Migne Patrologia Latina Tomus 101
Preces sacrae (Auctores varii), J. P. Migne
(1383C)IN CHRISTI NOMINE ORATIONES INCIPIUNT QUAS BEATI PATRES DIVINAM LAUDANDO ET DEPRECANDO CLEMENTIAM QUOTIDIE CANTARE SOLEBANT.
Oratio sancti Hilarii quam duodecim libris quos de sancta conscripsit Trinitate subjunxit. Sancta Trinitas, conserva hanc, oro, fidei meae incontaminatam religionem, et usque ad excessum spiritus mei dona mihi hanc conscientiae meae vocem; ut quod in regenerationis meae symbolo baptizatus in Patre et Filio et Spiritu sancto professus semper obtineam, Patrem scilicet te nostrum, Filium tuum una tecum adorem, et sanctum Spiritum tuum, qui ex te per unigenitum est, promerear: quia mihi idoneus ad fidem testis est dicens: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea. Deus meus Jesus Christus manens in te, et ex te et apud te semper Deus, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
Oratio sancti Joannis evangelistae.
(1383D) Domine Jesu Christe, te obsecro per misericordiam et clementiam tuam, ut praestes mihi veniam delictorum meorum. Aperi mihi pulsanti januam vitae, et princeps tenebrarum non occurrat mihi. Non veniat mihi pes superbiae, et manus extranea a te non contingat mihi; sed suscipe me secundum verbum tuum, et perduc me ad convivium epularum tuarum, ubi epulantur tecum omnes amici tui. Tu es enim Jesus Christus Filius Dei vivi, qui cum Patre et cum Spiritu sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Oratio sancti Martini.
Deus gloriae, Deus qui unus et verus Deus, qui solus et justus es, Deus in quo omnia, sub quo omnia, per quem omnia facta sunt; exaudi me orantem sicut exaudisti tres pueros de camino ignis ardentis; exaudi me orantem sicut exaudisti Jonam de ventre ceti; (1384C)exaudi me orantem sicut exaudisti Susannam, et liberasti eam de manu iniquorum testium; exaudi me orantem sicut exaudisti Petrum in mari et Paulum in vinculis. Parce animae meae, parce factis meis, parce cunctis criminibus meis, qui cum Patre, etc.
Oratio sancti Ambrosii.
Largire mihi, Domine, Pater pie et sancte, intellectum qui te intelligat, sensum qui te sentiat, animum qui te sapiat, diligentiam quae te quaerat, sapientiam quae et inveniat, animam quae te agnoscat, oculos cordis qui te videant, conversationem quae tibi placeat, perseverantiam quae te exspectet, finem perfectum, praesentiam tuam, sanctam resurrectionem, bonam retributionem, vitam aeternam: qui regnas in saecula saeculorum. Amen.
Oratio sancti Augustini.
Deus justitiae, te deprecor, Deus misericordiae, (1384D)Deus invisibilis, Deus incomprehensibilis, Deus inenarrabilis, Deus aeterne, Deus perpetue, Deus benedicte, Deus cujus omnia, Deus in quo omnia, Deus sub quo omnia, Deus per quem omnia sunt. Parce animae meae, parce malis meis, parce peccatis meis, parce criminibus meis. Visita infirmum, cura aegrum, sana languidum. Da cor quod te timeat, sensum qui te intelligat, aures quae vocem tuam audiant, oculos cordis qui te videant. Da scintillam sapientiae tuae, quae mihi justificationum tuarum iter ostendat, et a faucibus inimici declinari me doceat. Miserere mei, Deus, parce quia peccavi tibi: indulge quia peccavi tibi, et propter duritiam cordis mei in ipsa peccatorum meorum morte percurro. Ego ore, ego corde, ego opere, ego in omnibus vitiis inquinatus, et omnibus sceleribus, coopertus sum; veniam peto quia crimina cognosco, scelera mea fateor, quae etsi non confiterer, te tamen latere non poterant. Tu enim scrutator es cordis et renium: tibi abscondita revelantur, (1385A)et scelera patefiunt. Miserere mei, Deus. Domine, ne me perire patiaris, ne me sinas aeternis tenebris et perpetua morte consumi. Aufer a corde meo alienatum sensum. Cura in me stuporem mentis, exstirpa de visceribus meis consilia iniquitatis, erade a lingua mea detrahendi consuetudinem, mentiendi fallacitatem, scurrilitatem, et omnes actus vanitatis meae arte medicinae tuae sana, et circumcide in me vitia cordis et corporis. Miserere mei, Deus, quia tu nosti facta mea, tu transgressiones meas, qui si in judicio persequi ac punire voluisses, olim me vivum terra absorbuisset: sed quia tanta est clementia tua, ut nullum tibi perire patiaris; sed omnes exspectas ad poenitentiae locum reverti. Qui ergo das spatium poenitendi, da et possibilitatem operandi, ut non sit hoc vacuum indulgentiae tuae tempus, quod nobis largiri pro tua pietate digneris. Miserere mei, Deus Domine, ne me despicias, neque avertas faciem tuam a me, qui non pro justitia mea peto misericordiam tuam; sed propter magnam clementiam (1385B)tuam respice in me, Domine, de sancta sede majestatis tuae, et tenebras cordis mei radio splendoris tui illumina. Protege me, Domine, scuto veritatis fidei tuae, ut me diaboli jacula ignita non penetrent; quidquid enim illud est quod infelicitas mea de te petere aut non accipit, aut non praesumit, aut non sapit; hoc tu per virtutem tuam tribue, et per majestatem et pietatem tuam largire quod animam salvet a morte; et exeunti mihi de hoc chao tenebrarum manum porrigas et lumen ostendas. Miserere mei, Deus Domine, reintegra confractum, sana corruptum, emunda vitiatum, et indulge quod feci, et hoc praesta ut amplius non faciam, Salvator mundi, qui cum Patre, et cum Spiritu sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Incipit oratio beati Hieronymi presbyteri.
Mane cum surrexero intende ad me, Domine, et (1385C)guberna omnes actus meos, et verba mea, et cogitationes meas, ut totum diem transigam in tua voluntate: dona mihi, Domine, timorem tuum, cordis compunctionem, mentis humilitatem, conscientiae puritatem, ut terram despiciam, coelum aspiciam, infernum timeam, peccata odiam, justitiam diligam. Abscinde a me, Domine, gulae appetitum, concupiscentiam fornicationis, amorem pecuniae, pestem iracundiae, justitiam saeculi, mentis accidiam, vanam laetitiam, tyrannidem superbiae. Planta in me, Domine, virtutem abstinentiae, et continentiam carnis, et castitatem mentis, voluntariam paupertatem, veram patientiam, laetitiam spiritalem, animi stabilitatem, cordis contritionem, humilitatem non fictam, fraternam charitatem. Custodi os meum ne loquar vana, ne fabuler saecularia, ne detraham absentibus, ne maledicam praesentibus, ne respondeam maledictum pro maledicto; sed e contrario benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore (1385D)meo. Custodi oculos meos ne videant mulierem ad concupiscendam eam, ne desiderent rem proximi, nec delicias hujus saeculi; sed dicam cum spiritu David: Oculi mei semper ad Dominum, et reliqua. Et iterum: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Custodi aures meas ne audiant linguam detrahentem, ne audiant mendacium, nec verbum otiosum; sed apertae sint quotidie ad audiendum verbum Dei. Custodi pedes meos ne circumeant domos otiosas: sed stent in oratione Dei firmiter immobiles. Custodi manus meas ne porrigantur saepe ad accipienda munera, sed potius eleventur quotidie in precibus Domini mundae et purae sine ira, et disceptatione, quo possi dicere illum propheticum sermonem: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Custodi, Domine, exitum nostrum, qui in tuo nomine proficiscimur, et angelus tuus sanctus coelestis comitetur nobiscum, qui possit deducere nos usque ad locum destinatum, et dirigere pedes nostros in viam pacis (1386A)et veritatis. Custodi, Domine, cogitationes nostras, sermones, et opera, ut possimus in conspectu tuo perficere voluntatem tuam, et ambulare in via tua toto tempore vitae nostrae, per Redemptorem animarum nostrarum Dominum nostrum, cui est gloria in saecula saeculorum.
Oratio sancti Ephrem diaconi.
Domine Deus et Salvator meus, quare me dereliquisti? miserere mei, quoniam tu es amator omnium solus. Salva me peccatorum, quoniam tu es sine peccato solus. Erue me de coeno iniquitatum mearum, ut non infigar in aeternum. Libera me de ore inimici mei: ecce enim ut leo rugiens devorare me cupit. Excita potentiam tuam et veni, ut salvum me facias. Emitte coruscationes tuas, disperge omnem virtutem inimici, amator hominum, benignissime Deus. Adjuro te per miserationes tuas ne me cum hoedis a sinistris tuis statuas cum iis qui te exacerbaverunt. Ne dicas mihi, Nescio te; sed tribue mihi propter (1386B)multam misericordiam tuam, indesinentem cordis compunctionem et fletum, et sanctifica me, ut fiam templum gratiae tuae. Qui vivis.
Oratio beati Gregorii in qua omnipotenti Deo debitas agit gratiarum actiones. Tibi ago laudes, et gratias tibi refero, Deus meus misericordiae meae, qui me ad tuam cognitionem perducere, et per sacri baptismatis ablutionem inter adoptionis tuae filios aggregare dignatus es. Tibi ago laudes et gratias, qui me ab ipsis rudimentis infantiae usque ad hanc horam per multa defluentem vitia immensae bonitatis tuae patientia ad emendationem exspectas. Te laudo, et glorifico, qui me saepissime de multis tribulationibus, et angustiis, calamitatibus et miseriis liberasti, qui me hactenus de aeternis suppliciis, de corporis hujus cruciatibus exemisti. Te laudo et glorifico, qui mihi sospitatem membrorum, tranquillitatem temporum, et honorem, affectum et charitatem, si quae etiam in me sunt dona pro tuae pietatis gratia conferre dignatus es. Quaeso, Domine (1386C)Deus, inaestimabilem suavitatis tuae clementiam, ut inchoata in me bona perficias, quidquid in me tibi displicet repellas, a cunctis me quae supersunt tribulationibus, iniquitatibus ac diversis malis eripias, cogitationes meas, locutiones pariter et actus in tua voluntate dirigas, et ne auferas animam meam de hoc mundo priusquam emendare studeat. In tua voluntate inter adversa me et prospera gradientem semper et ubique custodias, et ad tuae me visionis desiderata gaudia quandoque perducas.
Oratio sancti Ambrosii in qua pro suis peccatis veniam postulat.
Miserator et misericors, patiens et multum misericors, magne et terribilis Deus, tibi confiteor peccata mea, crimina mea, facinora mea, delicta mea tibi patefacio, vulnera mea, scelera mea. Tu propter ineffabilem bonitatem tuam confer mihi misero medicinam. Tu enim mitissime dignatus es dicere: (1386D)Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Confiteor, inique egi, perversa est in conspectu tuo via mea. Lapsa est in lacum miseriae vita mea. Exstincta est iniquitatibus meis anima mea. Superbia, libido, ira, impatientia, malitia, invidia, gula, ebrietas, concupiscentia, rapina, mendacium, perjurium, scurrilitas, stultiloquium, ignorantia, negligentia, seu caeterae pestes occiderunt animam meam. Pollutum est cor meum et labia mea, et visus meus et auditus, gustus, odoratus, et tactus, et omnimodis cogitatione, locutione, sive actione perditus sum. Quaeso, Domine Deus, cujus miseratio nullum habet finem, attrahe me post te sicut attraxisti mulierem peccatricem, dona mihi compunctionem mentis et corporis, et uberrimos lacrymarum fontes, sicut donasti illi non cessare osculari pedes tuos, rigare lacrymis, et extergere capillis; concede mihi ut secundum magnitudinem iniquitatum mearum sit magna dilectio mea in te, ut propter immensitatem pietatis (1387A)tuae omnia dimittas mihi peccata. Largire mihi de praeteritis veniam, de praesentibus malis continentiam, de futuris cautelam. Fac me priusquam moriar consequi plenissime misericordiam tuam; et ne dies meos ante finiri sinas, quam peccata dimittas, sed sicut vis et scis miserere mei.
Item beati papae Gregorii de confessione peccatorum et de venia pro his poscenda. Da mihi, Domine, confessionem quae tibi sit placita. Parturi in corde meo inenarrabiles gemitus suscipiant profundam bonitatem tuam in humilitate cordis. Ipsum mihi da petere quod te delectet audire. Ipsum animae meae insere ut jugiter delectatio mea ipse sis. Da mihi lacrymas ex tuo affectu quae peccatorum meorum possint dissolvere vincula. Audi, Deus meus, audi lumen oculorum meorum, audi quod peto, et da quid petam, ut audias. Si despicis, pereo, et si respexeris, vivo; si in justitiam meam non respexeris, feteo; si misericordiam tuam respexeris, (1387B)fetentem suscitas de sepulcro. Quid non mali ego corruptibilis creatura, et quid non boni tu creator et creaturae fortissimus innovator? Cecidi de manu tua vitio meo, potens es artifex tibi iterum placitum figurare. Corripe me in misericordia tua, ne in ira corripias me. Quod odis in me longe fac a me, et castitatis ac continentiae spiritum insere in me, vitium omne mortifica in me, et animam meam vivifica in te. Hoc da petere, ut te petendo non offendam; hoc praesta quod ipse semper custodias: tolle de me quod nocet: ipsum praesta quod prosit. Vulnera mea pando tibi, medicinam tuam ne deneges mihi. Quod suscipis cura, quod curas sic continue ne dimittas, spes mea, fortitudo mea, misericordia mea, pietas sempiterna, qui es, et qui eras, et qui permanes in saecula saeculorum. Amen.
Item oratio Isidori de eadem re.
Misericordiam tuam, Domine, deprecor, misericordiam (1387C)tuam imploro, tuam imploro miserationem, tuam clementiam quaero. Dele peccata mea, ablue facinora mea, peccatorum meorum maculas munda, labem criminum meorum purga, sordes delictorum meorum absterge, sordes iniquitatum mearum ablue, non differas mundationem meam. Deus, totum me tibi sanandum offero. Recipiat salutem anima mea, da vulneri meo salutem. Deus languoribus meis medelam tribue, per plagas vulnerum redde incolumem. Vulneratus sum, medelum quaero. Languidus sum, medelam posco. Consumpta est caro mea, contabuit species mea, ossa mea exaruerunt, membra mea contabuerunt. Appropinquavi corruptioni, umbra mortis comprehendit me, tenebrae operuerunt me, caligo inferni involvit me, oppressit me tenebrarum horror, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Tibi honor, et gloria, virtus et potestas in saecula saeculorum. Amen.
