Jump to content

Praetextae (Accius)/Brutus

Unchecked
E Wikisource

1.
Tarquinius
Quoniam quieti corpus nocturno impetu
Dedi sopore placans artus languidos:
Visum est in somnis pastorem ad me adpellere
Pecus lanigerum eximia pulchritudine,
Duos consangvineos arietes inde eligi
Praeclarioremque alterum immolare me.
Deinde eius germanum cornibus conitier,
In me arietare, eoque ictu me ad casum dari:
Exin prostratum terra, graviter saucium,
Resupinum in caelo contueri maximum
Mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum
Radiatum solis linquier cursu novo.

2. Rex, quae in vita usurpant homines, cogitant curant vident,
Quaeque agunt vigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt,
Minus mirum est, sed di rem tantam haut temere inproviso offerunt.
Proin vide, ne quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus,
Is sapientia munitum pectus egregie gerat
Teque regno expellat: nam id quod de sole ostentum est tibi,
Populo commutationem rerum portendit fore
Perpropinquam. haec bene verruncent populo! nam quod dexterum
Cepit cursum ab laeva signum praepotens, pulcherrume
Auguratum est rem Romanam publicam summam fore.

3. (…) qui recte consulat, consul cluat.

4. Tullius, qui libertatem civibus stabiliverat

5.  :Lucretia
Nocte intempesta nostram devenit domum.