiri, quam apostolorum paupertas imitari; divitum voluptas superari, quam piscatorum sanctitas sequi ambitur.

10.

Lectus post haec ornatur aureis distinctus mirifice crustis, fulcra sericis depicta proferuntur facturis, culcitra ipsa pallio optimo cooperta, scabellum tapete Gothico tectum. Inter haec praesepe nostri infantis, ipsi nec panni, nec ipsum menti adest 136.0294C| diversorium (Luc. II, 7); procul a memoria ille caput non habens ubi reclinet (Luc. IX, 58). Mordacibus tandem somno curis excusso, in ipso oblectamine tori sese volutantes, nec quiescere valentes, pro matutinis hymnis murmuria quaedam proferunt, injuriae potius apta quam gratiae, contemptui quam receptui, exsecrationi quam exauditioni.

11.

Ubi vero ventum fuerit ad vestitum, peregrinis, ut dixi, quam patrioticis amiciuntur 147 ornatibus, cruribus teretibus instar, torno, ut ita dicam, 136.0295A| potius aptatis quam manu, ita ut quaevis earum columna rectius dici possit quam tibia. Corpus vero totum tanto studio comitur, ut haeresium ipsum, quod solo frigoris debuerat obtentu parari, tanto melius quanto spissius, cum sit ex pallio factum optimo, limbum habeat ex alio, quod, si inveniri posset, melius sit optimo; cujus latitudo caeterorum, nisi quidem modicatur, sed ad cubiti, superat mensuram; cui si quid genus vestimenti superponitur, tanta huic elationis industria coaptatur, ut aut subtilitate, aut qualibet etiam cum damno scissura, ipsum quod subtus tegere debuerat, prodat miraculum. Lumbare autem ipsum, pedibus usque sedentis porrectum, aurea fibula compactum, aureum in summitate videntibus offert et balteum, 136.0295B| non sine gravi ambitionis tormento visibus ingestum multorum, ita ut in hoc solo posset videri completum, quia dum superbit impius, incenditur pauper (Psal. IX, 2). Tum vero videas quosdam mastruga pro cappa, galero Ungarico pro sacerdotali pileo, sceptro uti pro baculo, nec cogitare illud Apostoli: Non in veste pretiosa (I Tim. II, 9); nec illius dicentis reminisci: Quod superest date eleemosynam (Luc. XI, 41); et, Quod altum est hominibus, abominatio est ante Deum (Luc. XVI, 15); et, dicturi: Nudus fui et non operuistis me (Matth. XXV, 36), cum ipse percussorem suum non solum de mille, sed de duabus tunicis quoque unam indigenti praeceperit dari (Luc. III, 11).

12.

Missa dehinc excursa potius quam excantata, 136.0295C| vel (quod est gravius) aliquoties penitus neglecta, pane accepto et bibere, quod utique ad regale prandium posset sufficere, nullo existente, qui nec ad litteram, nec ad sensum, velit dictum reminisci, quia Vae terrae, cujus principes mane comedunt, et cujus rex servus (Eccle. X, 16); iterum Faliscos, non quidem quos pridie, ne forsan assiduitate vilescant 136.0296A| videntum, subeunt 148 equos, aureis ornatos torquibus, frenis argenteis, tanti vero ponderis, ut ipsi solummodo ferendi fortissimis quoque sufficere possent equis, quibus, ut verbis ornatius id exsequar poeta:

Aurea pectoribus demissa monilia pendent,
Tecti auro fulvum madunt qui dentibus aurum; Et vel.
In gramineis exercent membra palaestris;
Contendunt ludo, et fulva luctantur arena; Aut:
Exercentur equis, domitantque in pulvere currus,
Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertis,
Spicula contorquent; (VIRG. Aeneid. VII, VI, VI)

aut his similia, ut ad nostra redeamus, exercent; 136.0296B| aut certe relictis coelestibus, tractant et curant solummodo terrena; qui decernere [ supple deberent] ecclesiastica, sanciunt quomodo sese agere debeat respublica. Atque utinam nil aliud inibi tractaretur; hoc solo illic Deus offenderetur, esset fortassis veniabile, etsi non approbabile. Non utique contingeret quod nuper, id est isto eodemque tempore [ subaudi contigit.] Prope anno siquidem praeterito [ subaudi quidam episcopi], ambiebant placere, ne id illud eos pariter contingeret incidere, quod consequenter in eodem versiculo soliti erant taliter canere: Inclinabit se, et cadet, cum dominatus fuerit pauperum; dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat in finem (Psal. IX, 10, 11). In tantum enim succedente infortunio, crescente 136.0296C| incommodo, illum derelictum non tantum cogitabant, etiam dicebant, a Domino, ut ipso festo sanctae Dei Genitricis quidam severissima fuerint increpatione redarguti, quod osculum illi in ecclesia 149 concesserint (ut moris est inter solemnia missarum fieri) pacis, putantes felices et prudentissimi eum ideo, non quia peccatorem, [ subaudi sed] quia 136.0297A| deceptum, damnatum; cum culpam non faciat poena sed causa, et, teste augustae recordationis Aurelio, poena reorum quaedam absolutio sit eorum. Crastina itaque peracta die, nil promissorum exhibetur opere: mandat tamen per internuntios ille summus, in quo tota fiducia boni erat proventus, saepissime, ne a suo consilio deviaret in aliquo, promittens omnia sese fine pacturum optimo, tantum in pacto perstaret promisso. Quod et fecit, suo, ut cernitur et putari potest, malo, re autem, ut credi debet, vera et perspicua bono. Mitti quoque sibi actutum quosdam civitatis ab eodem primarios rogat. Quod cum fecisset, quemdam, ut ita loquar, quasi laqueum sibi quo teneretur injecit. Cum ipsis [ subaudi primariis] siquidem est actum, quod praesentem 136.0297B| ubique illum nequaquam latuit oculum, quodque Cunctipotens pie aut vindicet aut relaxet in praesenti saeculo, ne districte puniat in futuro. Quid magis? Sermonem quidem hinc texere satis possumus longum, sed multo magis hic eum censemus devorandum, propter illud quod in praefatione nos superioris libelli meminisse recordamur periculum, ne quod videlicet pariat nobis ipsa veritas odium. Supprimantur hic ergo tam infanda talium acta, ne si fortuitu insolenti relatu producta proferri cogantur et agentium vocabula, maximam discordiae turbam [ supple sint] 150 futura. Taliter vero haec praesentia cum sese habent tempora, nullus tamen 136.0298A| invenitur saltem Dei respectu, qui pro indigentibus interveniat, pro damnatis exoret, qui causam pupillorum et viduarum vel quorumlibet afflictorum suam faciat, quod approbat et istius afflictio levigata a nullo.

EPISTOLA EJUSDEM.

RATHERIUS exsul WIDONI atque SOBBONI archiepiscopis caeterisque coepiscopis in concilio residentibus.

Istud, domini, pro praesentia suscipite nostri, et legere precor dignemini. Fortassis enim non erit inconveniens negotio praesenti.

13.

Concilia dehinc Ecclesiae nusquam, conventus synodici non alicubi, nil ecclesiastica lege aut approbatur 136.0298B| aut improbatur, accusatur aut excusatur, defenditur aut opponitur: sed omnia vi, potestate et judicio saeculari imperantur, perficiuntur et tolerantur, juste aut injuste, cujus rei quoque astipulator exstat et iste, a coepiscopis quidem [ supple non indicatus, vel aliquid simile ], a 151 laicis vero nulla praeeunte audientia exsilio deportatus, deficiente omnino qui interponeret defensionis sepem (Ezech. XXII, 30), et ascenderet ex adverso, opponens se murum pro domo Israel, et stans in praelio in die Domini (Ezech. XIII, 5); id est gaudente saeculo, exhonorato, quantum ad ipsos, Domino, cum siquidem illa res sicut non una solummodo 136.0299A| occasione, ita non unius tantummodo, sed plerumque multorum eveniat probatione. Nec enim frustra ante januam divitis jacuit Lazarus, sed ut, unde ille exercebatur, iste damnaretur; ille, quia indigebat; iste, quia non tribuebat. Nam cum in psalmo Dominus dicat: Probavi te ad aquas contradictionis (Psal. LXXX, 8); ubi, rogo, vigoris zeli et fortitudinis pastoralis monstrari potest vel debet intentio, nisi ubi non quaecunque, sed maxima est contradictio? Et cum non coronetur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5); unde, quaeso, coronam aut sperat aut requirit, qui imminente fugiens bello, nusquam pugnavit? Quid enim? Et si obtineri non potest victoria, debentne ob id semper hostibus tribui terga? Nonne confosso persaepe milite, 136.0299B| prolem ejus remuneratam vidimus pro patris audacia, constantia, vel devotione? Nostra vero cum longe alia sit pugna, graviora sunt et pericula; siquidem fugiens in aeternum moritur; cadens vero, tantum ne deficiat devotio, non solum rursus erigitur, sed etiam pro injuria in aeternum coronatur; obtinenti [ subaudi victoriam] vero eadem sit corona quod scutum, quod arma, quod victoria, hoc est Deus ipse omnia, qui protegit quos incitat, coronat quos protegit, erigit quos cadere sinit, remunerat quos victores esse concedit. Siquidem in ista non alius pugna nisi ipse cum adversario praeliatur. Ipse dimicat, ipse obsidetur, ipse includitur, ipse assistit, ipse murorum septa defendit; et victoria nobis cedit, nobis ascribitur, nobis imputatur. 136.0299C| Quid tam desides quemlibet convenit gerere animos, cum a Deo certamen ejus, non ejus, sed Dei sit, ut etiam nec cogitare quomodo aut quid loqui debeat (Matth. X, 19), nequaquam indigeat; tantum ne devotio, ut dixi, qua loqui velit, deficiat? Quid trepidare aliquem convenit, cum idem ipse qui remunerator, ipse sit et protector, ipse denique et pugnator? Nam, in tantum cum pugnas, adest; cum dimicas, praesens est; ut etiam, dum putaris feriri, ille, non tu, feriatur: si quidem ita hodie audisti, cum et heri legisses: Qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8); et: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). 152

14.

Ne ergo lenocineris hosti, si vis placere imperatori; nec enim eum poteris promereri, si a te 136.0299D| istum nolueris separari [ l. superari]. Nullo enim excepto, dicitur ab Apostolo: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Videtur ergo nolle pie vivere in Christo 136.0300A| Jesu, qui persecutionem non patitur pro Christo Jesu; recusat etiam, ut ante nos dictum est, esse in corpore, qui non vult odium mundi sustinere cum capite. Non audeo, inquis: periculosum est hodie . . . . Et Dominus: De ore tuo te judico, serve nequam (Luc. XIX, 22). Abjurasti enim militiam, si perdidisti audaciam. Ut quid ergo arma sumpsisti? ut quid militiae nomen dedisti? pastor vocari ut quid ambisti, qui lupo veniente fugere deliberasti? Baculum quare cepisti, si occurrere periculo timuisti? Si defendere non audebas gregem, ut quid sumpsisti mercedem? Lac qua fronte comedis gregis, qui contra furem aut vocem dare, aut patremfamilias excitare, aut canes instigare pavescis? Lanis quare indueris ovium, qui in tantum formidas etiam haedum agnis admistum, 136.0300B| nedum frementem contemnas leonem vel ursum? Pecuniam meam quare sumpsisti, si hanc erogare, cum scires, timuisti? Et qui te contra me tam audaciter erigis, quomodo tam meticulose ipsi te, quem sub pedibus teneo, subjicis? Periculosum, inquis, esse. . . . . Tempestas ergo est in mari, si pericularitet navis? Quid ergo agere vis? Monstra cur remum sumpseris, an ut caput, moriture, ingeras sentinis? Exere potius vires, fortiter dimica, instanter naviga: praesto est portus, jacet in navi, licet dormiens tibi, cui obediunt mare et venti (Matth. VIII, 27).

15.

Metuo, ais, offensam senioris [ id est regis]: Econtra Apostolus: Ego, inquit, si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Quid enim tibi faciet offensa senioris? Commutabitur, 136.0300C| forte auferet concessa. Forte totum hoc rite timeres, si non promissum dicentis haberes: Gaudete et exsultate; ecce enim merces vestra multa est in coelo (Matth. V, 12); et si non dictum ab Apostolo scires: Quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? sed et si quid patimini propter justitiam, beati; timorem autem eorum ne timueritis (I Petr. III, 13). Timeo plus aliquid, inquis. Quid? Mori, ais: quod est dicere: Leo in via, in medio platearum occidendus sum (Prov. XXII, 13). Sed audi Dominum: Capillus de capite vestro non peribit (Luc. XXI, 10). Audi et illius ejusdem quo fungeris ordinis servum, id est saepissime hic inditum Augustimum: Time, inquit, mori, si potes non mori. Audi et alium: Qui natus ex homine est et 153 moriturus erit. Audi et Apostolum: 136.0300D| Ego non solum alligari, etiam mori paratus sum pro Christo Jesu (Act. XXI, 13). Audi et quemdam ad tui verecundiam ethnicum: Tolerabilior, inquit, est qui mori jubet, quam qui male vivere. 136.0301A| Occidere te valet regis ira, potest ne tibi ne moriaris praestare ejus gratia? Sed, rogo, ne erres. Non rex quemlibet occidit, sed ille qui dixit: Ego occidam et vivere faciam (Deut. XXXII, 39). Si enim praeter istum aliquis quempiam occidere valeret, caminus ignis tres pueros non reservasset, nec leones famelici pepercissent Danieli. Susanna quoque, ut putabatur, legibus damnata, tam velociter non fuisset liberata. Ceto etiam Jonas sorbente voratus, non fuisset, Deo jubente, evomitus. Quid enim ad necandum paratius leonina rabie? quid ad absolvendum difficilius, quam damnata lege, quae nulli noverat parcere? quid ad absorbendum voracius marina profunditate, vel potius belluina edacitate? Et tamen neutrum horum, cum vim obtineant, Deo volente 136.0301B| concessum, aliquid valuit contra protectionem divinam: unde pulchre de uno illorum [ id est, de tribus pueris primo exemplo nominatis], Deo in Ecclesia consuevimus canere: Vim virtutis suae oblitus est ignis, ut pueri tui liberarentur illaesi (In Domin. III Quadrag., antiph. 4).

16.

Utrum vero haec se ita ut diximus habeant necne, potes etiam ex dictis Cassiodori, si velis, ita dicentis perpendere: « Mirum praeterea videtur rem incorpoream membris solidissimis colligatam, et sic distantes naturas in unam convenientiam fuisse perductas, ut nec anima se possit segregare, cum velit, nec retinere, cum jussionem Creatoris agnoverit. Clausa illi sunt universa, cum praecipitur insidere; aperta redduntur omnia, cum jubetur exire. Nam 136.0301C| etsi acerbus dolor vulneris infligatur, sine Auctoris imperio non amittitur, sicut nec sine ipsius munere custoditur. » Quae cum ita se haberi intitubabiliter ipsa duce ratione etiam ex nobis ipsis possimus colligere; virili omnimodis deposita constantia, muliebri assumpta ignavia, Deo erecti, mundo subjecti, desides et effeminati, inanis quoque gloriae inexplebiliter cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes, negligentes et infelicissimi, superbia tumidi, bonitate vacui, carnis voluptatibus subditi, fratribus elati, in acquirendis rebus avaritiae facibus accensi, congregandis autem virtutum opibus inefficaces et pigri, dum affectamus honorem saeculi, gloriam quae a Deo est, perdimus, heu dolor! miseri; dumque superferri fratribus ambimus, superbiendo, 136.0301D| lugendo genere, cui praeferri debuimus supponimur mundo; contemnentesque Dominum dominantem, patimur servum; et qui potestate concessa, calcare debuimus serpentes et scorpiones, et omnem virtutem inimici (Luc. X, 19), retrogrado ordine calcamur quotidie ipsi, ita ut et in nobis compleri quandoque possimus timere, quod et in Job legitur ita dicente: Fugiet arma ferrea, et incidet in arcum aeneum (Job XX, 21); et: Qui timent pruinam, 136.0302A| irruet super 154 eos nix (Job VI, 16); quod fit cum timetur temporalis ira, incurritur sempiterna; metuitur terrenum periculum, et irruit supernum et inevitabile irae coelestis judicium.

