Precationes

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Precationes
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

AucInc.Precat 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

489 PRECATIO PRIMA.

In praeparatione ad Missam.

1. Summe sacerdos et vere pontifex Jesu Christe, qui te obtulisti Deo Patri in ara crucis hostiam puram et immaculatam pro nobis miseris peccatoribus, et qui dedisti nobis carnem tuam ad manducandum, et sanguinem tuum ad bibendum, et posuisti mysterium in virtute Spiritus sancti, dicens: Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis (I Cor. XI, 25); rogo per tuum sanguinem pretiosum, magnum salutis nostrae pretium: rogo per hanc miram et ineffabilem charitatem, qua nos miseros et indignos sic amare dignatus es, ut lavares nos a peccatis nostris in sanguine tuo; doce me servum tuum indignum, quem inter caetera dona tua ad officium sacerdotale vocare dignatus es nullis meis meritis, sed sola dignatione misericordiae tuae: doce me, quaeso, per Spiritum tuum tantum mysterium tractare ea reverentia et honore, eaque devotione et timore, quibus oportet et decet. 490 2. Fac me, Domine Jesu Christe, per gratiam tuam semper illud de tanto mysterio credere et intelligere, sentire et firmiter retinere, dicere et cogitare, quod tibi placet, et expedit animae meae. Intret Spiritus tuus bonus in cor meum, qui sonet ibi sine sono, et sine strepitu verborum loquatur omnem veritatem tantorum mysteriorum. Profunda sunt nimis, et sacro tecta velamine. 3. Propter magnam clementiam tuam concede mihi hodie et semper missarum solemnia puro corde et pura mente celebrare. Libera cor meum ab immundis et nefandis, vanis et obnoxiis cogitationibus. Muni me beatorum angelorum pia et fida tutela, atque fortissima custodia; ut hostes omnium bonorum confusi discedant per virtutem tanti mysterii, et per manum sancti angeli tui. Repelle a me, Domine Jesu Christe, et a cunctis servis tuis durissimum spiritum superbiae, cenodoxiae, invidiae, iracundiae, fornicationis et immunditiae, dubietatis et blasphemiae. Confundantur qui nos persequuntur, pereant illi qui cuncta perdere festinant. Rex virtutum, castitatis et integritatis amator 491 Deus, coelesti rore benedictionis tuae exstingue in corpore meo totum fomitem ardentem libidinis, ut maneat in me tenor totius castitatis animae et corporis. Mortifica in me carnis stimulos, et omnes libidinis commotiones, et da mihi veram et perpetuam castitatem cum caeteris donis tuis, quae tibi placeant in veritate; ut sacrificium laudis casto corpore et mundo corde valeam tibi offerre. 4. Quanta enim, Domine Jesu Christe, cordis contritione, et lacrymarum fonte, quanta reverentia et tremore, quanta corporis castitate, et animi puritate istud divinum et coeleste sacrificium est celebrandum; ubi caro tua in veritate sumitur, ubi sanguis tuus in veritate bibitur, ubi summa imis junguntur, ubi adest praesentia sanctorum angelorum, ubi tu es sacerdos et sacrificium mirabiliter et ineffabiliter constitutus! Quis digne hoc celebrare poterit, nisi tu, Deus omnipotens, offerentem feceris dignum? Scio, et vere scio, et ipsum pietati tuae confiteor, quia non sum dignus accedere ad mysterium tantum propter nimia peccata mea, et infinitas negligentias meas. Sed scio veraciter, et credo ex toto corde et ore confiteor, quia potes me facere dignum: qui solus potes mundum facere de immundo conceptum semine, de peccatoribus facere justos et sanctos. Per hanc omnipotentiam tuam te rogo, ut concedas mihi peccatori hoc coeleste sacrificium celebrare cum timore et tremore, cum cordis puritate, et lacrymarum fonte, cum laetitia spiritali, et coelesti gaudio. Sentiat mens mea dulcedinem beatissimae praesentiae tuae, et excubias sanctorum angelorum tuorum in circuitu meo. 5. Ego enim, Domine, memor venerandae passionis tuae accedo ad altare tuum, licet peccator; ut offeram tibi sacrificium, quod tu instituisti, et offerri praecepisti in commemorationem tui pro salute nostra. Suscipe ergo istud, quaeso, summe Deus, ducissime Jesu Christe, pro Ecclesia tua sancta, et pro cuncto populo tuo, quem acquisisti sanguine tuo pretioso. Et quoniam me peccatorem inter te et eumdem populum medium esse voluisti, licet in me boni