Jump to content

Privilegia (Carolus Magnus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Privilegia
Lotharius I Germaniae
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 97


Privilegia (Carolus Magnus), J. P. Migne

I. PRIVILEGIA QUAE AD PARTES GALLIAE SPECTANT.

I. Diploma Caroli Magni pro Gorziensi monasterio (anno 768).(Ex Calmeto, Hist. de Lorraine). (0913A)

Carolus gratia Dei rex Francorum, vir illustris, omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, etiam missis, atque universis fidelibus nostris, tam praesentibus quam futuris. Si petitiones sacerdotum atque servorum Dei, in quo nostris auribus suggesserunt, ad effectum perducimus, regiam mansuetudinem exercemus, atque pro salute animae, et stabilitate regni nostri, Domini misericordiam exorent, eorum animos exhortamur. Igitur solertia vestra noverit, venerabilem virum Theomarum abbatem, ad nostram advenisse praesentiam, qui detulit nobis privilegium (0913B)sanctae recordationis Chrodegangi archiepiscopi Metensis urbis, quod circa monasterium Gorziae, ubi usque ad finem saeculi habitantibus conscripserat, ubi legebatur insertum, qualiter per consensum et voluntatem domini et genitoris nostri Pipini quondam regis, etiam et consensu suorum sacerdotum et clericorum, supradictum monasterium in nominibus apostolorum Petri et Pauli constat aedificatum, ubi et postea sanctissimi corpus Gorgonii Roma delatum condidit; ea scilicet conditione, ut in ipso monasterio monachi secundum ordinem et regulam sancti Benedicti perpetuis temporibus viverent, atque pro se et pro aliis Domini misericordiam indesinenter exorarent. Tamen ad confirmandum hujus boni operis certamen, cognovimus diversas res ad eundem sanctum (0913C)locum, praefatum episcopum delegasse, atque ita confirmasse, ut deinceps nec ab ipso episcopo suo, sive successoribus et archidiaconis, seu caeteris ecclesiae coadjutoribus aliquo tempore fuisse irruptum. Unde asserit praefatus Thomarus abbas, suique monachi, hoc privilegium confirmatum, et haec omnia quieto ordine se possidere; sed pro pietatis studiis petiit celsitudinem nostram, ut circa praefatum monasterium, ejusque rectores, nostram denique confirmationem pro mercedis augmento conscribere atque confirmare vellemus, cujus petitionem denegare nequivimus, sed libenti animo hanc praestitisse et confirmasse cognoscite. Praecipientes enim jubemus, ut inspectum jam dictum privilegium, sicut per eundem declaratur, sicut ab ipso episcopo per consensum et (0914A)voluntatem domini genitoris nostri, seu sacerdotum ac clericorum factum est, quod sanctissimi episcopi in publica confirmarunt synodo, ita cum Dei et nostra gratia sit in omnibus confirmatum, et neque a pontificibus Metensium, aut reliquis ejusdem ecclesiae rectoribus, ea quae in hoc privilegio continentur, confracta, nec quomodo aliquando perruptum sit, sed sicut praefatus pontifex pro laude et servitio Cunctipotentis, ad praefatum sanctum locum adordinavit, pro communi scilicet sua, regnique atque Francorum mercede, nostris et futuris temporibus perduret, quatenus melius delectet ejusdem ecclesiae rectores, cum ipsa sancta turba monachorum, pro salute patriae, vel stabilitate regni nostri Domini misericordiam deprecari.

(0914B)Signum Caroli gloriosissimi regis.

II. Diploma Caroli Magni quo prioratum sancti Deodati donat monasterio sancti Dionysii (anno 769).(Ex D. Bouquet, Recueil des Historiens.) Carolus gratia Dei rex Francorum vir inluster. Quicquid enim ad loca ecclesiarum Dei benevola devotione concedimus, hoc nobis ad salutem animae nostrae proficere credimus, maxime ad illa loca, ubi parentes nostri requiescere videntur, hoc adimplere studemus. Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris, eo quod nos, ob amorem Dei et mercedis nostrae augmentum, donamus ad casa sancti domni Dionysii martyris, ubi ipse domnus preciosus cum sanctis sociis in corpore requiescit, (0914C)et domnus genitor noster Pippinus rex requiescere videtur, et nos, si Deo placuerit, sepelire cupimus, donatumque ibidem ad ipso sancto loco esse volumus, et ubi Folleradus abbas et custos praeesse dignoscitur, hoc est monasterio aliquo qui nuncupatur a sancto Deodato, infra Vosago sylva, sicut eum domnus et genitor noster Pippinus in sua investitura tenuisse comprobatum est, ea videlicet ratione, ut semper ipsi fratres decem ac quindecim per vices ibidem ipsum locum custodire debeant, et ibi assidue in psalmis et missas, et caeteris obsecrationum orationibus, vel peculiares orationes pro nobis et pro domno atque glorioso genitore nostro Dominum preces exorare die et nocte non desistant. Propterea hanc praeceptionem nostram ad ipsa casa (0915A)sancti et domni Dionysii conscribere jussimus, ut ab hac die rectores ipsius monasterii praedicto monasterio cum omnibus ad se pertinentibus ex nostra indulgentia praesentaliter recipiant ad possidendum, ita ut deinceps ipsum locum habeant vel teneant absque ullius contrarietate vel calumnia. Et ut haec nostra praeceptio vel confirmatio nostris et futuris temporibus firma et stabilis perdurare debeat, manu propria subter decrevimus roborare, et de annulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Hitherius recognovit.

Data Idus Januarii anno primo regni nostri. Actum Aquisgrani palatio publico in Dei nomine feliciter. Amen.

III. Diploma Caroli magni pro monasterio Corbeiensi (anno 769).(Ex D. Bouquet, ibid.) (0915B) Carolus rex Francorum vir inluster. Si ea quae ab anteriorum regum quondam nostrorum ad loca sanctorum vel pro opportunitate servorum Dei fuit concessum atque indultum, nostris oraculis affirmavimus, regum consuetudinem exercemus, et nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur venerabilis Hado de monasterio Corbeia, quod ponitur in pago Ambianensi, quod antecessores nostri Clotharius quondam rex, vel Baltheohildis regina eorum opere a fundamento construere praeceperunt, clementiae regni nostri suggessit (0915C)eo quod praefatus princeps talem ad ipsum monasterium per eorum praeceptiones concessissent licentiam, ut omnes res tam quod ipsi ibidem pro eorum mercede visi firmasse fuerunt, quam etiam a succedentibus regibus, vel a quibuslibet Deum timentibus hominibus fuerit additum vel collatum, aut ab ipsis custodibus praefati monasterii per quodlibet ingenium fuerit attractum in quibuslibet pagis vel territoriis, hoc pars ipsius monasterii sub integra emunitate, absque introitu judicum vel fisci publici repetitionibus, possidere omni tempore quieto ordine deberet. Unde et ipsas praeceptiones antecessorum nostrorum, seu et confirmationes Childerici, Theoderici, Chlodovei, Childeberti, Dagoberti, Pippini, quondam regum, necnon et genitoris nostri, (0915D)ipse abba ex hoc in praesenti nobis protulit legendas; et ipsum beneficium ab eo tempore usque nunc asserit esse conservatum: sed pro firmitatis studio petiit celsitudinem nostram ut hoc ipsum ad suprascriptum monasterium nostra plenius auctoritas deberet confirmare. Cujus petitionem gratanti animo praestitisse et confirmasse, et in omnibus concessisse cognoscite. Quapropter per praesentem jubemus ac decernimus jussionem, ut quicquid ab anterioribus nostris ad memoratum monasterium in quibuslibet locis vel territoriis fuerit concessum atque indultum, (0916A)seu a Domini timentibus noscitur fuisse additum vel collatum aut per quodlibet ingenium ab ipsis abbatibus inibidem Deo servientibus fuit attractum, aut inantea ibidem, Deo auxiliante, a quibuslibet hominibus fuerit melioratum vel augmentatum, tam quod praesenti tempore pars ipsius monasterii possidere vel dominare videtur, quam et inantea, Domino adjuvante, ibidem fuerit per quaelibet strumenta cartarum collatum aut attractum, inspectis ipsis praeceptionibus memoratorum principum, sub integra emunitate absque introitu judicum valeant quieto ordine tenere vel possidere: ita ut nullus judex publicus in curtes ipsius monasterii, vel homines qui supra terras commanere videntur, nec ad causas audiendas, nec ad freda exigenda, nec paratas aut (0916B)mansiones faciendas, nec ullas redhibitiones de parte fisci nostri requirendas aut accipiendas, ingredi omnino praesumat: sed sub integra emunitate, ut diximus, cum omnibus fredis concessis, nostris et futuris temporibus quieto ordine valeant possidere vel dominare, ut melius delectet servos ipsos Dei pro stabilitate regni nostri Dei misericordiam deprecari. Et ut haec praeceptio firmior habeatur, vel per tempora in omnibus conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare.

Itherius recognovit et subscripsit.

Data sub die XVII Calendas Aprilis, anno 1 cum regnare coepi. Actum Andriaca villa in nomine Domini.