Item oratio Isidori pro omnibus Christianis. (1387D)Pie et exaudibilis Domine Deus noster Jesu Christe, clementiam tuam cum omni supplicatione deposcimus, ut per interventum et meritum beatae et gloriosae semperque virginis Mariae, omniumque sanctorum angelorum, archangelorum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, virginum, confessorum, monachorum, et omnium civium supernorum Ecclesiae tuae sanctae catholicae fidem augeas, pacem tribuas, rectoribus nostris et nobis indulgentiam, et remissionem peccatorum concedas: infirmis salutem, lapsis reparationem, aerum commoditatem, navigantibus atque itinerantibus fidelibus iter prosperum ac salutis portum, tribulantibus gaudium, oppressis relevationem; captivis, vinctis, et peregrinis remissionem, ablutionem, ad patriam reversionem, mutuam discordantibus charitatem, infidelibus veram fidem, et defunctis fidelibus perpetuam requiem. Angelum tuum sanctum nobis hic et ubique custodem et defensorem propitius donare (1388A)digneris, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Hymnus beati Ambrosii pro infirmis.
Christe coelestis medicina Patris,
Verus humanae medicus salutis,
Providae plebi precibus potenter
Pande favorem.
En ob infirmos tibi supplicamus,
Quos nocens pestis valetudo quassat,
Ut pius morbum releves jacentum,
Quo quatiuntur.
Qui potestate manifestus exstans,
Mox Petri socrum febribus jacentem,
Reguli prolem, puerumque salvas
Centurionis.
Festo languenti populo vigorem.
Efflue largam in populo salutem.
Pristinis more solito reformans
Viribus aegros.
(1388B)Corporum morbos animaeque sana;
Vulnerum causis adhibe medelam,
Ne sine fructu cruciatus urat
Corpora nostra.
Omnis impulsus perimens recedat,
Omnis incursus crucians liquescat,
Vigor optatae foveat salutis
Membra dolentis.
Jam Deus nostros miserare fletus,
Sic quibus te nunc petimus medere,
Ut tuam omnis recubans medelam
Sentiat aeger.
Quo per illata mala dum teruntur
Eruditorem numero decori
Compotes intrent sociante fructu
Regna polorum.
Gloria Patri genitaeque Proli,
Et tibi compar utriusque semper
Spiritus alme Deus unus omni
(1388C)Tempore saecli.
Gloriam psallat chorus et resultet,
Gloriam dicat, canat, et revolvat,
Spiritus alme Deus unus omni
Tempore saecli.
Hymnus Fortunati presbyteri de Passione et cruce Salvatoris nostri Jesu Christi.
Pange, lingua, gloriosi
Praelium certaminis,
Et super crucis tropaeum
Dic triumphum nobilem,
Qualiter Redemptor orbis
Immolatus vicerit.
De parentis protoplasti
Fraude facta condolens,
Quando pomi noxialis,
Morte morsu corruit,
Ipse lignum tunc notavit.
(1388D)Damna ligni ut solveret.
Hoc opus nostrae salutis
Ordo depoposcerat:
Multiformis perditoris
Arte ut artem falleret,
Et medelam ferret inde
Hostis unde laeserat.
Quando venit ergo sacri
Plenitudo temporis,
Missus est ab arce Patris
Natus orbis conditor,
Atque ventre virginali,
Carne factus prodiit.
Vagit infans inter arcta
Conditus praesepia;
Membra pannis involuta
Virgo mater alligat,
Et pedes manusque crura
Stricta pangit fascia.
(1389A)Lustra sex qui jam peracta
Tempus implens corporis
Se volente tempus ad hoc
Passioni deditus
Agnus in cruce levatur,
Immolandus stipite.
Hic aceto, fel, arundo,
Sputa, clavi, lancea,
Mite corpus perforatur,
Sanguis unda profluit,
Terra, pontus, astra, mundus
Quo sanantur flumine!
Crux fidelis inter omnes,
Arbor una nobilis,
Nulla talem silva profert
Florem fronde germine.
Dulce lignum dulci clavo
Dulce pondus sustinent.
Flecte ramos, arbor alta,
Tensa laxa viscera,
(1389B)Et rigor lentescat ille
Quem dedit nativitas:
Ut superni membra Regis
Miti tendas stipite.
Sola digna tu fuisti
Ferre pretium saeculi (Al., saecli),
Atque portum praeparare
Nautae mundo naufrago,
Quam sacer cruor perunxit
Fusus agni corpore.
Item hymnus ejusdem Fortunati de cruce Salvatoris nostri Jesu Christi.
Vexilla Regis prodeunt,
Fulget crucis mysterium,
Quo carne carnis conditor
Suspensus est patibulo.
Confixa clavis viscera,
Tendens manus vestigia,
(1389C)Redemptionis gratia
Hic immolatus est hostia.
Quo vulneratus insuper
Mucrone diro lanceae
Ut nos lavaret crimine
Manavit unda et sanguine.
Impleta sunt quae concinit
David fideli carmine,
Dicendo nationibus:
Regnavit a ligno Deus.
Arbor decora et fulgida,
Ornata Regis purpura,
Electa digno stipite
Tam sancta membra tangere.
Beata cujus brachiis
Pretium pependit saeculi (Al., saecli),
Statera facta est corporis
Praedam tulitque tartari.
Fundis aroma cortice,
(1389D)Vincis sapore nectare,
Locum da fructu fertili,
Plaudis triumpho nobili.
Salve ara, salve victima
De passionis gloria,
Qua vitam mortem pertulit
Et morte vitam reddidit.
Oratio pro familiaribus nostris et cunctis fidelibus defunctis. Te, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, supplices deprecamur pro spiritibus famulorum et famularum tuarum N. quos ab origine hujus saeculi ad te accersire praecepisti; ut digneris, Domine, dare eis locum lucidum, locum refrigerii et quietis, et ut liceat eis transire portas infernorum, et vias tenebrarum, maneantque in mansionibus sanctorum, et in luce sancta quam olim promisisti Abrahae et semini ejus. Nullam laesionem sustineant animae eorum, (1390A)sed cum magnus ille dies resurrectionis ac remunerationis advenerit, resuscitare eos digneris, Domine, una cum sanctis et electis tuis; et ut deleas eorum delicta atque peccata usque ad novissimum quadrantem, tecumque immortalitatis vitam et regnum consequantur aeternum per requiem aeternam. Et reliqua. Ne tradas bestiis. Et reliqua. Animae justorum. Et reliqua.
Oratio pro qualicunque homine fideli defuncto. Omnipotens et misericors Deus, tuam deprecamur clementiam, quia judicio tuo aut nascimur aut finimur, ut animam fratris nostri N. quam tua pietas de incolatu hujus mundi transire praecepit, in requiem aeternam suscipias, et in consortio electorum tuorum in resurrectione sociari permittas: ut in aeterna beatitudine una cum illis sine fine permaneat per animam quam redemisti. Suscipe, Domine, cum servis tuis, et qui te confessus est in vita communi, et constituas eum in vita perenni. Per, etc.
Oratio pro defunctis.
(1390B) Libera, Domine, animam servi tui N. de periculis infernorum, et de periculis tenebrarum, et de persecutionibus multis, et de flammarum gehennae ignibus. Libera, Domine, animam servi tui N. sicut liberasti Noe per diluvium saeculorum. Libera, Domine, animam servi tui N. sicut liberasti Abraham de Ur Chaldaeorum. Libera, Domine, animam servi tui N. sicut liberasti Lot de civitate Sodomorum. Libera, Domine, animam servi tui N. sicut liberasti populum Israel de manu Aegyptiorum. Libera, Domine, animam servi tui N. sicut liberasti Moysen de manu Pharaonis, qui antecedebat populum Israel in deserto. Libera, Domine, animam servi tui N. sicut liberasti David de manu Goliae gigantis. Libera, Domine, animam servi tui N. sicut liberasti Eliam et Henoc de hoc mundo. Libera, Domine, animam servi tui N. sicut liberasti Susannam de manu principum. Libera, Domine, animam servi tui sicut liberasti (1390C)Daniel de lacu leonum. Libera, Domine, animam servi tui N. sicut liberasti Jonam de ventre coeti. Sic animam fratris nostri N. ab omnibus periculis poenarum liberare digneris et bonis aeternis cum electis tuis eam perfrui jubeas. Per. In memoria aeterna erit. Et reliqua. Requiem aeternam. Partem primae resurrectionis obtineat, vitamque mereatur aeternam. Amen.
In Dei nomine beatorum apostolorum, martyrum quoque et confessorum atque virginum ex libro quem beatus Hieronymus de eorum per anni circulum natalitiis conscripsit. Incipiunt nomina quae sicut a sanctis patribus est traditum in quotidianis sunt legenda. Miserere nobis miseris, misericors Trinitas sancta, et dimitte universa dilecta nostra quae commisimus coram angelis tuis in conspectu tuo, per merita et orationes et intercessiones et invocationes omnium sanctorum tuorum, quorum hodie festivitas celebratur. (1390D)N. et quorum nomina nunc recitamus. Libera nos, clemens Trinitas, cum omnibus fratribus et sororibus nostris ab omni malo praeterito, praesenti, et futuro, de morte ad vitam, de tenebris ad lucem, de inferno ad paradisum, de malo ad bonum, de ignorantia ad scientiam, de peccatis ad veram poenitentiam, de omnibus vitiis ad perfectas virtutes, de cunctis insidiis inimici ad medicinam coelestem; et divinam protectionem per invocationem, trini nominis tui Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quia qui fideliter et humiliter tuum invocaverit, salvus erit. Humiliter ergo et fideliter te postulamus, ut deleas et obliviscaris cuncta scelera nostra per suffragia et merita omnium sanctorum tuorum. Angeli, archangeli, virtutes, potestates, principatus, dominationes, throni, cherubim, seraphim, patriarchae, prophetae, apostoli, martyres, et confessores, et episcopi sancti, et presbyteri sancti, et diaconi sancti, et omnes (1391A)sancti ecclesiastici, et anachoritae, et eremitae, et monachi, et sanctae virgines, et sanctae viduae, et sanctae sapientes, et omnes sancti qui nos praecesserunt ab Adam usque in hodiernum diem orent pro nobis.
Inde nomina beatorum apostolorum, martyrum quoque et confessorum atque virginum, quae secundum ordinem a beatis Patribus constitutum tempore jejunii aut in aliis sanctis diebus recitatur quando missa celebratur incipiunt.
Kyrie eleison, Christe, eleison.
Christe, audi nos, Christe, miserere nobis.
Praesta mihi primum ut te bene rogem, deinde ut me dignum facias exaudiri, deinde ut exaudias.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Maria, intercede pro me peccatore.
Sancta Maria, adjuva me in die exitus mei.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora.
(1391B)
Sancte Raphael, ora.
Omnes sancti angeli, orate pro nobis.
Omnes sancti archangeli, orate.
Omnes sancti patriarchae, orate.
Omnes sancti prophetae, orate.
Sancte Joannes, ora.
Sancte Petre, ora.
Sancte Paule, ora.
Sancte Andrea, ora.
Sancte Jacobe, ora.
Sancte Joannes, ora.
Sancte Thoma, ora.
Sancte Matthaee, ora.
Sancte Philippe, ora.
Sancte Bartholomaee, ora.
Sancte Thadaee, ora.
Sancte Simon, ora.
Sancte Jacobe, ora.
Sancte Mathia, ora.
(1391C)
Sancte Barnaba, ora.
Sancte Luca, ora.
Sancte Marce, ora.
Omnes sancti apostoli, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora.
Sancte Line, ora.
Sancte Tecle, ora.
Sancte Clemens, ora.
Sancte Sixte, ora.
Sancte Corneli, ora.
Sancte Cypriane, ora.
Sancte Dionysi cum sociis tuis, ora.
Sancte Laurenti, ora.
Sancte Mauriti cum sociis tuis, ora.
Sancte Marcelle, ora.
Sancte Fabiane, ora.
Sancte Sebastiane, ora.
Sancte Vincenti, ora.
Sancte Valentine, ora.
(1391D)
Sancte Tiburti, ora.
Sancte Ignati, ora.
Sancte Valeriane, ora.
Sancte Maxime, ora.
Sancte Georgi, ora.
Sancte Vitale, ora.
Sancte Gordiane, ora.
Sancte Epimache, ora.
Sancte Pancrati, ora.
Sancte Urbane, ora.
Sancte Nicomedis, ora.
Sancte Marcelline ora.
Sancte Petre, ora.
Sancte Vite, ora.
Sancte Neree, ora.
Sancte Achillee, ora.
Sancte Joannes, ora.
Sancte Paule, ora.
Sancte Cosmas, ora.
(1392A)
Sancte Damiane, ora pro nobis.
Sancte Felix, ora.
Sancte Simplici, ora.
Sancte Faustine, ora.
Sancte Beatrix, ora.
Sancte Stephane ora.
Sancte Felicissime, ora.
Sancte Agapite, ora.
Sancte Cyriace, ora.
Sancte Hippolyte, ora.
Sancte Timothee, ora.
Sancte Hermen, ora.
Sancte Crisogone, ora.
Sancte Adriane, ora.
Sancte Caesari, ora.
Sancte Claudi, ora.
Sancte Nicostrate, ora.
Sancte Simphroniane, ora.
Sancte Castori, ora.
Sancte Simplici, ora.
(1392B)
Sancte Theodore, ora.
Sancte Monne, ora.
Sancte Saturnine, ora.
Sancte Gervasi, ora.
Sancte Protasi, ora.
Sancte Apollinaris, ora.
Sancte Policarpe, ora.
Sancte Celse, ora.
Sancte Halari, ora.
Sancte Gorgon, ora.
Sancte Anastasi, ora.
Sancte Eleutheri, ora.
Sancte Rustice, ora.
Sancte Quintine, ora.
Sancte Exsuperi, ora.
Sancte Candide, ora.
Sancte Albane, ora.