operis testimonium non agnoscas, officium dispensationis creditae non recuses, nec per me indignum famulum tuum eorum salutis pereat pretium, pro quibus victima factus, salutaris dignatus es esse redemptio. Profero ergo, Domine, si dignaris propitius intueri tribulationes plebium, pericula populorum, captivorum gemitum, miseriam orphanorum, necessitates peregrinorum, inopiam debilium, desperationes languentium, defectus senum, suspiria juvenum, vota virginum, lamenta viduarum; tu enim misereris omnium, Domine, et nihil odisti omnium quae fecisti. Memorare quae sit nostra substantia, quia tu Pater noster es; ne irascaris satis, neque multitudinem viscerum tuorum super nos contineas. Non enim in justificationibus nostris prosternimus preces nostras ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Aufer a nobis, Domine, iniquitates nostras, et ignem sancti Spiritus in nobis clementer accende. Aufer cor lapideum de carne nostra, et da nobis cor carneum quod te timeat, diligat et honorificet, te delectetur, te sequatur, et te perfruatur. Oramus, Domine, clementiam tuam, ut sereno vultu familiam tuam sacri tui nominis officia praestolantem aspicere digneris. Et ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio, tu nobis preces suggere, quas ipse audire propitius et exaudire delecteris. 6. Rogamus etiam te, sancte Pater, pro spiritibus fidelium defunctorum, ut sit illis salus aeterna, ac perpetua sanitas, gaudium et refrigerium sempiternum, hoc magnum pietatis sacramentum. Domine Deus meus, sit illis hodie magnum et plenum gaudium de te pane vivo et vero, qui de coelo descendisti, et das vitam mundo, de carne sancta et benedicta, agni videlicet immaculati qui tollis peccatum mundi, et potari de fonte pietatis tuae, qui per lanceam militis de latere emanavit crucifixi Domini nostri; ut consolati exsultent in laude et gloria tua sancta. 7. Peto, Domine, clementiam tuam, ut descendat super hunc panem et calicem istum plenitudo divinitatis tuae. Descendat etiam, Domine, illa sancti Spiritus tui invisibilis forma, et incomprehensibilis majestas, sicut quondam in Patrum hostias descendebat, qui et oblationes nostras corpus et sanguinem tuum efficiat, et me indignum sacerdotem tuum doceat tantum tractare mysterium, ita ut placide ac benigne sacrificium suscipias de manibus meis ad salutem omnium tam vivorum quam defunctorum. Rogo te, 492 Domine, per ipsum sacrosanctum mysterium corporis et sanguinis tui, quo quotidie in Ecclesia tua pascimur et potamur, abluimur et sanctificamur, atque unius tuae summaeque divinitatis participes efficimur; quatenus des mihi virtutes tuas sanctas, quibus repletus, bona conscientia ad altare tuum accedam, ita ut haec coelestia sacramenta efficiantur mihi salus et vita. Tu enim dixisti ore tuo sancto et benedicto: Panis quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita. Et, Qui manducat me, vita vivet propter me, ipse manet in me, et ego in eo. Ego sum panis vivus qui de coelo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Joan. VI, 51, 52). 8. Panis dulcissime, sana palatum cordis mei, ut sentiam suavitatem amoris tui: sana ab omni languore, ut nullam praeter te amem pulchritudinem. Panis candidissime, habens in te omne delectamentum, et omnis saporis suavitatem, qui nos semper reficis; comedat te cor meum, et dulcedine saporis tui repleantur viscera animae meae. Manducat te Angelus pleno ore, manducet te peregrinus homo pro modulo suo; ne deficere possit in via, tali recreatus viatico. Panis sancte, panis vive, panis pulcher, panis munde, qui descendisti de coelo, et das vitam mundo, veni in cor meum, et munda me ab omni inquinamento carnis et spiritus. Intra in animam meam, et sanctifica me intus et exterius. Esto tutamen et perpetua salus corporis et animae meae. Repelle a me insidiantes mihi. Hostes recedant procul a praesentia tua, ut foris et intus per te munitus, recto tramite perveniam ad tuum regnum; ubi non mysteriis, sicut in hoc tempore agitur, sed facie ad faciem te videbimus, cum tradideris regnum Deo Patri, et erit Deus omnia in omnibus. Tunc me de te satiabis satietate perpetua, ut nec esuriam, nec sitiam in aeternum: qui cum eodem Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum, amen.