IV. Diploma Caroli Magni pro Andegavensi S. Albini monasterio (anno 769)(Ex D. Bouquet, ibid.) (0916C) Carolus rex Francorum vir illuster, omnibus nostris, etc. Igitur magnificus vir Guntharus rector de monasterio S. Albini, qui est constructus prope muros Andecavis, vel clerici de ipsa ecclesia peculiaris patroni nostri ad nostram accedentes praesentiam, clementiae regni nostri suggesserunt eo quod antecessores nostri, seu etiam domnus ac genitor noster beatae memoriae Pipinus quondam rex per illorum auctoritates eorumque manibus suscriptas . . . ut quasdam villas ejusdem abbatiae canonicis ipsius (0916D)loci deputatas denuo per celsitudinis nostrae auctoritatis suscriptum nos etiam eisdem usibus perpetua lege habendas easdem confirmare dignaremur: quarum scilicet villarum ista sunt nomina: Maironnus, Clementiniacus, Papirius, Prunarius, Sabiacus, Multonacus, Monasteriolum, et vinea quae infra consistit Monasterium: piscationem a porta Canciacense usque ad insulam quae nuncupatur Virelista. Et hoc per annos singulos constituit, ut dentur praetaxatis fratribus ex villa Vistiniaco de sale modios centum. Unde etiam, veluti praesignatum est, altitudinis nostrae praeceptum hoc fieri jussimus, (0917A)per quod praecipimus ut praenominatae res cum omni integritate, et sine cujuspiam rectorum praefati loci minoratione, usibus et stipendiis Dei servorum in eodem loco Christo famulantium deputatae habeantur. Interea etiam constituimus ut numerus fratrum ultra quinquagenarium numerum ab aliquo eorum abbate ullo unquam tempore non augeatur. Et huc hoc nostrae auctoritatis praeceptum firmius habeatur, et per futura tempora a successoribus illius et fidelibus sanctae Dei Ecclesiae melius credatur, et diligentius conservetur, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Hiterius recognovit.

Data in mense Madio, anno primo regnante Karolo (0917B)gloriosissimo rege Francorum. Actum Murnaco.

V. Diploma Caroli Magni pro immunitate coenobii Sithiensis (anno 769).(Apud Mabill., de Re diplom.) Karolus gratia Dei rex Francorum, vir illuster. Si facta antecessorum nostrorum regum quod loca sanctorum praestiterunt vel concesserunt, per nostris oraculis confirmamus, regia consuetudine exercemus, et nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Igitur venerabilis vir Hardradus abba de monasterio Sithiu, qui est in pago Tervaninse in honore sanctae Mariae genitricis Domini nostri Jesu Christi, necnon et sancti (0917C)Petri et Pauli apostolorum vel caeterorum domnorum sanctorum constructus, ad nostram accedens praesentiam, clementiae regni nostri suggessit eo quod antecessores regni nostri reges de omnes curtes vel villas ipsius monasterii, quicquid eodem tempore possidebant, aut adhuc inantea ex munere regum, vel collata populi, seu de comparato, aut de quolibet attracto in quibuslibet pagis atque territoriis inibi erat additum vel collatum, integra emunitate antecessoribus suis vel ad monasterium Sithiu concessisset, ut nullus judex publicus ibidem ad causas audiendas, aut freta exactanda, vel fidejussores tollendos, vel mansiones aut paratas faciendas, nec homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servientes, qui super terras suas commanent, distringendos, (0917D)nec ullas redhibitiones requirendas, nec exactandas, judiciaria potestas ibidem ingredere non praesumat quoquam tempore; nisi quod sub emunitatis munere omni tempore cum omnes freto vel bannos concessos pars ipsius monasterii perenniter debeat possidere. Unde praeceptionem antecessorum nostrorum se ex hoc prae manibus habere affirmat, et quod ipsa beneficia concessa ab eo tempore usque (0918A)nunc videantur esse conservata. Sed pro integra firmitate petiit celsitudini nostrae supra memoratus abba, ut hoc circa ipsum locum pro nostra auctoritate plenius confirmare deberemus: cujus petitioni pro mercedis nostrae auctmentum, vel reverentia ipsius sancti loci ita praestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim ut quicquid constat de ipsa emunitate, sicut superius est comprehensum, antecessores nostri juste et rationabiliter concesserunt vel confirmaverunt, et de eo tempore usque nunc recto tramite fuit conservatum: ita et inantea per nostrum praeceptum plenius in Dei nomine sit conservatum, inspectas istas praeceptiones suprascriptorum principum, sicut per easdem declaratur, circa ipsum abbatem Hardradum, (0918B)vel successores ad ipsum monasterium Sithiu omni tempore ipsa beneficia concessa in omnibus valeant esse conservata; et nullam refragationem, nec ullum impedimentum a judicibus publicis exinde quoquam tempore habere non pertimescant: unde ipsa congregatio pro stabilitate regni nostri, vel salute patriae Domini misericordiam jugiter debeant exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et in omnibus conservetur, manus nostrae suscribtionibus eam decrevimus roborare.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Data mense Julio, anno primo regni nostri. Actum Andiaco.

VI. Diploma Caroli Magni pro Andegavensi S. Stephani ecclesia (anno 770).(Ex D. Bouquet, ibid.) (0918C) Karolus gratia Dei rex Francorum, vir illuster, omnibus agentibus, tam praesentibus quam futuris. Tunc nostra celsitudo fundamenta sui culminis corroborat, quando ad petitiones sacerdotum et servorum Dei, quod pro illorum quiete vel juvamine pertinet, obaudimus, et hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Ideoque cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quod apostolicus vir Mauriolus episcopus Andecavensis civitatis de monasterio S. Stephani, quod sub urbe ipsius civitatis prope murum constructum est, nobis suggessit qualiter antecessores nostri reges ipsum monasteriolum ad lumen ecclesiae S. Mauritii concesserunt, et ut nos modo per mercedis (0918D)nostrae augmentum tale beneficium ei concedere deberemus, ut in locella ipsius monasterii, in quibuscumque pagis vel territoriis ea videtur habere, nullus judex publicus, nec ad causas audiendas, nec ad infrendas vel freda exigenda, nec hostilitates vel mansiones aut paratas faciendas, nec ad ullas redibitiones requirendas ingredi audeat: sed quod fisco a longo tempore fuit consuetudo ad exactandum, (0919A)pro nostro augmento sub emunitatis nomine in luminaribus S. Mauritii gloriosi martyris concedere deberemus: quod ita et fecimus. Quapropter per praesentem praeceptionem decernimus et omnino jubemus, ut nec vos, nec juniores vestri, nec successores eorum, nec quilibet de partibus judicum fisci nostri, in quibuslibet pagis ac territoriis ipsa cella S. Stephani locella tenere videtur, sicut superius diximus, nec infrendas vel freda exigenda, nec ad hospitalitates aut mansiones vel paratas faciendas, nec ad ullas redibitiones requirendas, et nec ad juniores suos exactare nec offerre penitus non requirant, nisi ut diximus, pro mercedis nostrae augmento in luminaribus S. Mauritii sub emunitatis nomine, ubi ipse Mauriolus episcopus custos esse (0919B)videtur, ei proficiat in augmentum. Et ut haec praeceptio firmior habeatur, et melius per tempora conservetur, manus propriae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Hitherius recognovit.

Data mense Martio, anno 11 regni nostri. Actum Haristalio palatio publico, feliciter. Amen.

VII. Diploma Carolomanni pro monasterio Honaugiensi (anno 770).(Ex Mabillonium, tom. II Annal. Bened.) Carolomannus gratia Dei rex Francorum, vir illuster, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, (0919C)comitibus, domesticis, vicariis, centenariis vel omnibus missis nostris discurrentibus, tam praesentibus quam et futuris. Cognoscatis quod maximum regni nostri augere credimus munimentum, si beneficia opportuna per loca ecclesiarum benevola deliberatione concedimus, ac Domino protegente stabiliter perdurate confidimus. Igitur noverit solertia vestra quod nos ad petitionem venerabilis viri Stephani abbatis tale pro aeterna retributione beneficium visi sumus indulsisse, ut in villas vel res Ecclesiae S. Michaelis archangeli de monasterio, quod est constructum in insula Rheni quae vocatur Ilonaugia, quas praesenti tempore aut nostro aut cujuslibet munere habere videtur, vel quas deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas ampliare, (0919D)nullus judex publicus ad causas audiendum, vel freda undique exigendum, quocunque tempore non praesumat ingredi: sed praedictus Stephanus vel successores sui nec ulla publica judiciaria potestas propter nomen Domini vel S. Michaelis sub integrae emunitatis nomine ipsas res valeat dominare. Praecipientes ergo jubemus ut neque vos, neque juniores, aut successores vestri, nec ulla publica judiciaria potestas quocunque tempore in villas, ubicumque in regno nostro, ipsi Ecclesiae aut regia aut privatorum vel bonorum hominum largitate collatas, vel quae inantea per Deum timentes fuerint collatae, ad audiendas altercationes ingredi, aut freda de qualibet causa exigere, nec mansiones aut paratas vel fidejussores tollere praesumatis; sed quicquid exinde (0920A)deservientibus, qui sunt infra agros vel vineas, seu super terras praedictae Ecclesiae per manum agentium eorum ad ipsam ecclesiam proficiat in perpetuum: et quod nos propter nomen Domini, et animae nostrae remedium, seu nostram subsequentem progeniem plena devotione indulsimus, nec regalis sublimitas, nec quorumlibet judicum seria cupiditas refragare tentet. Et ut praesens auctoritas tam praesentibus quam futuris temporibus inviolata Deo adjutore permaneat, manu nostra subter eam decrevimus affirmare.

Signum Karolomanni gloriosissimi regis.

Maginarius recognovit et subscripsit.

Data in mense Martio, anno 11 regni nostri. Actum Theudone-villa palatio, in Dei nomine feliciter.

