Precatio Omnium Herbarum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Precatio Omnium Herbarum
anno incognito
editio: incognita
fons: [1]

Nunc vos potentes omnes herbas deprecor.
exoro maiestatem vestram, quas parens
tellus generavit et cunctis dono dedit:
medicinam sanitatis in vos contulit
maiestatemque, ut omni generi <identidem>
humano sitis auxilium utilissimum.
hoc supplex exposco <et> precor: ve<locius>
<huc> huc adeste cum vestris virtutibus,
quia, quae creavit, ipsa permisit mihi,
ut colligam vos; favit hic etiam, cui
medicina tradita est. quantumque vestra <nunc>
virtus potest, praestate medicinam bonam
causa salutis. gratiam, precor, mihi
praestetis per virtutem vestram, ut omnibus
in rebus, quicquid ex vobis <ego> fecero,
cuive homini dedero, habeatis eventus bonos
et effectum celerrimum. ut semper mihi
liceat favente maiestate vestra vos
colligere, .................................
ponamque vobis fruges et grates agam
per nomen Matris, quae vos iussit nascier.