PRECATIO SECUNDA.

Item in praeparatione ad Missam.

1. Summa et incomprehensibilis natura, virtus vitaque beata, lux inaccessibilis, vera, singularis, et una sapientia, veritas incommutabilis, sancta, incomparabilis, et aeterna dilectio, temporalium rerum sine tempore conditor, visibilium et invisibilium invisibilis aeternusque patrator, Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus et verus in Trinitate Dominus Deus: Pater non habens a quo sis, habens tamen sapientiam, id est, Filium, cui major vel anterior non sis: Filius habens Patrem a quo sis, non tamen habens cui minor vel posterior sis: Spiritus sanctus habens Patrem et Filium, a quibus sis, non tamen habens quibus vel inaequalis vel impar sis; quia totum in hac tua divinitate, cui tempus numquam accidit, aeternum ac coaeternum, aequale ac coaequae est, in qua alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus: sed Pater in Filio et Spiritu sancto, Filius in Patre et Spiritu sancto, Spiritus sanctus in Patre et Filio est; quia sicut tua, Deus noster, natura personas recipit, sic partes nequaquam admittit: cui nec supra, nec subtus, ante vel retro convenit, quia corporum lineamenta non recipit. Unde et tota omnibus in locis sine loco habetur, nec tamen tota comprehenditur; tota namque ubique habetur, quia profecto pars in ea nulla reperitur: tota autem non comprehenditur, quia videlicet cum in creaturis unicuique tota praesens efficitur, etiam ultra creaturas tota invenitur. Quamobrem cum coelum et terram implet, tota est: cum hominem unum implet, tota est; nec variatur per singula, quae in singulis tota est; nec de loco ad locum transit, cum unum deserens, alterum petit, quae semetipsam sine loco et tempore movet. Hinc merito colendus, hinc adorandus es, hinc incommutabilis, hinc incircumscriptus agnosceris: hinc mediator Dei et hominum homo Christus Jesus secundum divinitatis essentiam, totus cum hominibus in terris, totus erat cum Patre in coelis, cum diceret: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis, qui in coelo est (Joan. III, 13). Qui videlicet, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6). 2. Per hunc te, beata Trinitas, humanitatis habitum, 493 per hujus subjectionis humilitatem deprecor, per hujus sacratissimam obedientiam, per hujus beatissimam mortem exoro in primis; ut te Dominum Deum meum diligam, te sitiam, te toto corde perquiram: deinde ut proximum juxta vires atque mensuram in hac ipsa tua dilectione charum semper atque dilectum attendam. Sed hanc dilectionem nulli, Domine, praestabis, nisi cui vitia prius odisse donaveris. Obsecro ergo, pia et vera misericordia, solida atque unica spes mea, ut superbiae regnum auferas ab anima mea. Horrendum, Domine, pavendumque tam maximum malum, quod angelos de coelo projecit, quod homines de paradiso eliminavit, quodque initium omnis peccati est, et ad ipsum pertinet quidquid vitii et iniquitatis est, cujus primae soboles septem nimirum principalia vitia, ex hac virulenta radice proferuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies atque luxuria. Sed et numerosa propaginis turba ex singulis generatur. 3. Inanis ergo gloria cum plene mentem ceperit, mox septiformem in illa nequitiam gignit, inobedientiam scilicet, jactantiam, hypocrisin, contentionem, pertinaciam, discordiam, ac novitatum praesumptionem. Sed si huic vera humilitas opponatur, omnis ejus nequitia vacuatur. Te ergo deprecor, humilitatis magister, ut hanc cordi meo inseras, insertamque custodias, quae dum cunctis inferiorem se attendit, subjectionem protinus gignit, jactantiam exstinguit, hypocrisin excludit, contentionem refugit, pertinaciam emollit, discordiam praecavet, novitatum praesumptionem abhorret. Hoc beatae humilitatis medicamine morbum elationis sanandum praevideras, cum per hominem assumptum auctor nostrae salutis, tuis ad te venientibus diceres: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). Et rursum: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). 