Introductio
[recensere]Verno tempore, cum Sol almus ad terras boreales redit, iterumque in vitam corpora, hiberno frigore suppressa, revocat; ecce! tum animalia omnia, sub hieme gravia et torpentia, lætiora et alacriora fiunt; ecce! tum aves omnes, quotquot hieme siluere, iterum cantare et garrire incipiunt; ecce! tum insecta omnia ex latebris prorumpunt, in quibus sopita jacuere; quin ipse homo quasi novus reviviscit; haud inepte enim Plinius:
Idem ille Sol gaudio omnium exhilarat vitam supra quam dici potest. Tam Tetricem et Urogallum licet videre iudentes; pisces lasciviunt, atque animalia omnia in venerem ruunt.
Quid? quod amore ipsæ tum plantæ afficiuntur, cum inter illas, et mares et foeminæ, quia et hermaphroditi ipsi nuptias celebrant, Hoc ipsum mihi jam in animo est enarrare, et ex ipsis plantarum genitalibus indicare, qui mares, quæ foeminæ, qui hermaphroditi sint.
Veterum divisio sexus in plantis
[recensere]Veteres Botanici, in densis tenebris errantes, in sexu aliquo plantarum investigando laborare videbantur: mares et foeminas distinguere coeperunt, sæpius vero tam infelici eventu, ut cum horrore demireris; aliter autem fieri non potuit, distinctionibus a crassitie et gracilitate caulis petitis: sic, quæ separanda erant, conjunxerunt, quas autem natura junxit, separarunt. Quorum sententias qui cognoscere studet, dissertationem (modo hic ventilatam) de Nuptiis arborum evolvat, in qua eorum omnium compendium est, quas veteres de hac re dixerunt.
Vita vegetabilis probatur
[recensere]Recentiores Botanici permagnam analogiam inter vitam humanam et plantas videre sibi visi sunt; illas scilicet suis quibusdam morbis, perinde ac nos affici, ut Cancro, Pernionibus, Lumbricis, Acaris, Tabe, Peste &c. (In Germania non longo abhinc tempore pestis quædam arbores infestavit, quæ plus detrimenti silvis attulit; quam unquam securis). Ab iis observatum est, plantas abundantia nutrimenti luxuriari, defectu marcescere; calore solis, unde omnium vita est, exspergefactas viridia explicare folia variosque flores, atque superbire haud minus, quam nautæ, qui, festis diebus, totas naves magnificis superinstruunt vexillis: at ingruente frigida, vitæ omnis invida, hieme, arbores, sopore graves, pulchras omnique ornatu decoras vestes deponere, quemadmodum et insecta omnia sopita jacent, usquedum iterum veris calore excitentur. Observatum quoque est, suam cuique plantæ esse magnitudinem atque ætatem, omnesque juventute steriles, media ætate fructuosissimas, senectute tabescere. Malpigius et Grewius anatomiæ ope ostenderunt, plantis vasa, quibus succus nutricius circumferatur, et fibras aliasque permultas inesse partes, quæ analogiam cum animalium corporibus præbeant: quotannis etiam proprio fructu sese multiplicare visæ sunt, quæ omnia illis cura animalibus communia sunt. His innumerisque aliis de caussis facile concludere potuerunt, vitam vegetabilem fere æque perfectam esse, quam animalem; et quamvis plantis sensus desit, non ideo dici posse eas vita carere. Quis apoplectico vitarh inesse neget, quamvis omnes sensus perdiderit?
Requisita utriusque sexus
[recensere]Huc usque progressi perbene intellexere organa generationis antea quærenda esse, quam plantarum in mares et foeminas distinctiones fecerunt. Et, cum fructum haberent, necessario inde sequebatur, quum natura simplicissima sit, semperque sibimet constans, etiam organa maris adesse debere, quæ hunc fructum vivificarent. E regno enim animali scimus, ad omnem fetum mares requiri, qui genituram emittant, qua ova imprægnentur, priusquam in fetum perfectum exire possint.