Sancte Genesi, ora.
Sancte Bonifaci, ora.
(1392C)
Sancte Ciliane, ora.
Sancte Columbane, ora.
Sancte Gereon, ora.
Sancte Floriane, ora.
Sancte Tranquilline, ora.
Sancte Symphoriane, ora.
Sancte Hemerentiane, ora.
Sancte Crispine, ora.
Sancte Crispiniane, ora.
Sancte Columbane, ora.
Sancte Cassiane, ora.
Sancte Geminiane, ora.
Sancte Romane ora.
Sancte Eventi, ora.
Sancte Theodore, ora.
Sancte Innocenti, ora.
Sancte Juvenalis, ora.
Sancte Pantaleon, ora.
Sancte Abdon, ora.
(1392D)
Sancte Sennen, ora.
Sancte Benigne, ora.
Sancte Maxime, ora.
Sancte Christophore, ora.
Sancte Juste, ora.
Sancte Januari, ora.
Sancte Processi, ora.
Sancte Martiniane, ora.
Sancte Landiberte, ora.
Omnes sancti martyres, orate pro nobis.
Sancte Hylari, ora.
Sancte Martine, ora.
Sancte Sylvester, ora.
Sancte Leo, ora.
Sancte Ambrosi, ora.
Sancte Gregori, ora.
Sancte Eusebi, ora.
Sancte Augustine, ora.
Sancte Hieronyme, ora.
(1393A)
Sancte Isidore, ora pro nobis.
Sancte Remige, ora.
Sancte Germane, ora.
Sancte Marce, ora.
Sancte Marcelliane, ora.
Sancte Felix, ora.
Sancte Audacte, ora.
Sancte Prote, ora.
Sancte Hiacynthe, ora.
Sancte Caliste, ora.
Sancte Severine, ora.
Sancte Pauline, ora.
Sancte Benedicte, ora.
Sancte Servasi, ora.
Sancte Medarde, ora.
Sancte Vedaste, ora.
Sancte Amande, ora.
Sancte Roberte cum sociis, ora.
Sancte Maximiliane, ora.
(1393B)
Sancte Corbiniane, ora.
Sancte Humalde, ora.
Sancte Gislari, ora.
Sancte Audomare, ora.
Sancte Richari ora.
Sancte Bertine, ora.
Sancte Arnulphe, ora.
Sancte Leodegari, ora.
Sancte Bavo, ora.
Sancte Goar, ora.
Sancte Gaugerai, ora.
Sancte Valeriane, ora.
Sancte Theodore, ora.
Sancte Aniane, ora.
Sancte Athanasi, ora.
Sancte Candide, ora.
Sancte Rumolde, ora.
Sancte Piaton, ora.
Sancte Anfride, ora.
(1393C)
Sancte Sulpici, ora.
Sancte Perpetue, ora.
Sancte Brice, ora.
Sancte Vigil, ora.
Omnes sancti confessores, orate pro nobis.
Sancte Paule, ora.
Sancte Antoni, ora.
Sancte Hilarion, ora.
Sancte Machari, ora.
Sancte Pachomi, ora.
Sancte Benedicte, ora.
Sancte Martine, ora.
Sancte Columbane, ora.
Sancte Severine, ora.
Sancte Ephrem, ora.
Sancte Honorate, ora.
Sancte Fursee, ora.
Sancte Patrici, ora.
Sancte Columbe, ora.
Sancte Congalle, ora.
(1393D)
Sancte Adomnane, ora.
Sancte Cherane, ora.
Omnes sancti monachi, orate pro nobis.
Sancta Felicitas, ora.
Sancta Perpetua, ora.
Sancta Agatha, ora.
Sancta Lucia, ora.
Sancta Caecilia, ora.
Sancta Agnes, ora.
Sancta Anastasia, ora.
Sancta Petronilla, ora.
Sancta Susanna, ora.
Sancta Justina, ora.
Sancta Tecla, ora.
Sancta Eugenia, ora.
Sancta Eulalia, ora.
Sancta Sabina, ora.
Sancta Scholastica, ora.
Sancta Aldegundis, ora.
(1394A)
Sancta Genovefa, ora pro nobis.
Sancta Radegundis, ora.
Sancta Afra, ora.
Sancta Columba, ora.
Sancta Gertrudis, ora.
Sancta Juliana, ora.
Sancta Erindradis, ora.
Sancta Emiliana, ora.
Sancta Regula, ora.
Sancta Christina, ora.
Sancta Prisca, ora.
Sancta Lucia, ora.
Sancta Euphemia, ora.
Sancta Baldina, ora.
Sancta Potentiana, ora.
Sancta Theodosia, ora.
Sancta Sinclita, ora.
Sancta Candida, ora.
Sancta Basalissa, ora.
(1394B)
Sancta Brigida, ora.
Sancta Ita, ora.
Sancta Samfdenna, ora.
Omnes sanctae virgines, orate pro nobis.
Omnes sancti et sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, libera nos, Domine.
Ab omni malo, libera.
Ab omni tentatione, libera.
Ab omni cogitatione mala, libera.
Ab omni iniquitate, libera.
Ab omni immunditia cordis et corporis, libera.
Ab omni inopia et fame, libera.
Ab omni tribulatione, libera.
A periculo mortis, libera.
Ab insidiis diaboli, libera.
A morte perpetua, libera.
Ab omni concupiscentia mala, libera.
A subitanea et improvisa morte libera.
Ab omni scandalo, libera.
(1394C)
Ab omni adversitate, libera.
Per crucem tuam, libera.
Peccatores, te rogamus audi nos.
Ut pacem nobis donare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut indulgentiam delictorum nostrorum nobis donare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut remissionem omnium peccatorum nostrorum nobis donare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut intercessionem omnium sanctorum tuorum nobis donare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut gratiam sancti Spiritus cordibus nostris clementer infundere digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut sanctam charitatem tuam nobis donare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut fidem rectam nobis donare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut spem firmam in tua bonitate nobis donare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
(1394D)
Ut vitam aeternam nobis donare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut lumen perpetuum nobis donare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut laudem sancto nomini tuo nobis donare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut veram poenitentiam nobis concedas agere, Domine Jesu, te rogamus.
Ut nos a morte perpetua liberare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut cladem et pestilentiam de terra nostra auferas, Domine Jesu, te rogamus.
Ut misericordiam tuam nobis praestare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut abundantiam frugum nobis donare digneris, Domine Jesu, te rogamus.
Ut sanitatem nobis dones, Domine Jesu, te rogamus.
Ut coeli serenitatem nobis dones, te rogamus.
Ut pluviam temporaneam nobis dones, te rogamus.
(1395A)
Ut cunctum populum christianum pretioso sanguine tuo redemptum conservare digneris, te rogamus.
Ut omnes fratres nostros spirituales in vera religione conservare digneris, te rogamus.
Ut senioribus nostris a Deo praeordinatis perpetuam pacem largiri digneris, te rogamus.
Ut his hominibus qui nostris sunt commendati orationibus misereri digneris, te rogamus.
Ut omnibus animabus christianorum catholicorum misereri digneris Fili Dei, te rogamus.
Agne Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe audi nos. Kyrie eleison.
Oratio cujusdam sapientis.
Per horum omnium SS. martyrum et confessorum, et beatarum virginum merita et orationes et intercessiones et passiones et suffragia, Trinitas clementissima, exaudi me, libera me, defende me, redime me, protege me, adjuva me, et salva me, conserva (1395B)me, illustra me. Da mihi, Domine, cor contritum purum, quod te videat, et cogitet, et credat; et pedes castos, qui praeceptis tuis obedienter ministrent, et manus continentes sine ira, et vanitate ad te elevatas, quae utilitatem proximorum et misericordiam laborent. Largire, Domine Christe, labia discreta, quae te benedicant, et magnificent, et praedicent, et cum timore et tremore et exsultatione te semper adorent, et aures intentas, quae nomen tuum et legem tuam et verba tua audiant, et oculos humiles qui te videant, sensum qui te sentiat, intellectum qui te intelligat, et animam quae te semper cogitet, et diligat; et non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Non habitet in me gastrimargia, et non coinquinet me fornicatio, non gubernet me vana gloria, non obducat me filargiria, non dilaniet me ira, non mortificet me tristitia, evacuet accidia, non humiliet me coenodoxia, et non destruat me superbia: sed largire mihi clemens Trinitas abstinentiam et castitatem, voluntariam (1395C)paupertatem, et mansuetudinem, largitatem, pietatem, et quietem, et misericordiam, lenitatem, indulgentiam, humilitatem, benignitatem, hilaritatem, patientiam, modestiam, sinceritatem. Miserere mihi, Domine, miserere mihi. Da mihi de criminibus praeteritis veniam, de praesentibus emendationem, de futuris largire custodiam. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum.
Oratio sancti Augustini, quam quindecim libris quos de sancta composuit Trinitate, subjunxit. Domine Deus noster, credimus in te Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Neque enim diceret Veritas apostolis: Ite baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nisi Trinitas esses. Nec baptizari nos juberes, Domine Deus, in ejus nomine, si non esset Dominus Deus. Nec diceretur voce divina: Audi, Israel: Dominus Deus tuus Dominus unus est, nisi Trinitas ita esses, ut unus Dominus (1395D)Deus esses, nisi tu Deus Pater ipse esses, et Filius Verbum tuum Jesus Christus ipse esset, et donum vestrum Spiritus sanctus. Non legeremus in litteris Veritatis: Misit Deus Filium suum, nec tu, Unigenite, diceres de Spiritu sancto: Quem mittet Pater in nomine meo, et, Quem ego mittam vobis a Patre. Ad hanc regulam fidei dirigens intentionem meam quantum potui, quantum me posse fecisti, quaesivi te, et desideravi intellectu videre quod credidi, et multum disputavi, et laboravi, Domine Deus, mea unica spes mea, exaudi me ne fatigatus nolim te quaerere: sed quaeram faciem tuam semper ardenter. Tu da quaerenti vias, qui inveniri te fecisti, et magis magisque inveniendi te spem dedisti. Coram te est firmitas et infirmitas mea: illam serva, illam sana. Coram te scientia et ignorantia mea. (1396A)Ubi mihi aperuisti, suscipe intrantem. Ubi clausisti, aperi pulsanti. Meminerim tui, intelligam te, diligam te. Auge in me ista donec me formes ad integrum. Scio scriptum esse: In multiloquio non effugies peccatum: sed utinam praedicando verbum tuum et laudando te tantummodo loquerer, non solum fugerem peccatum, sed meritum bonum acquirerem quantumlibet multum. Sic loquerer, neque enim homo de te beatus peccatum perciperet germano in fide filio suo conscripsit dicens: Praedica verbum, insta opportune, importune. Nunquid dicendum est istum non multum locutum, qui non solum opportune, verum etiam importune, quae verbum tuum, Domine, non tacebat? Sed ideo non erat multum, quia tantum erat necessarium. Libera me, Deus, a multiloquio quod patior intus in anima mea misera in conspectu tuo, et confugientem ad misericordiam tuam. Non enim cogitationibus taceo, etiam tacens vocibus, et si quidem non cogitarem nisi quod placeret tibi, non utique rogarem, ut me ab hoc multiloquio (1396B)liberares; sed multae sunt cogitationes meae tales quales nosti cogitationes hominum quoniam vanae sunt. Dona mihi non eis consentire; et si quando me delectant, eas nihilominus improbare, nec in eis velut dormitando immorari, nec in tantum valeant apud me, ut aliquid in opera mea procedat ex illis, sed ab eis mea saltem sit tuta sententia, tuta conscientia tuente. Sapiens quidam cum de te loqueretur in libro suo, qui ecclesiasticus proprio nomine illum vocat: Multa, inquit, dicimus, et non pervenimus, et consummatio sermonum universa est ipse. Cum ergo pervenerimus ad te, cessabunt multa ista quae dicimus, et non pervenimus, et manebis unus omnia in omnibus, et sine fine dicemus unum, laudantes te in unum, et in te facti etiam nos unum, Domine Deus, une Deus Trinitas, quaecumque dixi in his libris de tuo agnoscant te tui, si quae de meo et tui ignosce et tui.
Incipit oratio sancti Prudentii.
(1396C)
O Dee cuncti parens, animae dator, o Dee Christe,
Cujus ab ore Deus subsistit Spiritus unus.
Te moderante regor, te vitam principe duco.
Judice te pallens trepido, te judice eodem
Spem capio fore quidquid ago veniabile apud te
Quamlibet indignus venia, faciamque, loquarque:
Confiteor, dimitte libens, et parce fatenti.
Omne malum merui, sed tu bonus arbiter aufer
Quod merui, meliora favens largire precanti.
Dona animae quandoque meae cum corporis hujus
Liquerit hospitium, nervis, cute, sanguine, felle,
Ossibus extructum, corrupta quod incola luxu
Neu nimium complexa fovet cum flebilis hora
Clauserit hos orbes et conculta [ F., conculcata] jacebit
Materies, oculisque suis mens nuda fruetur.
Ne cernat truculentum aliquem de gente latronum,
Immitem, rapidum, vultuque et voce minacem,
Terribilem, qui me maculosum aspergine morum,
(1396D)In praeceps, ut praedo trahat nigrisque ruentem
Immerga: specubus, cuncta exacturus ad usque
Quadrantem minimum da nostrae debita vitae.
Multa thesauris patris est habitatio, Christe,
Disparibus discreta locis, nunc posco beata
In regione domum: sint illic casta virorum
Agmina, pulverum quae dedignantia censum.
Divitiae semper vere tuas, sit flore perenni
Candida virginitas animum castrata recisum.
At mihi tartarei satis est si nulla ministri
Occurrat facies, avidae nec flamma gehennae
Devoret hanc animam mersam fornacibus imis,
Aestu cavernoso quia sic pro labe necesse est
Corporea tristis me sorbeat ignis averno,
Saltem mitificos incendia lenta vapores
Exhalent, aestuque calor languente tepescat,
(1397A)Lux immensa alios, et tempora vincta coronis
Glorificent me, poena levis clementer adurat.
Oratio Eugenii episcopi.
Rex Deus immense, quo constat machina mundi.
Quod miser en. famulus posco tu perfice clemens.
Sit mihi recta fides, et falsis obvia sectis.
Sit mihi praecipue morum correctio praesens.
