Jump to content

Praestantiam Assisiensis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praestantiam Assisiensis
1900

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS, vol. XXXIII (1900-1901), pp. 193-194.
LITTERAE SSMI. PATRIS LEONIS XIII
AD EPISCOPUM ASSISIENSEM,
OCCASIONE QUINQUAGESIMI ANNIVERSARII
AB INVENTIONE CORPORIS S. CLARAE*


Venerabilis frater salutem et apostolicam, benedictionem.

Praestantiam Assisiensis urbis, a beatissimo Francisco parta m, eo vel amplius commendat Clarae nomen et virtus, quae prima extitit eiusdem patris alumna, virginalis sanctimoniae cultrix eadem et fautrix eximia. Recteque nunc coniuncta civium piorum studia, Te praeeunte, in id calescunt ut tantae Virgini insignes quidam honores habeantur, quum quinquennia explentur dena ex quo sacrum eius corpus inventum feliciter est. Qua oblata nobis opportunitate, libens animus ad Umbriam revolat dilectissimam; maxime quia illud ipsum factum non modo intima recordatione inhaeret, sed etiam veluti praesens ante oculos obversatur. Nam in corona episcoporum quos Antistes Assisiensis, ad fidem rei celebritatemque augendam, ex finitimis urbibus humaniter advocarat, Nos quoque adfuisse gratiam Deo profitemur.

Solemni ritu, cum delecto sacerdotum et civium comitatu ventum est ad Clarae templum: in cuniculum sub ara maxima alte defossum succedimus; ad permunitum loculum adstamus venerabundi. Eo coram recluso, tam diu desideratae patescunt exuviae, dormientis in modum cum lauro compositae suaviterque circum halantes. Tum Nobis singulariter contigit, laboriosum id quidem sed quam gratissimum, ut pretiosas eas margaritas Nostris Ipsi manibus ad unam e loculo colligeremus, digniore in arca recondendas.

Praescriptis quae oportebat legitime perfectis, thesaurus ipse rite profertur, arae impositus ornatissimae; ad eum omnium oculi cupide convertuntur et vota: qui demum per urbem, faustitatis auspex, circumdatus est pompa maxime splendida: quanto quidem cum gaudio et Nostro et omnis cleri populique confertissimi, dici vix potest. — Hac tota in re admirari sane licuit peramans Dei consilium, tum ut humillimae fidelissimaeque Virginis in opinione et spe hominum accresceret gloria, tum etiam ut ex ossibus eius, quasi pullulantibus de loco suo, late effiaretur bonus odor Christi, generosae virtutis incitamentum. Adsimiles plane fructus optari atque expectari par est ex festa memoria facti proximi renovanda. Clarae conciliatricem ad Deum gratiam, quotquot pie imploraverint, in primisque cives sui, abunde sentiant; exemplumque eius salubriter moneat, tam molli praesertim saeculo, quanti sit et quam beatum, ex caducis rebus assurgere, humilem sequi Christum, animose crucem eius amplecti. — Itaque tuam, Venerabilis Frater, sollertiam eiusque pariter coetus qui sacris istis solemnibus apparandis dat tecum operam, merita laude ex animo honestamus: communes curas secundus exitus compleat. — Nos autem qui pro veteri benevolentia ejga istud virginum Claralium coenobium, tutelam eius Nobismetipsis propriam iampridem voluimus eumdem peculiarem animum hac praeclara occasione prorsus confirmamus: simul ipsas hortamur ut sanctae Matris legiferae vestigiis religiosissime insistentes, ad institutam perfectionem alacriore in dies proposito pergant, et Patris coelestis clementiam in prodigos errantesque filios exorare ne cessent. Placet porro donum adiicere, Nostrae in Claram pietatis testem mansurum; quod ipsa excipere velit perbenigna, et caniliem Nostram in mediis iactatam fluctibus praesenti ope iuvare. Iamvero accedat divinorum munerum copia per Apostolicam benedictionem, quam tibi, Venerabilis Frater, et clero atque eisdem devotis virginibus omnique populo tuo amantissima voluntate impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die II Augusti anno MDCCCC, Pontificatus Nostri vigesimo tertio.


LEO PP. XIII
  • ASS, vol. XXXIII (1900-1901), pp. 193-194.