Vaillant laudatur
[recensere]Hanc inprimis rem eximius Vaillantius sibi explicandam sumsit, cui totam suam Methodum Botanicam superstruere in animo habuit, nisi triste fatum præmatura eum morte nobis eripuisset, die X Maji MDCCXXII. Nonnihil tamen de hac re prius publici juris facere potuit, Sermonem scilicet de structura et differentia florum, usuque partium, eos constituentium &c. Lugd. Batav. MDCCXVIII, 4:to, gallice; quem vero nondum vidi.
Quod in flore quærenda sit sexus distinctio
[recensere]Si igitur scire velis , utrum plantæ mares, an foeminæ sint, organa generationis, ut jam dictum est, inspicienda sunt. Probe scimus, post florem fructum provenire, fructumque re vera fetum esse; nullus fit fructus, nisi flos prius fuerit, nullusque in regno animali fetus sine prævio congressu; si igitur absque dubio flos æque necessarium est antecedens fructus, atque organa genitalia maris et foeminæ fetus, inde omnino sequitur, in flore necessario reperiri debere ipsa organa generationis, quæ in illo vicem maris et foeminæ suppleant.
Ex collatione florum sexus adparet
[recensere]Cum igitur perspicuum sit, in flore plantæ genitalia inesse, omnibus plantis inter se comparatis, patebit, probatam esse veritatem, omnes, quæ pistillum cum rudimento fructus habent, foeminas, contra, quæ stamina cum apicibus, mares, quæ vero utraque habent, hermaphroditos esse, quod posthac demonstrabo.
Partes floris quæ
[recensere]Partes florum sunt:
- 1. Calix seu ollula, cui affixa sunt.
- 2. Petala seu folia in ipso flore.
- 3. Stamina, quibus semper insident.
- 4. Apices seu antheræ.
- 5. Pistillum seu Stylus, qui insistit.
- 6. Fructui, qui in Capsulam. abit.
Calyx ad generationem nil confert
[recensere]Omnes flores, mihi obvenientes, cum inspexero, permulta inveni genera, quæ calice careant, ut Tulipa, Mesonora, Tusai, Muscari, Hyacinthus &c., quorum tamen fructus maturescit et seri potest; calix igitur non necessarius est ad fructificationem.
Neque petala
[recensere]Si quæris, an petala, in quibus Tournefortius, Rivinus et alii Botanicen totam fundarunt, organa sint generationis, facile invenies, eadem innumeris deesse floribus, ut omnibus Apetalis, Stamineis et Amentaceis; e. gr. gramini Cyperoidi, Scirpoidi, Sparganio, Corylo, Quercui, Ficui &c. &c. Hi omnes semina fecunda proferunt; unde sequitur etiam petala parum ad fructum parandum conferre.
Sed stamina et pistillum
[recensere]Si autem de staminibus cum apicibus, et pistillis cum fructu investigaveris, ea semper adesse invenies, his scilicet tribus modis:
Flores cum fructu juncti
[recensere]α. Maxima pars plantatum in uno eodemque flore et stamina et pistillum habent, ut Liliago, Tunica, Hottonia, Trientalis, Dortmanna, Hypopithys, Odontites, Subularia, Draba, Rorella, Portula, Stellaria, Trollius, Cynapium, Cracca, Corallorrhiza, Morocarpus, Pinastella, Scirpoides, Tetralix, Ledum, Pilularia, ceteræque fere omnes.