Sim carus, humilis, verax, cum tempore praesens.
Secreti tacitus, et linguae famine cautus.
Da fidum socium, da fixum semper amicum,
Da blandum, sobrium, parcum, castumque ministrum.
Non me pauperies cruciet aut languor obuncet.
Sit comes alma salus et sufficientia victus,
Absint divitiae, fastus, et jurgia litis,
Invidiae, luxus, et ventris pensio turpis.
Crimine ne laedam quemquam, nec crimine laedar.
Sic bene velle queam, quo pravum posse recedat.
Nil turpe cupiam, faciam, vel proloquar unquam.
Te mens desideret, lingua canat, actio promat.
(1397B)Da, Pater altitonans, undosum fletibus imbrem,
Quo valeam lacrymis culparum solvere moles.
Da precor, auxilium, possim quo vincere mundum,
Et vitae stadium placido percurrere passu,
Cumque suprema dies morte patefecerit urnam
Concedas veniam cui tollit culpa coronam.
Oratio Bedae presbyteri.
O Deus aeterne, mundo spes unica vitae,
Da mihi suffragium in tanto discrimine firmum,
Ne caro succumbat validis infirma tyrannis;
Me similem cineri, ventoque, umbraeque memento:
Sed tuae perpetuo pietatis quae fulget ab aevo
Tegmine qui carnis veniens vestitur ab alto
Aerios caro quo posset devincere flatus
Praelia si fremitent, condamnet et hostica salpix,
Te duce fidente facilis victoria ditet,
Liber ut a laqueis tete protegente profundis,
Et rex magne tui florere per edita templi.
Nam tua nostra [ F., noster] amor sitit atria, dulce decusque
(1397C)Audiat angelico dulces qua carmina laudes.
Item ejusdem.
Fida manens miseris solus in axe salus,
Et famulum a nece, Rex magne, tuere tuum.
Si sola innumeris obvia tela paret.
Graminis utque decor sic mea vita fugit
Eripiat semper fraudis ab ore tuum.
Ancipiti chelydrum percutis ense ferum
Et vaga signifero vetere castra Deo,
Truxque cruenta citet miles in arma suos,
Nexa tibi nullus pectora turbat hydros.
Altithrone merear lucis adire vias,
Atque sacris superum celsus adesse choris,
Cernere glorificet laeta per arva domus
David quoque sacrum personet ore melos.
Oratio sancti Augustini.
Deus universitatis conditor, praesta mihi primum (1397D)ut te bene rogem, deinde ut me agas dignum quem liberes, postmodum ut liberes. Deus, cujus nos excitat fides, spes erigit, charitas jungit: Deus, per quem vincimus inimicum, te deprecor, Deus, per quem accipimus ne omnino pereamus. Deus, a quo admonemur ut vigilemus; Deus, per quem bona a malis speramus; Deus per quem mala fugimus, et bona sequimur; Deus, per quem non laedimur adversitatibus; Deus per quem bene servimus et bene dominamus; Deus, per quem dicimus, aliena esse quae aliquando nostra et nostra esse quae aliquando aliena putabamus, exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, Rex meus, Pater meus, causa mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita mea, exaudi, exaudi, exaudi me, Domine, more tuo illo paucis notissimo. Jam te solum amo, te solum sequor, te solum quaero, tibi soli servire paratus sum, quia tu solus juste dominaris. Tui juris esse cupio, jube, quaeso, atque impera (1398A)quidquid vis: sed sana et aperi aures meas quibus vocem tuam audiam: sed et sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos videam. Pateat mihi pulsanti janua tua. Quomodo ad te perveniatur, doce me; nihil aliud habes quam voluntatem, nihil aliud scio nisi fluxa et caduca spernenda esse, certa et aeterna requirenda. Hoc facio, Pater, quia hoc solum novi, sed unde ad te perveniatur ignoro. Tu mihi suggere, tu ostende, tu viaticum praebe. Si fide te inveniunt qui ad te refugiunt, fidem da: si virtute virtutem: si scientia, scientiam. Auge spem in me, auge fidem, auge charitatem. Sancte Petre, intercede pro peccatis meis, sancte Paule, intercede pro infirmitatibus meis, sancte Andrea, intercede pro piaculis meis, sancte Jacobe, intercede pro malis meis, sancte Joannes, amator Domini, intercede pro miserrimis factis meis, sancte Philippe, intercede pro vanis cogitationibus meis, sancte Bartholomee, intercede pro criminibus meis, sancte Matthaee, pro (1398B)iniquitatibus meis, sancte Thoma, intercede pro delictis meis, sancte Jacobe, intercede pro sceleribus meis, sancte Thadee, intercede pro transgressionibus meis, sancte Simon, intercede pro omnibus vanitatibus meis, sancte Matthia, intercede pro occultis meis. Obsecro vos omnes apostolos Christi, per commemorationem vestram, ut mihi servo vestro misereamini, et me in omni necessitate adjutorio adjuvetis. Rogo novem ordines angelorum, angelos, archangelos, virtutes principatus, potestates, dominationes, thronos, cherubim, et seraphim, ut intercedatis pro me, ut sit mihi propitius Christus Filius Dei vivi, et misericordiam ejus consequi merear hic et in futuro. Obsecro divitias bonitatis tuae, et longanimitatis tuae, et patientiae tuae, Jesu Christe, Fili Dei vivi, Salvator et Redemptor mundi, ut propitius fias mihi peccatori, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Non exstingues linum fumigantem et arundinem quassatam non confringes. Fac me sicut unum de mercenariis tuis, (1398C)ut efficiar a te de servo amicus, et fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Da mihi, Domine, compunctionem cordis et lacrymas, ut defleam diebus ac noctibus omnes dies negligentiae meae cum humilitate et puritate cordis et charitate. Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine. Si iratus fueris, Domine, adversum me, quem adjutorem quaero, aut quis miserebitur infirmitatibus meis? Memento quod Chananaeam et publicanum vocasti ad poenitentiam, et Petrum lacrymantem suscepisti, clementissime Pater, sic et meas orationes suscipe, misericors Deus, et salva me Salvator, mundi, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Item ejusdem.
Salva me, Domine, rex aeternae gloriae, qui solus potes salvare. Da mihi et velle et operari et perficere quae tibi placent et mihi expediunt. Da in perturbatione et tribulatione auxilium, in persecutione solatium, (1398D)et in omni tempore tentationis virtutem. Tribue mihi de praeteritis malis veniam, de praesentibus vitiis emendationem, de futurisque peccatis largiri digneris custodiam. Deus qui praescius es futurorum, qui transacta velut praesentia conspicis, tu, Domine, oculos cordis mei aperire dignare, et acceptabilem tibi fac animam meam, ut semper tuus amor pectus meum inflammet, et per diem tecum sit fabulatio mea, et per noctem visitationem tuam cognoscam: quia dulcia sunt eloquia tua, Domine, in faucibus meis, suscipe spiritum meum in tua perpetua pace. Te invoco, Domine, cui assistunt omnes chori sanctorum, et glorificant cum timore et tremore: noli derelinquere animam meam, ut non dominetur ei quem tu confudisti in desiderio tuo. Te invoco illuminatorem hominum et salvatorem et redemptorem. Clamo ad te, exaudi me, Domine, et solve vincula peccatorum meorum, in quibus constrictus teneor, qui cum Patre, etc.
Item unde supra. (1399A) Domine Deus meus, qui non habes Dominum, sed omnia tuae sunt conditioni subjecta: ne despicias me indignum famulum tuum, sed in numero fidelium servorum tuorum me reputans, ante conspectum gloriae tuae fac gaudere. Tu enim dixisti: Non veni vocare justos, sed peccatores. Et iterum: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Ego te, Domine inspirante, volo converti, imple desiderium meum in bonum, et da praeteritorum veniam delictorum, futurorum custodiam vitiorum, praesentium emendationem criminum, ut vivam. Gradiens ad te pium et immensae pietatis dulcedinem Dominumque perveniam, qui propter genus hominum ad terras descendere dignatus es, et tuum pretiosum sanguinem fundendo, gentes ad baptismi gratiam vocasti, et de errore gentili liberasti. Ego infelix quod in baptismo pollicitus sum nunquam servavi. Poenitet me ergo egisse quod nequiter gessi. Suscipe poenitentis (1399B)lacrymas, miserere, misericors et indulge quod feci, et hoc praesta ne faciam amplius. Tu conspice, Domine, pericula mea in quae subsisto, et quibus malis circumdatus sum, quantisque per meum meritum adversitatibus quatiar. Libera me, salva, protege, et defende me, ut non rideant de me inimici mei, quia tu es Deus meus. Sola spes mea in te solum confido, de nullius hominis solatio spero. Guberna me ut pius pater, ut post tantas talesque procellas saeculi undique saevientes ad portum salutis aeternae, te duce, merear pervenire, et cum aliis quos eripuisti laudare te Dominum meum per infinita saecula saeculorum. Amen.
Oratio ad Patrem. Domine Deus, Pater omnipotens, qui consubstantialem et coaeternum tibi ante omnia ineffabiliter saecula Filium genuisti, qui cum eo atque cum sancto Spiritu tuo ex te eodemque Filio procedente quaecunque existunt visibilia atque invisibilia creasti, te (1399C)adoro, te laudo, teque glorifico. Esto, quaeso, propitius mihi peccatori, et ne despicias me opus manuum tuarum, sed salva, et adjuva me propter nomen sanctum tuum.
Oratio ad personam Filii. Domine, Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui es verus et omnipotens Deus splendor et imago Patris, et vita aeterna, cui una est cum Patre sanctoque Spiritu substantia, aequus honor, eadem gloria, coaeterna majestas, te adoro, te laudo, teque glorifico, ne me, obsecro, perire patiaris, sed salva, et adjuva me gratuito munere tuo, quem dignatus es redimere pretioso sanguine tuo.
Oratio ad personam Spiritus. Domine sancte Spiritus, Deus omnipotens, qui coaequalis, et coaeternus, et consubstantialis Patri Filioque existens, ab eis inenarrabiliter procedis; qui (1399D)super eumdem Dominum Jesum Christum in columbae specie, et super sanctos apostolos in linguis igneis descendisti: te adoro, te laudo, teque glorifico. Depelle a me, quaeso, tenebras totius iniquitatis et perfidiae, et accende in me lumen tuae misericordiae, et ignem sanctissimi ac suavissimi amoris tui.
Oratio ad sanctissimam et individuam Trinitatem. Domine Deus omnipotens, aeterne, ineffabilis, sine fine atque initio, quem unum in Trinitate, et trinum in Unitate confitemur, te solum adoro, te laudo, te glorifico, tibique misericors et clemens gratias refero, qui me exutum nocte perfidiae et erroris, participem fieri tribuisti gratiae tuae; perfice, quaeso, in me, Domine, coeptum in me opus misericordiae tuae, et dona mihi semper cogitare, loqui et agere quae placita sunt tibi, et gratuita me ubique pietate custodiens; fac me indignum et miserum ad tuam pervenire visionem qui es unus.
Oratio ad Dominum Jesum Christum. (1400A) Domine Jesu Christe, rex virginum, integritatis amator, munda cor meum ab omnibus sagittis et insidiis inimici, et exstingue in me omne incendium libidinis. Da veram humilitatem, et tranquillitatem, et patientiam pectori meo. Succende mentem meam tuae charitatis stimulis, ut odio habens omnem viam iniquitatis, possim cunctis diebus vitae meae complacere tibi, qui cum Patre.
Oratio ad sanctam Mariam. Singularis meriti, sola sine exemplo mater et virgo Maria, quam Dominus ita mente et corpore inviolatam custodivit, ut digna existeres ex qua sibi nostrae redemptionis pretium Dei Filius corpus aptaret: obsecro te, misericordissima Domina, per quam totus salvatus est mundus, intercede pro me spurcissimo, et cunctis iniquitatibus foedatissimo, ut qui ex meis iniquitatibus nil aliud dignus sum, quam aeternae damnationis subire supplicium, tuis, Virgo (1400B)splendidissima, salvatus meritis perenne consequar regnum. Per Dominum.
Oratio ad sanctos apostolos. Sanctissimi apostoli Domini mei Jesu Christi, beatissime Petre, Paule, Andrea, Jacobe, Joannes, Thomas, Jacobe, Philippe, Bartholomee, Matthee, Simon, Thadaee, Mathias, Barnabas, Luca, et Marce, cum omnibus discipulis Domini mei Jesu Christi orate pro me, ut abstrahat me Dominus a mundo, sicut abstraxit vos, et donet me sequi vestigia sua vel in extremo agmine vestro.
Oratio ad venerabilem Benedictum. Obsecro te, beatissime Benedicte, dilecte Dei, intercede pro servo tuo . . . et omni sancta hac tua congregatione, et pro universis sub tuo magisterio militantibus, simul et pro omni populo Christiano. Intercede et pro me misero servo tuo, ut purget Dominus cor meum, os meum, et actus meos a cunctis (1400C)vitiis. Tribuat mihi servare cuncta quae praecepit, et custodire sanctae regulae tuae tramitem, quam me servaturum spopondi.
Oratio ad plures confessores. Obsecro vos, beatissimi confessores Christi atque doctores, Cypriane, Basili, Gregori, Athanasi, Eusebi, Ambrosi, Martine, Augustine, Hieronyme, Germane, Leo, Joannes, Isidore, dignemini intercedere pro me peccatore, ut concedat mihi Dominus servare quae docuistis, et in vestro me faciat consortio gratulari.