17.

Quod si honorem magis nostrum, quo non solum ad imaginem Dei conditi, sed etiam omnibus sub coelo per officium creaturis praelati [ subaudi sumus], voluissemus moribus vindicare, Christo scilicet, ut antecessores nostri, subjecti, mundo erecti, alter alterius onera, secundum Apostolum, portantes (Gal. VI, 2), invicem nos juvantes, honore invicem praevenientes, idipsum in Domino omnes sentientes, spiritu ferventes, zelo charitatis pro domo Israel exemplo Heliae zelantes, in doctrina docentes, exhortando mutuo nos exhortantes, commoda pro 136.0302B| necessitate alterutrum [ id est, alterutrorum] in simplicitate tribuentes, praelaturam in sollicitudine administrantes, in hilaritate nobis invicem miserantes, dilectionem Dei et fraternam sine simulatione habentes, odientes malum, adhaerentes bono, charitatem fraternitatis invicem custodientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 8-17): fateor, non solum aliquem non timeremus, sed etiam ab omnibus timeremur. Nec vero ut, proh nefas! in nobis illud impleatur propheticum dicentis: Unusquisque carnem brachii sui vorabit, Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Judam (Isai. XI, 20), hoc est confessione Dei insignem Ecclesiam, invicem mordentes, ab invicem consumimur, divisique ab alterutro desolamur. Nec 136.0302C| enim mentitur veridica semper Veritas dicens: Omne regnum in seipso divisum desolabitur (Matth. XII, 25); nec refutanda cujusdam, quanquam Deum nescientis, sententia dicentis: quia concordia parvae res crescunt, discordia maxime dilabuntur. Apostoli ( subaudi sententia) quoque in mente semper habenda monentis: Quae pacis sunt sectemur; et quae aedificationis sunt invicem custodiamus (Rom. XIV, 19). Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus (Ibid., 18). Itemque: Vis non timere potestatem, bonum fac, et habebis laudem ex ipsa (Rom. XIII, 3). Et: Haec est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentiam hominum et ignorantiam (I Petr. II, 15). Alterius autem: Cum placuerit, inquit, Domino, viae hominis, inimicos 136.0302D| quoque illius convertet ad pacem (Prov. XVI, 7). Et per Psalmistam Domini: Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem (Psal. LXXX, 14, 15). Per Jeremiam [Baruch] item: Si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram (Bar. III, 13). Per Moysen quoque: Ecce mitto angelum meum, qui praecedat te, et custodiat semper; observa tantum, et audi vocem meam. et inimicus ero 136.0303A| inimicis tuis, et affligentes te affligam (Exod. XXIII, 20-22).

18.

Nos vero e diverso (cum et haec omnino a perfectis nec appetenda, pro gloria Dei quaeque sunt bona agenda; adversa vero ejus amore toleranda magis, quam vindicta optanda) potius vindicare nos solemus quam vindicari: defendere nos ipsos ipsi, quam a Deo defendi; et cum ad id non sufficimus, foedus quoddam cum 155 ipsis inimicis, eis in malo consentientes inire magis, quam Deum protectorem corde cum manibus ad eum levato invocare, et contra internum raptorem, qui nunquam melius vincitur, quam cum exterior amatur, arma corripere properamus; illisque non dissimiles, qui salutis, quae a solo Deo datur, causa, ritu sacrilego 136.0303B| ad fontes vel arbores reddunt vota pro commodis terrenis, ipsam potius terram quam eum precari studemus, qui fecit coelum et terram. Et ne in aliquo precum effectu fraudentur optato, relicto penitus eo qui vos praeposuit mundo, relicto omni praeter nomen officio, ipsi ita specialius deservimus caeteris mundo, ut dum caeteri Deo quae Dei, mundo quae mundi sunt contendunt reddere, nos econtra mundo quae Dei, id est omnigenum amorem et cultum; Deoque, quae debuerant mundo reddi, reddamus, id est omnigenum despectum et contemptum; et ut ipsi [ scilicet mundo] alligemur arctius, ne quando scilicet, dum ab eo non recognoscimur, despiciamur: relicto ritu, cultu, habitu quoque nostro, ipsius mundi consuetudine atque studiis, 136.0303C| amictibus etiam in tantum utimur, ut solo, ut ita eloquar, barbirasio et corona, et quod non a nobis, ut ab eis, ducuntur uxores, qualescunque etiam, quas Domino (ore tantummodo, et hoc rarissime) reddere videmur laudes, in nullo alio saecularibus videamur dissimiles: ita ut de nobis, proh nefas! dictum prophetiae possit credi, quod continent tempora praesentis aevi: Et erit sicut populus, sic sacerdos (Isai. XXIV, 2); et quod alius in Threnis deplorat: Quomodo, inquiens, obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. IV, 1); detractam quoque jam de coelo in terris lugere possimus magnam partem stellarum (Apoc. VI, 13) id est dejectos a sublimibus in ima tantum sectari multitudinem 136.0303D| sacerdotum, quorum opera lucere 136.0304A| debuerant coram hominibus, ut glorificaretur Deus (Matth. V, 16).

19.

Nec otiosum videtur talium causa isto in loco brevem quidem, tamen utillimam presbyteri cujusdam, nostri pene temporis, ponere sententiam: qui cum vidisset episcopum suum, horrendum dictu! ad tabulas ludentem, subsannatus movit frigutiens caput: quo intuito, iratus episcopus, et quidem satis juste, sed si ei cui deberet, interminatus est continuo carcerem, nisi confestim diceret, ubi hoc fieri sibi canonica lex vetuisset. Ille simulans metum, cum in promptu haberet, quo fugitivum stringeret, 156 nervum; pedibus ejus prostratus, Ignosce, ait, domine; tanto enim sum concussus pavore, ut ne primum quidem primi psalmi meminerim 136.0304B| versiculum, nedum aliquid ex decretis proferre valeam canonum. Sed obsecro a te, piissime, hunc mihi recordari sensum, siquidem ipsum pavore amisi. Tunc cum joco risuque totis cum astantibus resolutus episcopus, instante tandem presbytero, primum cum altero protulit versiculum dicens: Beatus vir, etc. (Psal. I, 2). Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die et nocte. Presbyter ore proprio captum hujusmodi respondens instruxit episcopum. Optime, inquit, Pater sanctissime, quod superest, ad tabulas lude. Haec vero istic nobis ideo placuit ponere, ut in hac brevissima sententia, et quid cavere et quid debeas agere evidentissime valeas conjicere. Sed studebo te jam relinquere, ne hortis 136.0304C| sitientibus, aquas in flumine vecors videar mittere; cum et timendum, ne ab aliquo horum, qui juxta poetam nigrum in candida vertunt, dum malum bonum, bonum dicunt malum, tenebras lucem, lucem tenebras putantes, veritatem falsitatem, falsitatem veritatem aestimantes, dicatur mihi: Morte morieris, quia mendacium locutus es in nomine Domini (Zach. XIII, 3). Pergam potius ad alia meae professioni quantum propinquiora, tantum formidolosiora.

20.

Ex monacho fortuitu assumptus es? Vide unde, quo deveneris, videlicet de maximo ad magnum, de maxima quiete monasterii ad magnum laborem saeculi, de sinu tutissimi littoris ad procellas frequentissimae tempestatis. Naviga itaque suspectus, 136.0304D| qui in portu gaudere noluisti securus; conare, satage, 136.0305A| stude aliquid agere caeteris sublimius, imo humilius et perfectius, sciens ponderibus te subjacere duobus. Compelleris enim monacho quae sunt monachi, episcopo reddere quae sunt episcopi. Vide ne tibi suadere aliquis valeat illum unquam mutare habitum, etiamsi hoc approbare ex antiquorum exemplis velit Patrum, excepto cum ad illud divinum accedis ministerium, quod sibi proprium exigit ornamentum. Tunc quoque cum non gestatur corpore, non recedat a corde. Audi Apostolum dicentem: Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V, 12). Jejuniis itaque refectionem, orationibus corporis delectationem, lacrymis tempera saeculi jucunditatem. Quod si forsitan assumptus ex abbate, aut, ut assolet, duobus 136.0305B| aut certe pluribus jam praefuisti 157 monasteriis; pensa quae causa hujusmodi fuerit demutationis. Nec tibi, quaeso, parcas, non te decipias, non te palpes, non tibi quod optime nosti velis celare. Nulla enim apud Deum, ut ait Augustinus, latebra, etiamsi plena sit abscondentis perfidia. Neque ideo ille non novit, si tu te fingas ignorare: quin potius tu humiliter agnosce, si vis ut ille ignoscat Prima est vero, ut ait gentilium quidam, ultio, quod se judice nocens absolvitur nemo. Cogita igitur, utrum his [ scilicet monasteriis] rite praefueris. Quod si inveneris, dole quod non perseveraveris; sin minus, etiam ob id in omni vita quotidiani non desinant gemitus. Memento tot te subjacere ponderibus, quot praefecturis 136.0305C| infulatus largitori indigne his utens exstitisti ingratus; dumque prodesse debuisti pluribus, paucis aut forsitan nullis causa alicujus fuisti profectus: imo his destitutis, ad alios subinde migrans, nullumque nec de his nec de illis, quin etiam nec de teipso ad horreum Dominicae areae fructum apportans, quot debuisti manipulos ferre, tot exigeris in judicio componere.

21.

Fac itaque, dum adhuc dies est, quod suggero. Dum adhuc vacat tempus sationis, dum adhuc oeconomus spectat [ id est exspectat], dum custos areae triturat, paleam non exerit, ventilabrum non arripit, dum adhuc non ventilat; labora, sere, congrega, nullas dederis ferias, nullum tibi colludium, nullam pausam, nullum tempus 136.0305D| indulgeas vacationi. Insiste omnimodis sationi, ne desit quod afferas triturationi: ipsam etiam incessanter mentis oculis adhibe, ipsam attende; cogita quotidie ne superent paleae, ne superabundent zizania; memento triticum in horreum debere recondi (Matth. XIII, 30), paleas autem comburi igni inexstinguibili. Prope itaque positos creberrimis exhortationibus, longe remotos epistolis saepissimis ad Dei cultum reaccende. Praeteritam et tuam et illorum segnitiam accusa, redargue; et tecum ut excitentur, ut reviviscant, animos 136.0306A| attollant, industriam reparent, vires exerant, constantiam resumant, fide, spe et charitate in Deum recalescant, invita et obsecra; nec hoc verbo tantummodo, multo magis operibus tibi noveris exsequendum. Vera est enim Leonis papae sententia, quia validiora sunt exempla quam verba, et plus est opere docere quam voce. Necessitatibus quoque eorum in temporalibus sedulus adesto. Si quid fraudasti praelatus, restaura episcopus. Si quid de te minus, abbas dum esses, recordaris fuisse, pontifex ne verearis componere.

22.

Nec hoc agens verearis, ne quis te peccatorem, te olim dixerit exstitisse fraudatorem. Vide tantum ne Christo opprobriosus, ne Deo horridus, ne Spiritui sancto pareas exsecrandus. Hoc fit, 136.0306B| si nec praeterita diluis, nec praesentia emendatione componis: quin potius cum de te hoc dicitur, gaude humiliter in Deo, si tibi 158 cum caeteris vere dicatur: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sanctificati estis (I Cor. VI, 11). Si quis itaque detrahat, obloquatur, maledicat, factumque vituperet; tibi firma spes, solidum refugium in illius sit auxilio, cui a Propheta est dictum: Maledicent illi, et tu benedices (Psal. CVIII, 28); et erigens mentis aciem indesinenter clama: Aufer a me opprobrium et contemptum (Psal. CXVIII, 22), non utique opprobrium hominum quod pertransit, potius tuum, quod si hic non desinit, illic finem non invenit. Vereor enim, ne dum transacta ut 136.0306C| sunt digna opprobrio judicas, etiam praesentia digna contemptui deputes. Quod fit, si et transacta corriguntur segniter, et praesentia exercentur negligenter. Illam etiam Sarae orationem ad tuam profer utilitatem: Peto, inquiens, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me (Tob. III, 15), non quidem substantialiter ante tempus praedestinatum auferendo, [ supple sed] mentem meam ad te penitus erigendo. Hic est, dicent, novellus propheta, recens apostolus, subito angelus effectus. Iste sanctus Martinus, Zeno est iste sanctus, modo de coelis demissus. Vanitatis, inquiunt, signa sunt ista, hypocrisis, simulatio, vel levitas; mutatio affectuum ista, non aliqua religio vera. O quam asperum verbum! 136.0306D| sed vide ne sit verum.

23.

Cave etiam prope latentem venantium laqueum. Multi enim hoc aspero verbo perterriti, exasperati et verecundati, bonum relinquentes incoeptum, capti sunt in muscipulam venantium. Tu econtra his corde, non ore responde; ipsum etiam te haec cogitans cave. Non desunt enim et tibi quaedam introrsus cavernae, ubi aliquae latrocinantis inimici adsint insidiae. Dic ergo in corde, pavidus cogita, sed suspectus dic, quod quidem longe te incomparabilis dixit, dissimilis certe; nec 136.0307A| mentieris. In melius mutare propositum non est levitas, sed virtus, neque culpa, sed gratia. Erunt etiam qui dum nulla considerant, imo nolunt habere sua, tua si qua viderint, statim bona incipiant laudare, et mirari velut maxima. Quihus si tuae conscientiae relicto testimonio credideris; fateor, nec mentior, illico perditus eris. Tu econtra dum exhibes praesentia, semper stude meminisse praeterita, simulque Dei districta et incomprehensibilia cogitare judicia. Saepe enim unde mereri putatur gratia, contrahitur offensa; unde contrahi timetur offensa, acquiritur gratia. Linguam non solum a criminosis, etiam ab otiosis contine, sciens dictum per Jacobum esse: Si quis se putat religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed 136.0307B| seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26).

24.

Sed ut semel incipiens paucis adhuc te alloquar, suggero ut et si quid in juventute, si quid etiam adhuc in monasterio positus, antequam scilicet ad aliquod regimen esses assumptus, egisti, 159 sollicite retractes: forsitan et ibi aliquid, quod non parum debeas metuere, invenies. Reperietur etiam tibi, quo ordine assumptus, qua necessitate fueris electus. Proclivis enim semper in deteriora humanae ambitionis superbia, universa jam occupans saecula, nec ipsa hodie deserit coenobia, videlicet ut eligendi non virtutum meritis, sed putridae istius, quam ita vocant, terrenae nobilitatis, re autem vera corruptibilitatis taxentur praeconiis. Nec exquiritur quis obedientia 136.0307C| caeteros praeeat, humilitate vincat, prudentia antecellat: [ supple sed] cujus arca cumulatior, camerave fortior, donis sit repletior; stabula quis amplius plena, praedia et beneficia latius habeat distenta; cujus pater ditior, frater locupletior, prosapia generosior, propago potentior. Inter haec nec ipsa honoratur canities. Juventus senectutis locum invadit; et illud, quod totum est divinum, datur ad praemium; et lucra captantur terrena, unde animarum solummodo congeri debuerant mercimonia. His denique et aliis, qui hujusmodi solent comitari, pessimae ambitionis casibus si forsitan te interceptum repereris; laetitiae, quaeso, locum in corde ne dederis. Forsitan 136.0307D| enim his auspiciis evectus, ad hoc es perductus, ut ad illud, quo modo fungeris, honoris fastigium, aliquo saecularis suffragii juvamine te contigerit ascendisse. Quod si ita se habet, quantum lugendus sis, enarrare non sufficio satis, etiamsi omnia membra corporis cunctimodis concrepent linguis. Verum ne putes me hoc ideo dicere, quod te aut dejicere aut velim desperare. Consilium 136.0308A| si quod valeo tibi dare non negligo, caetera tuae industriae committo.