VIII. Charta Carolomanni regis, qua villas Faberolas et Norontem coenobio Dionysiano confert (anno 771).(Ex append. nova ad secundam edit. lib. de Re diplom., pag. 645.) (0920B) Carolomannus gratia Dei rex Francorum, vir inluster. Et quia monente Scriptura ita oporteat unumquemque constanter praeparari, quatenus veniente in conspectu superni Judicis illam mereatur Domini piam vocem audire, unde omnes justi ex bonis actibus erunt gavisi; quapropter nos salubriter, ut credimus, considerantes qualiter ex terrenis rebus, quibus superna gratia nobis affluenter in hoc saeculo largire dignata est, saltim vel in (0920C)pauperibus ex hoc tribuere deberemus, unde misericordiam Altissimi adipisci valeamus. Idcirco cedimus atque donamus pro animae nostrae remedium, vel pro genitore nostro quondam Pippino, ad monasterium Sancti Dionysii martyris, ubi pretiosus domnus cum sociis suis corpore requiescit, donatumque ad praefato sancto loco esse volumus, hoc est villas quod ipse genitor noster per manus nostras ad ipsa casa Dei dudum delegaverat, nuncupantes Faberolas, qui ponitur in pago Madriacense, et Noronte in pago Carnotino, cum omni integritate, vel appendiciis earum, ad ipso monasterio, vel monachis ibidem degentibus, seu ad luminaria ipsius ecclesiae procurandum vel stipendia pauperum, ut praedictas villas proficere debeant in (0920D)augmentum, sicut a vasso nostro Audegario possessas fuerunt, et ut melius delectet ipsos monachos pro nobis et genitore nostro die noctuque Domini misericordiam adtentius deprecare. Igitur praedictas villas Faberolas et Noronte cedimus atque donamus ad ipso sancto loco, una cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, farinariis, gregis cum pastoribus, omnia et ex omnibus, sicut diximus, cum omni integritate, quidquid praesenti tempore nostra videtur ibidem esse possessio, pars praedicti monasterii ejusque rectores perenniter nostris et futuris temporibus habeant, teneant atque possideant, et ad ipsa casa Dei in nostra eleemosyna (0921A)usque in perpetuum absque illius repetitione debeat esse jure integro confirmato. Et ut haec auctoritas firma et inconvulsa permaneat, nos eam manu propria subter firmavimus, et de annulo nostro sigillare jussimus.

Sign. Carolomanno gloriosissimo rege.

Maginarius recognovi et subscripsi.

Data in mense Decembri, anno quarto regni nostri. Actum Salmunciago palatio publico, in Dei nomine feliciter.

IX. Praeceptum Caroli Magni de libertate Monasterii S. Michaelis (anno 772).(Ex Mabill., tom. II veterum Analect., p. 401) (0921B)Carolus Dei gratia vir illustris, Francorum rex. Tunc regalis celsitudo fundamenta sui culminis corroborat, quando petitionibus sacerdotum studet pro eorum quiete vel juvamine obaudire, et ad effectum in Dei nomine mancipare. Cum itaque venerabilis vir Hermengaudus abbas sive episcopus de monasterio Castellionis in pago Virdunensi, in fine Vindemiaca, ubi consurgit fluvius Marsupia, quod illuster Volfaudus et conjux sua Adalsina in eorum proprietate, in honore sancti Michaelis archangeli, vel caeterorum dominorum sanctorum, ubi ipse cum norma plurima conversari videtur, noscitur construxisse, integra immunitate omnes res, villas, vel facultates, et quidquid praesenti tempore in quibuscunque pagis et terraturiis in regno Deo propitio nostro, tam ex (0921C)allode, quam de comparato, vel de quolibet attracto, seu ex munere regum praesenti tempore videtur habere, aut quidquid inantea attrahere vel meliorare potuerit, et quidquid a Deum timentibus bonis hominibus ibidem additum vel collatum fuerit, pro mercede nostra visi fuimus concessisse, sicut bonae memoriae dominus et genitor noster Pipinus quondam rex fecit, ut nullus judex publicus nec ad causas audiendas, nec freda exigenda, nec mansiones aut paratas faciendas, nec ullas requisitiones inquirendas nec exactandas, nec ad homines suos, tam ad ingenuos quam ad servientes, qui super terram ipsius Monasterii commanere videntur, nec fidejussores tollendos, inibi judiciaria potestas penitus ingredi non praesumat: sed jam dictus Hermangaudus episcopus, aut pars ipsius Monasterii, omnes res vel (0921D)facultates suas sub immunitatis nomine et omnia freda concessa debeat possidere et dominare. Ideo per praesentem praeceptionem decernimus ordinandum, quod in perpetuum volumus esse mansurum, ut neque nos, neque juniores successores nostri, nec quilibet ex judiciaria potestate, nec de parte Pontificum, nec ad quemlibet hominum, in res vel facultates ipsius abbatis sive episcopi, vel monasterii sui, quidquid praesenti tempore, tam ex allode quam de (0922A)comparato, vel de quolibet attracto, seu ex munere regum habere videtur, aut quidquid adhuc inantea attrahere, vel emeliorare potuerit, et quod a timentibus Deum bonis hominibus additum vel collatum fuerit, ibi judiciaria potestas ingredi penitus non praesumat: sed, ut diximus, ex nostra indulgentia jam dictus abbas sive episcopus Hermangaudus, aut pars monasterii sui, vel omnis congregatio ibidem existentium, aut successores sui, sub integra immunitate omnia freda concessa debeant possidere et dominare, ut ibidem in ipso sancto loco nostris et futuris temporibus Deo adjuvante in luminaribus proficiat in augmentum, unde et ipsa congregatio pro stabilitate regni nostri, vel pro salutis patriae prosperitate Domini misericordiam jugiter debeant exorare: (0922B)et nullas requisitiones et impedimentum a judicibus publicis aliquo tempore, nec a nobis, nec a succedentibus Regibus, nec de parte fisci nostri, nec de qualibet exinde habere non pertimescat. Et ut haec praeceptio nostra firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu nostra propria subscripsimus, et annulo nostro sigillari decrevimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Datum in mense Maio, anno quarto regni nostri. Actum Drippione in palatio regio publico.

X. Praeceptum Caroli Magni pro monasterio S. Germani a Pratis (anno 772). Karolus gratia Dei rex Francorum, vir illuster. (0922C)Regalis serenitas semper ea instituere debet quae ad aeterna multimodo conferant lucra, ut de praesenti regimine ad coelestem vitam conscendere valeat. Quare nobis oportet et condecet cuncta salubri consilio peragere, praecipue petitiones sacerdotum, in quo nostris auribus fuerint perlatae, ad effectum in Dei nomine mancipare. Ideoque nobis et pluribus habeatur praecognitum, qualiter basilica S. Vincentii et sancti Germani sub oppidum Parisius constructa, ubi ipse pretiosus domnus in corpore requiescit, a parentibus nostris anterioribus regibus, vel a nobis integra emunitate omnes villas, agros, vel terras videtur quas possidet habere concessas. Sed nos pro mercedis nostrae compendio, ad petitionem venerabilis viri Lantfredi abbatis, qui ibidem custos praeesse (0922D)videtur, pro reverentia ipsius sancti Soci, villas cum agris, terris tam ultra Ligerim quam circa habere, vel ubi in regno, Deo propitio, nostro eorum possessiones esse noscuntur, tam emunitates, quam reliqua omnia instrumenta ipsius basilicae sancti Vincentii vel sancti Germani, vel quicquid undique ibidem delegatum habent, aut adhuc a Deum timentibus hominibus additum vel collatum fuerit, per nostram praeceptionem confirmamus; et integra emunitate a novo concedimus, ut quicquid fiscus noster (0923A)quolibet modo ab omnibus, qui super terras ipsius sancti Vincentii vel sancti Germani commanere noscuntur, habere poterat, et omnes redhibitiones absque ullius judicis introitu aut repetitione habeant concessa. Praecipientes enim jubemus ut neque nos, neque juniores seu successores nostri, vel quilibet ex judiciaria potestate accinctus pro quocumque modo ullis ingenuis in cunctis terris praefatae basilicae, vel in eo quod praesenti tempore possidere videtur, aut quod inantea ibidem additum a Deum timentibus fuerit vel collatum, nec ad causas audiendum, nec ad recta ( sic ) exigendum, nec districtiones aut mansiones faciendum, nec ullas parvas res requirendum, aut homines de capite in judicio reprobare ullatenus praesumant, et praetermissis (0923B)repetitionibus quas aut nostris aut antecessorum nostrorum repetere consueverant, omnia superius scripta perpetuis, Deo auxiliante, temporibus maneant inconvulsa. Ita igitur, ut dictum est, de omnibus hominibus qui super terras praescriptae basilicae sancti Vincentii et domni Germani commanere noscuntur, et de capite eorum quos contra homines liberos in omni placito testimonium ferre concedimus, et quod vel exinde exigere aut sperare poteratis, nos omnimodis praesentialiter removere et sequestrare studemus. Et fortasse quod calliditate judicum faciente ipse emunitates ubi fuerant interruptae, a novo decernimus, ut nullus hoc facere praesumat, qui non vult rerum amissionem sustinere (0923C)multarum; sed quod a priscis parentibus nostris anterioribus regibus ipsi sanctae basilicae domni Vincentii vel sancti Germani noscitur fuisse concessum, inspectis eorum praeceptionibus, nos a novo nostra indulgentia roboramus, atque plenissima et promptissima voluntate pro respectu fidei jam dicto Lantfredo abbati suisque successoribus concedimus, quod nullus pro qualibet occasione refragare aut minuere aut convellere praesumat. Sed et si quid fiscus noster de antedictis villis supradicti sancti Vincentii vel domni Germani utcunque in regno, Deo propitio, nostra habere videtur, vel de rebus ad easdem pertinentibus potuerit augmentari, ipsi basilicae temporibus perennibus proficiat in augmentis. Hanc quoque auctoritatem ut perhenniter nostris et futuris (0923D)temporibus; Deo auxiliante, a nobis nostrisque successoribus inviolabiliter aeternam perduret in firmitatem, manu nostrae suscriptionis subter decrevimus roborare, et de annulo nostro subter sigillare.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Rado ad vicem hiterii.

Data XIII Kal. Novembris, anno V regni nostri. Actum Aristallio palatio publico in Dei nomine feliciter.