Flores cum fructu juncti
[recensere]β. Quædam plantæ flores duplicis speciei distinctos in uno caule habent, quorum altera species stamina et apices sine pistillis, altera pistilla tantum sine staminibus et apicibus habet; hi fecundi sunt, illi vero flores steriles. Quorum perplures Tournefortius enumerat et Flores a fructu separatos in eadem planta, vocat. Corylus, e. gr. julos suos habet, qui per totam hiemem arbori insident, non autem maturescunt prius quam mense Martii aut Aprilis, cum e gemmis ejusdem arboris tenues cirrhi capillares, qui non nisi pistilla sunt, proveniunt et fecundantur a farina illa, quam eodem tempore superimpendentia emittunt nucamenta, quae ex innumeris parvis staminibus cum suis apicibus constituuntur. Quod ubi factum est juli, quia inutiles, ex arbore decidunt; loco vero, quem pistilla parva occupaverant, nuces æstate sequente enascuntur. Tournefortius, ut jam diximus, numerum magnum hujus generis enumeravit; multos tamen omisit, quos alii auctores postea observarunt; necesse igitur mihi videtur omissos heic enumerare. Hi sunt:
AMEMTACEI
Juglans Tournes.
Corylus T.
Carpinus T.
Fagus T.
Quercus T.
Ilex T.
Suber T.
Castanea T.
Taxus.
Platanus T.
Pinus T.
Larix T.
Cupressus T.
Thuya T.
Cedrus T.
Alnus T.
Betula T.
Tenga Ponted.
Chaunga P.
Suddapana P.
Katovindel P.
Dactyloides P.
Moriformis
PETALATI
Cucurbita P.
Cucumis P.
Melo P.
Pepo P.
Melo-pepo P.
Anguria P.
Colocynthis P.
Momordica P.
Bryonoides
Sicyoides P.
Viscus
Veratrum P.
Sagitta Dilleu.
Stratiotes D.
Caupesa Plum.
Aurantium P.
Citrium P.
Limonicum P.
Punica P.
Begonia Plum.
- - - - - - - - - - - -
Ricinoides T.
Basella.
APETALI
Xanthium T.
Ambrosia T.
Gnaphaloides T.
Myriophyllum T.
Buxus T.
Empetrum T.
Ricinus T.
Cynocrambe T.
Urticoides P.
Ceratoides T.
Sparganium T.
Typha T.
Mays T.
Lacrima T.
Cyperoides M.
Acinaria
Mnium Dill.
Lichen Dill.
Ficus Hircus fil.
Coriaria Nissol.
Blitum
Stellaria Vaill.
Flores a fructu separati in diversa planta
[recensere]γ. Alia tandem invenitur plantarum species, quæ nonnullis in stirpibus flores cum integris apicibus sine pistillis habet, in alius autem speciei stirpibus flores cum pistillis sine apicibus: hi fecundi, illi vero steriles sunt; utrique vero ex seminibus ejusdem speciei nascuntur. Flores autem fecundi et steriles generis antecedentis in eadem radice eodemque caule gignebantur; hujus igitur generis flores ab illius in eo differunt, quod in radicibus distinctis nascentur, quamvia facies externa fere eadem sit. Has Tournefortius Plantas, quarum aliæ fructibus, aliæ floribus donantur, appellat. Eas in diversas species distinguere velle, æque absurdum esset, ac si quis ovium aut canum marem et feminam in diversas species distingueret; præsertim si ab eadem matre nati essent. Cannabis, ex. gr. ex ejusdem speciei seminibus cannabis et sterilis et fecunda oritur; flores cannabis sterilis stamina et apices habent, semina autem nulla proferunt, carent enim pistillo; at contra cannabis fecunda pistillum habet, sed neque stamina, neque apices, et semina profert. Ejusmodi sunt:
Sabina
Salix T.
Populus T.
Juniperus Volk.
Gale Vaill.
Morus P.
Terebinthus T.
Lentiscus T.
Rhamnoides T.
Casia Palma P.
Ampanna P.
Mamoera T.
Urtica P.
Mniodes
Fraxinus
Pulicaris
Mercurialis T.
Spinacia
Lupulus T.
Cannabis T.
Cannabina T.
Ceratoides T.
Bryonia P.
- - - - - - - - - -
Tamnus P.
Valerianella
Cervispina
Ornus P.
Otites Fab.
Impia
Papaja P. HM
Laurus
ANOMALÆ
duplices flores
præferentes
―――――――
Opulus Ruell.