25.

Sunt multa sanctorum Patrum jam ex his dicta diversis opusculis indita: haec relege, et negotium ex his tibi salutis acquire. Mihi tamen videtur, dum interim haec captas, et consilium inveniendi et exsequendi quod dixerint, forsitan impedit tarditas, ut nullo modo desperans, in eo, qui omnia fecit de nihilo, firmiter spem ponens, lacrymis te totum dedas, pia opera non quasi qui ab ipsa incoeperis exercens infantia, sed quasi qui totum vitae tempus pravis datum atque consumptum habens delectationibus, residuo si quid datur spatii, Deo tantum te debere memineris mancipari. Et licet sciam te hoc ordine per ostium 136.0308B| non introisse, aliunde potius ascendisse; non tamen te penitus audeo desperare, quia tantam novi pratrisfamilias istius potentiam esse, ut ex ipso fure pastorem, si velit, possit efficere, qui de lupo ovem saepe legitur fecisse. Quid enim non potest Omnipotens? quid non potest nisi quod posse nolit? Non potest de impio invasore pium pontificem facere, qui potuit de lapidibus suscitare filios Abrahae? (Matth. III, 9.) 160 Non potuit interfectum reficere, qui potuit non existentem creare? Difficilia, ais, sunt nimium haec: sed cui? nunquid Deo? Quid illi difficile, qui cuncta de nihilo potuit facere? Ipsius non audisti hodie sermonem dicentis: Si potes credere, omnia possibilia credentis? (Marc IX, 22.) Nescis in rebus quoque 136.0308C| humanis hujusmodi haberi consuetudinem, ut tanto plus laudetur medicus, quanto amplius desperabatur aegrotus: cum et quo desperatior animae sit mortis occasio, tanto plures plerumque eodem corrigantur exemplo? Hinc enim quidam nostrorum dicit eodem sensu praemisso: Vide David, considera Petrum, quorum quo gradus altior, eo casus gravior: quo autem casus gravior, eo pietas erigentis gratior. Unde et idem nimis pulchre consuevit orare: Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, multiplica super nos misericordiam tuam. Quid enim si haec cuncta ideo ita permisit incidere, ut haberes unde eum amplius posses laudare, sinens videlicet te periclitari in pluribus, ut sine defectu clamares? 136.0308D| Quid si te exemplum voluit esse talium, qui (proh dolor!) innumerabiliter ita hodie per universum instituuntur saeculum, ut capiant aliquodcunque de se quoque ipsi consilium, dum te viderint resuscitatum quem noverant exstinctum, quo anathematis lethum, si fieri possit, evadant canonibus promulgatum, maledictionemque a se expellant 136.0309A| principis apostolorum per clementiam Dei et Domini apostolorum? Nam et pro nobis ille fieri dignatus est maledictum (Gal. III, 13), ut nos a maledicto redimeret non tantum legis, sed et originalium atque actualium criminum; tantum est ne desperes, ne segniter agas, ne ad dexteram per elationem, ne ad sinistram deflectas per desperationem; ne qualitate boni, aut quantitate, ut assolet fieri, mali fallaris; ne aliorum mores intuens, te aut arroganter erigas, aut desperanter humilies; neve locum adversario in temetipso ulterius tribuas, ne quod tibi contigisse doles, alicui [ subaudi contingere] (quantum scilicet reniti praevaleas) nunquam concedas, nec labi te amplius sinas in talibus aut etiam similibus, cogitans 136.0309B| quam difficile elisus erigi valeas rursus.

26.

Pulchre autem te quidam tuique similes satisque utiliter, licet paulo mitius quam sese auctoritas canonum habeat, commonet dicens: Quicunque tales sunt, si nolunt, veniente Domino, de Ecclesia auferri; auferant et ipsi ista (id est ea quae Dominus in templo agi videns, facto de resticulis vindicavit flagello) de cordibus suis, nec faciant domum Dei domum negotiationis. Horum autem omnium. . . . sacratico illo exemplo, quo dicit: Sum quidem libidinosus; meum est ipsam 161 libidinem superare; tuae virtuti, tuae cautelae, tuis nil committas viribus; illius totus contende esse, atque ejus te totum committe, nitens corde 136.0309C| et manibus, custodiae, cui te creare, redimere placuit, et vocare. Ipse te custodire valet paulo erectum, qui voluit erigere penitus dejectum; ipse continere sanum, qui sanare voluit contritum; ipse perpetim efficere spudium, qui contra naturam citraque omnem spem colligere voluit etiam infatuatum. Quamvis autem sine illo nil boni possis, saltem nec velle, nedum facere, tamen nec sine tuo aliquanto conamine credas te salvandum omnimodis fore, cum ob id rationabilem te a Deo creatum scire possis certissime, indulta arbitrii libertate. Ipsi ergo non raptim et quasi in transitu, indesinenter inhaerere stude, cum quo esse nisi feliciter potes, sine quo esse nisi infeliciter vales. Quod si inter haec, justo imo piissimo judice 136.0309D| misericorditer disponente, tibi aliqua adversitas evenerit, aut infirmitatis scilicet, aut damni rerum familiarium, vel quodlibet aliud genus vindictae; ne contristeris quasi despectus humiliter, gaude quasi pie respectus, sciens et confitens pro peccatis 136.0310A| tuis hoc tibi accidisse, et minora multum esse, quam iniquitas tua merebatur, profitere. Rubigo enim tantorum scelerum consumi non potuit, nisi igne diversarum poenarum. Exsulta itaque gaudens in Domino humiliter, quod in hoc saeculo partim tibi contigit vicissitudinem malorum recipere, quae in illo [ id est in futuro saeculo] valde metuendum erat simul omnia ferre, cum nil impunitum constet Deum relinquere: suo autem peccato praedicti hoc modo solent ejus misericordia liberari. Temet itaque incessanter in conspectu illius accusa, sicque cum Propheta declama: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psal. CXVIII, 137); et cum alio: Justus es, Domine, in omnibus quae reddidisti nobis (Dan. III, 27); et: 136.0310B| Omnia quae fecisti nobis, Domine, in vero judicio fecisti; quia peccavimus tibi (Ibid., 31); et: Iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei, donec ipse justificet causam meam (Mich. VII, 9).

27.

In ipsa autem tribulatione nec te dederis segnitiae, quasi certus (cum et ex hoc desperare non debeas penitus) pro hac poena omnia tibi remissa, aut certe partem graviorum tibi peccatorum 162 donatam. Vigiliis, orationibus, et jejuniis, praeter haec quae necessitas agere cogit, crebrius et sollicitius insiste, ignarus videlicet quo sis percussus flagelli genere, utrum eo quo corriguntur filii, an illo quo flagellantur servi, aut puniuntur malefici. Cum enim, Scriptura teste, omnis filius qui recipitur castigetur (Hebr. XII, 6); multa flagella peccatoris 136.0310C| (Psal. XXXI, 10), laqueus, ignis, sulphur, et spiritus procellarum (Psal. X, 7). et cum videantur omnimodis haec intolerabilia, tamen non totius pars est calicis eorum (Ibid., 8); et: Plaga insanabili percussi te castigatione crudeli (Jer. XXX, 10); itemque: Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus (Ibid., 15); poenamque describens in aeternum damnatorum, Induantur, inquit, sicut diploide confusione sua (Psal. CVIII, 92); unde et bis idem in psalmo precatur: Domine, ne in furore tuo arguas me (Psal. VI, 37). Alius autem: Corripe me, ait, Domine, verumtamen in misericordia et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me (Jer. X, 34). Quae omnia cum ad illud flagelli genus, quo exemplo Pharaonis et Herodis et in praesenti et in 136.0310D| futuro impii flagellantur, perpenderis pertinere; noveris, teste Gregorio, solos flagellis temporalibus ab aeternis liberari, quos hic ab iniquitatibus contigerit mutari. Scias etiam te cum adversario in agone consistere tanto saevius bacchante, quanto 136.0311A| ei de amissa tui dolet potestate; et insuper hoc eum gravius afficiat, quod a te, qui ei solitus eras servire, provocetur in certamine. Ipsis quoque, quorum fraude proditus, negligentia destitutus, dolo captus, factione ad haec es incommoda devolutus, ne cuncteris parcere, certus quia si eorum admissa in corde retinueris, tuorum quoque venia Veritatis voce docente carebis (Matth. V, 45); cum dimittens et de tuorum relaxatione quandoque gavisurus, et de filiatione Dei perenniter sis laetaturus. Tibi vero totum quod pateris ascribe: tuae culpae omnia, tuis peccatis imputa universa. Fortassis enim et haec tua ad aliquid fuit commotio, cujus rei gratia hujusmodi datus es supplicio. Quod si non; amplius habes unde gaudeas; si vero amplius 136.0311B| quod defleas, sed tamen non desperative, quia divitias bonitatis Dei nullus valet pensare, nedum aestimare. Non minus 163 vero, si ita est, temetipsum tuosque quam ipsos lugere convenit traditores, maxime si aut tuae Ecclesiae fuerint filii, aut forte, quod absit, ejusdem cujus es officii; cum et te occasionem quia materiem, mortis recognoscas filiorum fuisse, et dolere possis tot coeli luminaria tuis tenebris involuta, tuo fore casu exstincta. Sed quia hic pie justus [ nempe Deus] districte quaedam solet ferire, ne inveniat quod illic aeternaliter debeat punire; inter ipsa lamenta te ejus misericordiae reficiat memoria, qua scilicet actum est, ut canere possis cum Psalmista: Ego autem in Domino gaudebo, exsultabo et laetabor in misericordia 136.0311C| tua, quia respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in 136.0312A| manibus inimici, statuisti in loco spatioso pedes meos (Psal. XXX, 8). Quod totum recte dicere valebis, si indulta poenitentiae tempora non neglexeris, si poenam illatam patienter tuleris, sciens de causa peccati praeteriti hanc processisse poenam peccati praesentis qua te [ l. tu] nec peccare peccans videre [ l. videri], ut non peccares, ab iniquitatibus comprehensus potuisti. Precare itaque sedulus, ut et istud tibi clementissime divina pietas parcat, et illa, ob quae in istud vel potius in ista es devolutus (ista vero dico, ut et peccatum memorem, et flagellum peccati, ad te omnem referens summam) in isto necessitatis camino absumens deleat, teque in hoc saeculo ita emaculet, ut nil inveniat quod edax ille inexstinguibilis ignis futurus exurat; potius 136.0312B| ejus gratia [ subaudi inveniat] quod remuneret, justitia quod coronet.

28.

Destitutionem vero tuorum cum magnopere debeas plangere, non tamen inconsolabiliter te id convenit agere; cum pastorem summum per prophetam noveris dixisse: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo illas, sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum (Ezech. XXXIV, 11). Et per quemdam sapientem dictum agnoveris, quia necesse est adesse divinum, ubi humanum deest auxilium. Quod si prolixitas te excruciat temporis, et perditio contristat obeuntium sine subventu baptismatis, idque tuos non curare tortores, tantum de tui cruciatu suas ut compleant 164 voluntates, perpendis; 136.0312C| Dei te totum subdens voluntati et disposito [ id est, dispositioni], vitam ipsam dare, ne dicam dispendium 136.0313A| omnimodum honoris pro grege paratus subire, illius dicentis utere voce: Si propter me haec tempestas est, tollite me et mittite in mare (Joan. I, 12), tantumne diutius mei causa navis periclitetur Ecclesiae, tam innumeros, heu dolor! [ id est obeuntes sine baptismo] filios morti transmittens aeternae. Verum ista modo volumus sufficere. Deus illa tibi concedat prodesse. Amen.

29.

Clericus es? Ipsum, quaeso, te conveniat vocabulum, videlicet ut de sorte perpendens te esse debere Domini, aliud praeter ipsum ambiens, tanti boni consortium perdere nonnihil timeas; magis tali socio te dignum exhibeas. Canonicus si diceris, vide ne a canonibus devies sanctis. Quod si forte eos respuis, cogita in quali ordine judici debeas 136.0313B| praesentari, qui scilicet laicum [ subaudi ordinem] abjurasti, et ecclesiasticum non servasti. Presbyter es? Gravitatem quam ferre videris nomine, conserva operatione. Diaconus es? Ministrum te agnoscens esse sacramentorum coelestium, pudicum (I Tim. III, 8) te secundum Apostolum omnimodis agens, tantis dignum officiis, Deo cordis et corporis conserva caelibatum, sciens manibus immundis tam sacratissimum tractari non debere sacrificium, quod institutum ad delicta emundanda est omnium. Subdiaconus es? Subditum te esse debere non solum Deo, sed omnibus scias Ecclesiae praelatis, ut a Domino et hic exaltari, et in futuro remunerari merearis. Exorcista es? Ipsum, quem adjurando a corporibus aliorum expellis, dominari 136.0313C| non permittas sensibus tuis. Ceroferarius es? Lumen aliis ministrans, te peccatorum et ignorantiae tenebris obscurari ne sinas: magis et ipse intus illuminari, et aliis lumen boni exempli praebere, quaeso, contendas. Lector es? Id instanter, unde agnomen trahis, agendo, stude, ne discrepes ab officio. Ostiarius es? Cor tuum Deo pande, venienti diabolo claude insidianti.

30.

Monachus es? Nulla admonitione indiges [ f. nisi] non tantum ut in eo quod bene coepisti optime perseveres, si tamen es quod diceris, quod putaris, quod in habitu praetendis. Quod si aliter, quod 165 absit, vae tibi qui lupum sub pelle ovina tegis. Vide tamen ne desperes. Expelle magis lupum a corde, et redde ovem pelli suae. Memento 136.0313D| Dominum, ut jam alibi diximus, ex lupo ovem, imo reddidisse pastorem. Sed ut illum excusando te magis accusem, aliud est ignarum boni aperte saevire, aliud sub praetextu religionis et alios decipiendo fallere, et iram sibi Dei simulando quod 136.0314A| non est provocare. At ut forte non simulatione illud agis: quadam negligentia consopitus segniter torpescis. Repara itaque vires, resume constantiam, induere fortitudinem, ut gigas pugna fortiter contra aereas nequitias; neque enim aliter eas devincere, neve alio modo tam arduum culmen valebis ascendere. Meditare regulam, vitas sanctorum Patrum crebrius relege, in his te quasi in quodam speculo conspice, et vitam tuam ad illorum compone. Obedientiam tibi primum indicito, conventus publicos caveto, contubernia saecularium fugito; scito a quodam verissime dictum, quod et a nobis, heu dolor! experimento quoque constat probatum, quia ovis quae de ovili egreditur luporum morsibus patet. Si quando vero obedientia aut aliqua justa 136.0314B| necessitas tibi processum indicit in publico, habitus ipse, sermo, vel potius solitudo ipsa, incessus, vultus, et color sit admirationi cunctis, timori, et exemplo. Meum et tuum quasi quoddam vita sacrilegium, sine quibus quietissima omnium generalitas valuit esse. Et, postquam cuncta compleveris, quae vero conveniunt monacho, memento te in hoc periculoso adhuc navigare salo, in quo omnia pene incerta, omnia dubia, tam secunda quam adversa, tam naufraga quam tranquilla. Donec igitur pervenias ad portum, ne te reddas securum. Audi Ambrosium: Laudari ante gubernator non potest, quam in portum navim deduxerit.