XI. Praeceptum Caroli Magni pro monasterio Morbacensi (anno 772).(Ex Martène, Anecd., tom Ie r.) Carolus gratia Dei rex Francorum, vir inluster. (0924A)Principale quidem clementiae cunctorumque decet accommodare aurem benignam, praecipueque pro compendio animarum, etc. Igitur venerabilis, vir Faribertus dono Dei abbas de monasterio Vivario peregrinorum, qui ponitur in pago Alsacensi super rivum Morbach, quod est constructum in honore S. Leodegarii et S. Petri apostoli et S. Mariae seu caeterorumque, ubi ipse cum turma plurima monachorum deservire dignoscitur, clementiae regni nostri suggessit, quatenus antecessores nostri quondam per eorum auctoritates, illorum manibus subscriptas de villa ipsius monasterii, seu quod ad praesens possidebat, tam ex emunitatibus principum, seu Eberhardi, qui ipsum monasterium in sua eleemosyna fundavit, quam ex largitate pagensium, vel quid in antea a (0924B)Deo timentibus hominibus ibidem delegatum fuerit, integra emunitate concessissent: ut nullus judex publicus in villas vel res ipsius monasterii seu nec ad causas audiendas, nec freda exigenda, nec mansiones, aut paratas faciendas, nec fidejussores tollendos, nec homines ipsius monasterii de quibuslibet causis distringendis, nec ulli redibitione requirendo ibidem ingredi non debeant. Verum et ipsam praeceptionem jam dictis antecessoribus nostris seu et confirmationem antedictus abbas Faribertus rector de ipso monasterio nobis ostendit ad relegendum, et ipsum beneficium circa eundem et memoratam ecclesiam ipsius usque nunc adserit esse asservatum. Sed pro firmitatis studio petit celsitudinem nostram, ut hoc denuo circa monasterium ipsum et ipsos monachos (0924C)nostra deberet auctoritas generaliter confirmare. Cujus petitionem pro reverentia ipsius loci, ut mereamur ad mercedem sociari plenissima voluntate visi fuimus praestitisse, et in omnibus confirmasse. Praecipientes ergo jubemus, ut nullus judex publicus in res vel facultates ipsius ecclesiae, nec ad causas audiendas, nec freda exigenda, nec mansiones aut paratas faciendas, nec fidejussores tollendos, nec homines ipsius ecclesiae et monasterii ipsius tam ingenuos quam et servos, qui super eorum terras et mitio manere videntur, qui ibidem aspiciunt de quibuslibet causis distringendis, nec ullam reddibitionem requirendo ibidem ingredi non debeant, sed ex beneficiis a jam dictis antecessoribus nostris, inspectis (0924D)pridem auctoritatibus, ad jam dictum monasterium usque nunc fiat conservatum: ita et deinceps per nostram auctoritatem generaliter maneat inconvulsum, et quidquid exinde fiscus noster poterat exactare in luminaribus ipsius domni Leodegarii et S. Mariae, pro stabilitate regni nostri proficiat in perpetuum. Et ut hae auctoritates tam praesentibus quam et futuris temporibus possint constare, manu nostra subterroborare et annulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Data Idus Januarii anno quarto regni nostri palatio nostro publico in Dei nomine feliciter.

XII. Caroli Magni charta immunitatis Murbacensi abbatiae data sub Hariberto abbate (anno 772).(Ex Schoepfl., Alsat. diplom.). (0925A) Carolus gratia Dei rex Francorum, vir inluster. Principale quidem clementiae cunctorum docet accommodare aurem benignam praecipueque pro compendio animarum a praecedentibus regibus antecessoribus nostris ad loca ecclesiarum probamus esse indultum devota mente debemus perpendere, et congrua beneficia, ut mereamur ad mercedem esse participes, non negare, sed robustissimo jure pro nostris oraculis confirmare. Igitur venerabilis vir Haribertus donum Dei abba de monasterio Vivario peregrinorum, qui ponitur in pago Alsacense super fluvium Morbach qui (0925B)est constructus in honore sancti Leodegarii et sancti Petri apostoli vel sanctae Mariae, seu ceterorumque, ubi ipse cum turma plurima monachorum deservire noscitur, clementiae regni nostri suggessit, eo quod antecessores nostri quondam per eorum auctoritates illorum manibus subscriptis de villas ipsius monasterii sui quod ad praesens possidebat, tam ex muneribus principum seu Ebroardi, qui ipsum monasterium in sua aelimosina fundavit, quam ex largitate pagensium, vel quid in antea a Deo timentibus hominibus ibidem delegatum fuerit integra aemunitate concessissent, ut nullus judex publicus in villis vel res ipsius monasterii sui nec ad causas audiendas, nec freda exigenda, nec mansiones aut paratas faciendas, nec fidejussores tollendum nec homines ipsius monasterii (0925C)de quibuslibet causis distringendum, nec nulla redibutione requirendum, ibidem ingredere non debeat, unde et ipsam praeceptionem jam dictis antecessoribus nostris seu et confirmationem ante dictus abba Haribertus rector de ipso monasterio nobis ostendit ad relegendas et ipsud beneficium circa eundem vel memoratam ecclesiam ipsius usque nunc adserit esse conservatum sed pro adfirmantis studium petiit celsitudinem nostram, ut hoc denuo circa ipso monasterio vel ipsos monachos nostra deberet auctoritas generaliter confirmare, cujus petitionem pro reverentia ipsius loci ut mereamur ad mercedem sociare plenissima volontate visi fuimus prestitisse, vel in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes (0925D)ergo jubemus, ut nullus judex publicus in res vel (0926A)facultates ipsius Ecclesiae nec ad causas audiendas nec freda exigenda, nec mansiones aut paratas faciendas nec fidejussores tollendum nec homines ipsius ecclesiae vel monasterii ipsius tam ingenuos quam et servos qui super eorum terras vel mitio commanere videntur qui ibidem aspiciunt de quibuslibet causis distrigendum, nec ulla redibutione requirendum, ibidem ingredere non debeant sed sicut ipse beneficius a jam dictis antecessoribus nostris inspectas priorum principum auctoritates, ad jam dicto monastirio usque nunc fiat conservatum, ita et deinceps per nostram auctori generaliter maneat inconvulsum et quicquid exinde fiscus noster poterat exactare in luminaribus ipsius domni Leodegarii vel sanctae Mariae, pro stabilitate regni nostri proficiat (0926B)in perpetuum, et ut haec auctoritas tam praesentibus quam et futuris temporibus possit constare manu nostra subter roboravimus et anulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Lutherius recognovi et subscripsi.

Data Idus Januarii anno quarto regni nostri. Blanciaco palacio publico in Dei nomine feliciter.

XIII. Diploma Caroli magni concessum Heddoni episcopo Argentinensi, quo Ecclesiae Argentinensi totum in valle Bruschiana districtum terrae confirmat (anno 773).(Ex Grandidier, Histoire de Strasbourg.) Carolus gratia Dei rex Francorum, vir inluster. (0926C)Illud nobis ad stabilitatem regni nostri, procul dubium in Dei nomine credimus pertinere, si petitiones sacerdotum aut ecclesiarum, que nostris fuerint auribus prolate, perducimus ad effectum. Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris, quia vir venerabilis Eddo Strazburgensis ecclesie episcopus, que est constructa in honore sancte Dei genitricis semperque virginis Marie, clemenciam regni nostri supplicavit, qualiter quondam locellum nuncupantem Stilla quem a longo tempore per confirmationes regum predicta possidet ecclesia, et rectores ipsius ecclesie predictum locum per loca denominata, id est, per regia strata, que pergit super rivolum, qui dicitur Stilla, super casa Rummaldi, (0926D)deinde ubi dicitur Paphinisnaida, inde totum (0927A)montem qui vocatur Arlegisbergo, usque ubi rivolus surgit, qui dicitur Hasla, deinde ubi Wichia surgit, usque quo in Brusca ingreditur, inde iterum per longa Brusca usque dum Stilla intus ingreditur ad partem predicte ecclesie adquesierunt. Idcirco petiit, ut hoc per nostram auctoritatem denuo pro rei firmitate circa ipsam ecclesiam iterato hoc concedere et confirmare deberemus: cujus petitioni gratanti animo prestitisse et confirmasse, et in omnibus concessisse cognoscite. Quapropter hanc preceptionem nostram conscribere jussimus, ut ea omnia superius nominata cum terminis et finibus, vel appendiciis suis memorata ecclesia ejusque rectores ab hac die in perpetuum habeant, teneant, atque possideant; ut nullus ex judiciaria potestate, aut qualibet persona, (0927B)prefatum Eddonem episcopum, suosque successores, aut agentes de se predictis rebus inquietare, aut contra rationis ordinem vel calumniam generare quoque tempore presumat, sed hoc nostrae auctoritatis donum jure ibi permaneat firmissimo. Et ut hec nostra auctoritas inviolata permaneat, vel nostris et futuris temporibus melius conservetur, manus nostre subscriptionibus subter decrevimus roborare et de anulo nostro subter sigillare

Signum Caroli gloriosissimi regis. Hitherius recognovi.

Data Nonis Marcii anno quinto regni nostri.

Actum Theodone villa, palatio publico, in Dei nomine feliciter.

XIV. Praeceptum Caroli Magni regis Francorum de facienda restitutione ablatorum ecclesiae Honaugiensi (circa an. 773).(Ex Grandidier, ibid.) (0927C) Carolus gratia Dei rex Francorum, vir inluster. Commendat omnibus qui acceperunt aliquid de ecclesia. Scotorum, que est in insula Honaugia, ut iterum reddat omne quod accepit, vel quod rapuit sine licentia abbatis Beati; et si quis retineat parum, commendat (0928A)omnibus judicibus terre illius, ut illi querant omnes res ecclesie cum ratione secundum legem Francorum, quia res peregrinorum proprie sunt regis. Ideo restaurentur omnia illa predicta ad ecclesiam Scotorum sine ullo impedimento, sive terra, sive vinea, sive pecunia, sive homines, sive argentum, sive aurum. Si quis eorum hoc non fecerit, recognoscat se regis preceptum non obaudire; quia reges Francorum libertatem dederunt omnibus peregrinis Scotorum, ut nullus rapiat aliquid de rebus eorum, nec ulla generatio preter eorum generationem possideat ecclesias eorum. Taliter exinde agite, quo gratiam nostram vultis habere.