4. De invidia quoque odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis ejus propagatur. O mala progenies, quae si animo intromissa dominari coeperit, omnem sanctitatis sobolem exstinguit! Qui itaque invidet vel odit, non alium prius quam se ipsum occidit: qui susurrat et detrahit, prius suas quam aliorum radices evellit: qui exsultat in adversis proximi, et affligitur in prosperis ejus, alieno se primum gladio petit. Hoc secundum superbiae virgultum tunc primo fuit exortum, cum ille de quo scriptum est, Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24), Cain persuasit ut livoris odio fraternum funderet sanguinem. Sed nimirum idem Cain invidus prius suam animam, quam alterius carnem peremit, scriptum quippe est: Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III, 15). Hinc, Domine, apparet cujus primum homicida est, qui alterum odit, in quo vita non est. Quod contra Moyses omnium mitissimus admonet, dicens: Ne oderis proximum tuum in corde tuo (Lev. XIX, 17). Et quia ille, qui invidet et odit, consequenter susurrat et detrahit; hoc malum Scriptura sancta praecavendum denuntiat: Non eris, inquit, susurro in populis (Ibid., 16); et: Nolite detrahere alterutrum, fratres (Jacob. IV, 11). Qui vero detrahit fratri, detrahit legi; qui enim susurrat et detrahit, consequens est ut in adversis proximi exsultet, in prosperis autem animi tristitiam contrahat. Sed occurrit beatus Apostolus, et dicit: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Et ecce alius pro terrenis rebus, terrenisque honoribus, alius pro virtutum successibus cuilibet invidet, quemlibet odit, contra quemlibet susurrat, de quolibet detrahit, de cujuslibet adversis exsultat, de prosperis animum moestificat. 5. Sed ut in cunctis hoc multiplex malum superetur, occurrat, Domine, quaeso, illud multiforme bonum, quod potenti virtute resistens non det invidiae locum, charitas scilicet, quae fundamentum est omnium virtutum et bonorum: quae non invidet, sed congaudet: non odit, sed diligit: non susurrat, sed objurgat: non detrahit, sed arguit: non de adversis proximi gaudet, sed moeret: non de prosperis afflictionem contrahit, sed consolationem recipit. Merito autem tale nomen accepit, quod illa charius inveniri non poterit: quam qui habet, te utique habet. Deus, inquit, charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 8). Qui ut praefatum invidiae superet malum, cordis simul et oris jungenda custodia est: cordis scilicet, ne invideat, 494 ne in adversis proximi exsultet, ne in prosperis moestitiam contrahat: oris vero, ne susurret, ne detrahat. Scriptum quippe est: Omni custodia serva os tuum: serva tuum cor, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Et rursum scriptum est: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). Citius autem malum quod intus latet, exstinguitur, si a pravo eloquio foris lingua frenetur. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis; ut non declinet cor meum in verbum malum (Psal. CXL, 3). Libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa (Psal. CXIX, 2). 6. Ira autem invidiam sequitur, qua inter caetera vitia nihil asperius, nihil invenitur amarius: quae dum ultra modum efferbuerit, atrociter mentem exulcerat, sensum hebetat, linguam immutat, oculos obumbrat, totumque corpus perturbat. Hinc protinus rixae, contumeliae, clamor, indignatio, tumor mentis, et blasphemiae suscitantur. De qua nimirum Scriptura sancta testatur, dicens: Ira in sinu stulti requiescit (Eccl. VII, 10), et: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I, 20). 7. Sed objice, Domine, contra tam amarissimum iracundiae malum suavissimum patientiae bonum, in quo specialiter animarum nostrarum salus collocatur, cum nobis per Evangelium dicatur: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Quae nimirum dum arcem et principatum in mente susceperit, omnes mox perturbationes compescit: rixas et contumelias in exhortationem convertit, confusum clamorem sub ordinato silentio premit, indignationem tumoremque mentis mansuetudine vincit, blasphemias gratiarum actione repellit. Quod si forte in immensum ira succensa ad horam patientia succubuerit, nullumne, Domine, remedium erit? Erit certe. Nam cum hujus mali damnationem Evangelium denuntiet, dicens: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio: qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22); protinus recuperationem subjungit, cum dicit: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Ibid., 23). Et illud: Cum statis ad orandum, remittite, si quid habetis adversus alterum in cordibus vestris (Marc. XI, 23). Hanc mihi, Domine Deus, secundam tribue victoriam, si furore caecatus amisero primam, cum non tuo zelo, sed meo vitio cujuslibet animum offendo. 