31.

Abbas es? Memor esto quod diceris, quamque 136.0314C| difficilem rem et arduam susceperis; utque in te finem istius claudamus sermonis, attende, quaeso, tanti dignitatem nominis, cujusque vice fungeris oculis perspice mentis. Monachus est, qui se ita interceptum angustiis videns, usque ad desperationem pene adductus, sed omnipotentissimae miserationis Dei anchora, ne in carybdim ipsius penitus proruat, retentus, timorem illum de miseratione Dei existere ratus, ad se revertitur, laqueumque, quo cum Juda strangularetur, imponere sibi devitat, relinquensque omnia quae in saeculo possederat, ambitum scilicet ipsum cum sensu, monasterium petit, totumque se Domino tradit, nihil sibi utique reservans ex omnibus, quippe qui nec ipsum corpus in propria retinendum noverit atque decreverit potestate; 166 136.0314D| quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur, nedum dicere, cogitare saltem sibi computans interdictum, omnia necessaria a patre monasterii sibi proventura securus. De monacho, inquam, satisfactum decerno. 136.0315A|

32.

Nunc vero quid de abbate dicemus? Diximus quidem paululum, sed et de eodem paulo plus prosequamur. Abbas est omnium monachorum, si loqui auctoritas ita concederet, monachissimus, qui utique plus jejunare, plus valet orare; plus legere, plus psallere; inediam, nuditatem, inopiam, contumelias, despectum, famem, sitim, algorem, ventum, imbrem, nivem, grandinem, probra, derisiones, subsannationes, ad postremum omnia incommoda patientius tolerare; benevolentiam, ubi beneficentia non suffragatur, omnibus etiam odio eum insectantibus amplius caeteris exhibere, qui docibilior atque docilior caeteris; qui, si fieri potest, hoc est concordantibus caeteris virtutibus, sapientior, qui charitate refertior; qui disciplinae rigore volentior, qui benignitatis 136.0315B| copia mansuetior, qui liberalitate praestantior, qui ad compatiendum calamitosis paratior, qui humilior sit omnibus, atque submissior. Et hic quidem ut de monacho, sic et de abbate satisfactum decerno.

33.

Isti etenim, quos passim compertum, proh nefas! habeo, monachis tantum praeesse, non autem monachi affectant, certifico, esse; et ideo eos fugiendos potius quam sequendos autumo fore, nedum eorum exemplo consultum sit vivere, quos constat tam noxia, tam innumera, tam gravia, tam immania de se protulisse. Opportunum sane censeo narravisse quid horno anxietati contigerit meae. Lauduni namque cum essem nativitatis Domini die, rogavit me abbas, ut in festivitate sancti Stephani in capitulo sororum venirem, et (ut verbis ipsius loquar) 136.0315C| eis aliquid boni dicerem. Annui, et post consuetam lectionem, petita et accepta benedictione, dixi: « Rogatus aliquid boni vestrae dicere charitati, non invenio 136.0316A| aliud, nisi qualecunque sit quod ista nocte mihi contigerit, vestrae referam dominationi. Sollicitatus nimium heri pro recipienda provisione abbatiae sancti Amandi, cum ad nocturnale officium vigilando, ut, proh nefas! saepe somnians, starem, dum lector ad eum pervenisset tractatus beati Hieronymi locum, ubi Dominus in Evangelio quibusdam praefatis prosequitur dicens: Venient haec omnia super generationem istam (Matth. XXIII, 36), et ego explanatione ejusdem jam fati doctoris hoc ita intellexissem, quod qui hodie fratrem suum, hoc est Christianum aliquem, injuste interficit, tanto majorem noxam sibi contrahit 167 ab his, qui ab Abel justo usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae aliquos occiderunt, quanto et illam [ scilicet noxam] omnem pro 136.0316B| consortio generationis utique habet, et suam insuper, quam imitatione commisit ipsorum. Cumque me hoc nimium terruisset, ut saepe contingit, ex aliis alia colligens, et quod de homicidio sensum fuerat sentiri, et de caeteris criminibus ratio evidens postularet valere, coepi intra me dicere: Tunc ergo debes abbas cum hujusmodi conscientia fieri? Monachus primum efficere. » Nam de praesulatu tum temporis exciderat, nisi quod et hunc indigne subierant multi. Igitur quia ab illo quo libri hujus clausula fieri debuit longe digressi sumus loco, anchoram nostram in isto figamus modo, ut paulisper recreatus proreta, vires citius expeditiusque resumat. Hujus itaque nostri scilicet textus sermonis in laudem desinat sanctae Trinitatis. Tibi laus, tibi gloria, tibi 136.0316C| gratiarum actio, o beata Trinitas. Miserere, miserere, miserere, licet indignissimo de, te tamen indecenter loquendi trepido, cujus nomen non ignoras, mihi.

INCIPIT LIBER SEXTUS. 136.0315|

1.

136.0315C| Usuale est nautis non minus piratas quam procellas, plus vero nonnunquam ipsius vicinia portus, quam ipsum formidare pelagus, dum dromo saepe praeter granditatem onustus, improvise illiditur 136.0315D| syrtibus, spesque tota laboris cum ipsis deperit laborantibus, amicis e vicino spectantibus; quod ne et nobis contingat, exsurgens precamur: Salva nos ne pereamus (Matth. VIII, 25), te enim sine, nil altum mens inchoat, nedum perficiat [ f., perficit] sextus hic, gubernatrix Dealitas summa, dum de te nobis praesumentibus sulcari nititur sinus, portum jam respiciens quo tendimus. 168 Ut jam itaque ordinibus sacris breviter tactis, veniamus ad hominum 136.0316C| discretos effectus, eosdem quoque alloquentes, quo possumus succinctius. Justus es? Suggero, dissimula, imo cogita te non esse [ subaudi justum], ut possis veraciter esse. Peccator es? Contende quantum 136.0316D| vales non esse [ subaudi peccatorem], recognoscens te veraciter esse. Hoc enim pacto, Deo adjuvante, poteris aliquando non esse. Justus es? Vide ne corruas. Peccator es? Conare ut surgas. Justus es? Teneat te casus angeli ad cautelam. Peccator es? Animet te ascensus hominis ad poenitentiam. Nec tu itaque prior de propria actione confidas, nec iste de Dei misericordia desperet, quia si scitur hodie quales sitis, cras uterque quid futuri sitis, omnino nescitur. Mutabiles enim tam tenebras quam 136.0317A| lucem cordis esse, et lapsus tantum, et erectio quotidie monstrat lapsorum. Unde, et quibusdam, cum et alibi dixerit: Qui stat videat ne cadat (I Cor. X, 12), dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Peccator es? Audi unde gaudeas: Gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 10). Justus es? Audi quid caveas: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18).

2.

Caeterum nec justus adeo, nec peccator adeo: medius quidam inter haec duo te delectat locus? Time, rogo, ipsum valde teporem, ne ab ipso rursus labaris ad frigus. Nam sicut a tepore ad calorem, ita saepenumero ab eodem declinatur, teste Gregorio, 136.0317B| ad frigus. Audi denique quid angelo dicatur Laodiciae: Utinam calidus esses aut frigidus; nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 16). Vae autem qui ex ore irrecuperabiliter evomitur Dei. Quo contra Psalmista de sanctis: Ibunt, inquit, de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 88); quia videlicet, ut Leo beatus ait, scientes arbores se esse in Ecclesiae viridiario plantatas Dominico, non solum cavent ne deficiant in pejus, etiam dant magnopere studium ut proficiant in melius. Cum autem pulcherrima cujusdam nostrorum, quia mitissima, habeatur sententia dicentis, non futurum extra misericordiam, qui vel partem bonorum operum fuerit assecutus, non minus tamen receptissima alterius, quia verissima, est retinenda definitio dicentis: Qui 136.0317C| non proficit, deficit, et qui nihil acquirit, nonnihil perdit. Cui assentiens nec inferior alter, Omnis, ait, defectus ad nihilum tendit. His itaque ita connexis, timendum ne dum non inhias profectui, succumbas defectui, devenias 169 nihili. Sunt autem quidam, teste Gregorio, a quorum liberari satage consortio, qui ut fruantur saeculo, dispensatorie serviunt Deo. Sunt contra alii, quorum in numero stude inveniri, qui ut fruantur Deo, transitorie serviunt mundo. Hunc autem medium esse justitiae locum aestimo. Quod si omnino te erigere non vales (ut non vales) ad supremum illum Deo placendi ordinem ullomodo, saltem vel ad istum te humiliter firmissimeque teneas medium postulo, ne quando scilicet ruas ad illum infimum ordine devio; neque enim ideo 136.0317D| debes fieri perditus, quia non vales esse perfectus, nec ideo pessimus, quia non potes existere optimus. Ipsa denique humilitas, qua de te vilia aestimas, si sit vera, et non potius segnitia, te quandoque erigere valebit ad sublimia, teste voce Dominica (Matth. XXIII, 12).

3.

Ne vero, dum haec mitius tecum ago, me tibi suadere putes, vel etiam forsitan concedere, ut ab aliquibus dum abstines, alicui deservias quasi cum venia vitio, cum, docente Apostolo, 136.0318A| noverim quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6). Audi dictum a Jacobo. Quicunque totam legem observaverit, offendat autem in uno, erit reus (Jac. II, 10). Legem autem hanc utrum Evangelii aut Veteris Testamenti, an simul utramque dicat, studiosis relinquimus disquirere, cum et interrogata in duobus praeceptis totam Veritas ipsa legem et prophetas dixerit pendere (Matth. XXII, 40), et Apostolus plenitudinem legis dilectionem dixerit esse (Rom. XIII, 10). Scimus vero Augustinum dixisse: Si quis unum mandatum custodiat, aliud praevaricetur, non ei prodest. Custodit se aliquis ab avaritia, non custodit ab adulterio? Utique in uno convictus, damnatur etiam saeculi legibus; nec prodest ei alterius 136.0318B| criminis abstinentia, qui in altero fuerit deprehensus. Hoc sensu cum terribile sit valde quod protulit, sed tamen super hanc eamdem Apostoli sententiam Hieronymum jam consuluerit; nec incognitum nobis, legem totam intelligere decem illa generalia praecepta, unde omnium specialitas velut e quodam rivo fidibus decachordi distincta derivatur: quae [ scilicet decem praecepta] cum insolubiliter a duobus illis maximis et primis deducta, decem faciant rivos, septem videlicet ad dilectionem proximi, tres pertinentes ad dilectionem Dei, ita suam servant unde emerserant naturam, ut unum sine altero, sicut nec caput, ita nec amplecti veraciter respuique valeant membra. Nam sicut Deum non diligere probatur, qui proximum 136.0318C| non diligit, Joanne dicente: Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est (I Joan. III, 9); et non tam proximum, quam etiam inimicum, Domino dicente: Diligite inimicos vestros, bene facite his qui oderunt vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V, 44); nulla autem evidentior redamatio quam patris ad filium, filii ad patrem, quem non amare convincitur, 170 qui ejus spernit jussionem: ita illa tria, quae a primo deducuntur, nullus qui illud veraciter observat potest praevaricari. Nemo enim diligens Deum alium colit praeter eum, neque accipit nomen ejus in vanum, nec aliquid facit boni nisi propter verum Sabbatum, hoc est 136.0318D| requiem sempiternam. Et sicut proximum non diligere comprobatur qui Deum non diligit, nam nec seipsum diligit, Psalmista dicente: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 5); ita qui illum diligit veraciter, caetera ex hoc deducta non negligit. Nam et honorat parentes, nec moechatur, nec occidit, nec furatur, nec falsum testimonium dicit, nec concupiscit uxorem proximi sui, nec rem aliquam ejus. Qui vero aliquid horum praevaricatus fuerit, omnium reus ideo tenetur, quia in ipsum excessisse fontem, 136.0319A| unde cuncta procedunt, videtur, cum neutrum horum quae sunt prohibita agere proximum veraciter diligens possit; Dilectio enim proximi malum non operatur (Rom. XIII, 10). Haec cuncta diximus ideo, ut si saltem illum medium bonitatis locum vis obtinere, omni capitali vitio studeas carere.

4.

Capitalia vero ea noveris esse, quae decachordum tabulis lapideis prohibet scriptum. Et ut eodem sensu ea dinumeremus, quae jam sunt a beato Augustino digesta, sciendum est primo quia idolorum est perfidia, a qua te prohibet, cum dicit: Deus tuus, Deus unus est (Marc. XII, 29). Hanc sequitur error haereseos, et diversarum superstitionum, praecantationes videlicet, et quae 136.0319B| vulgo dicuntur facturae, et illa quae vanitates et insaniae falsae dicuntur a Psalmista (Psal. XXXIX, 5); ipsa quoque quae Apostolus terribiliter enumerat dicens: Dies observatis et menses et annos, timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Gal. IV, 10), et his similia, a quibus omnibus compesceris, cum audis: Non assumes nomen Dei tui in vanum (Exod. XX, 7). Perjuria quoque et in hoc mihi videntur prohibita. Hinc superbia, elatio, et inanis gloria, vel amor saeculi, pro quo maxime in omnibus negotiis laboratur ab his qui Deum non diligunt, a quibus retraheris, cum Sabbatum servare juberis, id est ut declinans a malo et faciens bonum (Psal. XXXVI, 27), vaces a peccato, et servias Deo: omnia autem humiliter, 136.0319C| non superbe, propter remunerationem aeternam, non propter inanem saeculi gloriam. Hae tres praeceptorum distinctiones, malorumque prohibitiones. Ad amorem vero proximi pertinent haec: Honora patrem et matrem (Exod. XX, 12), ubi praeter carnalem genitorem etiam Dei Patris et Ecclesiae matris praepositorumque Ecclesiae honor specialius tibi indicitur. Non moechaberis (Ibid., 14), in quo compesceris ab omni libidine. Non occides (Ibid., 13), in quo prohiberis ab omnimoda crudelitate. Non furtum facies (Ibid., 15), in quo restringeris ab avaritia et rapacitate. Non falsum testimonium dices (Ibid., 16), in quo prohiberis a falsitate, perjurio, detrectatione [ f. detractione]. Non concupisces 136.0319D| uxorem proximi tui (Ibid., 17), in quo revocaris etiam ab 171 adulterina cogitatione. Haec si illibate custodieris tecum, te exemplo Domini juveni se haec observasse dicenti, ut ad majora subveharis, possum commonere (Marc. X, 20). Si 136.0320A| autem in aliquo horum te praevaricatorem deprehendero, non te accendo ad meliora, (corrigere moneo iniqua, nec ut scandas dico de virtute in virtutem) sed ut convertaris a malitia ad bonitatem. Nam non est iste locus ut putabas bonitatis medius, imo est nullus. Qui enim nec Deum nec proximum diligere, contra haec decem praecepta excedendo in aliquo, etiamsi quaedam illorum videaris implesse, probaris; quam bonitatem habere te putas, antequam ea scilicet, quae minus fecisse te agnoveris, corrigas? Cum autem vel usu bonitatis, vel satisfactione emendationis his te vitiis, quae haec decem prohibent, purgatum; his te virtutibus, quas monent, id est dilectione Dei et proximi, fide et spe agnovero 136.0320B| ornatum; te locum credo subiisse medium, et ut ad superiora eveharis, omnia scilicet vendendo et dando pauperibus, Christumque sequendo, moneo: aut certe, ut firmiter te saltem in his teneas, suggero; quia solis his te non solum salvandum, etiam remunerandum scio, Psalmista dicente: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnia scribentur (Psal. CXXXVIII, 16), hoc est perfecta et imperfecta. Perfecta autem sunt, quae, ut praemisimus, Dominus juveni offerebat, dicens: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Imperfecta vero, quae jam medium justitiae locum describentes praemisimus, quibus etiam saeculares 136.0320C| pervalde Deo placere credimus, perque poenitentiae dignos fructus misericordissimi judicis gratiam nos mereri, etiam post multimodum ipsius contemptum speramus, nuptialemque quam terrena laesione perdidimus vestem, etsi non cum corona, saltem cum venia, reconciliatos nos recepturos credimus; omnia vero haec ad reprimendam praesumptionem, et excitandam devotionem, non injiciendam cum sint prolata desperationem.