XV. Diploma Caroli Magni quo statuit, praeter alia, ut nullus simoniace Ecclesiam Argentinensem ingrediatur, et praecepta tradit de electione episcopi, et de divisione redituum (an. 774, die tertia Aprilis ).(Ex Grandidier, ibid.) (0928B) Carolus gratia Dei rex Francorum, vir inluster. Cum principem ac defensorem Ecclesiarum nos fecit Dominus, ne gracie ejus videamur esse ingrati, servicium ejus augmentare, bene et opportune instituta confirmare, emendanda reformare, et sedata ubique discordia, pacem, concordiam et tranquillitatem nos oportet restaurare. Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris, qualiter Etto venerabilis sancte Argentinensis Ecclesie episcopus, secum adducens apostolicos viros Lullum Moguntinum metropolitanum et Joannem Constantiensem (0928C)episcopum, coram multis celsitudinem nostram adiit, flebiliter conquerens suorum quosdam antecessorum episcoporum scilicet cum suis quibusdam canonicis, prepositis videlicet, decanis, edituis, camerariis, cantoribus et scholasticis ecclesiastica potestate tantum abuti, ut cum deberent simoniace heresis veri exstirpatores esse, imprudenter effecti sint injuriosi defensores. Nam in dacione prebendarum sub oblacionis nomine quasi pro communi utilitate infinitam pecuniam exigebant, quam non (0929A)prout opus erat fratribus, sed secundum paucorum predictorum voluntatem, sibi tantum providentes inter se latenter dividebant. Sed cum omne genus simonie ab Adriano papa suisque predecessoribus dampnatum, ac omnimodis amputatum cognovimus, placuit nostre et astancium providentie, prefati Ettonis episcopi querelam sic modeste et utiliter temperare, ne utilitates Ecclesie prorsus videamur destruere, vel decretis Patrum temere contraire. Rogatu igitur fratrum ejusdem episcopii et consilio multorum pacem et concordiam diligentium, ac provido consensu episcoporum, Lulli videlicet Moguntini, Ettonis et Joannis, statuimus et regali nostra auctoritate confirmavimus, quatenus ingredientes, si digni judicentur scientia, moribus et genere, ne appareant vacui (0929B)in conspectu Domini, de allode, quantum Deo inspirante voluerint, matri Ecclesie devote tribuant, vel si hoc defuerit, septem libras illius monete in caritatem et commune fratrum commodum voluntarie offerant, ut inde nostri memoriam agentes, alacrius consolentur. Episcopus vero et prepositus, ne hujus caritatis immunes habeantur, cum sint domini et magistri, tribus unceis auri donentur. Precipimus quoque, ne defuncto priore aliunde veniens, sed de ipsius Ecclesie gremio, si reperitur idoneus episcopus, eligatur; sed si nullus ibi dignus, quod minime credimus, inveniatur, tunc primum alter aliunde assumatur, ita tamen ne Romana majestas, vel regalis honor offendatur. Quem talem esse censemus, qui habeat vite meritum, sapientie doctrinam, castitatem, (0929C)sobrietatem, non sit turbulentus, non iracundus, et quanto magis extraneus, tanto melius moratus, providus et consideratus, nec Patrum traditiones destruendo, alicui fiat offensus vel molestus. Volumus pretereat res presentis episcopi suorumque successorum (0930A)a cunctis possessionibus fratrum sequestrari, et non in mansionibus vel pernoctationibus uspiam ab eis inquietari, sed sine omni futura contradictione in prepositi et fratrum dispositione res claustrales inconvulsas manere. Si quis autem episcopus, dux, judex, potens, vel impotens, spiritalis vel secularis, hoc nostre dispositionis et confirmationis decretum mutare et violare presumpserit et memorati episcopi possessiones minuere, aut ullas violentias, vel perturbationes pro his statutis nostris inchoare tentaverit, centum libras auri optimi persolvat, medietatem fisco nostro triginta archimandrite Moguntino, viginti Argentinensi Ecclesie. Et ut hec nostre firmitatis auctoritas melius observetur, manu propria subter firmavimus, et de annulo nostro signari jussimus. (0930B)Signum Caroli gloriosissimi regis. Gilbertus cancellarius ad vicem Hitherii recognovit et subscripsit. Datum in sancto die Pasche, tercio nonas Aprilis, anno Dominice Incarnationis 774, indictione duodecima, anno sexto regnante domno nostro Carolo gloriosissimo rege, ipso papa Adriano sedente in sede sua. Actum Rome, in Dei nomine feliciter. Amen.

XVI. Praeceptum Caroli Magni pro monasterio Anisolensi (anno 774).(Ex D. Bouquet, Recueil des Hist.) Karolus gratia Dei rex Francorum, vir inluster, omnibus fidelibus nostris tam praesentibus quam et futuris. Si hoc quod rectores Ecclesiae pro opportunitate (0930C)venerabilium locorum inter se commutantur, nostris oraculis confirmamus, regiam consuetudinem exercemus, et id in postmodum jure firmissimo mansurum esse credimus. Igitur notum sit omnium vestrorum magnitudini, qualiter viri venerabiles Meroldus Cenomannis urbis episcopus, atque Rabigaudus ex (0931A)Anisola monasterio abbas ad nostram accesserunt praesentiam, asserentes se pro opportunitate, ambarum partium res Ecclesiae inter se concamiare; unde et ipsas commutationes bonorum hominum manibus roboratas in praesenti ostenderunt legendas: ubi et cognovimus qualiter dedit et memoratus episcopus de ratione S. Gervasii Rabigaudo abbati ad opus S. Carilefi, villa illa quae vocatur Sabonarias in pago Cenomannico, in condita Labrocinse, quem domnus Senardus suo opere a novo construxit, et ibidem requiescit, cum omnibus rebus ad se pertinentibus vel aspicientibus: id est, omnibus terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, litis, libertis, et beneficia ingenuorum, vineis et silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, (0931B)farinariis, gregis cum pastoribus, omnia et ex omnibus, cum omni supellectile quicquid dici aut nominari potest. Similiter haec contra in compenso dedit jam fatus Rabigaudus de ratione sancti Carilefi Meroldo episcopo ad opus S. Gervasii, villa quae vocatur Curte-Bosane et Monte-Ebretramno in pago Cenomannico, in condita Siliacense, cum omnibus appenditiis suis, cum terris, domibus, aedificiis, mancipiis, litis, libertis, et beneficia ingenuorum, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, peculium utriusque sexus tam majora quam minora, omnia et ex omnibus quicquid dici et nominari potest ad integrum. Sed pro integra firmitate petierunt jam dicti viri celsitudini nostrae, ut hoc per nostram auctoritatem (0931C)confirmare deberemus. Quorum petitioni gratanti animo ita praestitisse vel confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut quicquid pars altera contulit parti, aut contra in recompensatione recepit, ab hoc die per hanc auctoritatem inspectas ipsas commutationes, sicut per eas declaratur, habendi, tenendi, commutandi, vel quicquid exinde unusquisque quod a pare suo accepit, ad perfectum ejusdem Ecclesiae exercere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem, et neque ab ipsis praedictis viris, neque a successoribus illorum ullo umquam tempore ipsae commutationes violentur. Unde duas commutationes uno tenore conscriptas fieri jussimus, quas manu propria firmavimus, et de anulo (0931D)nostro sigillare jussimus.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Idherius recognovi.

Datum XI Cal. Martii, anno VI regni nostri, Papia civitate publice.

XVII. Praeceptum Caroli Magni regis Francorum pro sancti Martini monasterio Turonensi (anno 774).(Ex D. Bouquet, ibid.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, ac patricius Romanorum. Si enim ex his quae divina pietas nobis affluenter tribuit, pro opportunitate servorum Dei locis venerabilibus concedimus, (0932A)hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos et conjunx nostra Hildegard regina ob amorem Dei, et nostrae commune mercedis augmentum, donamus ad sacrosanctam ecclesiam beatissimi confessoris S. Martini et patroni nostri Turonicae civitatis constructam, ubi ipse pretiosus domnus corpore requiescit, et vir venerabilis Gulfardus abba praeesse videtur, donatumque in perpetuum ad eumdem sanctum locum, vel ejusdem congregationi causa vestimentorum esse volumus: hoc est, insula cum castello Sermionense, quae est sita in lacu Minciadae, et curtem piscariam, ac Lionam cum omnibus finibus et ejus terminis, sicut in publico et ad palatium visum (0932B)est pertinuisse, et inantea intra fisco nostro exciderit, tam infra ipso termino, quam et aforis ibidem in integrum pertinentia, id est curtis, ecclesiis, villis, mansis, mancipiis, massariis, aedificiis, vineis, olivetis, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus, etiam et monasteriolo illo infra ipso castro, quem Ansa novo opere construxit, quod est in honore sancti Salvatoris, cum omni ejus soliditate. Donamus etiam ad praefatum locum vallem illam quae vocatur Camonia, cum salto et caudino, vel usque Judalanias, cum montibus et alpibus a fine Treantina, qui vocatur Thonale, usque in finem Brixiacinse, seu in giro Bergamasei, quicquid infra ipsos fines, vel ab ipsa valle et longo tempore et modo (0932C)aspicere vel pertinere videtur, sicut in publico et ad palatium visa est reddidisse, aut inantea infra fisco nostro ceciderit. Simili modo cum integritate, sicut de termino Sermionensi conscripsimus, ita et ista omnia tradidimus. Insuper adjungimus ad praefatum sanctum locum sinodochium illum inter Padum et Ticinum quod in honore S. Mariae constructum prope Papiam civitatem in locum Wahan, cum villa Solario, vel omnibus appendiciis eorum, et casella una infra Papiam, id est una cum terris, domibus, ecclesiis, aedificiis, accolabus, mancipiis, massariis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus, et immobilibus, omnia et ex omnibus. Haec vero omnia superius nominata cum (0932D)terminis et finibus vel appendiciis suis a die praesenti in perpetuum ad praefatam basilicam S. Martini, vel ejus rectores concessimus, ae plenissima voluntate indulsimus. Propterea hanc praeceptionem auctoritatis nostrae conscribere jussimus, ut ea quae supra dicta sunt pars memoratae basilicae S. Martini ejusque rectoris ab hac die habeant, teneant atque possideant, et ad ipsam casam Dei pro mercedis nostrae eleemosyna in augmentis proficiat, ut nullus ex judiciaria potestate aut qualibet persona memorato Gulfardo abbati suisque successoribus, aut agentes de se praedictis rebus inquietare, aut contra rationis ordinem vel calumniam generare quoquo tempore (0933A)praesumat: sed hoc nostrae auctoritatis donum jure ibi permaneat firmissimo. Et ut haec nostra auctoritas firmior habeatur, vel nostris et futuris temporibus melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Hiterius recognovi.