Atriplex
Parietaria
Limon
Acer
Arum
- - - - - - - - - -
Helleborus
Trollius
Napellus
Cardamindum
Parnassia
Explicatio partium floris et exinde dependens distinctio sexus secundum: Vaillantium
[recensere]Vaillantius partes florum hoc modo declarat: Fructum tenellum Ovarium appellat; quia eodem fungitur munere, quo ovarium animalium, quod omnia in se includit semina seu ova progignenda. Stylus seu Pistillum, huic insistens, Tuba dicitur ex analogia Tubæ Fallopianæ in regno animali. Flores omnes, qui habent ovarium cum tuba, quippe quæ organa sint sexus feminini, Feminas vocat. Mares vero ab eo appellantur illi, qui stamina tantum et apices habent; namque stamina Vasa spermatica, et apices Testiculos vocat, quoniam per illos emittitur farina genitalis (pulvis, qui testiculis maturis excidit), quæ semina fecundat. Semina Ova nominantur, cum totum futuræ plantæ rudimentum contineant. Sterilis igitur Cannabis mas, secunda vero femina est; etiamsi contrario modo nonnulli, sed false, disseruerint. Hermaphroditi sunt omnes, qui et testiculos et ova habent.
Coitus plantarum quid?
[recensere]Petala ipsa generationem non juvant, sed tori instar habenda, quem Creator tam magnifice distinxit, tot splendidis exornavit conopeis et tot suavibus implevit odoribus, ut sponsus sponsaque tanto majore cum sollennitate nuptias ibi celebrent. Toro nunc ita strato, sponsus tandem sponsam amplectitur caram eique dona sua largitur. Tunc testiculi se aperire videntur, pulverem effusuri genitalem, qui in tubam decidens, ovarium imprægnat.
Analogia hermaphroditor, in utroque regno
[recensere]Maximam partem plantarum hermaphroditos esse, nulli mirum videatur, quum idem in classe regni animalis infima spectandum se præbeat; omnes scilicet cochleas similem genitalium in uno individuo conjunctionem habere; et id quidem propter tardiorem ipsarum motum, qui segnitiam prodit, quæ quidem tanta est, ut totum genus periret, priusquam conjux alter alteri occurreret, nisi natura hoc modo segnitiam earum compensavisset. Plantas, quas longe firmius in loco defixit, natura hermaphroditos fecit.
Morilandi sententia de foecundatione rejicitur
[recensere]Fecundatio quomodo fiat, difficilius est demonstratu. Morilandus, qui ex professo animum in id intendit, ut hanc rem illustraret, judicavit farinam seminalem tot parvulis plantis seminalibus constare, quot ibi grana essent, quæ per infundibulum et tubam in ovarium effunderentur, ibique vacua inirent semina eademque parvulis plantis seminalibus implerent, et hoc modo semina fecundarent. Argumentum hujus sententiæ diversa praebuit figura, quam in farina testiculorum in singulis speciebus observandis oculo armato contuitus est, et notavit, particulas farinæ istius æque inter se distinctas esse, ac ipsarum plantarum facies externa in diversis speciebus. Figuræ hujus pulveris in Act. Erud. Lips. 1705 p. 275 inveniuntur. Cum vero irrita facta sit thesis Leuwenhoekii, quæ statuit genituram maris, plenam innumeris vermiculis, quos homunciones in homine esse dixit, exire e testiculis virorum in ovarium feminæ, unum vero horum vermiculorum in cicatriculam ovi, tunc vacuam, irrepere, et, ovo in uterum immisso, ibi in fetum perfectum accrescere: hac, ut diximus, irrita facta, quandoquidem probatum est cicatriculam ovi non vacuam esse, sed omne rudimentum futuri fetus cum fibris suis primordialibus in ea contineri ante fecundationem, non minus in animalium, quam plantarum ovis; in nihilum etiam redacta est ante allata sententia Morilandi, qui hac in re Leuwenhoekium imitari conatus est.