5.

Sciendum etiam minima quaeque persaepe multum valere, cum et largitate solummodo eleemosynarum maxima conversis donentur peccata. Hoc agi tantummodo gratuita Dei constat gratia, quae id quod miserando inspirat, miserando ut perficiatur adjuvat, miserando perfectum recipiens 136.0320D| coronat. Facit et hoc omnia delicta exstinguens charitas, (nemo enim veraciter alicui miseretur, nisi Dei et ipsius amore [ subaudi misereatur], cui miseretur) cujus virtutis tanta est praerogativa, 136.0321A| ut etiam ejus imperfecta multum sint accepta, cum et hac [hac scilicet charitate] carens virtus, etiamsi videatur esse aliqua, sit nulla (I Cor. XIII), teste voce apostolica. Nam 172 ut dicamus de ipsa qua in Deum credimus fide, si propter aliud credendo eum, quam propter illius nostraeque animae amorem colimus, nil utilitatis acquirimus. Sperare autem de eo quid aliud maxime praecipimur, nisi quod ejus amatu vel redamatu, visione et cognitione in aeternum fruemur? Non moechari autem, non occidere, non furtum facere, non falsum testimonium dicere, non concupiscere rem proximi, nec ejus uxorem desiderare, vel aliud, nisi [ subaudi ab his abstineatur] pro Dei fraternoque amore, quid putamus juvare? Quodlibet itaque bonum quanquam 136.0321B| minimum, si propter charitatem facis, securus esto, cum fructu facis; si propter aliud facis, ne erres, inaniter facis. A quolibet malo si charitatis amore compesceris, mercede non carebis. Si ob aliud agis, nec venia, nedum gratia, dignus haberis. Quisquis ergo medium locum justitiae vis obtinere, haec observa decem praecepta, et hoc propter duo illa, id est, dilectionem Dei et proximi. Quod si contingat ab his te forsitan elabi; quo citius potes, recurrens ad pietatem, quem amas, medici, et contemptum paulo minus amorem ipsum confitens, multumque deflens, tuo stude loco restitui. Amat enim eos, a quibus quoque non amatur; nedum te despiciet, a quo quamlibet parum negligentius [ id est aliquo modo] ex aliquo diligitur. Cum 136.0321C| ergo tanto amico festina reconciliari, undeque cecideras restitui; quando quidem restitutos nonnullos vides etiam ad potiora provectos. Vera autem restitutio, ubi vera confessio; vera autem confessio, ubi vera conversio, ubi autem vera conversio, ibi vera curatio. Nam quid pertinet vulnus medico monstrare, si eo non vis curari? saepius vero monstrata, nec curata plus tument vulnera, ita ut ipsos sui fetore a quibus videntur inficiant, frequenti attactu deteriorata.

6.

Poenitens itaque es, aut esse vis? Considera regulam poenitendi in dictis expressam Baptistae Domini! Facite, inquit, fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 8); et paulo post: Qui habet duas 136.0321D| tunicas, det non habenti (Luc, III, 11); caeteraque exsequens [ id est prosequens] misericordiae opera, docet perspicacissime curam aliorum necessitatibus [ supple eum] misericorditer debere impendere, qui ut misericordiam consequatur a Domino, culpas insequendo poenitentiae dignum cupit fructum exhibere. Vestiat itaque necesse est nudum, qui amissum innocentiae vult recipere ornamentum. Pascat esurientem, qui mortiferam animae desiderat evadere famem. Potet sitientem, qui vult evadere aegritudinem morum. Consoletur in carcere constitutum, qui inferni non vult subire 136.0322A| ergastulum. Confortet dolentem, qui aeternum non videre desiderat dolorem. Recipiat hospitio peregrinum, qui vult a Domino recipi in aeternum illud paradisi tabernaculum. 173 Redimat captivum, qui a diaboli laqueis cupit liberari. Per Christum solatietur in aliquibus necessitatibus constitutum, qui de necessitatibus diversarum vult liberari angustiarum. Sepeliat mortuum, qui perditionis aeternae cupit evadere lethum. Liberet constrictum pro debitis, qui liberari a suis cupit peccatis. Eripiat eos qui ducuntur ad mortem, qui vult inferni effugere carcerem. Vincat animum impatientem, qui vult diabolum superare bacchantem. Corripiat in misericordia negligentem, qui castigantem placare vult Deum Patrem. 136.0322B|

7.

Est autem praeter hos alius misericordiae promerendae specialior tantopere modus, quanto ab ipso Domino ore proprio institutus, hisque adjunctus, imo ordine, natura, atque utilitate ita praelatus: Dimittite, inquit, et dimittetur vobis, date et dabitur vobis (Luc. VI, 37); et: Nisi dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester, qui in coelis est, dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15). Tertioque idem eodem replicans sensu: Cum statis, ait, ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra (Marc. XI, 25). Quarto autem parabola, quae et idem monstraret, praemissa: Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Matth. XVIII, 136.0322C| 35), videlicet ne ore se quis aestimet Deum posse fallere, qui ipso videt in corde. Quinto vero: Si offers, inquiens, munus tuum ad altare, et recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te; relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23). Sed tu forsitan dicis: Abest longe quem laesi, nec possum eum adire. Dicit tibi angelus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Dicit et psalmus: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi (Psal. LV, 13). Dicit et Apostolus: Si fieri potest, et utcunque pacem in voluntate retine; ita enim et Dominus: Si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos 136.0322D| revertetur (Luc. X, 6), id est, non deerit a voluntate et remuneratione vestra, etiamsi ab illo non fuerit recepta. Dicit et Gregorius: Debemus itaque ad proximum quamvis longe positum longeque disjunctum mente ire, eique animum subdere, humilitate illum ac benevolentia placare. Sexto demum Dominus: In qua, inquit, mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2). Septimo 174 dicens de adultera: Qui sine peccato est vestrum, ait, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7), hoc est, feriat alterius sine misericordia admissum, qui in se nullum habet 136.0323A| quo feriri possit peccatum. Hinc Seneca: Vide, ait, si adhuc malus es, et similibus parce: verum si esse desiisti, cur aliis bonum emendationis abscidas, si tamen hujusce istic non dissonet persona? Octavo: Ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui (Matth. VII, 3): festucam iram dicens subitam et levem; trabem superbiam, odium et inimicitiae retentionem. Nono: Medice, cura teipsum (Luc. IV, 23), id est, emenda prius in te iram vel odium et ita demum alterius insequendo cura peccatum; exemplo videlicet cujusdam philosophi, qui cum ad iracundiam, ut jam in alio volumine retulimus, concitaretur, eidem a quo incitabatur dixisse fertur: Jam te percuterem, nisi iratus essem. Quod si alicui fidelium contigisset 136.0323B| dixisse, quid aliud ageret? non [ legendum videtur nonne] custodia propriae mentis sospitate, illius phrenesim haustu patientiae curaret? Quid vero nobis trabem proprio in oculo ferentibus et de alterius [ subaudi oculo] festucam avellere nitentibus, facto in hujusmodi gentilis idem, proh nefas! clamaret nisi quod jam dudum propheta: Erubesce, inquiens, Sidon, ait mare (Isai. XXIII, 54); ac si ipso exemplo diceret: Qua fronte Christianus quilibet cum trabe superbiae alterius de oculo festucam alicujus vitii conaretur demere, cum me academicus nec ipsam festucam irae oculo cordis velle videat gestare, dum de alterius tignum elationis studeo revellere? Decimo vero item Dominus: Diligite, inquit, inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, ut 136.0323C| sitis filii Patris vestri, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Luc, VI, 27). Facessat ergo omnis indigne poenitentium, imo Deum hac simulatione ad iracundiam provocantium, his divini oris praeter innumerabilia tonitruis perculsa saltem dolositas; aestimentiam veniam se mereri nullo modo peccaminum, quandiu in corde aliquod phreneticum retinent odium.

8.

Ad fructum autem dignum poenitentiae etiam hoc pertinet maxime, ut qui se illicita perpetrasse considerat, sese a licitis caute restringat; ipsarum etiam rerum illecebris, quas sibi causam alicujus recognoscit fuisse criminis, corpus suum assuefacere ulterius caveat: sciens a quodam veracissime 175 136.0323D| dictum, quod et a nobis utinam non fuisset perspicacissime, 136.0324A| heu dolor! experimento nuper probatum; quia aliud est exhausta pestis, aliud consopita. Furens enim adversarius, a corde se docens expulsum alicujus, propulsionis suae vindicare nitens injuriam, praeter alia mille nocendi ingenia, illum maxime, quo admitti solebat, observat introitum, cui nisi virilis cum Dei auxilio adhibita fuerit custodia, (exemplo necis Isboseth. cujus dormiente ostiaria improvise contigit interitus (II Reg. IV, 5), cum ininguine, ablatis etiam spicis quod purgabatur frumenti, a latrunculis fuerit percussus) plerumque irruere tanto solet saevius, quanto inopinatius, juxta hoc quod ait Dominus: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa quaerens requiem, et non inveniens, dicit: Revertar 136.0324B| in domum meam unde exivi, et veniens domum, etc., Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et ingressi habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus (Luc. XI, 24). Ecce quod malum de negligentia, desidia, vel torpore generatur. Unde et Psalmista, dum necessitates carnaliter populi describeret, casus moraliter nostros ostendebat, dicens: Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis (Psal. CVI, 18). Escae autem animarum, oratio, psalmodia, jejunia, eleemosynae, et continuae sunt lectiones: quae qui abominatur, nisi ei contingat quod sequitur, id est, ut clamet ad Dominum dum tribulatur (Ibid., 19), ut et necessitatibus [ f., e necessitatibus] suis liberetur, aeternae sine dubio mortis, 136.0324C| teste Gregorio, periculum incurrere creditur: desperatur enim ejus etiam temporaliter vita, qui carnalia respuit alimenta.

9.

Sed ut meipsum in hoc quod coepi traham in exemplum, cum paulo resolutius quam competeret nudius tertius me agerem, sensi, proh nefas! in parvissima (ut mihi videbatur, non ut erat) occasione, quam me titillans amara illa voluptatum suavitas, etiam in carcere positum, dolore confectum, pupugerit, longe quidem quam solebat mitius, sed rursus longe aliter atque putaveram: ita ut in hoc saltem cognoscere potuerim, non mollem, sed omnimodis fortem, non muliebrem, sed virilem cordis januis me debuisse custodiam adhibere. Quod, o bone Jesu, pie, coelestis ac sapientissime, istic poni decuit medice, 136.0324D| non ut tibi revelem, qui omnia nosti antequam 136.0325A| fiant, sed ut (praeter id quod potissimum est flagitandum, id est, dum ego illud describo ut deleas, dum ego adversum me confiteor, tu cum innumerabilibus et gravioribus deleas) etiam lecturis in isto provideam, videlicet ut causam juste quam patior animadversionis tuae perpendant, 176 quo tuam in hoc justitiam glorificent: considerantes quam reus in tuo conspectu parebam, cum me illud nec esse omnimodis caecus perpenderem: cum et nunc percussus, prostratus, oculisque parumper apertis, teque ex aliquantulo, ut mihi videtur (a te autem, utrum sciam, veraciter scitur) sciens, et me non tam emendare quam corrigere cum tui adjutorio, ut te videre merear, volens, dominis quoque crudelissimis, qui me dum a te fugerem 136.0325B| receperunt, terga ad te refugiendo dare deliberans, nexu adhuc insolitae consuetudinis et maculis retentus pernoxiae frequentationis, tam miserrime ictu zabolico terebratus, jaculisque peccati percussus confodior. Rursum quam miser eram, perpendant, a te penitus aversus, qui tam inutilis adhuc pareo ad te quasi conversus: quam impius cum me ipse crudeliter interficerem, qui tam iniquus, cum me a te refici misericorditer postulem; quid superba caro in prosperitate egerit, quae adhuc in tam maxima adversitate superbit: quid petulcus moliebatur animus, cum quaedam illi pro voto arridebant, cum adhuc evanescat, cum universa ei repugnant; simul ut mei jactura sibi cautelae capiant commoda: (felix enim alterius cujus sunt documenta flagella) 136.0325C| proque memet miserrimo tuam eo obnixius postulent clementiam, quo numerosiorem agnoverint culpam, abundantiorem intellexerint et intercessionis indigentiam.

10.

Verum ut ad te cum quo mihi erat sermo redeam, suggero ut dum agis poenitentiam, ipsam quoque non solum a malis, etiam a bonis temperes linguam, Psalmista docente te, dum dicit de se: Cum consisteret peccator adversum me, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII, 2); qui tamen praemiserat: Posui ori meo custodiam. Aliud enim est custodiri, ut rationabiliter, dum utilitas exposcit, proferatur; aliud penitus obturari, ne ullatenus proferatur. Unde et in alio psalmo precatur dicens: Pone, Domine, custodiam ori meo, 136.0325D| et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL, 3). Ostium vero et aperitur et clauditur. Peccatoris vero nomine diabolum hic expressum intellige, qui 136.0326A| tentationis vel poenitentiae tempore, ut jam dictum est, contra nos maxime probatur consistere. Nam et illum, qui uxorem patris violaverat, tradi Apostolus Satanae praecipit in interitum carnis, ut Spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. V, 5). Tradi autem Satanae dicitur, ad conflictum, non ad dominatum; ad certamen, non ad servitutem; ad carnis interitum, non ad animae detrimentum; videlicet ut dum illo cum adversario jejuniis, vigiliis, caeterisque corporis cruciatibus pugnante caro 177 interiret, spiritus, hoste devicto, salvus in die Domini fieret. Unde et alibi quaedam saecularia in exemplum proferens idem ait: Omnis autem, qui in agone conten it, ab omnibus se abstinet (I Cor. IX, 25). Et verissime. Nam et in scammate luctaturis quorumdam abstinentia 136.0326B| indicebatur, ita ut etiam cibus eis agonisticus daretur, id est, levior, qui corpus reficiendo roboraret, non gravando elideret; et quia luxuria quoque nimium debilitat corpus, laminas plumbi renibus circumponebant propter pollutionem nocturnam: quae omnia cum propter corruptibile bravium illi facerent carnaliter adipiscendum, nos spiritualiter agere in hoc longe dissimili potius debemus conflictu, ut et carnem spiritui subjiciamus, et diabolum prosternamus, et bravium sempiternum pro victoria capiamus. Quamvis et alio congruentius modo possit intelligi quod dictum est: Tradere hujusmodi Satanae (I Cor. V, 5). Satanas quippe adversarius vel contrarius interpretatur, per quod contrarietatis nomen significatur traditum peccatorem 136.0326C| contrariis anterioris vitae consuetudinibus: verbi gratia, ut qui ante deliciis, nunc utatur amaritudinibus, et quidquid aversum vel contrarium est voluptatibus, exerceat poenitentiae diebus, tu intereunte hujusmodi contrarietate per afflictionem carnis spiritus in die Domini salvus mereatur existere.

11.

