Jump to content

Priapea/14

Checked
E Wikisource

Sine Nomine
Priapea 14

 Priapea 13 Priapea 15 


Huc huc, quisquis es, in dei salacis
deverti grave ne puta sacellum.
et si nocte fuit puella tecum,
hac re quod metuas adire, non est.       5
istud caelitibus datur severis:
nos vappae sumus et pusilla culti
ruris numina, nos pudore pulso
stamus sub Iove coleis apertis.
ergo quilibet huc licebit intret       10
nigri fornicis oblitus favilla.



 Priapea 13 Priapea 15