Data XVII Calendas Augusti, anno VI et primo regni nostri. Actum Papia civitate in Dei nomine feliciter. Amen.

XVIII. Caroli Magni charta pro monasterio Dionysiano ( anno 774).(Ex D. Bouquet, ibid.). Karolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum (0933B)ac patricius Romanorum, vir inluster. Et quia monente Scriptura, ita oportet unumquemque constanter praeparari, quatenus veniens in conspectu superni Judicis, illam mereatur Domini piam vocem audire: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34); unde omnes justi erunt gavisi. Quapropter nos, ut credimus, salubriter considerantes qualiter ex terrenis rebus quibus superna gratia nobis affluenter in hoc saeculo largire dignata est, saltim in sanctos Dei vel in pauperibus Christi ex hoc tribuere deberemus, ut misericordiam Altissimi adipisci valeamus; idcirco cedimus pro animae nostrae remedium, vel pro genitore nostro quondam bonae memoriae (0933C)Pippino, ad monasterium domni Dionysii martyris, ubi ipse preciosus cum sociis suis corpore requiescit, et ubi supradictus domnus et genitor noster humatus esse videtur, et Folleradus abba esse dinoscitur; cessumque ad praefatum sanctum locum esse volumus, hoc est, villas quas ipse domnus genitor noster per manus nostras ad ipsam casam Dei dudum delegaverat, nuncupantes Faverolas, quae ponitur in pago Madriacinse, et Noronte in ipso Carnotino cum omni integritate, vel appendiciis earum ad ipso monasterio, vel monachis ibidem degentibus, seu ad luminaria vel stipendia pauperum procuranda, statuimus, sicut a vasso nostro Audegario possessae fuerunt; insuper et eum foreste ad eas pertinente quae vocatur Equalina, cum forestariis (0933D)et certis finibus in eam designatis, videlicet contra pagum Madriacensem pervenit lemma usque ad Petram-fictam, deinde ad Molarias super Victriacum, deinde ad Montem-Presbyteri, deinde ad Condatum usque ad Cuculosa. Secunda lemma contra pagum Pinciacensem pervenit ad Condonarias, ad Vennas usque Aureo-Vallo, deinde Levicias. Tertia lemma contra pagum Parisiacum de Ulfarciacas pervenit (0934A)ad campum Dominicum, deinde ad campum Wilgeverti, deinde ad Sarnetum usque ad cellam sancti Germani, et deinde per illam stratam quae pergit ad vetus monasterium contra pagum Stampinsem pervenit lemma ad Rosbacium, deinde ad Frumenterilis, inde ad Waranceras contra pagum Carnotensem pervenit lemma ad Putiolos, inde ad Pucilittos, deinde ad Hitlini-villare, inde ad Wadastivillam ad illo Pirario, deinde ad illa Frona quae fuit Stephanone, inde ad Calmontem, deinde per illam stratam quae pergit ad Helmoretum, inde ad Longum-lucum et Senone-valle super Nivigellam. Haec omnia superius dicta cum omni integritate et soliditate sua, sicut usque nunc a fisco nostro cognoscuntur esse possessa, cum utriusque sexus feraminum, (0934B)cervorum, Capreolorum, ex quorum coriis libros ipsius sacri loci cooperiendos ordinamus. Nec non etiam ex supradicta venatione infirmorum fratrum corpora ad tempus reparanda et roboranda constituimus. Igitur praedictas villas Faberolas et Norontem et cum foreste Equalina, vel ea quae supra diximus, ad ipsum sanctum locum cedimus atque donamus, cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, farinariis super ipsam dominationem consistentibus sive facere volentibus; similiter et mercatis in eisdem villis confluentibus, sive mercandi gratia convenientibus: ita ut nullus comes, nec vicecomis, (0934C)nec vicarius, nec centenarius, nec ullus exactor judiciariae potestatis, aut teloneum, aut freda exigenda aut feramina sine licentia abbatis capienda, aut laqueos tendere vel pedicas, aut ullam consuetudinem imponere aut superaddere audeat; sed remoto totius inquietudinis impedimento, et contrariorum hominum ausu sive ex ipsis villis mercatis, omnia ex omnibus, sicut dictum est, supradicto sancto loco sub omni integritate et emunitate, quicquid praesenti tempore nostra ibidem videtur esse possessio vel dominatio, pars praedicti monasterii ejusque rectores nostris et futuris temporibus habeant, teneant atque possideant. Et ut eis melius delectet pro nobis et domno genitore nostro Domini misericordiam attentius implorare, hanc autoritatem manu nostra subter (0934D)firmavimus, et de anulo nostro subter sigillari jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Wigbaldus ad vicem Hitherii recognovi et subscripsi.

Data in mense Decembri, anno primo regni nostri. Actum Salmimciaco palatio publico, in Dei nomine feliciter. Amen.

XIX. Diploma Caroli Magni pro Leprahensi monasterio in dioecesi Argentinensi, fundato a Fulrado abbate S. Dionysii (ann. 774, 14 Septembris ).(Ex Grandidier, Histoire de Strasbourg.) (0935A) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, vir inluster. Quidquid enim ad loca sanctorum venerabilium congruenter ob amorem Dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem, Domino protegente, pertinere confidimus. Ideoque cognoscat magnitudo, seu utilitas vestra, qualiter venerabilis vir Folradus abba clementiae regni nostri suggessit, eo quod in amore vel reverentia beatissimi sancti Dionysii, Rustici et Eleutherii, in sua proprietate, in pago (0935B)Alsacense, in loco qui dicitur Fulradovilare, infra fines Audoldovilare, cellam aedificasset, vel a novo suo opere construxisset, et inantea auxiliante Domino et bonorum hominum aedificare velle, ut ubi beatissimus et martyr Ippolitus corpore requiescit humatus. Propterea nos propter nomen Domini et animae salutem, eo quod mercis nostra in aeternum permaneat, vel etiam ad petitionem fideli nostro Fulrado ad ipso loco superius conscripto aliqua loca silvestria pro oportunitate et stipendia servorum Dei ibidem degentium, in pago Alsacense ex marca fisco nostro Qwningirhaim, in amore beatorum sanctorum Dionisii et Privati, nec non et sancti Yppoliti, donamus, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est, silva et foreste nostra superius (0936A)nominata, de una parte Laimaha, ubi dicitur Bobolino cella, et inde premitur ubi Aetsinisbach venit in Laima, inde vero per Aetsinisbach ubi ipse surgit, inde etiam Nannents; deinde autem monte usque ad Rumbach, deinde Tludimisberch, deinde in alia Rumbach, deinde in Bureberch, exinde in tertia Rumbach; deinde autem pergit, in Achinis regni, inde in foresta per Ducias et confinia, inde per Laimaha fluvio in valle de Ambas Ripas per marca Gasmaringa et Odeldinga usque de Ophanpol, et inde per Laimaha fluvio alia ripa usque ubi Audenbach in Laimaha confluit, et pergit per ipso fluviolo usque radices Stophanberch per valle, sub integritate ipsius monte usque in Stagnbah, inde per Rivadmarca, Odeldinga et Gasmaringa, et inde per (0936B)confinia usque inde Ophampol. Ista omnia per loca denominata, marcas et confinia, totum et ad integrum infra ipsos fines, cum piscatione quacumque avis capiendo, ad ipso sancto loco concedimus, atque pro oportunitate ecclesie indultum esse volumus, et jubemus ut per tota illa foreste nostra foras ipsos fines denominatas pastura ad eorum pecunia ex nostra indulgentia concessum habeant. Precipientes enim jubemus, ut nullus quislibet de fidelibus nostris, neque de judiciaria potestate, qui ipsa casa Dei vel rectores ejus de ipsa loca denominata inquietare, nec condemnare, nec contra rationis ordine facere non presumatis, nec vos, neque juniores, seu successores vestri, sed pro mercedis nostre augmentum, vel stabilitatem regni nostri in luminaribus ipsius ecclesie, (0937A)vel ad stipendia servorum Dei ibidem consistentium, futuris temporibus proficiat in augmentis, qualiter delectet ipsa congregatione pro nos et uxore nostra, etiam et prolis, Domini misericordiam attentius exorare. Et ut hec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus, et de anulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Wigbaldus ad vicem Hitherii recognovit.