Modus foecundationis ignotus probatur
[recensere]Fecundationem fieri perspicuum nobis est, licet modum ejus oculis subjicere non possimus. Quis enim tam inconsideratus, ut credat genituram maris ovum feminæ non vivificare in regno animali, ideo quod nondum satis demonstrari possit, quomodo fiat? Sed quia unicuique de conceptu animalium facilius persuadetur, quam plantarum, experimenta, quæ sequuntur, mihi auxilio erunt:
α. a curvatura styli in quibusdam
[recensere]α. Quidam florum tubam habent longam, brevia vero vasa spermatica, quare farina genitalis sursum ferri et in infundibulum tubæ immitti non posse videtur, præsertim cælo humido et pluvioso; ingruente vero tempore, quo subtilis farina e testiculis decidit, infundibulum tubæ ad testilulos se incurvat (quod quidem artificium est sapientissimi Creatoris, maxima dignum admiratione) ut imprægnetur, haud multo aliter, quam papilio femina, quæ, cum a marito quaeritur, prosternit se humi extensis alis, caudamque in altum tollit, quo commodius amplexum ejus recipiat. Deinde, cum tuba hujusmodi, florum incurvata fuerit, donec farina e testiculis effundi destiterit, in altum rursus se tollit. Quid igitur opus esset, ut tuba se incurvet ad testiculos eo ipso tempore, quo farina effunditur, et hac effusa erigatur, nisi ut a farina fecundetur.
β. a detrimentis quæ pluviæ adferunt
[recensere]β. Agricolæ omnes narrare solent, spicas minus ditari granis, cum pluerit eo tempore , quo seges fumat. Qui quidem fumus nihil aliud est, nisi segetis farina seminalis, e testiculis exiens, ut tubis adhærescat, a pluvia vero humi funditur, unde major vel minor sterilitas.
Hortulani omnes prædicere norunt, fructum haud proventurum esse, cum pluvia in flores effusa fuerit, ut mala, pira, pruna, cerasa, fabas &c; quod etiam de plantis sponte crescentibus valet.
γ. a staminum positura ad pistillum
[recensere]γ. Maxima pars plantarum, testiculos ab ovario sejunctos in eadem planta habentium (§. xiii), flores masculinos in eodem caule supra flores femininos habet, ut farina testiculorum in tubas decidat commodius, quam si flores feminini locum superiorem tenerent, et ita farina sursum tenderet. Ex. gr. Mays, Typha, Cyperoides, aliique castrari possunt.
δ. a foecundatione ante progerminationem foliorum
[recensere]δ. Ut accuratius summi Creatoris perspicias providentiam, jucundum erit observare, omnium arborum amentacearum æque flores ipsos masculinos in nucamentis suis, ac flores femininos seu cirrhos enasci et præparari, quo farina genitalis decidat in tubas easdemque fecundet, prius quam folia harum arborum explicentur, quippe quæ alias tubas tegerent, adeoque aditum farinæ prohiberent. Exempla nobis sunt Corylus, Juglans, Quercus et Fagus.
ε. a marcescentia staminum post foecundationem
[recensere]ε. Tubam maxime florescere eo tempore, quo farina e testiculis effunditur, videmus. Testiculi vero officio suo functi, cum genituram tradiderunt, marcescunt cum vasis suis spermaticis, et decidunt, quum inutiles sint. Non multo post flaccescit etiam tuba, jam inutilis; testat autem ovarium, donec semina martura protulerit. Inter papiliones etiam animadvertimus, mares statim post congressum emori, feminas autem vivere, donec ova ediderint, paullo vero post perire.
ζ. a natura palmæ et moschatæ
[recensere]ζ. Multi veterum auctorum historiæ naturalis de natura Palmæ mentionem faciunt; marem scilicet dicunt ramos super feminam expandere, ut fecunda fiat, cura alias sterilis esset; ea certissime de caussa, quod farina maris tam gravis est, ut a vento agi non possit; directe igitur in tubam decidere debet, si quidem farinæ particeps futura sit. Mares quoque et feminæ arboris Moschatæ observantur. Si mares quidam inter feminas crescunt, tum feminæ fecundæ sunt, steriles autem fiunt, si mares exciduntur. Hæ vero observationes de Palma et Moschata, aliorum modo narrationibus nituntur.