Oratio sancti Gregorii papae. Dominator Domine Deus omnipotens, qui es Trinitas una Pater in Filio, et Filius in Patre, una cum Spiritu sancto, qui es semper in omnibus, et eras ante omnia, et eris per omnia Deus benedictus in saecula. Amen. Commendo animam meam in manus potentiae tuae, ut custodias eam diebus ac noctibus, (1400D)horis atque momentis; miserere mei Deus angelorum. Custodi me per orationes patriarcharum, per merita prophetarum, per suffragia apostolorum, per victorias martyrum, per fidem confessorum, qui tibi placuerunt ab initio mundi. Oret pro me sanctus Abel, qui primus coronatus est martyrio. Oret pro me sanctus Enoch, qui ambulavit cum Deo, et translatus est a mundo. Oret pro me sanctus Noe, quem Dominus servavit in diluvio propter justitiam. Roget pro me fidelis Abraham, qui primus credidit Deo, cui reputata est fides ad justitiam. Intercedat pro me sanctus Isaac qui fuit justus et obediens patri usque ad mortem, in exemplum Domini mei Jesu Christi, qui oblatus est Patri pro salute mundi. Postulet pro me felix Jacob, qui vidit angelos Dei venientes in auxilium sibi. Oret pro me beatus Moyses, cum qui locutus est Dominus facie ad faciem. Subveniat mihi sanctus David quem elegisti, Domine, secundum cor tuum. Deprecet pro me Elias propheta, (1401A)quem elevasti in curru igneo usque ad coelum. Oret pro me Eliseus propheta, qui suscitavit puerum mortuum post mortem suam. Oret pro me sanctus Isaia, cui mundata sunt labia igne coelesti. Adsit mihi beatus Jeremias, quem sanctificasti, Domine, in utero matris suae. Oret pro me Ezechiel sanctus propheta, qui vidit visiones admirabiles. Precetur pro me electus Daniel ac desiderabilis Dei, qui solvit somnia regis, et interpretatus est, et bis liberatus est de lacu leonum. Subveniant mihi tres pueri, quos liberasti ab igne. Et duodecim prophetae Osee, Joel, Amos, Abdias, Habacuc, Michaeas, Jonas, Nahum, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias, Esdras. Hos omnes invoco in auxilium mihi. Assistant mihi omnes apostoli Domini nostri Jesu Christi Petrus et Paulus, Andreas et Joannes, duo Jacobi, et Bartholomeus, Thomas et Matthaeus, Barnabas et Mathias, et omnes Martyres, et omnes sancti tui, Domine, intercedant pro me. Depelle a me, Domine, concupiscentiam gulae, et da mihi virtutem abstinentiae. (1401B)Fuga a me spiritum fornicationis, et da mihi ardorem castitatis, et exstingue in me cupiditatem, et da mihi voluntariam paupertatem. Cohibe iracundiam meam, et accende in me nimiam animae suavitatem et charitatem Dei et proximi. Subtrahe a me, Domine, saeculi hujus cupiditatem, et da mihi voluntariam paupertatem. Abscinde a me, Domine, tristitiam saeculi, et auge mihi gaudium spiritale. Expelle jactantiam mentis meae, et tribue mihi compunctionem cordis. Minue superbiam meam, et perfice in me humilitatem veram, quia indignus ego sum et infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus, nisi gratia Domini nostri Jesu Christi? quia ego peccator sum et innumerabilia delicta mea, et non sum dignus vocari servus tuus. Suscita in me fletum, mollifica cor meum durum et lapideum, et accende in me ignem timoris et amoris tui, qui sum cinis mortis. Libera animam meam ab omnibus insidiis inimici, et conserva me in tua voluntate. Doce (1401C)me facere voluntatem tuam: quia Deus meus es tu, tibi honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.
Item alia oratio. Christe, parce, et miserere mei, non secundum merita mea, sed secundum magnam misericordiam tuam. Deprecor bonitatem tuam, noli despicere peccatorem, noli me reprobare, sed suscipe me secundum eloquium tuum et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. Miserere mei, Domine, quia peccavi tibi. Da mihi fontem lacrymarum, fons vitae et lux luminis. Concede mihi in praesenti vita veram poenitentiam de peccatis meis, et in bono perseverantiam. Domine, exaudi orationem meam, qui vivis et regnas, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
Item Oratio. Miserator et misericors Deus, qui et barbaros vis salvare, et ad agnitionem veritatis tuae venire, ad te (1401D)confugio fidelium salvatorem. Miserere mihi, quia te plurimum exacerbavi, et inimico consentiens congaudere eum feci, quia in mortem peccati decidi. Tu, Domine, qui et impiis et his qui sunt sine misericordia, miseris et proximis misericordiam impendis, miserere humilitatis meae: apud te enim, Domine, nihil est impossibile. Fac misericordiam figmento tuo, quia benignus et misericors es, qui et corpora hominum in die resurrectionis resuscitaturus es, exaudi me, Domine, quia defecit spiritus meus, et infelix anima mea; tabefactum est etiam corpus meum propter immunditiam, et jam vivere non sum dignus propter iniquitatem meam. Ignosce mihi, Domine, poenitet peccata mea, vivifica me misericordia tua, et tribue mihi cor contritum et humiliatum, quod non despicis. Da fiduciam misericordiae et indulgentiae tuae, ut residuum tempus vitae, quod mihi donaveris, tua mandata custodiam, et a timore tuo nunquam recedam: sed ut devote tibi deserviam, (1402A)et voluntatem tuam sincere perficiam. Parce mihi, quia tuae bonitati confiteor omnia peccata mea coram sanctis angelis tuis, et coram justis hominibus; Domine, miserere mei, ut et alios erudiam, et ad servitium tuum sanctum perducam. Domine, vivifica me, et conforta in voluntate tua, et perseverantiam boni operis tribue mihi, et cautelam necessariam contra omnes insidias inimici, scientiam quoque et fortitudinem ejus tentationibus resistendi. Miserere mei, et exaudi me, Domine Deus meus. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Pro invidia hominum. Libera nos, Domine, a latratu hominum pessimorum, ut detrahentia vomituum eorum coenosa contagia nostram quae a te est non polluant puritatem. Te deprecamur, pius dominator Deus, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Oratio quotidiana. (1402B)Omnipotens sempiterne Deus, te humiliter deprecamur ut non nos permittas perire quia tuae creaturae sumus. Concede nobis spatium vitae vivendi, ut ante diem exitus nostri per veram poenitentiam tibi placere mereamur. Per Dominum
Confessio et oratio sancti Augustini de libris confessionum ejus. O Domine Jesu, qui omnibus te puro corde quaerentibus misereris, quantum spatiatus sum in mea memoria quaerens te: et quia nemo alicubi te invenit, nisi miseratione tua demonstrante in memoria sua. Nam ex quo te puro corde didici non sum oblitus tui. Ubi enim inveni veritatem, ibi te inveni Dominum meum. Itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te invenio cum reminiscor tui, et delector in te. Hae sunt enim sanctae deliciae meae, quas dedisti in misericordia tua, respiciens paupertatem meam. Tu enim dedisti hanc dignationem in memoriam meam, ut maneas in ea. Ubi ergo te inveni, (1402C)ut discerem te, nisi in te etiam supra me, quia es ubique plenus atque perfectus Deus meus. Et quisquis te puro corde quaesierit, misericordia tua inseres te in memoriam quaerenti te: ut ibi inveniat te. Tu enim solus es veritas, et ubique praesides, omnibusque consulentibus te simul respondes omnibus, etiam diversa consulentibus liquide tu respondes: sed non liquide omnes tuam responsionem audiunt. Optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse carnaliter voluerit, sed potius hoc velle quod a te audierit. Heu mihi misero! quod tam sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova! Tu enim sancta gratia tua me vocasti, et rupisti surditatem meam, illuminasti cor meum, fugasti caecitatem meam. Dedisti enim mihi sensum purum ut cognoscerem te: dedisti et amorem ut diligerem te, dedisti et voluntatem ut exardescerem in sanctam pacem tuam. Cum enim sancta tibi inhaesero voluntate, nullus mihi nocebit dolor (1402D)et labor; sed viva erit vita mea tota plena gratia tua, quoniam quem tu imples sublevas eum: cum enim tui plenus non sum, oneri mihi sum. Contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis moeroribus, et ex qua parte stet victoria nescio. Contendunt moerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi, Domine, miserere mei! Hei mihi! Ecce vulnera mea non abscondo: medicus enim tu es, ego aeger sum; tu misericors es, ego vero miser. Nam quid tentatio est vita humana super terram? Et tota spes mea non nisi in magna valde misericordia tua? Da, Domine, nobis et velle et posse perficere quod jubes, et jube quod vis. Imperas nobis continentiam, sed nemo potest esse continens nisi tuo dono. Et hoc ipsum est sapientia scire cujus hoc donum est. Per continentiam quippe colligimur in membra corporis tui, et redigimur in unum a quo in multa defluximus. Minus enim te amat quam debeat, qui tecum aliquid amat. O amor, qui semper (1403A)ardes, et nunquam exstingueris! Tu es charitas vera, tu es charitas pura. Deus meus, exstingue in me omnem concupiscentiam malam, et accende in me suavissimam charitatem. Continentiam jubes, tu misericors Deus, da quod jubes. Jubes certe ut contineam a concupiscentia oculorum, et ambitione saeculi istius: sed adhuc vivunt in memoria mea talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit, et occursantur mihi. Nunquid non potest manus tua, Deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae, atque abundantiore gratia tua lascivos motus etiam mei operis exstinguere. Auge in me, Domine, auge magis magisque in me munera tua, ut anima mea in me sequatur te. Qui cum Patre et Spiritu sancto unus es Deus, unus es Dominus, vivens et dominans per omnia, et super omnia in saecula saeculorum. Amen.
Item oratio ejusdem contra illusiones somnii. Domine Jesu Christe, miserere mei, et cohibe in (1403B)me omnis iniquae concupiscentiae motum; ita ut neque in somnis sit mihi rebellis; ut non me compellat corruptelarum turpitudines perpetrare, quae per imagines animales me usque ad carnis fluxum in somnis conantur seducere. Sed nec consentiat quidem animus malignae suasioni. Nam ut nihil tale vel tantulum libeat quantulum possit nutu cohiberi, etiam in casto dormientis affectu non magnum est agere tibi omnipotenti Deo, qui vales facere supra quam petimus aut intelligimus: nunc tamen quid adhuc sum in hoc genere mali mei dixi tibi bono Domino meo, exsultans cum tremore in eo quod donasti mihi, et lugens in eo quod adhuc imperfectus sum, sperans perfecturum te in me misericordias tuas, usque ad plenariam pacem quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorta fuerit mora in victoria. Praesta hoc et fac, omnipotens Deus, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Item oratio contra gulae vitium. (1403C) Omnipotens mitissime Deus, tua gratia inspirante, et tua misericordia auxiliante, malignis tentationibus quotidie conor resistere, et invoco super me auxilium gratiae tuae, et ad te refero aestum animi mei, quia consilium mihi de hac re non est aliunde, nisi a te Deus meus misericordia mea. Audio denique jubentem vocem tuam, non graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Ebrietatem, rogo, misericors, ut longe facias a me. Miserere ne decipiat me. Crapula autem nonnunquam subripit servo tuo; miserere, ut avertas eam a me. Nemo enim potest esse continens, nisi tu des. Multa bona nobis orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut postea hoc cognosceremus a te accepimus, audivi aliam vocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas, et avertere a voluntate tua. Audivi et illam ex munere tuo quam multum amavi: Neque si manducaverimus abundabimus, (1403D)neque si (non) manducaverimus deficimus. Hoc ita intelligitur: Nec esca me copiosum faciet, nec esuries aerumnosum, quia anima de jejunio reficitur. Audivi et alteram: Ego enim dedici in quibus sum sufficiens esse. Scio et abundare, scio penuriam pati, omnia possum in eo qui me confortat. Christus Deus misericors conforta me, da velle, et posse quod jubes, jube quod vis: unde apparet, sancte Deus meus, te dare cum fit quod imperas fieri. Eripe me, piissime Deus, ab omni tentatione et ab omni malitia, et qui est, Domine, qui non rapitur extra metus necessitatis? Nam quisquis ille est, misericordia tua magnus est: dignum est ut magnificet nomen tuum. Ego autem non sum, quia peccator homo sum, sed tamen magnifico semper nomen tuum, qui interpellat te pro peccatis meis, Pater sancte Christe, qui vicisti saeculum numera me vel inter firma membra corporis tui, quia imperfectum meum viderunt oculi tui. Justi autem tui omnes in libro tuo scribentur (1404A)per te datorem bonorum omnium, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas unus Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
De oratione quotidiana. Deus in adjutorium meum intende, Domine, ad adjuvandum me festina. Tribus vicibus cum Gloria. Domine Jesu Christe Fili Dei vivi, in nomine tuo levabo manus meas. Deus omnipotens, adjuvare mihi digneris, et scientiam, et intellectum, et voluntatem bonam una cum fide catholica dona mihi in servitium tuum. Domine, tu es qui venisti salvare peccatores, salva nos. Deus, quomodo vis sicut tibi placet. Domine Deus clementissime, auxiliare mihi digneris. Tu enim scis quod nobis oportet.