Sciendum autem alium modum esse poenitentiae, quo judicio totius Ecclesiae quis certo tempore [ subaudi poenitentiam agit], alium quo nostra sponte poenitemus omni tempore: Istud nulla constringitur lege, nisi prout quisque sibi velit indicere tantum, ut pro modo aegritudinis medicinam sibi noverit adhibere salutis. Illud vero ea constringitur conditione, ut nil laxius sibi possit ab eo quod praeceptum est agere, nisi ipsius, a quo ligatus est, levigetur 136.0326D| auctoritate, aut forte ipsius industria hoc eum ligaverit moderamine, ut si ipse defuerit, ab alio sibi absolutionem liceat postulare. Poenitentiam 136.0327A| vero nec iste nec ille digne agere convincitur, si dum unum quodlibet vitium sese macerando insequitur, aliud simile, aut forsitan gravius, aut certe plura alia committere non veretur. Nam sunt nonnulli, qui pro commisso poenitentes homicidio, aliud meditantur homicidium. Sunt etiam, qui cum homicidium poenitent, adulterium perpetrare non abhorrent. Quid istis evenit, nisi quod dicitur: Vae peccatori terram ingredienti duabus viis? (Eccli. II, 19.) Duabus viis quippe terram ingredi nititur, qui unum insequendo vitium, viam salutis quaerere videtur; caetera vero exsequendo, viam mortis incedere comprobatur; cum apertissime Jacobus dicat apostolus: Qui in uno offenderit, erit omnium reus (Jac. II, 10). Hoc enim quod de homicidio et adulterio exprimendi 136.0327B| gratia dixi, de caeteris unusquisque noverit debere intelligi. 178

12.

Notandum interea quales impios Dominus suscipiat conversos; ait enim: Si averterit se impius ab impietate sua, et egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur (Ezech. XVIII, 27). Si, inquit, egerit poenitentiam ab omnibus peccatis, et custodierit omnia praecepta mea; ne tu te putes aliquod poenitendo delere posse peccatum, si contemptor Domini fueris praeceptorum. Omnia ergo crimina necesse est derelinquat, et universa praecepta Dei custodiat, qui indulgentiam consequi desiderat. Cave igitur, omnis quicunque es, qui poenitentiam 136.0327C| desideras agere, ne duplici corde illud certamen velis adire; ne forte dum Deum te posse cogitas fallere, non quidem fallere, sed eum potius videaris irritare, quem oportuerat humillima et purissima satisfactione placare.

13.

Sed ad hoc quis idoneus, cum nemo aliquid possit suis viribus? Unde quotidie clama, imo incessanter, etiam tacendo et aliud quodlibet agendo desiderans postula: Cor mundum crea in me, Deus (Ps. L, 12). Quod si nitenti tibi ipsa prava consuetudine exui difficilis occurrit effectus, ne rogo ideo deficias. Naturalis enim iste est omnium conatuum usus. Magnus enim lapis difficile evehitur ad summa, cito ruit ad infima; nec a primordio quis potest esse perfectus; teste enim Augustino, difficile est ut sic homo 136.0327D| mutetur, ut non habeat unde reprehendatur. Tunc tene te ad Christum, clama: Trahe me post te (Cant. I, 4); et: Educ de carcere animam meam (Ps. CXLI, 8). Et ne tuis innitaris viribus, audi eumdem Augustinum: Pugna contra concupiscentias, Deo desistente, si potes; laborare potes, vincere non potes. Unde Psalmista: Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Ps. CXXXVIII, 136.0328A| 9), ac si dicat: Quantumvis nitar, quamtumvis laborem, quovis mentis acie evolem, quovis proficiendo conscendam, cum ipsis pennis me scio casurum, nisi dextera tua solitum praestet auxilium. De ipso vero auxilio quantum praesumat, alibi ita demonstrat: Promitto vobis, filioli, et certus sum, quia si quis ex corde poenituerit, et ad vomitum peccati reversus non fuerit, salvus erit: tantum est fide [ f., ut fide] non dubitet, ne delectationes repetat.

14.

Inter haec igitur, subruente tentatione subita, si aut in cogitatione, aut in verbo, aut denique in facto te improvise contingat labi; ne desperes, ne deseras incoeptum, ne bene agendi in aliquo interrumpas cursum; repara redivivum certamen, resume conflictum, reaccende audaciam, vindica injuriam. 136.0328B| Solet dux eum militem plus diligere, qui frequentibus ictibus confossus, rursus adversarium revocato certamine impetit, quam eum qui aut nunquam [ subaudi impetit], aut 179 terga dedit, nil virtutis inimicum expugnando monstravit. Audi etiam super hoc Scripturae sanctae consilium: Si spiritus, inquit, potestatem habentis super te ascenderit, locum tuum ne dimiseris, quia curatio cessare faciet peccata maxima (Eccle. X, 4).

15.

Sanus es? Lauda custodientem te Dei misericordiam. Infirmus es? Lauda flagellantem pii Patris justitiam. Bonum est, inquit Psalmus, confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Quomodo? Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem (Ps. IX, 5), mane prosperitatem, 136.0328C| noctem significans adversitatem, ac si dixisset: In prosperitate misericordiam, in adversitate bonum est annuntiare tuam laudando justitiam. Sanus es? Audi a quo contineris: Custodit Dominus omnia ossa eorum (Psal. XXXIII, 21). Infirmus? Audi unde consoleris: Multae, inquit, tribulationes justorum (Ibid. 20), etc.; et: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Infirmus es? Audi, ne impatienter doleas: Quem enim diligit Dominus, corripit (Prov. III, 12). Sanus es? Audi, ne insolenter exsultes: Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulteri et non filii estis (Hebr. XII, 8). Sanus es? Time ne tibi dicatur: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25). Infirmus 136.0328D| es? Opta ut de te dicatur: Et Lazarus similiter mala. Amplectere tu, nunc vero hic consolatur. Time tu, tu vero cruciaris. Verumtamen ne te solutum ipsa infirmitas, aut istum sanitas reddat ingratum, noveritis quia quibusdam infirmitas, aut quaelibet flagella aut ad profectum, aut ad probationem, aut ad solam gloriam Dei sunt: quibusdam autem aut ad correctionem, aut ad initium malorum, videlicet ut dum hic flagellantur, nec corriguntur, hic 136.0329A| incipiant torqueri, ut in aeternum crucientur. Multa enim flagella peccatoris (Psal. XXXI, 10). Vide Pharaonem, considera Herodem. Et quibusdam sanitas, aut alia bona temporalia aut ad probationem, aut ad aliorum utilitatem, aut ad judicium dantur: nonnunquam vero ideo dantur: ut abundante viatico in praesenti liberius ad mansura bona tendatur; sive ut, dum pure quis ministrat aliena, quandoque perveniat ad sua; et dum cum Dei gloria ministrantur momentanea, gloriosus cum boni operis fructu perveniatur ad aeterna. Scriptum est enim: Dedit eis regiones gentium (Psal. CIV, 44), etc. Tanto ergo minus vel affici ad haec utraque debet quis vel extolli, quanto minus ad quid sint praerogata, in hoc valet difficile mundo perpendi. 136.0329B|

16.

Sapiens aut es, aut esse vis, aut forte diceris? Stultus secundum Apostolum in hoc saeculo efficere, ut sis sapiens (I Cor. III, 18). Stultus es? Inclina, secundum Salomonem, aurem prudentibus (Prov. V, 1), ne sis stultus. Sapiens es? Audi: Non plus sapere quam 180 oportet sapere (Rom. XII, 13). Stultus es? Audi: Qui autem ignorat ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Sapiens es? Audi: Prudentiae tuae pone modum (Prov. XXXIII, 4). Stultus es? Audi: Usquequo, inquit, parvuli diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? (Prov. I, 22.) Sapiens es? Audi: Intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX, 10). Stultus es? Intellige: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). 136.0329C| Sapiens es? Cave quod dicit Apostolus: Melius eis fuerat non cognoscere viam veritatis, quam post agnitionem retrorsum converti (Hebr. X, 26). Stultus es? Vide quid dicat Dominus: Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VII, 47). Sapiens es? Evita prudentiam carnalem. Stultus? Sectare prudentiam spiritualem. Sapiens? Audi: Ne sis sapiens apud temetipsum. Stultus? Time Deum et recede a malo (Prov. III, 7). Sapiens? Agnosce ipsum tuum nescire. Stultus? Aude sapere, ne tentatio te subjuget, antequam metus. Sapiens? Audi: Sapiens eris, si te non esse credideris (AUG. de Ani. et ejus orig., l. III, c 1). Stultus? Non naturae, negligentiae sapientia denegatur. Sapiens es? Audi: Altiora te ne quaesieris. Stultus? 136.0329D| Quae praecepit Deus illa cogita semper (Eccli. III, 22). Audite eumdem simul utrinque: Neuter excusatur, nec ille qui legit, nec ille qui legere noluit; plus deliquit qui negavit quod legit. Ille autem, qui cum potuit, noluit scire quod faceret, nequaquam evadet; quia dictum est in Job in cujusdam descriptione maledictionis, sive scilicet Judaeorum crucifigentium, sive Judae tradentis Dominum [ repete dictum est] sive principali illi superbiae, sive generationi 136.0330A| communiter malorum (utrisque enim militat sensus): Revelabunt coeli iniquitatem ejus, et terra adversum eum consurget, et manifestum erit peccatum illius in die furoris Domini (Job XX, 27), cum eis [ ia est cum peccato eorum], qui dixerint Domino Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus (Job XXI, 14). Itemque: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt; et Sapientia satis idem terribiliter: Vocavi, ait, et non venistis, etc.; ego quoque in interitu vestro ridebo (Prov. I, 26), etc. Propheta etiam in Threnis deplorans: Propterea, inquit, ductus est captivus populus meus, quia non habuit scientiam (Isa. V, 13). Alius vero: Omnis, ait, iniquitas ab ignorantia descendit. Et illud: Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4). Iterumque: 136.0330B| Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant, movebuntur omnia fundamenta terrae (Psal. LXXXI, 5). Dominus vero in Evangelio: Qui est, ait, ex Deo, verba Dei audit (Joan. VIII, 47). Ne vero tu, neve ille alter ad qualemcunque sapientiam me putet vos invitare, praeter ad illam quae ex Deo est; et ab aliquacunque [ subaudi sapientia], cum cautelam suadeo, compescere alteram, cum nulla sit alia; conabor quo citius expedire potero, tria sicut in corpore, ita et in animo esse genera incrementorum, verbum e verbo, sicut hic, id est, qui plura superius in 181 adminiculo, istius operis protulit, prosequens ipsum. « Est enim unum, inquit Augustinus, in corpore necessarium, quo naturalis convenientia impletur in membris; alterum superfluum, 136.0330C| sicut interdum senis digitis nascuntur homines; tertium noxium, quod cum acciderit, tumor vocatur; etenim sic membra crescere dicuntur, revera enim locum occupant ampliorem, expugnata bona valetudine. Ita in animo quaedam quasi naturalia incrementa sunt, cum [ subaudi animus] honestis, et ad bene beateque vivendum accommodatis augeri dicitur disciplinis. Cum vero ea discimus quae mirabiliora quam utiliora sunt, quanquam nonnullis rebus plerumque opportuna, supervacanea tamen et de illo secundo genere numeranda sunt. Noxium vero illud genus est artium, quo anima sauciatur. » Istud ergo (ut haec tria qualiter accipi debeant suppetam) pessimum genus sciendi omnimodis respuendum, secundum cavendum, primum est amplectendum: 136.0330D| ipsa est enim vera sapientia, imo nulla alia, quae nulla suadet nisi honesta; nulla docet nisi utilia; nulla praecipit nisi Deo acceptabilia.

17.

Prudens es? Esto et simplex. Simplex es? Esto et prudens. Nec enim unum sine altero aliquid valet, ut esse virtus valeat. Nam prudentia sine simplicitate calliditas; simplicitas sine prudentia fatuitas est. Audi Dominum dicentem: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 136.0331A| 15). Volo ergo te, ut de quodam satis Gregorius ait lepide, scienter nescium et sapienter indoctum. Laetus es? Utinam in Deo. Tristis es? Utinam esses pro incolatu tuo. Laetus es? Audi in quo gaudere debeas: Gaudete in Domino semper (Ephes. IV, 4). Tristis es? Audi qualiter affici debeas: Quae enim, ait Apostolus, secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur (II Cor. VII, 10). Dicit tibi psalmus: Laetamini in Domino (Psal. XXXI, 11). Dicit et tibi Apostolus: Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis (Jac. I, 2). Audiat igitur laetus ne insolescat: Vae vobis, qui ridetis, quia plorabitis et flebitis (Luc. VI, 21). Audiat tristis ne amarescat: Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Laetus: Gaudete 136.0331B| quod nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Tristis: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22). Laetus: Spe gaudentes (Rom. XII, 12). Tristis: Quasi tristes, semper autem gaudentes (II Cor. VI, 10). Audiat utique tristis: Gaudete justi in Domino (Psal. LXII, 1). Laetus: Plange quasi virgo (Joel. I, 8). Tristis: Gaude et laetare, filia Sion (Thren. IV, 21). Laetus: Quantum exaltavit se, et in deliciis et laetitia fuit, tantum date ei luctum et planctum (Apoc. XVIII, 7). Audiat tristis: Tristatur aliquis vestrum? Oret aequo animo et psallat (Jac. V, 13). Audiat laetus: Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Haec itaque duo ita compegi, ut et tristis moerorem aequanimitate, oratione, et crebris, 136.0331C| si ad hoc idoneus est, psalmodiis mitigare contendat, ne in rancorem incidat; et laetus hilaritatem sui non alio [ id est aliter] quam cum Dei gratia in operibus bonis Deo ostendere 182 humiliter satagat, ne offensam pro laetitia incurrat, et [ supple ut] meritum pro beneficio praeparet. Dictum est enim a quodam, ut credo, veracissime (hanc enim praerogativam sibi dicendi comparavit puritate, ut de ipsius testimonio nullus debeat dubitare): Qui panem egenti tribuit tristis, et panem et meritum perdit. Hinc et ille qui superius, id est Augustinus, saepissime: Si cum hilaritate, inquit, bonum facis, tecum facis; si autem cum tristitia, fit de te, non tu facis. Cum itaque importunius temporale gaudium cordi subrepit, respondeat intus moderatus vigor animi 136.0331D| dolens de caecitate praesentis saeculi: Quale mihi gaudium erit, qui in tenebris sedeo, et lumen coeli non video? (Tob. V, 12.) Rursus dum sese tristitia intolerabiliter ingerit, erecta in arcem mentis constantia dicat: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? (Rom. VIII, 35.)

18.