8. Tristitia quoque iram persequitur: quae dum cordis arcana penetrat, protinus in ejus cubiculo malitiam, rancorem, pusillanimitatem, desperationem, torporem circa praecepta, vagationem mentis erga illicita generat. Quae inter caetera vitia quam sit detestanda, beatus Paulus indicat: Saeculi, inquiens, tristitia mortem operatur (II Cor. VII, 10). Sed obsecro, Deus et Dominus meus, oppone contra saeculi tristitiam futurae beatitudinis laetitiam, quae ex moerore contractam malitiam vincat benevolentia, taedio procreatum rancorem pellat sinceritate, pusillanimitatem fortitudine roboret, desperationem spei fiducia erigat, forporem circa praecepta exercitio spiritali repellat, vagationem mentis erga illicita inconcussa stabilitate refrenet. Quod si, ad momentum subtracta laetitia spiritali, malum tristitiae praevaluerit, agam, quaeso, quod monet beatus Jacobus: Tristatur quis in vobis? Oret aequo animo, et psallat (Jacob. V, 13). 9. Avaritia sequitur tristitiam, quae in utroque Testamento pari notatur exsecratione. In veteri namque dicitur: avaro nihil est scelestius (Eccl. X, 9); in novo autem: et avaritiam, quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5). Ex qua profecto septem nequitiae procreantur, scilicet, proditio, fraus, fallacia, perjurium, inquietudo, violentia, et contra misericordiam obduratio. Et ecce, Domine Deus, quilibet amator mundi, et non tui, propter metalla pretiosa, ardentes fulgentesque lapides, servos et servas, praedia et fundos ad mortem proximum tradit, fraudem incurrit, fallaciam obducit, perjurium committit: et allius inquietus et violentus est propter villam, alius propter gallinam: alius obduratur contra misericordiam ne retribuat aurum, alius ne porrigat potum. Sed peto, mi Deus, amator castus et verus, ut cui praeter te nulla possessio debetur in terra, nihil quod tu non es, concupiscam in terra; semper illius sententiae meminerim, qua dicitur: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc (Job. I, 21). Atque illius: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus (I Tim. VI, 7). Quae nimirum dum pie considerantur, mundi contemptum afferre videntur, qui avaritiae contrarius est. 495 10. Post haec restat ventris ingluvies, quae a necessitate quidem incipit, sed modus necessitatis excedens, ad voluptatem pertransit; dumque a licitis ad illicita pervenerit, mox ineptam laetitiam, scurrilitatem, immunditiam, multiloquium, sensusque hebetudinem circa intelligentiam parturit: cujus mortiferum virus tunc utcumque vacuatur, cum non qualitas, sed libido in escis praecavetur. Prima enim mulier non exquisitarum dapum, sed sola pomi delectatione mortem mundo induxit (Gen. III, 6): et antiquus hostis regem nostrum non de carne, sed de pane tentavit (Matth. IV, 3): et Sodoma idcirco igne et sulphure periit; quia inter caetera mala panem in saturitate comedit (Gen. XIX, 24). 11. Quapropter clementiam tuam, Deus, imploro, ut sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes accedam; nequaquam scilicet in eis voluptatem appetens, sed necessitati subveniens. Aufer a me propter magnam misericordiam tuam omne ciborum noxium desiderium, congruamque servo tuo escarum propitius tribue abstinentiam; ut inter necessarium modum proprium temperem appetitum, remotaque a me omni prorsus crapula et ebrietate, sciam in virtute tua abundare, sciam et penuriam pati, noverim quoque in quibus mihi sufficiens esse possim. Ita, Domine, ita, Pater bone, noxiis gastrimargiae succis arefactis inepta laetitia vel scurrilitas non pullulabit, quae illos maxime ad insaniam perducit, in quibus crapula et ebrietas dominium sumit: Sedit enim populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Contra quos illa sententia venit, qua dicitur: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram! Et vae vobis, qui ridetis nunc; quia plorabitis et flebitis (Luc. VI, 25)! Quod contra ii qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis ejus (Galat. V, 24) audiunt: Mundus gaudebit, vos vero contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 20). Et rursum: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Immunditia quoque quae juxta Apostolum quibusdam regni coelestis aditum claudit, vigilantem numquam, dormientem vero tardius sua colluvione foedabit. Multiloquium inedia pressum silebit: hebetudo sensus circa intelligentiam spiritualis acuminis ingenio cedet; quod sancta parcimonia in mente propagabit; venter enim abstinentia contractus humanos in altum elevat sensus. 