Incipit confessio. Deus inaestimabilis misericordiae, Deus immensae pietatis, Deus conditor et reparator humani generis, qui confitentium tibi corda purificas, et accusantes (1404B)se ante conspectum divinae clementiae tuae, ab omni vinculo iniquitatis absolvis; virtutem tuam totis exoro gemitibus ut secundum multitudinem miserationum tuarum de omnibus peccatis meis, de quibus me accusat conscientia, puram mihi concedas coram te agere confessionem, veramque ex his omnibus et condignam mihi tribuas poenitentiam, quaecunque peccavi in cogitationibus pessimis, in meditationibus pravis, in consensu malo, in consilio iniquo, in concupiscentia, atque delectatione immunda, in verbis otiosis, in factis malitiosis, in visu, in auditu, in gustu, in odoratu, et tactu. Tu enim, misericors Deus, ad operandam mihi animae meae salutem membra singula humanis usibus apta dedisti: sed ego miserrimus omnium et peccator te, aeternae salutis auctorem, contempsi, et aeterna mihi inimico incendia praeparanti suadente concessi. Lapsus sum in peccatis, corrui in delictis, in membris singulis naturae modum cessi, et impiissime pravis et perversis (1404C)laboribus obnoxium me feci. Pedes mei ad currendum in malum sequendo libidinem supra modum veloces fuerunt, et in obedientia mandatorum tuorum imbecilles, crura mea ad me sustinendum in malum fortia, genua mea ad fornicationem potius quam ad adorationem libenter flexi, in femoribus, et in genitalibus meis supra modum, in omnibus me immunditiis contaminare non metui, et reum me omni ora peregi. Venter meus, et viscera omnia crapula sunt jugiter et ebrietate distenta. In renibus et lumbis illusione diabolica ac flamma libidinis turpissimo ardeo desiderio. Latera enim mea luxuriam malitiae non formidant perpetrare. Dorsum meum ad iniqua roboravi opera, et collum meum in carnali erexi superbia; humera mea ad portanda nequitiae onera subdidi, et brachia illecebrosis jugiter amplexibus praebui. Manus meae plenae sunt sanguine, omnibusque sordibus sunt pollutae, promptae ad omne opus pravum, pigrae ad aliquod (1404D)operandum bonum. Os meum nefario pollutum est osculo, et iniqua est concupiscentia maculatum, verbisque luxuriosis ac rabulis otiosis superabundanter me, et mendacio coinquinavit. Gulae semper et ebrietati deditus carnalibus nunquam desideriis satiatus: sed et lingua mea detractione est et omni fallacia profanata, guttur meum insatiabili semper ardet ingluvia, aures meae dolosis aptae sunt loquelis, promptae ad omne malum, surdae ad omne bonum. In naribus namque saepius iniquis delectatus sum odoribus etiam putredinem delictorum minime horrui. Quid igitur dicam de oculis qui multis me criminibus fecerunt obnoxium, omnemque sensum cordis mei averterunt, quibus in omni consensi libidine, qui et me quamvis raro in sanctuario tuo, te Domine, adorantem intuitu perverterunt iniquo, omnemque motum corporis mei ad immunda pertraxerunt desideria? Caputve meum omnibus supereminens membris raro unquam, Domine, ad te (1405A)creatorem meum inclinavi: sed etiam caeteris membris in omni malitia consentaneum feci. Cor meum plenum dolo, et nequitia nunquam pura purgavi poenitentia; saepeque diabolica pollui illusione; nec nunquam satis vera ablui confessione. Non enim haec narrans tuam, Domine, in me blasphemo creaturam, sed meam a te, piissime Deus, exposco medicinam, qui etiam in omnibus membris meis me reum intelligo super mensuram, quia ut astra coeli atque arena maris mea ita innumerabilia esse cognosco delicta. Insuper etiam ita tristitia, accedia, jactantia, avaritia, atque desidia, omnibusque octo principalibus vitiis obnoxium me esse profiteor: sed tu, Domine, occultorum cognitor, qui dixisti poenitentiam te malle peccatorum quam mortem, tibi omnia cordis mei revelo arcana; respice in me et miserere mei; fontemque lacrymarum, et remissionem omnium peccatorum intima mihi cordis confessione tribue poscenti. Renova, innova in me, piissime Pater, quidquid (1405B)actione, quod verbo, quod ipsa denique cogitatione, diabolica fraude vitiatum est, et unitati corporis Ecclesiae membrum tuae redemptionis adnecte, et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia ad sacramentum tuae reconciliationis admitte. Per Jesum Christum unigenitum Filium tuum Dominum et Salvatorem nostrum, qui tecum una cum sancto Spiritu unus es Deus, unus es Dominus, per immortalia regnans saecula saeculorum. Amen.
Item oratio. Deus justorum gloria, et misericordia peccatorum, qui dixisti: Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat: suscipe me, piissime Pater, poenitentem famulum tuum, quia tibi confiteor omnia delicta et peccata mea, quaecunque peccavi coram te, et coram sanctis angelis tuis, in cogitatione, in verbo, et opere, in omnibus simul vitiis et peccatis, sive in superbia et elatione, unde me gravissime reor esse pollutum, et in omnibus peccatis (1405C)quae nascuntur ex ea, in inobedientia, in praesumptione iniqua, atque in pertinacia et contentione, vel etiam in arrogantia et obstinatione, sive in gula, in qua me super mensuram occupatum aestimo, et in universis vitiis quae generantur ex ea, in inhonesta laetitia, in scurrilitate et risu, in vaniloquio, in immunditia simul cordis et corporis, in instabilitate mentis, in libidine et ebrietate, in comessatione non modica, in fornicatione quoque multis modis me pollutum esse sentio, et in cunctis sceleribus quae pullulantur ex ea, in caecitate mentis, in visu malo et noxio, in auditu vano ac turpi, in gustu immoderato, in odoratu scelesto, in tactu nequissimo, in consensu delectationis malignae, in immenso amore propriae voluntatis, in periculo vitae, in lascivia et petulantia, in incontinentia mali desiderii, consilio iniquitatis, in odio mandatorum tuorum, et in negligentia atque in inconsideratione vitae futurae, in avaritia quoque superabundanter me reor esse demersum, (1405D)et in tota serie criminum quae procedunt ex ea, in invidia et dolo, in furto et rapina, in perjurio atque mendacio, nec non et falso testimonio, in inquietudine mentis, in injusto judicio vel fraude, in veritatis contemptu, in oblivione beatitudinis sempiternae, et in obduratione mortis. Deinde in ira et in iracundia nimium me esse arbitror depravatum, et in omnibus delictis ejus radice surgentibus, in tumore mentis, in rixa et dissentione, in contumelia, in injurgandi vel ulciscendi amore, in odio, in impatientia, in maledictionibus et blasphemiis, in indignatione iniqua, in recordatione injuriae meae, in acedia etiam immensa timeo me nimium obnoxium esse, et in omni labe facinorum ex ejus fomite prorumpensium, in somnolentia et boni operis pigritia, in inconstantia, in pervagatione mentis, in trepidatione laborandi, in taedio cordis, in moratione atque delectatione, in tristitia injusta ab antiquo in me hoste commissa, et in ejus semine nequissimo valde timeo (1406A)me obvolutum, in malignitate animi, in asperitate linguae, in amaritudine verborum, in rancore animi, in pusillanimitate, in cenodoxia namque vitio et in omnibus malis quae prodeunt ex ea valde me depravatum esse arbitror, in jactantia, in arrogantia, in indignatione proximorum, in discordia, et hypocrisi, et innumeris peccatis. Insuper etiam multis in afflictione et in angustia constitutis per gratiam tuam subvenire potui, multosque de tribulatione et angustia liberare, sed meis peccatis tardantibus minus hoc egi, quam debui, et saepe sciens malum persilui et bonum loqui neglexi: unde nunc reum me esse gravissime sentio, meque reum esse confiteor; sed tu, Domine, qui omnia nosti etiam antequam fiant, tibi patefaciam omnia facinora cordis mei, tuam misericordiam humiliter invoco, ut omnia quaecunque peccavi coram te, et de quibuscunque mea me accusat conscientia, seu quae confessus, seu quae per negligentiam vel oblivionem detegi in cogitatu, in (1406B)verbo et opere, vel in negligentia mea, haec omnia oblivioni in perpetuum tradas. Tu, Deus infinitae misericordiae, qui omnibus invocantibus te in veritate subvenire soles, te supplici mente deposco, ut ex his omnibus mihi in hujus vitae spatio compunctionem saluberrimam ex intimo corde, veramque poenitentiam, confessionem puram, emendationemque per omnia dignam, uberem etiam lacrymarum fontem quo defleam mala quae commiseram largire digneris. Nam si qua sunt de supra nominatis, quibus non sum pollutus, tuae est, Domine, pietatis defensio, malum vero semper a me factum scio, ab incautione mea vel etiam ignorantia. Tuum tamen, Domine, plasma sum, meque sacratissimo et pretiosissimo sanguine tuo redemisti. Miserere mihi et gemitum fructiferum tribue, ne iterum lugenda committam. Tu, Domine piissime, omnium largitor bonorum, tribue mihi contra spiritum superbiae humilitatem veram, per quam universa mala superbiae valeam vincere; contra gulam et concupiscentiam (1406C)malam continentiam dignam; et contra immunditiam fornicationis cordis et corporis castitatem, et totius pravae delectationis mortificationem, jejunii vel orationis instantiam, atque vigiliarum consuetudinem sanctam: ita ut omnia valeam tentamenta diaboli per misericordiam gratiae tuae superare; contra avaritiam tibi placitam largitatem, vires et scientiam superandi omnia quae nascuntur ex ea; contra irae impetum patientiam, temperantiam animi: ita ut omnia quae prodeunt ex ea exstinguantur in me; contra acediam boni operis, perseverantiam et studium sancti certaminis ad implendam in omnibus voluntatem tuam quantum tuae sit donum pietatis in me; contra tristitiam gaudium mihi, Domine, tribue spiritalem, per quod omnia vitiorum mala penitus evellantur; contraque vanam gloriam plenissimam fidem, spem firmam, et charitatem perfectam, ut te toto corde, tota mente tota etiam merear virtute diligere, hic quoque omnium peccatorum remissionem (1406D)pleniter percipere, et in futuro aeternam laetitiam possidere quod ipse nobis praesta, Filius Dei manens et regnans cum Patre et Spiritu sancto, unus Deus in trinitate et in unitate perfecta in saecula saeculorum. Amen.
Oratio quam dicit sacerdos super poenitentem. Deus clementiae, Deus misericordiae, Deus indulgentiae, propitiare dignare supplicationibus nostris, et clementer suscipe famulum tuum poenitentem, atque per tuorum omnium sanctorum intercessiones. et merita, cordis compunctionem illi sanctam largire et poenitentiam veram, puramque confessionem de omnibus peccatis suis praeteritis, praesentibus atque futuris, locumque satisfactionis et spatium emendandi, fontem quoque uberem lacrymarum digne deflere suorum cumulum delictorum, cautionemque necessariam, ne iterum lugenda committat. Dimitte ei, Domine, facinora, dimitte peccata omnia (1407A)in cogitatu, in verbo simul et opere, eumque deinceps in semitis justitiae, et in tuae voluntatis opere perfecte corrobora atque conserva, ut inter tuos fideles ministros in custodia mandatorum tuorum fidelis omnino permaneat, hic remissionem veram percipiat, et in futuro vitam aeternam possideat, per te, Christe Jesu, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Confessio pura. Truhtin dir uvir duih oigihlik allero minero suntiono enti missatatio. Alles desihio missa sparh eddo missateta eddo missadahta uvosto enti uvercho enti Kidancho desihkihukkiu eddoni gahukkiu Desib uvizzanto hiteta eddo un uvizzanto notak eddo un notak slaffanti eddo uvachenti mein suartio entilugino. Hyridono enti un rehteeufizur heiti huorono souvieloihsio ssiteta enti un rehtero firinlustio inmuose io tranche enti in un recheteno slafe daztumir truh tin hinist enti hinad hauverdos (1407B)farge pan dazih foradinem uagom uns hamentisi enti dazisi in deser uveralti minero missatatio hrivum enti haum sharabapen muozzi solih hosodino miltidasim alles uvaltantio truhtin. Te, Domine, pius dominator, et misericors Deus, supplices trementesque deprecamur, ut per misericordiam tuam actiones nostras tua gratia illuminare digneris, et adjuvando in bonum finem perducere qui regnas Deus in Trinitate. Per omnia saecula saeculorum. Amen.
Item alia confessio. Domine sancte, Pater omnipotens, et misericors Deus, qui dixisti poenitentiam te malle peccatorum quam mortem, te supplices deprecamur, ut sancta gratia tua corda nostra illuminare digneris, et compunctionem nobis largiri saluberrimam, qua possimus, et nosmetipsos et peccata nostra humiliter agnoscere, et deflere salubriter, omniumque delictorum et peccatorum nostrorum de quibuscunque (1407C)nostra non accusat conscientia, puriter coram te et coram sanctis angelis tuis confessionem agere, et fructum dignum poenitentiae exercere, sicut tibi, Domine, confiteamur omnia peccata nostra capitalia atque minuta, de omni superbia et vana gloria atque jactantia, de sacrilegio et homicidio, si ullo modo polluti simus, de fornicatione et adulterio, de omnique libidine quocunque modo maculati sumus, de omni avaritia et concupiscentia mala, de omni gula et ebrietate, de odio et invidia, de ira et omni perturbatione animi, de mendacio et falso testimonio, de multiloquio, detractione, et de omni otioso sermone, atque perjurio, de fraude et furto sive rapina, de maledictione sive adulatione iniqua atque de indiscreto silentio, si pauperes clamantes exasperavimus, et eorum curam negleximus, quod infirmos et in vinculis constitutos non visitavimus, quod ad orationem sanctam pigriores et tardiores quam oportuit fuimus, quod ad ecclesiam tardius venimus, quod (1407D)aliis jejunantibus nos nostram gulam non constrinximus. De somno atque acedia, de omni torpore et otio, sive de zelo iniquo, de omnibus simul vitiis et negligentiis nostris, sive in cogitatu, sive in loquela, sive in opere malo, quocunque modo peccavimus, scienter, aut ignoranter, voluntarie vel inviti, dormiendo sive vigilando, tu clementissime Pater, de omnibus peccatis et negligentiis nostris de omnique incuria nostra, veram et fructuosam nos poenitentiam tribue ante diem exitus nostri, et emendationem condignam atque necessariam bonis operibus exercere, ut per merita et intercessiones sanctorum et omnium perfectorum tuorum veram indulgentiam mereamur te largiente Domino atque auxiliante qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Confessio inter missarum solemnia recitanda. Suscipe confessionem meam, unica spes salutis (1408A)meae, Domine Deus meus, gula, ebrietate, fornicatione, libidine, tristitia, acedia, somnolentia, negligentia, ira, cupiditate, invidia, malitia, odio, detractione, perjurio, falsitate, mendacio, vana gloria, levitate, ac superbia perditus sum, et omnino cogitatione, locutione, actione, atque omnibus sensibus exstinctis, qui justificas impios et vivificas mortuos, justifica me, et resuscita me, Domine Deus meus, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Oratio a eucharistiae perceptione. Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu sancto per mortem tuam mundum vivificasti, libera me per hoc sacrum corpus et sanguinem tuum a cunctis iniquitatibus et universis malis, et fac me tuis obedire praeceptis, et a te nunquam in perpetuum digneris separari.