Cum igitur naturale quodammodo sit omnibus magis flere quam ridere, siquidem a fletu omnes videmur nascendo incipere; convincitur legem naturae excedere, qui dissolutior in ridendo existens, 136.0332A| raro, aut forsitan nunquam, nec pro desiderio coelestium, nec pro jactura terrestrium, nec pro ipsa mortalitatis contemplatione, quae propter ipsum inevitabilem occasum tot quotidie subjacet casibus, quot servit necessitatibus, fletum aliquem corde proferre, aut oculis valet elicere. Quod enim aliquoties utilior quam laetitia sit tristitia, testatur qui dicit: Cor stultorum ubi laetitia, et sapientium ubi tristitia (Eccle. VII, 5). Cui ille, qui superius, satis concinit laute: Utilior, inquiens, saepe tristitia est, quae comitem solet habere gravitatem. Alius item: Ipso, inquit, nostro Deus gaudet lamento; unde dicitur: Ante ruinam exaltatum cor (Prov. XVI, 18); et illud quod tametsi de futura perditione maxime, tamen et de praesenti potest intelligi eventurum varietate: 136.0332B| Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV, 13). Quomodo ergo inter haec utraque statum mentis debeat moderari, sapienter te docet qui dicit: In die malorum ne immemor sis bonorum, et in die bonorum ne immemor sis malorum (Eccli. XI, 27). Hoc enim facto nec laetitia dissolutum, nec tristitia faciet desperatum: quod facundissime ille incomparabilis eloquii, supra qui paulo, ore depromit aureo: Si qua, inquiens, est praesentis temporis laetitia, ita est agenda, ut nunquam amaritudo sequentis supplicii recedat a memoria. His ita confectis, pensandum est cuique, unde in praesenti gaudere debeat, ne in futuro doleat; vel unde tristari, ne notam rancoris incurrat: nam et rident homines in praesenti et plorant; et quod rident 136.0332C| saepe plorandum est, et quod dolent gaudendum. Ridet enim quis quod plorandum est, sicut de quibusdam dicitur: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Item plorat aliquis, cum ei aliquid adversi contigerit; cum potius gaudendum esset illi, quia: Quem diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 16). Unde igitur oportet 183 gaudere nisi de profectu piorum? Unde tristari nisi de defectu eorum? Unde gaudere nisi de felicitate promissa? Unde tristari nisi de peregrinatione hac diuturna? Leve enim est desiderium patriae, si desunt penitus lacrymae in peregrinatione; et frigida nimis torpet charitas in corde, si de profectu fraterno 136.0332D| gaudere, et pro defectu nescit omnimodis dolere; unde et Augustinus: Odit, ait, patriam, et valde vituperat, qui putat sibi bene esse, cum peregrinatur.

19.

Est etiam alia non usitata quidem multis, sed tamen Dominicis mandata praeceptis causa exsultationis. Enumeratis quibusdam quippe adventum ejus praecedentibus signis, ait discipulis: His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra (Luc. XXI, 18); quasi dixisset: Dum transire ea quae non amatis cernitis, prope illud scitote esse quod inhianter quaesistis. 136.0333A| Valde autem metuendum hoc exemplo cuiquam Christiano de percussione mundi dolere, ne, dum mundum compatiendo ei deprehenditur diligere, inimicitias Dei videatur incurrere, Apostolo terribiliter intonante: Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). Neque enim lugendum est in precibus pro re terrena, quia videlicet juxta dictum Gregorii fructum nullum habent lamenta, quae cum lacrymis student quaerere peritura, quod et Esau approbat consternatio cassa. Quanquam, licet moderate, etiam de rebus minimis Deum oporteat precari, vel, sicut in Timeo dicit Plato, Dei praesidium implorari. Quid autem in talibus sit agendum, monstrat Habacuc prophetae oraculum, qui dum quasdam saeculi dinumerasset clades, 136.0333B| concludens adjunxit: Ego autem in Domino gaudebo (Habac. III, 18). Et Psalmista: Laetabitur, inquit. justus, cum viderit vindictam (Psal. LVII, 11); videlicet sciens adesse in proximo remunerationem bonorum, cum crebrescentem vindictam viderit malorum. Itemque: Renuit consolari anima mea (Psal. LVI, 3). Hoc itaque est gaudium bonis specialissimum, huic nullus communicat impiorum. In hoc enim saeculo impii aeque ut justi et gaudere videntur et affici. Gaudent enim cum acquirunt, gemunt cum perdunt. Similiter sancti, et non similiter, quia ex rebus etiam differentibus: nam illi pro damnis terrenis, isti pro coelestibus desideriis; et tamen gaudent sancti cum acquirunt utique fructum laborum; moerent autem cum perdunt, id est cum aliquos 136.0333C| de consortio sui excidere conspiciunt. Irrident illi pie plorantes, deflent isti inaniter ridentes, inaniter etiam lugentes; a visu enim ad luctum, a fletu etiam pergunt ad fletum, a fletu cum risu, ad fletum sine risu: luget quippe quilibet eorum proximum euntem ad regnum, cum potius deberet lugere seipsum festinantem ad interitum. Tu ergo ne insolenter gaudeas, ne inaniter lugeas; gaude in Domino, laetare in Deo salutari tuo; luge in saeculo, geme pro coelesti desiderio; plange pro tuo et proximi peccato, suspira et tristare pro incolatu hoc diuturno. Dabit tibi ille pro luctu gaudium, pro gemitu exsultationem, pro planctu jubilum, qui est consolatio moestorum, spes laborantium, 184 auxilium pereuntium; qui loquitur per Evangelium: Iterum 136.0333D| autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 33). Jam enim olim et hoc propheta promiserat: Et dabit, inquit, tibi Dominus coronam pro cinere, pallium laudis pro spiritu moeroris (Isa. LXI, 3). Securus ergo cinerem porta, cui promittitur corona; gesta moeroris transitorie spiritum, cui manet sine fine laudis pallium. Obtempera praecipienti sedulus, imo amplectere refoventem gratissimum. Qui flent, ait, tanquam non flentes, et qui gaudent tanquam non gaudentes (I Cor. VII, 3): id est, si fles tristitia praesentis mali, gaude 136.0334A| spe futuri boni; et si gaudes ad temporale commodum, time aeternum judicium. Consiliatorem enim, ut ait Gregorius, animum inhabitat, qui dolens de praesentibus ad aeterna festinat.

20.

Verum quia ad calcem nos, Deo annuente, videmur propinquare praeloquii, cavendum est ne properantius quam expedit festinantes, quia semel coepimus omnes admonere, aliquem relinquamus, aliquem negligamus: quod ne fiat, hortor et admoneo ut omnes Christiani, omnes baptizati, omnis ordo, conditio, sexus, aetas, et professio, divites, mediocres, et pauperes, sani et infirmi, juvenes et senes, ipsique infantes, peccatores et justi, clerici et laici, omnes, inquam, nullo relicto, nullo excepto, qui partem volunt habere in Christi regno, omnes 136.0334B| seipsos excitent, seipsos admoneant, omnes aures cordis adhibeant illi parabolae, quam de rege et servis, bono et malo (Matth. XXV, 15), quorum unus quinque, alius duo, tertius unum erogandum suscepit talentum, osuit Dominus ipse. Hoc enim, quod illum dicit egisse, ipse quotidie non desinit agere; illa, quae ipsis contigisse narrat, universis in die judicii pro diversitate operum contingere ( qui habet aures audiendi audiat (Matth. XI, 15) intelligat et incunctanter agnoscat. Nemo se potest excusare, nullum talentum accepisse, etiamsi omnino debilis videatur esse, cum et ipsa infirmitas saepe detur pro munere. Habet aliquis sapientiam? Maximum hoc est talentum, nullum enim majus. Habet divitias? est quidem minus, ad erogandum aptissimum. Utitur 136.0334C| qualibet arte? Valet ex ea multiplicare talentum perutile. Habet locum apud principem vel amicum? Et quod non valet ex suo, ex illius potest operari talento. Desunt omnia. Sed tamen adest vita; adsit et voluntas bona, nec minora congerit lucra.

21.

His igitur districte et capitulatim, licet veluti ex superfluo, quia nec proposita fuerant animo, verum non inutiliter transcursis, ut puto, postquam paucis, quomodo divina medicamina et omnibus omnia, et singulis congruant singula, praemonstravimus; superest ut modo illum, cui ipsum porrigimus agonisticum, alloquentes, ita demum quaedam beati Augustini interponamus de utilitate vigiliarum, et sic adoriamur in nomine Domini ipsum. Adesto itaque totus, et haec quae dicuntur fenestratis 136.0334D| [ id est apertis] animi percipe sensibus. Primum omnimodis a te volo perquirere, utrum propria sponte hoc tam singulare velis certamen adire. Ita est, inquis. Si igitur 185 ita est, vide ergo in ipsis initiis, antequam scilicet hoc tam arduum iter, et a paucis agressum, a quibusdam vero segniter inchoatum, segnius derelictum; a quibusdam fortiter arreptum, longe aliter consummatum; ab aliquibus autem bene incoeptum, optime peractum, adire incipias; ut primum pede solertis discretionis sollicite pertentes, utrum hoc, dum bene inchoaveris, ad 136.0335A| calcem perducere valeas [ subaudi iter] optimae perfectionis. Incassum quippe tam summum bonum incipitur, si ante finem deseratur; nec in sacrificio Domini accepta est hostia, si defuerit cauda (Levit. III, 9). Tacitis etiam fratrum indumentis, Joseph tunica polymita refertur et talaris (Gen. XXXVII, 23): polymita propter diversitatem, talaris propter consummationem. Quibus contra Propheta impiis imprecando: Fiant, inquit, sicut fenum tectorum (Psal. CXXVIII, 6): illeque, qui laborantibus ad vesperum denarium reddere consuevit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 21). Milleque hinc occurrunt testimonia, quibus monstratur nil boni valore initia, si desit perfectio sancta. Commonefaciat itaque ad summa nitentem animum similitudo 136.0335B| illa Domini, quam protulit, ut in verbis legitur Evangelii: Quis enim, inquiens, volens turrim aedificare, non sedens prius computat sumptus qui necessarii sunt, si habet ad perficiendum? ne forte cum posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui viderint, incipiant illudere ei dicentes: quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 28). Quod totum ideo constat prolatum, ut scias commodius esse, quemlibet in imis sese humiliter comprimere, quam inconsulte summa tentare, nec adipiscendo, verecunde deficere, spectatoribus occasionem irrisionis praebere. Et quidem providendum summopere, ne, dum a bonis communibus ad ea, quae multorum vires superant, improvide quivis nititur, nec perseverando ad id pervenit quod inchoando 136.0335C| conatur, contingat illi quod in Job legitur: Quia omnes qui eum viderint, dicent, ubi est? (Job XXXVI, 25.) Videlicet quia nec hic, ubi communiter cum caeteris bene valere, nec illic invenitur, ubi transcensis aliis singulariter visus est festinasse. Multiplices inter haec subtilesque nimium diaboli insidias convenit considerari, invidiam ejus maximam, hancque veluti proprie illis intendere, quos ad sublimiora viderit festinare. Se enim videns delapsum ad ima, dolet indicibiliter, quando aliquem evehi considerat ad supera. Tribus quippe obsidionum generibus horum unumquemque quotidie non cessat vallare, in initio scilicet intentionis, in itinere actionis, in fine consummationis.

22.

De his tribus si per singula plenius cupis edoceri, 136.0335D| habes ea sufficientissime in Moralibus Gregorii. Quod si obstinato, ut optamus, animo, dictum reminiscens: Qui observat ventos, non 186 seminat; et qui considerat nubes non metit (Eccle. XI, 4); hujusmodi adire luctamen interritus desideras; cave ante omnia, ne quid terrenum, ne quid saeculare, ne quid bestiale in tuo resideat corde: Bestia enim si tetigerit montem, lapidabitur (Exod. XIX, 12). Inde hoc in mari magno et spatioso, in quo sunt reptilia, quorum 136.0336A| non est numerus (Psal. CIII, 25), navim adhuc tuam esse considerans, sollicite draconem, moneo, caveto. Illude ei, antequam ipse tibi. Regulum [ id est basiliscum] in ipso visu intentionis observa. Scito ejus naturam esse, ut cum prior hominem videns interficiat, ipse quoque visu hominis praeventus interficiatur. Linguam quoque vipereae suggestionis sollicite praevide, et surgens pravum opus aspidalis inchoationis valebis necare. Cumque hominis primam frontem monstraveris in principio operis, satage ne in bestiam desinens irrationabilis exsecutionis, monstro monocentauri noteris. Congregationem hypocritae sterilem cave (Job XV. 24). Scirpum ante solem humectum in ortu ejus (Job VIII, 16), arentem devita. Fecundas quidem, sed neglectas 136.0336B| vites conspice a bestiis et volatilibus voluntarius conculcari quam steriles. Terram duabus ne velis ingredi viis (Eccli. III, 28), dum et bona Dei amore facis, et placere hominibus exinde cupis. Thesaurum publice in via ne feras, ne a latrunculis, qui viam obsident, depraedantibus perdas. Ventum ne captes inanem, unde aeternam debes percipere mercedem. Inter omnia enim milleformis et tortuosis flexibus innumerabiliter sinuati serpentis genera astutiarum, cautius observandum noveris nullum quam vitium cenodoxiae pessimum. Hoc enim ita subtilissime in sanctorum utitur expugnatione, ut nisi se caverint vigilantissime, et latrocinantis dolos, non dico in intentione. et in omnimodo actionis corpore provide curaverint deprehendere, improvise eos 136.0336C| percutiens, [ subaudi solet] gravius ipsa virtute dejicere, quam soleat vitiis supplantare. Tunc demum linguam ipsam tuam prudentissime restringe. Haec enim, teste Augustino, in tantum facilis, et labilis, et ad dejiciendum ex arce animum est proclivis et efficabilis, ut saepe contingat, ut quod mens non cogitat, ipsa loquendi facilitate incurrat. Et ne leve autumes in verbo labi saepe, audi, Jacobus quid tibi dicat apostolus praecipue: Si quis se putat religiosum esse non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Et alibi: Lingua inquietum malum, plena veneno mortifero (Jac. III, 8). Itemque: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). Rursumque: In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X, 19). Pulchreque 136.0336D| quidam nostrorum duobus adjunctis: Nullatenus, ait, quis salvari putandus est, quandiu inordinatis moribus adhaerere, supervacuis verbis delectari, turbulentis cogitationibus non timet devastari. Deo autem gratias. Ecce enim subito et veluti ex improviso dum cavendae istum loquacitatis gratia in testimonium ascire 187 studui, totum pene negotium, quod multis verborum circuitionibus vix posse putaveram expediri, confeci. Vis enim salvari, 136.0337A| remunerari, et coronari? Dum caves ab operibus inordinatis, parce et a verbis supervacuis, contine te et a cogitationibus immundis, sequere inoffenso pede operis vocem Domini vocantis: Qui enim, ait ipse, vult post me venire, abneget semetipsum, tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 23). Sequi autem, id est imitari Christum [ subaudi est], eadem qua ipse pergit via ire post ipsum: quod est non ambire terrena, non caduca sectari lucra, honores declinare infimos; adversitatem mundique contemptum pro amore ejus libenter amplecti; cunctis prodesse, etiam ultra vires, velle; injurias nulli inferre, a quovis autem illatas patienter sufferre, ipsis quoque inferentibus, beneficia, si est unde; sin alias, oratione sedula illis veniam postulare; 136.0337B| quoscunque valet secum ad amorem patriae coelestis erigere.

23.