η. a castratione florum
[recensere]η. Unum tantum experimentum, quod, ut spero, ad rem probandam sufficiet, addere lubet. Omnes si sustuleris testiculos floris hermaphroditi, ovarium quidem plantarum quarundam semina fert, sed plane infecunda, quæ numquam progerminant, etiamsi solo vel fertilissimo disseminata fuerint. Maxima autem heic diligentia adhibenda est, ut testiculi amoveantur, priusquam pulverem genitalem emittere coeperint, et ut flores nulli ejusdem speciei vicini sint, alias ventus subtilem farinam seminalem in tubam relictam asportat. En igitur heic veram plantorum castrationem artificialem! Equidem non ignoro, Pontederam observasse, Morum feminam baccas in Italia tulisse in horto quodam, quamvis nullus mas intra spatium quinquaginta milliariorum esset; ostendere autem non potuit, eundem fructum fecundum fuisse, seu, si seminatus fuerit, Moros parvas protulisse. Ex his omnibus certissime colligi potest, fecundationem fieri per testiculos eorumque farinam seminalem; nulla igitur caussa subest, cur sexus plantarum denegetur.
De ovis plantarum
[recensere]Restat jam analogiam inter semina plantarum et ova animalium probare. Non opus est, ut omne ovum testa dura et calcarea sit obductum, quemadmodum ova avium; omnium enim quadrupedum et ipsius hominis ova eandem desiderant. Neque albumen et vitellum necessaria sunt, quæ non in omnium piscium ovis reperiuntur; sed heic, ut pars maxime principalis, necessario requiritur parva cicatricula, quas in omnibus conspicitur ovis, et accuratissime in ovo magnæ cujuslibet avis, ubi statim in conspectum venit, si testam a latere aperias. In hac cicatricula omnia rudimenta futuri fetus sub minima mole convoluta jacent. Semina quoque omnia cicatriculam habent, quam auctores qulidam Hilum appellant. Pisa nonnulla punctis nigris distincta sunt, quae quidam Hilum esse; sed falsissime, putarunt, puncta enim hæc nihil aliud sunt, quam cicatrices pediculi fracti, qui pisa leguminibus infixit; juxta hæc vero tuberculum prominet, instar rostri, in Cicere et Staphylodendro permagnum, quod vera est cicatricula, in qua omnes fibræ primordiales plantæ proventuræ latent. Malpigius in semine Caryophylli totam arborem Caryophylli sub minuta forma cum caule, foliis, radice &c. inesse ostendit. Nulli mirum videatur, hæc semina a me ova appellari, octoginta enim ante me annos Celeberrimus Harveus idem nomen dedit, cum generationem æquivocam refutando palam exclameret: Omnia ex ovo.
Ova plantarura in terra excluduntur, eodem modo quo ova avium sub alis, quadrupedum in utero et piscium in aqua.
De cotyledonibus embryonis
[recensere]Planta primum ex ovo suo progerminans duo exserit folia, Cotyledones nominata, ex analogia, quæ inter illa et plancentas animalium, seu cotyledones vaccarum et similium, locum obtinet. Hæ duæ cotyledones antea inter membranas ovi occultæ, basin ejus constituerunt, et munere eodem heic funguntur, quo vitellum in ovis avium, quod in placentam fetus tenelli abit. Postquam teneræ illæ cotyledones apud embryonem parvum vicem, impleverunt placentarum, decidunt simul atque ipse e terra se alere possit, quemadmodum placentæ animalium flaccescunt, cum fetus se ipsum alere inceperit.
Clausula
[recensere]Hæc sunt quæ breviter et sine ulla librorum evolutione, summa cum festinatione communicata volui de Sexu plantarum, qui etiam particula quædam est Botanices, seu Scientiæ Divinæ, sic dictæ, quippe quæ exponit ea, quæ Deus inter omnes, res creatas tam magnifice fecit.