Oratio ante altare. (1408B)Deus propitius esto mihi peccatori, quia tu es immortalis et sine peccato. Tu solus, Domine Deus meus, tu es benedictus, qui benedicis omnia; tu es sanctus qui sanctificas, Domine Deus meus, indulge mihi indigno famulo tuo peccatori, quia peccator sum et indignus, quia praesumo ad sanctum altare tuum invocare te; quia peccavi coram te et coram angelis tuis; sed tribue mihi indulgentiam delictorum meorum, et confirma me in sancta Ecclesia tua, in fide orthodoxorum, et doce me facere voluntatem tuam omnibus diebus vitae meae. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Oratio sancti Ambrosii ante missam. Ante conspectum divinae majestatis tuae reus assisto, qui invocare nomen sanctum tuum praesumo; miserere mihi, Domine, homini peccatori; ignosce indigno sacerdoti per cujus manus haec oblatio videtur offerri. Parce peccatorum labe prae caeteris capitalium polluto, et non intres in judicio cum servo tuo, (1408C)quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, scilicet vitiis ac voluptatibus carnis aggravati. Recordare, Domine, quod caro sumus, in tuo conspectu etiam coeli non sunt mundi, quanto magis nos homines terreni, immundi sicut pannus menstruatae. Indigni sumus, Jesu Christe, ut simus viventes, sed tu qui non vis mortem peccatoris, da nobis veniam in carne constitutis, ut per poenitentiae labores vita aeterna perfruamur in coelis per te, Jesu Christe, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Item oratio ejusdem. Ignosce, Domine, quod dum rogare compellor, dum per immunda labia mea nomen sanctum tuum assumo, et immundorum actuum secreta confiteor, non habeo apud te verba sine crimine. Tu enim conscientiae meae vulnera, tu cognitionum mearum occulta nosti, et immunditias meas tu solus agnoscis. Miserere mihi, Domine, ignosce mysterii tui secreta (1408D)tractanti, nec indignum misericordiae tuae judices, quem pro aliis rogare permittis, et in quo testimonium boni operis non agnoscis, officium saltem dispensationis creditae non recuses, Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.
Ad orationes speciales faciendas. Miserere, Domine; miserere, Christe; tu misericordia mea, miserere mihi. Miserere, Domine; miserere, Christe, et credam in te. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut cognoscam te. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut diligam te. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut anima mea vivat in te. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut caro mea exsultet in te. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut vita mea perficiatur in te. Miserere, Domine; miserere, Christe, Salvator, salus mea, fortitudo mea. Miserere, Spiritus paracletus, consolatio mea, (1409A)illuminatio mea. Miserere, Domine Deus, Trinitas et Unitas. Te laudo, te adoro, te confiteor, pax mea, spes mea, lux mea, pulchritudo mea, beatitudo mea: tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, semper ubique in saecula sempiterna. Miserere, Domine; miserere, Christe, tu misericordia mea: miserere mihi; miserere, Domine; miserere, Christe, ut bene rogem te. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut dignum me facias exaudiri. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut exaudias me. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut sanctam voluntatem tuam doceas me. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut in charitate tua enutrias me. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut Spiritu sancto tuo illumines me. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut credam in te. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut cognoscam te. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut diligam te. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut sperem in te. Miserere, Domine; miserere, Christe, (1409B)ut a morte perpetua eripias me. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut de omnibus peccatis meis veram poenitentiam tribuas mihi. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut remissionem omnium peccatorum tribuas mihi. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut ab omni tribulatione eripias me. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut ab omni immunditia cordis et corporis liberes me. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut fomitem libidinis exstinguas in me. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut ab insidiis diaboli liberes me. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut ab immunda cogitatione liberes me. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut ab omni malo liberes me. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut anima mea vivat in te. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut caro mea exsultet in te. Miserere, Domine; miserere, Christe, ut vita mea perficiatur in te. Miserere, Domine, Deus, Pater, gloria mea, anima mea. Miserere, Christe, Salvator, salus mea, fortitudo mea. Miserere, (1409C)Spiritus paracletus, consolatio mea, illuminatio mea. Miserere, Domine, Deus, Trinitas et Unitas. Te laudo, te adoro, te confiteor, pax mea, spes mea, laus mea, lux mea, pulchritudo mea, beatitudo mea. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, semper ubique in sempiterna saecula
Ad laudem Dei oratio pura. Adesto, lumen verum, Pater, omnipotens Deus. Adesto, lumen de lumine, Verbum et Filius Dei, Deus omnipotens. Adesto, sancte Spiritus, Patris et Filii concordia, Deus omnipotens. Adesto, Deus vivus, omnipotens, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Doce fidem, excita spem, infunde charitatem. Velle mihi adjacet, sed hoc non a me, sed a te, mundum et terras linquere, et coelum petere, sed imbecilla pluma est velle sine subsidio tuo. Da fidei pennas, ut volem sursum ad te. Nunc fidem in te, per te, de te. Confiteor te unum in substantia, Trinitatem (1409D)in personis. Confiteor et tres unum et unum tres. Confiteor, Pater et Filius, et Spiritus sanctus, o beata Trinitas. Deus, Dominus, Paracletus, o beata Trinitas. Charitas, gratia, communicatio, o beata Trinitas. Charitas Deus est, gratia Christus, communicatio Spiritus sanctus; o beata Trinitas. Genitor, genitus, regenerans, o beata Trinitas. Verum lumen ex lumine, vera illuminatio, o beata Trinitas. Invisibilis, invisibiliter, visibilis, invisibiliter, invisibilis visibiliter, o beata Trinitas. Fons, flumen, irrigatio, o beata Trinitas. Ab uno omnia, per unum omnia, in uno omnia, o beata Trinitas. A quo, per quem, in quo omnia, o beata Trinitas. Vivens vita, vita a vivente, vivificator viventium, o beata Trinitas. Unus a se, unus ab uno, unus ab ambobus, o beata Trinitas. On a se, on ab altero, on ab utroque, o beata Trinitas. Omne autem on semper in tribus, et omne on aequaliter in singulis, o beata Trinitas. Verax Pater, veritas Filius, veritas Spiritus, o beata (1410A)Trinitas. Una igitur Pater, λόγος, Paracletus, quae substantia est, o beata Trinitas. Una essentia, una virtus, una bonitas, o beata Trinitas. Deus beatitudo, in quo, et a quo, et per quem beata sunt quaecunque beata sunt omnia, o beata Trinitas. Deus vera et summa vita, in quo, et a quo, et per quem vivunt quaecunque vere summeque vivunt omnia, o beata Trinitas. Deus bonum et pulchrum, in quo, et a quo, et per quem bona et pulchra sunt quaecunque bona et pulchra sunt omnia, o beata Trinitas. Deus cui nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit, o beata Trinitas. Deus qui petere jubes, et invenire facis, et pulsantibus aperis, o beata Trinitas. Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil, o beata Trinitas. Te invocamus, te adoramus, te laudamus, o beata Trinitas. Exaudi, exaudi, exaudi, o beata Trinitas. Spes nostra, salus nostra, honor noster, o beata Trinitas. Auge in nobis fidem, auge spem, auge charitatem, o beata Trinitas. Libera nos, (1410B)salva nos, justifica nos, o beata Trinitas. Miserere, Domine, quia misericordia tua liberavit nos, o beata Trinitas. Miserere, Domine, quia misericordia tua credimus in te, o beata Trinitas. Miserere, Domine, quia misericordia tua cognovimus te, o beata Trinitas. Miserere, Domine, quia misericordia tua speramus in te, o beata Trinitas. Miserere, Domine, quia misericordia tua amamus te, o beata Trinitas. Te adoramus cuncti unum Dominum, Patrem, et Filium, sanctumque Spiritum, o beata Trinitas. Da peccatis veniam, praesta aeternam vitam, dona pacem et gloriam, o beata Trinitas. O beata, et benedicta, et gloriosa Trinitas, Pater, Filius, et Spiritus sanctus! O beata Trinitas! O beata, benedicta, gloriosa Unitas, Pater, Filius, Spiritus sanctus! O beata Trinitas! O vera, summa, sempiterna Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus! O vera, summa, sempiterna Unitas Pater, Filius, Spiritus sanctus! Miserere nobis, miserere nobis; miserere nobis, o beata Trinitas. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum (1410C)actio in saecula sempiterna, o beata Trinitas. Quando cogitatione vanae gloriae vel superbiae te impugnant, perscrutare te ipsum, si omnia mandata Dei servasti, si inimicos diligas, si gaudes in gloria inimici tui, si contristaris in dejectione ejus, si apud te habes quoniam servus inutilis, et omnibus hominibus plus peccator; et iterum ex cubile tuo proprio mane consurgens antequam in opus aliquod occuparis, dic quod omnes homines ingrediuntur in regnum Dei propter justitias suas, ego autem solus propter peccata mea timeo me poenas haereditare perpetuas, nisi miseratio tua subvenerit mihi. Peccavi, Domine, miserere mei, et ne permittas me perire facturam tuam, sed respice in me, atque a peccatis meis faciem tuam averte, et omnes iniquitates meas dele, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
De octo vitiis principalibus, quorum nomina haec sunt: (1410D)Superbia, gula, fornicatio, avaritia, ira, acedia, tristitia, cenodoxia, id est vana gloria. De superbia nascitur omnis inobedientia, omnis praesumptio, omnis pertinacia, contentiones, haereses, arrogantia. De gula nascitur inepta laetitia, scurrilitas, levitas. vaniloquium, immunditia corporis, instabilitas mentis, ebrietas, libido. De fornicatione nascitur caecitas mentis, inconstantia oculorum, amor immoderatus, periculum vitae, lascivia vitae, petulantia et omnis incontinentia, odium mandatorum Dei, mentis enervatio, injustae cupiditates, negligentia vitae futurae. De avaritia nascitur invidia, furta, latrocinia, homicidia, mendacia, perjuria, rapina, violentia, inquietudo, injusta judicia, contemptus veritatis, futurae beatitudinis oblivio, obduratio cordis. De ira pullulat tumor mentis reae, contumeliae, clamor, indignatio, praesumptio, blasphemia, sanguinis effusio, homicidia, ulciscendi cupiditas, injuriarum memoria. De acedia nascitur somnolentia, pigritia operis boni, (1411A)instabilitas loci, pervagatio de loco in locum, trepiditas, laborandi taedium, cordis murmuratio, et inaniloquia. De tristitia nascitur malitia, rancor animi, pusillanimitas, amaritudo, desperatio. De cenodoxia, id est vana gloria, inde jactantia, arrogantia, indignatio, discordia, inanis gloriae cupido, et hypocrisis, id est simulatio boni operis. Per haec ista omnia mala Domino auxiliante vinci possunt leviter primo superbia per humilitatem, gula per abstinentiam, fornicatio per castitatem, avaritia per sapientiam, ira per patientiam, acedia per instantiam boni operis, tristitia mala per laetitiam spiritualem, vana gloria per charitatem Dei.
Oratio contra vitia. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, misericordiam tuam ex intimo corde deposcimus, ut per orationes et merita omnium sanctorum tuorum tribuas nobis conscientiam puram, terram despicere, (1411B)et coelum aspicere, peccata odire, justitiam diligere. Aufer a nobis sollicitudinem saecularem, et dona nobis tuum sanctum perfecte timorem. Depelle a nobis appetitum gulae, et da virtutem abstinentiae. Fuga a nobis spiritum fornicationis, et infunde ardorem sanctissimae castitatis. Exstingue in nobis omnem concupiscentiam malam, et tribue voluntariam paupertatem. Cohibe a nobis iracundiam, et accende in nobis suavissimam Dei et proximi charitatem. Expelle a nobis jactantiam atque vanam gloriam, et tribue nobis compunctionem saluberrimam. Depone a nobis superbiam, et perfice in nobis humilitatem veram. Disperge a nobis misericors Deus omnes pariter divitias vitiorum, et tribue nobis tuorum custodiam mandatorum. Contra impatientiam infunde patientiam justam, contra odium et invidiam charitatem fraternam, contra detractionem vel murmurationem tuam semper sanctissimam laudem, contraque simul omnia vitia benedictionis gratiam. Suscita in nobis fontem uberem lacrymarum, et cor (1411C)durum mollifica per poenitentiam veram, et omnia quaecunque in nobis bona perpetuam gratiam opereris ad tuam per omnia gloriam deputare, et nos semper peccatores esse cognoscere, nec tamen a tua laude vel opere aliquando cessare, sed perseveranti fine tuam semper perficere voluntatem. Per.
Item preces. De charitate. Diligam te, Domine, fortitudo mea. De laude Dei. Benedicam Dominum in omni tempore. De fide. Domine, auge nobis fidem. De spe. Exaudi nos, Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae. De custodia Dei. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me. De conversione. Domine, dimitte me ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero. De fortitudine. Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. De gratia Dei. Misericordia tua (1411D)praeveniet me, et misericordia tua subsequetur me. De extremo die. Quoniam tu es protector meus, Domine, in manus tuas commendo spiritum meum. Item. Erue, Domine, a framea animam meam, et de manu canis unicam meam. Item. O Domine, libera animam, misericors Dominus, et justus, et Deus noster miseretur. De visione Dei. Unam petii a Domino hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Item. Ut videam voluntatem Domini, et visitem templum ejus. Item. Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. De fide. Confiteor me credere Dominum Patrem, qui creavit omnia; et Dominum Filium, qui ab eo genitus est ante saecula; et Dominum Spiritum sanctum ab ambobus procedentem, id est sanctam Trinitatem, unum verum naturaliter Dominum, non tres Deos, sed tres personas in una substantia et divinitate ac majestate sine initio semper esse, eumdemque Filium, qui semper cum Patre (1412A)fuit confiteor, cooperante Spiritu sancto natum ex Maria virgine, verum Deum, et verum hominem in duabus naturis, divina videlicet et humana, sed in una persona, carne passum, mortuum, sepultum, descendisse ad inferos non corpore, sed anima, non amissa divinitate, et tertia die resurrexisse in eadem carne qua mortuus est, et ascendisse in coelum, et iterum venturum cum gloria et judicaturum, et redditurum unicuique secundum opera sua. Fateor me credere sanctam Ecclesiam catholicam, et remissionem peccatorum sive per baptisma, sive per poenitentiam, et resurrecturum in eadem carne qua nunc vivo in vitam aeternam. Haec est fides vera, quae paucis verbis fidelibus nota est, ut credendo subjugati recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intelligant, vitam aeternam habeant.