His piae voluntatis conatibus si te in campo prius exercueris operationis, invictum, fateor athletam imperatori palaestritae, editioribus spectatoribusque exhibes cunctis, dummodo et in his, ut quibusdam miserrime contigit, non defatiscaris, et semper ad potiora nitaris, donec bono certamine optime certato, cursu feliciter consummato, fide indeficue servata, perenni remunerationis bravio gloriose diteris. Ideo autem, ut reor, ipso disponente, in cujus manu sumus et nos et sermones nostri, ita in longum producta est oratio, ut monstratis minorum actionum qualitatumve proprietatibus, tandem perveniretur ad summum, quem tu 136.0337C| aggredi conaris, apicem actuum; quatenus ab imis praeceptorum Domini veluti per scalam caute cessimque scandendo ad elatiora provectus, nil amplius restet quod requiras in imis; qui per inaccessibilem multis vivendi ordinem ipsis jam haerere mereberis summis, sive etiam ut (de qualicunque ordine, conditione, dignitate, affectu, sexu, aetate ad id certaminis opus millies praedicabile manus volueris dare) istic invenias quomodo te prius in tuis exercitare debeas, ut ita demum ad ea, quae ultra te sunt, felici progressu conscendas, ne quando missa semel manu in aratrum, alicujus domesticae provisionis obtentu oculos intentionis ab incoepto cogaris retorquere retrorsum, et aut tortuosum et inutilem facere sulcum, aut arantum vulnerare vestigia 136.0337D| boum. Quod si aliquis, ut jam in alio docuimus epilogo, invenitur, qui non sui sponte, 188 sed 136.0338A| alterius factione hunc vivendi ordinem imitari cogatur sive certo, sive omni tempore vitae; jam in posterioribus illi me credo satisfecisse. Hic jam nil amplius credo residui nisi hoc adjicere, ut si forte ab hac necessitate cum Dei gratia contingat liberari, nullo unquam tempore ex toto assuetum in poenitentia praetermittat morem vivendi, sed diebus residuis omnibus in ejus pareat actibus, quod eum suis habenis a petulantis vanitatis anfractibus jam olim coercuerit misericors Dominus. Hoc facto et meritum acquirere sibi, et gratiarum actionem magistro, et satisfactionem Domino, et laudem referre videbitur Deo, qui eum in praesenti flagellavit, ne in aeternum perderet; temporaliter erudiens, ut sempiterni regni dignum haeredem constitueret. 136.0338B| Quod si secus hanc nostri consilii declinare ei placuerit viam, ille quid agat viderit: nos tamen valde metuimus, ne sibi hoc divinum conveniat opprobrium, quia non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo (Luc. XVII, 18); et quod adhuc gravius, sententiae illi subjaceat, quam idem Dominus de immundo spiritu exeunte (Luc. XI, 24), et octeno capite redeunte monstravit. Unde et cuidam sanato, ait: Vade, et amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. VIII. 11). Et illud quod propheta deplorat: Percussisti eos, inquiens, nec doluerunt; attrivisti eos, et non sunt reversi (Jer. V, 3). Considerandum etiam huic video, quia quosdam longa aegritudo ad vitam saepe reformat, quos postea levissima cujuslibet rei occasio, dum se quasi 136.0338C| quadam securitate resoluti incautius custodiunt, a vita funditus exstinguit. Hoc ergo ne et sibi contingat metuat, et saluti suae talium quis consilium, dum locus est, capiat, ne, dum rursus voluerit, non valeat.

24.

Caeterum si aliquem forsitan movet, quod modernis in hac praefatione doctorum exemplis aeque usus sim ut antiquis, et concentonem me, sive usitatius compilatorem hac de causa velit dicere, quasi qui alienis sumptibus propria velim construere; causam non immoror reddere. Dicente enim Psalmista: Domine, rigans montes de superioribus suis (Psal. CIII, 13); quantum ipso irrigante per ipsos ariditatem ingenioli mei, qui et ipsorum superiores per se irrigavit, et per istos illos 136.0338D| , perque illos nos nimium adhuc arentes, non quia defuerit imber, [ supple sed] quia non magis 136.0339A| pulvereo vitiorum squalore, quam pluvia voluntaria, quam segregavit ipse haereditati suae (Psal. LXVII, 10), complui malentes, tegmine nos quodam obteximus iniquitatum, intelligere potui: visum est congruum 189 eorum, sicuti et antiquorum indifferenter nos uti exemplis debere, siquidem ea quae ipsi acceperunt a superioribus, ita nobis pluerunt inferioribus, ut in quolibet sensu proprie quidnam eorum debeat accipi, ipsis discernentibus pateat apertius, nec sit alicui opus errare per devia, et propria non propriis attribuere locis, dum quid eorum quem specialiter obtineat sensum, quemve rite occupet locum, in tractatibus copiosissimis invenis ipsorum; et ideo dum utilitas postulat te aliquid de Scripturarum testimoniis allegare, non esse opus inutilem 136.0339B| aut fortassis periculosum laborem assumere, sed ita ut sint [ f., sunt] ab eis prolata proferre. Siquidem illorum magis quam priscorum inniti exemplis, et labyrinthus Scripturarum adhuc perinaggressibilis mihi, et exemplum suasit duorum, quos in Ecclesiastica historia filios pinguedinis vocitatos, et luminaria dextra levaque assistentia candelabro legis (Exod. XXXV, 14), quos Cappadocia tanto tunc temporis vicinis regionibus fecundior, quanto ipsis nubibus completior protulit, nutrivit, et docuit, imo quibus ipsa imbuta, nutrita et edocta luminosius cunctis enituit: qui cum per tredecim annos omnibus saecularium Graecorum libris, remotis solis divinae Scripturae voluminibus, operam darent, earum [ scil. Scripturarum] intelligentiam 136.0339C| non ex propria praesumptione, sed ex majorum scriptis et auctoritate sequebantur, quos et ipsos ex apostolica successione intelligendi regulam suscepisse constabat. Et quia nemo scit nisi quod discit, dicant vero quidam etiam quae ignorant, non potui ratione cogente aliqua dicere, nisi scita narrare, licet et ambigua quaedam, licet perpauca, et ipsa moerori necessaria videar inseruisse.

25.

Est et alia, sed jam superius reddita, nec minor istius cunctationis ratio, videlicet ne, si minus aliquis nostra auctoritate, quae nulla est, ductus, etiamsi aliquid haberet quod de suo proferret, his quae dicta vel dicenda erant, fidem dare recusavisset, saltem his qui de Scripturis ea decerpere, et 136.0339D| sano sensu ad nos voluerunt deferre, nobis consonantibus credere minime detrectaret. Qui enim in 136.0340A| me nil unde placere alicui queam invenire valeo, quantum cunctis displiceam scio, verissimamque illam esse sententiam approbo, quia cujus vita despicitur, restat ut et praedicatio contemnatur (S. GREG. l. I, hom. 12, in Evang.); et ideo aliquid mea auctoritate, etiamsi adesset ulla, absque illorum comitatu proferre timeo, ne notam 190 increpationis ipse [ subaudi accipiam] a Domino, et legentes occasionem reprehensionis eorum quae dico a me ipso accipiant qui dico. Cujusmodi autem gratia rei libellum cudere ausim, in fine operis licet ponere decreverim, tamen quia locus nec [ f., nunc] sese ingerit opportunus, dicendum puto convenientius. Peccatis itaque meis (heu dolor!) facientibus et multo majora merentibus, ad haec quae patior 136.0340B| devolutus, dum quid dudum fuerim, quid modo sim, quid non fuerim, quid non sim, quid esse debeam, quidve debuerim, conspicere volo, nec valeo, caecitatem hanc unde, ubi, vel qualiter contraxerim cogito; sed nec largitori luminis, nec ductoribus ipsis unde conquerar vel succenseam invenio, sed propriae negligentiae torpori et segnitiae illud imputandum conspicio. Et hoc quidem quantum ad nec percepta. Ubi vero ad ea quae percepi quidem, sed percepta rursus contuli oblitui, venio; maximae meae crudelitati, maximae in propriam necem tyrannidi, maximo deputo crimini, quod me proprio actu ita sauciavi, obrui, et obscaecavi, ut si quando oculos attollere in illud cupiam lumen quod amisi, tanta noxiae consuetudinis a meipso 136.0340C| obnubiler albugine, ut non modo videre quod cupio, et veluti somnium advolans ad mentem reduco, nequeam ipso lumine repercussus, ipsas tenebras cum quodam oblectamine repetam quantocius. Hoc diuturno jam multum fatigatus caecumine, ipsum lucis datae perditae haesit paululum animo auctorem; jam nec licet, ut mihi videtur, vel sero requirere, quatenus ille oculos mentis meae suae misericordiae ungat collyrio, qui mihi eos sanos lucisque capabiles contulit in principio, sensumque cordis ipse splendificet, qui omnia quae voluerit valet. Et quia, ut dixi, paululum quid amoris jam animo haesit; ipso jam amore, eo largiente qui dedit, et ipsum meruisse me intelligo, ut sciam me non subito et impudenter ipso quo adhuc caligo visu 136.0340D| debere in ipsum splendorem ingerere, ne, reverberatis ipso fulgore obtutibus, ad pejores quam nunc 136.0341A| tenebras redeam cum dedecore. Captanda ergo mihi censeo quaedam ejusdem lucis antevicinia, quibus paulatim assuefactus, et quantulumcunque oculis eorum usu expulveratis, quandoque in repercussa acie ipsum valeam luminis radium intendere, ipsumque inhianter concupiscere; et quoties sese dignabitur ingerere, libero aspectu cernere, cretumque sine fine valeam amare. Quod totum ut 191 merear adipisci, visum est mihi eorum medicorum assuefieri excubiis, qui modernius quidem, sed tamen apertius, super hoc disputantes, ita suae artis condiderint libellos, ut in omnibus et imitarentur magistros, et instruerent discipulos; qualiter scilicet lux ipsa quaerenda, invenienda, tenenda, cernenda, amanda, quo collyrio oculi inunguendi, quo 136.0341B| bono an noxio pulvere expulverandi, qua observantia nutriendi, qua cautela sint conservandi. Quorum omnium me perspiciens indoctissimum, attamen jam olim ejusdem lucis amatorem effectum, libellum ex illorum dictis mei causa condere volui istum, in quo nihil a me mea industria prolatum, in eorum medicinalibus inventum congererem medicaminis plurimum, nec taxarem priorum ullos per me librorum angiportus lustrare, in quibus etsi ad aliquid facilis introitus, per plura difficilis exitus; sed illos per omnia sequerer, eorumque gressibus tritum callem aggrederer, qui multigenis scrutiniis eisdem diutina frequentatione peragratis, jam absque alicujus adminiculo ductoris, solo scilicet qui eos circumfluxit, introfluxit, et praeterfluxit, fontis 136.0341C| lumine praeeunte, comitante et sequente, libero cursu valuerunt incedere.

26.

Egi autem hoc, non ut hac arte doctrinam conferre praesumerem alicui, sed ne rursus haec eadem meditata, ut jam fecerant, subterfugerent mihi. Nec mirum si pauca congeri, pauca etiam valuerint recordari, recordata etiam non adeo diserte satis decussatimque proferri, cum et abundanter tam parvo sufficiant operi, desint etiam qui solatium ferant libri, absint et colloquentes amici, obnubilans etiam ipsam mentis aciem adsit labor infortunii, memoriam vero moeror hebetaverit; cum equidem et ipsa obmutescere soleat facundia, si 136.0342A| aegro sit conscientia, nec male quassata chorda bene sonet in cithara. Adverte igitur, lector, quis me ad hoc impulerit angor, quae calamitas, quae necessitas has mihi scribendi monstraverit vias. Prima quidem (ut recapitulando dicam planius) causa oblivionis fuit metus, quo ut totum evomam virus grassantis veneni, timui, ne sicut jam omnigenis 192 vitiorum ruderibus oppressus, malorumque tenebris vallatus, ac multis saecularium curarum noxiis interpellatus clamoribus, obliviscerer ea penitus, dum me aliquid ex his retractando recolere potius se multimode sim gavisus. Secunda, ut, quia (ut dixi) desunt libri, desunt et confabulantes socii, adest tristitia excrucians, moeror ipse animum indesinenter corrodens, haberem in hoc aliquod 136.0342B| solatium, uterer eo quasi quodam colloquente amico, refoverer eo quodam veluti socio. Nec questus sum, juxta comicum, egomet mihi dicendo: Quis leget haec? me lectorem, me operis solummodo (etsi non alterum) istius perspiciens amatorem, quandoquidem aliis [ subaudi libris] indigens, hoc saltem solari posse eum qui mihi inerat viderem legendi amorem. Qui vult itaque legat, qui vult negligat: me nam impulsorem nemo dicat. Et qui [ f., quia] ad hoc tempus paulo vacantius quam volui reperi, in praefationibus quidem me pene totum depinxi, conditionem, genus, nomen, officium commissum, fortunam, si dici audeat, ipsam, supplicia, tortorem ipsum quibusdam indiciis scriptitans meum, et quod illi maneat, nisi resipuerit, 136.0342C| supplicium, ex quo, rogo, Deus liberet ipsum. Hinc iterum quid gerendum nec gestum, gestum fuerit nec gerendum: quae cum omnia quasi sub personis aliorum, ne facile valeant expiscari, videantur prolata, mihi tamen ita sunt aptata, ut mox fiant aperta, cum obtutibus fuerint praesentata; quaeque universa tam caute invenire poterit exsecuta, si cui studiose eadem libuerit rimare, ut his propalandis putari possit sagacitas laborasse nostrae intentionis in tam prolixa serie praefationis. Corpus vero totum operis ita compegi, ut ab oratione ad lectionem, a lectione ad orationem conversus, nullum nec athletae nec adversario colludium, nullam indulserim 136.0343A| pausam, cum orando iste pugnet, ille expugnetur; legendo iste animetur, ille increpetur; in uno isti virtutes accrescant, illi vires deficiant; in altero isti consilium detur, illi pavor inferatur. His ergo ita se habentibus, videtur quidem prologus pene totus esse meus, in quo et ex meo plura, licet ab aliis 193 explorata ponere sum ausus. Agonisticus vero ipse communis omnium luctamini manus dantium, unde nil ibi praeter connexionem ipsam, et, ut ita loquar, nodos membrorum invenies meorum; sed orationes quidem a multis compositas, quamvis et a me in ipsis initiis aliquas interpositas, quas negotio praesenti judicavi congruas, lectiones vero ex sanctorum libris excerptas. Quomodo autem ipsa praefatio, dum expediri eam succinctissime 136.0343B| voluerim, tam longum verborum obtinuerit tractum, partim adhuc et mihi manet incognitum; quantum autem est perceptum, altum [ f. alium] dicendi spectat locum: siquidem adhuc est ambiguum, quem Deus velit ut causa vergat in exitum. Sed rogo inter haec, benigne Jesu, veniam, dum incessanter te non ignorante contraho noxam. Cur enim ista praemiserim, videor mihi ex parte scire; utrum autem rite praemiserim, cum et in pluribus vix valeam comprehendere, in nonnullis confiteor me penitus nescire. Rite est autem omne quod humiliter prolatum non dissonat ab omnimoda, quae tu es, veritate. Si quid ergo rite est dictum, mihi, Domine, rogo ut proficiat: si quid sane absonum, tua quaeso clementia ignoscat, tuaque majestas concedat, 136.0343C| ut haecce aliquis melius quam ego adhuc intelligens corrigat, nemo vero corrumpat, nemo deleat. 136.0344A| Potest tua, cui omnia ad nutum suppetunt, majestas efficere (quandoquidem 194 idem est tibi velle quod agere, posse quod esse) ut haec eadem alicui contingat prodesse, qui pro me miserrimo te velit exorare, quem tu piissime digneris exaudire, eique vicem pro beneficio referre. Amen.

Hic ponendum quod promisimus, beati Augustini de utilitate vigiliarum.

Igitur quia quanta sit utilitas vigiliarum, et istis et multis aliorum doctorum, insuper et multidicis sanctae Scripturae docemur testimoniis, admonemus olympionicen nostrum, ut quia singulare cum pervigili hoste certamen decrevit adire, singulares excubias, quibus castra suarum virtutum contra 136.0344B| multiplices ejus insidias pervigilantissime custodiat, se noverit aggredi debere. Praeveniat itaque aliorum vigilias studio adeundi certaminis, ne eo dormiente improvisus irruat hostis, eo scilicet saevior, quo pridem victus verecundior. Ubi itaque oculos aperuerit, memor praecipientis: Incipite Domino in confessione (Psal. CXLVI, 7); reminiscens etiam beneficiorum ejus innumerabilium, hoc illico contra inimicum intorqueat telum, quod et sibi sit omni clypeo tutius defensaculum.

Explicit liber sextus Praeloquiorum Ratherii Veronensis quidem Ecclesiae eviscovi, sed Laubiensis monachi.

Qui coepisse librum dederas, finire dedisti,
Cunctipotens, famulo dando rogata tuo.
136.0344C| Hunc ego Ratherius pro te quia ferre laborem
Suscepi, probra dilue, Christe, mea.

(no apparatus)