Datum XVIII kalend. octob. anno VI, regnante domno nostro Carolo gloriosissimo rege. Actum Dura, palatio publico.

XX. Diploma Caroli Magni concessum Heddoni episcopo Argentinensi, quo homines Ecclesiae Argentinensis ab omnibus vectigalibus immunes declarat (anno 775, mense Decembri ).(Ex Grandidier, Histoire de Strasbourg.) (0937B) Carolus gratia Dei rex Francorum ac Langobardorum, ac patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, domesticis, vicariis, centenariis, vel omnibus missis nostris discurrentibus, vel quibuslibet judiciaria potestate preditis. Summa cura et sollicitudo debet esse regum ad ea que (0938A)pro oportunitate Ecclesiarum Dei fuerint postulata, solerter perspicere et congrua vel oportuna eis beneficia non denegare, sed ea que pro Dei sunt intuitu ad effectum in Dei nomine mancipare. Igitur cognoscat magnitudo, seu utilitas vestra qualiter veniens vir venerabilis Etto Strazburgensis episcopus clementiam regni nostri supplicavit, ut ubicumque per civitates, vel vicos, castella, aut trajectus, vel portus homines memorate ecclesie, que est constructa in honore sancte Dei genitricis semperque virginis Marie, navigio, aut terreno, id est, cum carris et saumariis, negotiandi gratia irent vel redirent, nullum teloneum quisquam reipublice administrator ab eis exigat. Propterea per hoc nostre auctoritatis preceptum decrevimus, quod perpetualiter mansurum (0938B)esse jubemus, ut nullus vestrum de rebus, quas navigio aut terreno, id est, cum carris et saumariis per regna Deo propitio nostra homines ejusdem Strazburgensis Ecclesie negotiandi gratia duxerint, ubicumque accessum habuerint per civitates, vel vicos, castella, aut trajectus, vel portus, excepto Qentowico, Dorestato, atque Sclusas, nullum teloneum aut ripaticum, aut portaticum, aut pontaticum, aut salutaticum, aut cespitaticum, aut rotaticum, aut cenaticum, aut pastionem, aut laudaticum, aut trabaticum, aut pulveraticum, aut (0939A)ullum occursum, vel ullum censum aut ullam reddibitionem accipere vel exactare audeat, aut hominibus qui eadem mercimonia prevident, ullam inquietudinem aut impedimentum facere presumat. Sed liceat eis per hanc nostram auctoritatem cum navibus et ceteris vehiculis absque ullius contrarietate vel impedimento per universum, Deo propicio, regnum nostrum, ubicumque eis necesse fuerit, libere et secure ire et redire. Et si aliquas moras in quolibet loco fecerint, aut mercati fuerint, vel vendiderint, nihil ab eis prorsus, ut dictum est, telonei exigatur.

Et ut hec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare, vel de annulo nostro jussimus (0939B)sigillare.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Rado ad vicem Hitherii recognovit.

Data in mense decembri, anno octavo et secundo regni nostri. Actum Scalistati villa, palatio publico, in Dei nomine feliciter. Amen.

XXI. Praeceptum Caroli Magni quo monachis Dionysianis donat villam Lusarcham (anno 775).(Ex D. Bouquet, ibid.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, omnibus fidelibus nostris tam praesentibus quam futuris. Et quia monente Scriptura ita oportet unumquemque constanter praeparari, quatenus veniente (0939C)in conspectu superni Judicis illam mereatur Domini piam vocem audire, unde omnes justi ex bonis actibus erunt gavisi. Quapropter nos salubriter, ut credimus, considerantes qualiter ex terrenis rebus, quibus superna gratia nobis affluenter in hoc saeculo largire dignata est, saltim nobis in pauperibus ex hoc tribuere deberemus, unde misericordiam Altissimi adipisci valeamus. Idcirco donamus pro animae nostrae remedio ad ecclesiam sancti Dionysii, ubi ipse preciosus domnus cum sociis suis corpore quiescunt, et venerabilis vir Fulradus abba praeesse videtur, et nos Christo propitio a novo aedificavimus opere, et modo cum magno decore jussimus dedicare, donatumque in perpetuo ad ipsum sanctum locum esse volumus, hoc est villas nostras in loca (0939D)nuncupantes Luzarcha, quae ponitur in pago Parisiaco, super fluvio qui vocatur . . . . . . una cum illa ecclesia in honore sancti Cosmae et Damiani, necnon et alia villa nostra in loco nuncupante Masciaco, quae ponitur in pago Meldico, cum omnibus terminis vel appendiciis earum, ut cum omni integritate ad ipso monasterio vel monachis ibidem deservientibus, seu in luminaribus ipsius Ecclesiae procurandum, (0940A)vel stipendia pauperum, tam praedictas villas proficere debeant in augmentis, id est, una cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, sylvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, mobilibus et immobilibus, sicut supra diximus, cum omni integritate pars praedicti monasterii, ejusque rectores habeant, teneant et possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, nostris et futuris temporibus licentiam habeant, quatenus melius delectet ipsos servos Dei pro nobis, prosequente progenie nostra, die noctuque Domini misericordiam attentius deprecare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare, vel de anulo nostro jussimus sigillare.

(0940B)Signum Caroli gloriosissimi regis.

Wigbaldus ad vicem Hitherii recognovit.

Data quinto Kal. Martias anno septimo et primo regni nostri. Actum in monasterio Sancti Diunysii.

XXII. Diploma Caroli Magni de immunitate coenobii Dionysiani (anno 775).(Ex D. Bouquet, Recueil des Hist.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, omnibus fidelibus nostris tam praesentibus quam futuris. Cognoscat magnitudo seu industria vestra eo quod vir Fulradus abba de monasterio S. Dionysii martyris, ubi ipse preciosus corpore requiescit, detulit nobis concessionis vel confirmationis (0940C)anteriorum regum, seu domno et genitori nostro Pippino condam regis, qualiter a longo tempore omnis tolloneos de villabus memoratae Ecclesiae, seu de homines qui super terras eorum commanere videntur, de negotiantes eorum qui per ipsa casa Dei sperare noscuntur, ad ipsa casa Dei concessissent: sed nos dum ita in eorum confirmationis vel praeceptionis anteriorum regum invenimus quod a longo tempore fuit concessum. Propterea per praesentem auctoritatem nostram denuo confirmamus ut per regna Deo propicio nostra, Francia et Italia, tam de navibus qui per universa flumina ad surrectum seu ad discensum, vel carra, adque eorum saumas, necnon de homines eorum, seu negotiantes qui per ipsa casa sperare videntur, ubicumque (0940D)quascumque, pagus tam in civitates, castellis, vicis, portis, pontis publicis, vel reliquas mercadus, advenerint, nec de hominis eorum qui super eorum terris cummanere videntur, nec in eorum villas vel agros, nec de hominis qui ad foras in eorum villas ad negociandum, vel vina comparandum advenerint, nullum telloneum, neque exclusaticum, neque decimum, nec barganaticom, nec rodaticom, nec pondaticom, (0941A)nec cespitalicom, nec pulveraticom, nec salutaticom, nec mutaticom, nec de navis vel karra eorum, nec de saumas, neque de hoc quod homines eorum ad eorum dorsum portant, nec ad eorum negociantes qui per ipsa casa Dei sperare noscuntur, nec in eorum villas, nec agros, nec de hominis qui ad foras in eorum villas ad negociandum, vel vina comparandum advenerint, nec ad nostrum opus, nec ad vestrum, nec ad junioris, seu successorisque vestros, in nullo modo, nullo telloneo, nullo exclusatico, infra regna Francia et Italia, seo ubicumque, neque decimum exigere nec exactare non debeatis, nisi, ut diximus, sicut in eorum strumenta tenere videntur, infra regna Deo propitio nostra sicut habeant concessum adque indultum. Et ut haec praeceptio (0941B)firmior habeatur, subter eam decrevimus roborare, et de anolo nostro sigillare.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Wigbaldus ad vicem Hitherii recognovit.

Data pridie Idus Martias, anno septimo et primo regni nostri. Actum Carisiaco palatio publico, in Dei nomine feliciter. Amen.