Commemoratio de ordine quotidianae orationis. (1412B)Hoc, venerabilis Pater, primum verbum de ore vestro procedat, de somno surgentes, Domine, labia mea aperies, et reliqua. Deinde: Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum; intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo; Domine, mane exaudies vocem meam, mane astabo tibi et videbo te, Domine. Postea: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus rex coelestis, Deus Pater omnipotens, Domine Fili unigenite Jesu Christe, Domine, Deus, agnus Dei, Filius Patris; qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram: qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis: quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus altissimus, Jesu Christe, cum sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen. Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire. Et tunc: Deus in adjutorium meum intende, Domine, ad adjuvandum (1412C)me festina: Tribus vicibus genibus flexis et tertio Gloria. Deinde, Pater noster. Deinde, signato fronte et oculis, omnibusque membris signo crucis, tunc evangelio in manu accepto, et facie ad orientem conversa dicendum: Matthaeus et Isaias intercedant pro me. Et tunc facie ad austrum conversa dicendum: Marcus et Jeremias intercedant pro me. Tunc facie ad occidentem conversa dicendum: Lucas et Ezechiel defendant me. Et in sinistram facie conversa dicendum: Joannes et Daniel custodiant me. Et postea dicetis: Crux mihi refugium, crux mihi certa salus, crux Domini mecum, crux est quam semper adoro. Deinde, Pater noster. Et postea dicendum: Da nobis, Domine, intellectum, ut sciamus testimonia tua. Aperi nobis sensus et oculos cordis, sicut aperuisti sensus apostolorum, ut possimus intelligere sanctas Scripturas. Et aperto evangelio, una pagina vel duae de eo intenta mente legantur, ut impleatur illud quod dictum est: In lege Domini voluntas (1412D)ejus: et, in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et iterum: Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Postea vel una pagina de epistolis Pauli legatur, ut secundum regulam evangelicam et apostolicam sciat quisque quid de Dei servitio agere debet, vel quid aliis praedicare. Deinde: Christe audi nos, et caetera quae sequuntur de litania. Deinde, Pater noster. Et tunc in privatis orationibus 16 psalmi, id est, Domine, ne in furore tuo arguas. 1. Usquequo, Domine. 2. Dominus regit me. 3. Ad te, Domine, levavi animam meam. 4. Dominus illuminatio mea. 5. Miserere mei, Deus, secundum. 6. Deus, in nomine tuo. 7. Deus misereatur nobis. 8. Deus, in adjutorium meum. 9. Benedixisti, Domine. 10. Inclina, Domine, aurem tuam. 11. Ad te levavi oculos meos. 12. De profundis. 13. Domine, prohasti me, et cognovisti me. 14. Eripe me, Domine, ab homine malo. 15. Domine, exaudi. 16 Deinde: Laudate Dominum in sanctis ejus. Et (1413A)postea: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Deinde dicendum: Ego vero orationem meam ad te, Domine, tempus beneplaciti Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. Eripe me de luto ut non infigar, libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquarum. Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua, secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me, et ne avertas faciem tuam a puero tuo, quoniam tribulor velociter exaudi me. Intende animae meae et libera eam, propter inimicos meos eripe me, Domine. Ac postea, Christe, audi nos ter, et caetera quae sequuntur, sicut prius. Tunc Pater noster, et Credo in Deum. Haec enim omnia prima diei hora agenda sunt privatis orationibus, ac postea orationes peculiares et litania plenitus peragatur. --Diligenter pensandum est (1413B)unicuique Christiano, ac sollicite cogitandum, ut sanctam in se Trinitatis divinae imaginem condigno veneretur honore: quae imago in anima constat humana, quod est interior homo spiritus hominis. Nam sicuti Deus unus semper ubique totus et plenus est, omnia vivificans, movens, et gubernans, sicut Apostolus ait, quod in eo vivimus, movemur et sumus, sic anima hominis in corpore suo ubique in eo tota viget, vivificans eum, et movens, et gubernans: nec enim in majoribus corporis sui membris major, et in minoribus minor; sed in minimis tota, in maximis tota; et haec est imago unitatis omnipotentis Dei, quam habet anima in se magna natura et nobilis. Fortasse dicit aliquis: Si ergo unius Dei imago est, quomodo ergo est sanctae Trinitatis imago? Cui dicendum est: Primo sicut Deus est, vivit et sapit. Deinde quamvis ipsa sancta Trinitas unius sit naturae, non tres tamen in se dignitates habet, id est intellectum, voluntatem et memoriam: similiter anima hominis una mens (1413C)est, una vita, una substantia, sicut unus Deus in tribus personis, in una tamen substantia; sed haec tria quae habet anima in se, non sunt tres vitae, sicut non tres Dii, sed una est vita, sicut unus est Deus; nec tres mentes, sed una mens consequenter utique, non tres substantiae, sed una substantia est; proinde haec tria unum sunt, id est una vita, una mens, una substantia anima hominis, sicut unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus: habet enim et alia tria anima in se, id est intellectum, voluntatem, atque memoriam: sed tamen haec tria una anima est: quia intellectus sine voluntate non est, sicut Pater sine Filio, nunquam fuit nec voluntas sine intellectu, sicut nec Filius sine Patre; neque intellectus, neque voluntas sine memoria, sicut nec Pater nec Filius sine Spiritu sancto, qui ex ambobus procedit. Sic et memoria ex intellectu et voluntate procedit, quia si intellectus non esset, voluntas utique non fuisset, ac si intellectus et voluntas (1413D)non essent, memoria cujus fuisset? Quae tamen tria una est anima; sic unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, quod in Evangelio bene demonstratur, dum dicit: Diliges Dominum Deum ex toto corde tuo, id est ex toto intellectu, et ex tota anima tua, id est et ex tota voluntate: et ex tota mente tua, id est, ex omni memoria. Nec enim est anima sine his tribus, sed anima intellectus, anima voluntas est, anima memoria est, non tamen tres animae, sed una anima istas tres in se dignitates habens, in quibus imaginem Dei gerit. Quapropter sollicite est perpendendum, ut unusquisque in se primae conditionis suae excellentiam, et venerandam in se sanctae Trinitatis imaginem recognoscat, et honorem Dei, ad quem creatus est, nobilitate morum, exercitio bonorum operum, dignitate meritorum, summo studio venerare contendat, ut ad aeternam coram Deo gloriam et beatitudinem pervenire mereatur.
Fides Aurelii Augustini de Filio Dei. (1414A) Haec est fides, quae paucis verbis tenenda in symbolo novellis Christianis datur; quae pauca verba fidelibus nota sunt, ut credendo subjugati, recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intelligant. Unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus invisibilis, incomprehensibilis, inviolabilis, incoinquinabilis, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Ipse lumen verum, vita et veritas, bonus et summus, et quaecunque de illo humanus sermo poterit enuntiare. Quae tamen ab eo dantur, ut aliquo modo dici possint; ex quo omnia, per quem omnia, sive sedes, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, et omnia per ipsum et in ipso creata sunt, sicut in utroque testamento humilibus, et pie quaerentibus manifestatur. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.
Deus in adjutorium meum intende tribus vicibus (1414B)cum Gloria et Kyrie eleison. Pater noster, et preces. Et ne nos inducas. Ego dixi, Domine, miserere mei. Convertere, Domine, usquequo. Oculi Domini. Confiteantur tibi, Domine. Ne derelinquas me, Domine. Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae. Complaceat tibi, Domine. Ab occultis meis munda me, Domine. Pone, Domine, custodiam ori meo. Non declines cor meum. Non intres in judicium. Repleatur os meum laude, attamen, o Domine, salvum me fac; respice in servos tuos, et sit splendor Domini Dei nostri super nos, dirige, Domine, hodie corda. Postea, Dominus vobiscum.
Item oratio. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui es doctor sanctorum, et dirigis itinera sanctorum, dirige angelum pacis nobiscum, qui nos ad loca destinata perducat. Sit nobis comitatus jucundus, ut nullus viae nostrae subripiat inimicus. Procul (1414C)a nobis sit malignorum accessus, et comes nobis dignetur esse semper sanctus. Per Dominum.
Oratio pro iter agentibus. Domine, sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, propitiare digneris supplicationibus nostris, et mitte angelum tuum sanctum nobiscum, qui nos a cunctis adversitatibus protegat, et in servitio sancti nominis tui ubique custodiat, ut nullus nos in viam nostram decipiat inimicus, sed mereamur ab omni hoste triumphum, et tuae semper miserationis subsidium: quatenus tua jussa complentes, sospites ad propria redeamus, per te, Christe Jesu, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis.
Omnipotens et misericors Deus, tuum super nos nomen supplices invocemus, ut tua largiente clementia bene ambulemus in prosperis, et ut nomen tuum sit semper in cogitationibus, in verbis, et in operibus nostris, angeli tui sancti comitentur nobiscum; archangelorum, patriarcharum prophetarum, (1414D)apostolorum, martyrum, confessorum, et omnium sanctorum tuorum auxilientur nobis orationes. Emitte, Domine, super nos spiritum castitatis, benignitatis, et veritatis, misericordiae et largitatis, tuaeque perpetuae charitatis, lucis et pacis, qui nos regat, protegat, atque ab omni malo defendat, ut per vias planas et rectas cum omni fiducia sine impedimento ad loca desiderata possimus pervenire, et in nomine tuo sancto cum sanitate et laetitia ad propria possimus habitacula remeare. Per Dominum nostrum Jesum.
Domine Jesu Christe, mitissime Deus, qui dixisti poenitentiam te malle peccatorum, quam mortem, immensam clementiam tuam humillime deprecor, de omnibus peccatis et delictis meis capitalibus vel minutis, quocunque modo in quolibet eorum pollutus fuissem, aut adhuc sim, vel noxius coram te, sive in cogitatu, sive in verbo, sive in opere, scienter aut ignoranter, sponte vel invitus, dormiens aut vigilans, (1415A)tu mihi puram coram te et coram sanctis angelis tuis confessionem agere tribue, et veram ac fructuosam poenitentiam emendationemque condignam ante diem exitus mei, sive sit in superbia matre omnium vitiorum, sive in sacrilego aliquo modo, sive in homicidio corporali vel spiritali, sive in adulterio et in omni immunditia cordis et corporis, vel etiam in voluptatis amore, sive in falso testimonio, vel verbo mendacii, aut etiam otioso, sive in perjurio, aut in juramento, sive in furto aliquo, sive in rapina vel fraude, sive in odio vel invidia erga proximum meum aliquem, vel in meditatione doli: aut in zelo malo, sive in detractione, vel murmuratione, sive in animositate, vel in iracundia injusta, vel immoderata, sive sit in avaritia omnium malorum radice, sive in gula vel ebrietate, in omnique concupiscentia mala, atque tenacia, sive in jactantia, vel inanis gloriae appetitu, in omnique hypocrisi, sive in acedia, vel torpore, in omnique pigritia, negligentia (1415B)operis Dei, sive in supplicatione fratris alicujus, vel in contemptu ejus, sive injusto judicio, vel condemnatione innocentum, sive in eo quod corpori meo plus laboris indulsi, quam debui in omni transgressione mandatorum Domini. Deinde etiam de minutis peccatis quanta vel qualia sint, quantum sentio et intelligo, vel quanta ex eis dinumerare valeo, quotiescunque instinctu gulae in cibo, vel potu plus sumpsi quam mihi esset necessitas, vel cum plus dormivi quam deberem, vel cum plus loquebar, vel plus tacui quam justum esset, vel plus quassatio exegisset, vel quocunque modo iniquitatem consenseram, et delinquentes non corripui, quandocunque pauperes ad me clamantes exasperare non timui, neque gemitum eorum audivi, neque dolentem consolatus sum eum juxta vires et facultatem meam atque scientiam, indigentibus, et minus potentibus subvenire neglexi, et eleemosynam minus aut arctius exercui (1416A)quam deberem, aut cum non jejunavi cum valui, vel debui, cum tardius ad orationes et vigilias resurrexi, quam mea esset necessitas, aut cum in sancta ecclesia vel in quocunque orationis loco vel tempore in otiosas et iniquas me fabulas occupavi, et instabilis et vagus eram in animo meo, cum orare vel Deum laudare debueram; aut cum in vinculis, vel in tribulationibus, sive in infirmitate positis non ministravi, neque eos visitavi, cum discordes et dissidentes ad concordiam non revocavi, si seniores meos, vel confratres vel quascunque personas plus exasperavi quam oportet mihi, vel cum aliquem et injustis blanditiis delinivi, vel cum maledicere aliis non timui, neque alios blasphemare; aut cum inobediens fui Dei praeceptis, vel hominis ad justitiam aut aliorum bonorum monita contempsi, cum plus praesumpsi, aut amplius in contentione iniqua vel in pertinacia permansi quam deberem, vel cum in ineptam laetitiam, et in scurrilitatem, in risum, et (1416B)in jocum vanum me occupavi, vel cum contumeliosa aliis verba loqui non metui, aut alios despexi, sive cum de injuriis vel contumeliosis erga me verbis ultionem reddidi vel reddere cogitavi, et injustam amaritudinem in corde retinui, sive cum plus mundum hunc quam Deum dilexi; de istis quoque et de aliis malis omnibus majoribus vel minoribus, vel quorum recordor, aut non recordor, in quibuscunque vel quocunque modo peccavi, aut deliqui, tibi; piissime Dominator Deus, pariter confiteor: tu Domine, per ineffabilem clementiam tuam, de his omnibus in hac vita praesenti confessionem puram, et veram ac fructuosam poenitentiam agere concede, et hic per misericordiam tuam cum emendatione condigna veniam promereri, perque intercessiones et merita sanctorum tuorum ad aeternam me tribue beatitudinem pervenire, qui manes, et vivis Deus regnans in saecula saeculorum. Amen.
ANNALES UT VIDETUR ALCUINI. AN. 782-797.(Pertz, Monumenta Germ. hist.)
(1415)
(1415C)Pars prior, an. 782-787, ex cod. S. Germani et Ann. Juvavensibus.
Pars altera, an. 788-797, ex Ann. Juvavensibus.
782. In Carisiaco.
783. In Theudunvilla.
784 (786). In Aristalle.
785 (787). In Eresburgi.
786 (788). Attinago.
787 (790). Romae celebravit Pascha domnus.
788. Domnus rex Carolus celebravit Pascha in Inglimhaim.
789. In Aquis.
(1416C)
Manus saeculi IX ineuntis in cod. S. Germ. addit:
814. V Kal. Febr. obiit Carolus [Magnus.
790. Ad Wormatiam.
791. Carolus in Pannonia.
792. Ad Ragenesburc.
793. Ad Franchonofurt.
794. Ad Aquis.
795. Ad Aquis.
796. Ad Aquis.
797. Ad Aquis.
(1416C)] imperator.