12. Luxuria gastrimargiam sequitur, quae dum licentiae metas excedit, mox de se caecitatem mentis, inconsiderationem, inconstantiam, praecipitationem, amorem sui, odium Dei, affectum praesentis saeculi, horrorem autem vel desperationem gignit futuri. Sed peto, Domine, ut qui ab ipso pubertatis tempore a complexu carnalis copulae alienum me esse voluisti, delectationis ejus consensu non tangar. Quid enim prodest, Domine Deus, virginem esse corpore, si contingat mente esse corruptum? Qui enim viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Huic profecto necdum castitatem professo, juxta Apostolum melius est nubere, quam uri (II Cor. VII, 9): sed obsecro, Domine, ut cui non licet nubere, nec contingat aduri. 13. Ecce dum pro me sollicitus talia postulo, meminisse charitatis debeo; ut etiam pro aliis exorem. Te igitur amatorem Ecclesiae tuae deprecor, Deus, pro sacerdotibus ejus; ut verbis simul et meritis vitae populum sibi creditum ad coelestem patriam invitent. Pro regibus, ducibus, et iis qui in sublimitate positi sunt; ut patres orphanorum et judices viduarum semetipsos exhibeant, miseriis inopum, et gemitibus pauperum condoleant, nihil nisi quod justum est, in judicio quaerant; sicque administrent praesentia, ne amittant bona futura. Pro virginibus, continentibus, ac mundo renuntiantibus; ut praesentia despiciant, futura requirant, nec se negotiis saecularibus implicent; ut tibi militantes placeant, cui se probaverunt. Pro conjugatis, ut sic sibi invicem carnis debitum solvant, ne a desiderio patriae coelestis exorbitent. 14. Sed quid ago, Domine? Quasi oblitus peccatorum meorum, pro aliis exorare praesumo. O quam in multis offendi atque offendo! Sed tamen non subrepit desperatio, cum publicanum in templo justificatum attendo, cum latronem in cruce confitentem, et de cruce ad Paradisum transeuntem aspicio, cum Mariam post multas criminum maculas fonte pietatis ablutam, cum Petrum post 496 negationem apostolatus gratiam recuperasse intueor. Sed rogo, ineffabilis pietas, ut cui de tantis exemplis praesumere donasti, gemitus publicani, confessionem latronis, lacrymas meretricis, fletusque negantis apostoli concedas. Quia si flagello temporali scelera mea vindicanda provideris, lacrymosus imploro; ut dum contra haec iratus desaevis, semper in ira misericordiae recorderis: quem enim diligis, corripis; flagellas autem omnem filium, quem recipis (Heb. XII, 6). Quibus nimirum verbis etsi virga percussoris minatur, paternus tamen pietatis affectus monstratur. Da ergo, Domine, inter flagella tolerantiam, ne murmurationis notam, ut malus servus incurram: sed magis quasi bonus filius, gratiarum actiones rependam. 15. Illud etiam magnopere peto, ut diem obitus, diem extremi judicii, damnationem aeterni supplicii, beatitudinemque regni futuri semper meminerim: quod nemo indesinenter potest, nisi qui ad vitam praeordinatus est aeternam. Indesinenter, Domine, recolenda est dies illa, in qua lux cum tenebris pugnat, misericordia cum crudelitate desudat, in qua adversarius noster mala quae fecimus, locuti sumus, vel cogitavimus, violentissimus accusator retexet, justitiam tuam ad haec punienda deposcet. Ubi quid sum, Domine, nisi tu qui juste judicas, etiam misericorditer defendas? Recordare, quaeso, quia advocatus meus es ipse, qui judicas. Quod si etiam in illo adhuc saeculo aliquid in me vindicandum reservas, peto ne me potestati daemonum tradas, dum scelus meum purgatoria poena detergis. 