Jump to content

Praestans fidei

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praestans fidei
1903

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXXVI (1903-1904), pp. 11-12.

LEO PP. XII

LITTERAE*

QUIBUS LEO PP. XIII GRATULATUR ARCHIEPISCOPO CAMERACEN,
DE FELICI EXITU INCORONATIONIS B. MARIAE VIRGINIS « DES DUNES »*


Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Praestans fidei ac pietatis exemplum urbe Dunkerque inter multas laetitiae demonstrationes Incoronationis Nostrae Dominae des Dunes causa excitatas, diebus nuper transactis publice exhibitum, quam maxime animum Nostrum affecit Vidimus quod iurganti pietatis aemulationi plurimi ex Galliae episcopis necnon innumera populi frequentia ex undique conventa adstabant, ut augustissimae Virgini cunctos redderent honores. Agnovimus etiam quod hi religionis actus non sine maiori erga Christum Dominum devotione et observantia, quae eius Vicario in terris debetur, comitabantur. Hoc modo, quanto magis Inferi conatus densant audaciam, tanto magis de societatis salute persuademur. Re quidem vera ut plagae societatis sanentur, nullum aliud efficacius remedium extat, quam invocatio Illius, quae postquam Filii sui divini opera humano generi salutem peperit, validissimum Christianorum Auxilium meruit appellari. Pariter et ut excitati Auctus comprimantur nihil melius, quam ut oculi in divinam Petri Sedem, ex qua super Galliam tam multa bona profluere, assidue intendantur. Merito igitur spem tuam ad Deum effers, ad Deum illum, qui scit de malo innumera bona excipere. Merito ad Matrem Misericordiae, ad Galliae Patronam, oculos advertis, ut, illa opitulante, christiani nominis inimici tandem divino lumine irradiati, in gremium Ecclesiae redeant, quae veritatis fidelissimus portus est. Pignus interea Nostrae benevolentiae, auspicemque coelestium gratiarum Apostolicam benedictionem tibi venerabilibusque fratribus qui festis Dunkerque adstabant, et clero ac omnibus fidelibus solertiae tuae concreditis, peramanter in Domino impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die X Iunii MCMIII, Pontificatus Nostri vigesimo sexto.


LEO XIII

  • ASS, vol. XXXVI (1903-1904), pp. 11-12.