16. Numquam, Domine, oblivioni tradenda est dies illa, de qua dixit propheta: Dies, inquit, irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris (Sophon. I, 15 et seq.): in qua, coelis et terris ardentibus, exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis (Matth. XIII, 49): in qua messores collecta zizania alligabunt in fasciculos ad comburendum. In qua a sinistris positi audient impii: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV, 41). In qua jam obseratis vitae januis cum exstinctis lampadibus stultae virgines a thalamo exclusae plorabunt, dominationemque ingementes clamabunt: Domine, Domine, aperi nobis (Ibid., 11); et tunc dices illis: Nescio vos. In qua etiam qui miraculis coruscaverunt, similiter lamentabuntur repulsi, et dicent: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22)? Et tunc confiteberis etiam istis quia numquam novisti eos, subjiciens: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Psal. VI, 9). Quis haec, Domine Deus, terribilis in consiliis, mirabilis in majestatibus, faciensque prodigia: quis, inquam, haec non paveat, et a fundo cordis non contremiscat; cum etiam illos damnari audiat, quos in hac vita contigit miraculis coruscare? Ad quae nimirum valet illa sententia, qua dicitur: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit, sed omnia reservantur in futurum incerta (Eccles. IX, 1). In quo et si justus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt? 17. Etiam, Domine Deus, indesinenter meditandum aeternae damnationis supplicium, in quo quidquid poenarum nunc excogitari potest, quidquid etiam non potest, semper adest. Cujus vermis immortalis, ignis inexstinguibilis, fetor intolerabilis est: cujus terra tenebrosa, et mortis caligine cooperta, terra miseriae et tenebrarum est: cujus torrentes in picem convertuntur, et humus in sulphur, ardebitque in sempiternum; cujus lacus sanguine, igneque permixtus est, et quoscumque suscipit, demergit simul et exurit. O quam horrenda! o quam stupenda sunt ista! 18. Sed major erit, Domine, cruciatus, amissio tuae claritatis. Sufficit enim ad plenam miseriam tua non perfrui beatitudine, in qua justi receptis corporibus, sanctorumque angelorum celsitudini coaequati, in aeternam lucem aspicientes, sicut sol refulgebunt. Nec immerito sole et luna non indigebunt; quia te perenne lumen habebunt. Non esurient neque sitient, non laborabunt neque deficient, non moerebunt neque lugebunt; quia quidquid satietatis, quidquid quietis, quidquid gaudii est, tua visitatio praestabit, quae in omnibus omnia erit. Nec tempus jam illis accedet, quia totum aeternitas possidebit: nec timebunt ultra jam mori, qui meruerint beata immortalitate vestiri. 497 Quid autem de hac beatitudine miser ego homo amplius dicere valeo? qui de illa quidquid dixero, illa sententia reprimor, quam per prophetam et Apostolum dictam intelligo: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his, qui diligunt eum (I Cor. II, 9). Erunt certe in illa beata vita haec bona quae praemisi, sed ineffabili, et nobis adhuc incomprehensibili modo. Hujus desiderio, Domine Deus, formator et reformator meus, hujus amore peragam quidquid in hac vita praecipis ut agam: nec sit ultra timor in charitate, sed perfecta charitas foras mittat timorem (II Joan. IV, 18). 19. Et ut efficax haec mea sit deprecatio, beatae Mariae virginis suffragia peto, quam tanti meriti esse fecisti, ut prima inter mulieres novum munus offerret, et nulla praeter ipsam tam novum acciperet: novum scilicet munus prima offerret, ut puerpera virgo perseveraret: nulla praeter ipsam tam novum acciperet, ut Deum virgo pareret, et 498 post partum virgo maneret. Apostolorum intercessionem imploro, qui beatissimam Mediatoris paupertatem, ejusque passiones vestigio insequentes, ad tantum celsitudinis culmen pervenerunt; ut quaecumque ligarent super terram, essent ligata et in coelo: et quae solverent super terram, essent soluta et in coelo (Matth. XVI, 19): atque in extremis sederent super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Martyrum preces deposco, qui pro veritate non dubitarunt sanguinem fundere, nec dilexerunt animas suas usque ad mortem, ut mortis superarent auctorem. Confessorum orationes expostulo, qui bella tentantis inimici, dum pie viverent in catholica pace, vel etiam haereticorum conflictationem diuturno certamine pertulerunt, atque, ut verum dicam, longioris occultique martyrii palmas acceperunt. Talium, Deus meus, preces numquam spernas, si ut pro me exorent, ipse inspiraveris, qui in aeternitate perenni vivis et regnas cuncta per saecula, et in omnibus saeculis, amen.