XXIII. Praeceptum Caroli Magni de immunitate monasterii San-Dionysiani (anno 775).(Ex D. Bouquet, ibid) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum. Incipientia regni (0941C)nostri affectu de nostra erectione integre auxiliante Domino vigilavi, et pro ipso bono opere auctum, cum consilio pontificum, vel seniorum, optimatum nostrorum, emunitatem pro nostro confirmando regno et mercede, vel adipiscenda vita aeterna renovare deberemus, quo et ita fecimus. Oportet ergo clementiam principalem inter caeteras petitiones illud quod pro salute ascribitur, et pro divino nomine postulatur, placabili auditu suscipere, et procul dubio ad effectum perducere, quatinus de caducis rebus praesentis saeculi aeterna conquirantur, juxta praeceptum Domini dicentis: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9). Ergo de mammona iniquitatis juxta ipsum dictum nos oportet mercari de terrenis coelestia, et dum sacris locis impertimur (0941D)congrua beneficia, retributorem Dominum ex hoc habere confidimus. Igitur venerabilis vir Fulradus abba de basilica peculiaris patroni nostri domni Dionysii martyris, ubi ipse pretiosus domnus in corpore requiescit, clementiam regni nostri supplicavit eo quod ab antecessoribus regibus a longo tempore omnis emunitas de villis praefatae sanctae basilicae fuerit concessa, unde ipsas et praeceptiones prae manibus se habere affirmat, et hoc usque nunc inviolabiliter asserit esse conservatum. Idcirco petiit ut hoc per nostram auctoritatem denuo, pro rei firmitate, circa ipsum sanctum locum vel homines qui secum substantia sua ad ipsam basilicam tradunt vel (0942A)condonant, juxta quod antecessores reges per suas auctoritates ad ipsam basilicam hoc praestiterunt vel confirmarunt, iterato hoc circa abbatem concedere et confirmare deberemus. Ideoque cognoscat magnitudo seu utilitas vestra quod nos pro reverentia ipsius sancti loci, vel pro quiete ibidem Deo famulantium, promptissima voluntate denuo concessimus, et in omnibus confirmavimus. Quapropter per hoc praeceptum, quod specialiter decernimus, et perpetuum voluimus esse mansurum, jubemus ut neque nos, neque juniores, seu successores nostri, nec quislibet de judiciaria potestate accinctus, in curtes praefatae basilicae domni Dionysii, ubi et ubi in quibuscumque pagis infra regna quae adquisimus Deo propitio Italiae, quae dicitur Longobardia, vel Vallis-Telina, (0942B)quam moderno tempore ad ipsam casam Dei delegavimus, quod pars ipsius Monasterii possedisse vel dominari videtur, vel quod a Deum timentibus hominibus per legitima instrumenta ibidem fuerit concessum, aut inantea ibidem fuerit additum atque delegatum, nec ad causas audiendum, nec ad fidejussores tollendum, nec ad freda exigendum, nec ad mansiones aut paratas faciendum, nec ullas redibitiones requirendum, ingredi vel exigere quoquam tempore penitus praesumatur: sed quicquid fiscus noster exinde potuerit sperare, omnia et ex omnibus pro mercedis nostrae compendio, cum omnibus fredis ad integrum sibimet concessimus [concessis]. Itaque, ut dictum est, inspectis ipsis praeceptionibus anteriorum regum, vel justa quod praesens (0942C)nostra videtur continere auctoritas, quicquid ipse sanctus locus a die praesenti, ut diximus, habere probatur, quam quod in postmodum a Deum timentibus hominibus, vel a nobis ibidem fuerit additum vel condonatum, seu quicunque juste et rationabiliter cum sua omni substantia se tradiderit, et res suas per legitima instrumenta delegaverit vel firmaverit, sub integra emunitate a die praesenti valeat residere quietus atque securus, et, ut dictum est, quicquid exinde forsitan fiscus noster sperare potuerat, in luminaribus, vel stipendiis, seu in alimonia pauperum ipsius monasterii, perenniter per nostrum oraculum ad integrum in omnibus et ex omnibus sit concessum atque indultum, ut eos melius delectet pro stabilitate regni nostri et quiete, vel pro cunctis leudis (0942D)nostris Domini misericordiam attentius deprecari. Et ut haec auctoritas nostris et futuris temporibus circa ipsum sanctum locum perhenniter firma et inviolata permaneat, vel per tempora illaesa custodiatur atque conservetur, et ab omnibus judicibus melius credatur, propriae manus adnotatione studuimus adumbrare.

Signum Karoli gloriosissimi regis

Wigbaldus ad vicem Hiterii recognovit.

Data pridie Idus Martias, anno septimo et primo regni nostri. Actum Carisiaco palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

XXIV. Caroli Magni praeceptum, quo varia monasterii Dionysiani bona sub Pippino rege recuperata, eidem monasterio confirmat (anno 775).(Ex Mabill., de Re diplomatica.) (0943A) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, domesticis, graffionibus, vicariis, centenariis, vel omnes missos nostros discurrentes, vel quibuslibet judicaria potestate praeditis: Summa cura et sollicitudo debet esse regum, ut ea quae a sacerdotibus pro oportunitate ecclesiarum Dei fuerint postulata, solerter perspicere et congrua vel oportuna eis beneficia non denegare, sed ea quae pro Dei sunt intuitu ad effectum in Dei nomine mancipare. (0943B)Igitur cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quia venerabilis vir Fulradus abba ex monasterio peculiaris patronis nostri sancti Diunisii martyris, ubi ipse preciosus domnus corpore requiescit, clementiae regni nostri suggessit, et praeceptionem domni et genitoris nostri Pippini quondam regis nobis ostendedit relegendam, ubi contenebatur insertum de rebus sancti Diunisii, quae a longo tempore tam ex munificentia regum quam et a Christianis vel Detio mentibus et bonis hominibus conlatas vel donatas fuerunt, a pravis seu malis hominibus per iniqua cupiditate seu malo ingenio vel tepiditate abbatorum seu neglecto judicium de ipsa casa abstractas vel dismanatas fuerunt. Unde et ipsi monachi vel ipsi agentes una cum praeceptiones (0943C)regum vel reliqua strumenta cartarum de ipsas res in palatio ante genitore nostro seu ejus ducibus per plures vicibus advenerunt in rationes una cum plures hominibus, qui ipsas res malo ordine tenebant; et genitor noster pro reverentia ipsios sancti Diunisii martyris, vel pro ipso amore Dei, eorum cartas diligenter relegere rogarit, et missos suos Wichingo et Ludione ad eorum petitione per diversos pagos una cum ipsa strumenta ad hoc inquirendum vel investigandum direxit, ut ubicumque eorum justitia invenirent, vel ipsi monachi et ipsi agentes legitima strumenta praesentabant, vel casa sancti Diunisii exinde vestita fuerat, seu a bonis Deo timentibus hominibus ibidem datas vel conlatas fuerunt, et ipsa (0943D)casa legitime et rationabiliter per lege exinde vestita fuerat, et postea per iniquo ingenio de ipsa casa abstractas fuerant, eis reddere deberent: quod ita. . . . . et fecerunt. Id sunt per diversis pagis loca denominata, in pago Fanmartense cella qui dicitur Cruce, qui aspicit ad fisco Solemnio, quem domnus Hildbertus quondam rex ad casa sancti Diunisii per sua praeceptione concessit: et Avisinas quem Vassus genitoris nostri tenuit: similiter in pago Bragbanto in loca nuncupantes Scancia et Cambrione: similiter in pago Briegio loca nuncupante Linariolas; et in Melciano loca cognominantes Nartiliago et Coconiago; vel in Belvacinse loca nominata Pitito-villare, Masciago, Saciago, Ansino-villare, Thedegario-villare, (0944A)Ambrico-curte, Ebroaldo curte, Gellis: similiter in pago Camliacinse, loco qui dicitur Boderovillo, et Nialla: similiter in pago Vilcasino Bacivo superiore et subteriore et Madriu, quem Gabbifrisio per beneficium habuit: similiter in pago Madriacinse Vinias, Camapio et Niventis, Villa-nova, Rosbacio, Sigrancio, Berane-curte: similiter in pago Tellau loca cognominantes Pictus, Macerias, Verno, Fircera, Potio, Bodalca, Brittene-valle, Artiliaco, Agusta, Rausero, Crisonarias, Uvariaco. Similiter in pago Vimnau loca cognominantes Marca, Malcha, Malchis, et Avisinas, Rodeno, Rodalca, Sodicola, Vidriaco, Horona, Arcas. Similiter in pago Parisiago Tabernas. Similiter in pago Ambianinse loca qui dicuntur Pisciago, et Adsalto; seu diversa loca per diversos (0944B)pagos, tam majora, quam et minora, quod per singula nominare non fuit necessarium, unde ipsa casa, ad praesens vestita esse videtur ita ut sicut ab ipsis inventumque vel investigatum fuit, et ipsas res ipsi monachi vel ipsi agentes partibus sancti Diunisii receperunt, deinceps in post modum ad hodiernum die ipsa casa Dei vel ipsi monachi, seu agentes eorum evis et futuris temporibus habiant evindecatas atque efidicatas. Unde et ipse jam dictus Fulradus abba seu et ipsi monachi de ipso sancto coenubio, qui in ipsa casa Dei conversare vel vitam degere videntur, nobis petierunt, ut denuo circa ipsis pro futuris temporibus praeceptione nostra manu nostra firmata exinde eis adfirmare deberemus: quod ita et fecimus, ut sicut constat quod ipsas res per legem (0944C)et justitiam in Palatio ante genitore nostro evindicaverunt vel receperunt, ut tam ipse abba, quam et sui successores omni tempore pro conpendio (sicut superius insertum est) ad ipsa sancta casa ad luminaria procuranda, seu vestimenta monachorum vel reliqua conpendia seu susceptionem pauperum vel peregrinorum habiant evindicatas atque elidicatas, ut eis semper melius delectet pro nobis vel filios nostros seu pro stabilitate regni Francorum die noctuque incessabiliter orare, vel Domini misericordia deprecare; et (sicut nobis promiserunt) per singulos dies nomen nostrum tam in missas, quam et in peculiares eorum orationibus ad sepulcrum ipsius sancti Dionisii debeant recitare, si adhuc (0944D)inantea eorum justitia invenire potuerimus eis libenti animo reddere volemus. Et ut haec auctoritas vel praeceptio nostra quod nobis postulaverunt circa ipsa casa Dei proficiat, et evis et futuris tempori inconvulsa et firma debeat permanere, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione signavimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Wigbaldus ad vicem Hiterii recognovi et subscripsi.

Data sexto Kal. Julias anno septimo et secundo regni nostri. Actum Carisiago palatio publico Dei nomine feliciter.

XXV. Caroli Magni placitum, quo adversus Herchenradum seniorem episcopum Parisiensem Placicium monasterium in pago Pinciacense monasterio S. Dionysii ascribitur (anno 775). (0945A) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, vir inluster. Tunc regalis celsitudo suis culminis sublimatur, quando cunctorum jurgia juxta praepositionis vel responsionis eloquia inter alterutrum salubre deliberat sentencia: quatenus sub Deo in rege manet potestas quomodo cuncta terribilia debeant ordenare. [Igitur] cum nos in Dei nomene Duria villa in Palacio nostro ad universorum causas audiendum, vel recta judicia termenandum resederimus, ibique veniens apostolicus in Christo Pater (0945B)Herchenradus episcopus urbis Parisius civitate pontifex Folrado abbate interpellabat; repetibat ei eo quod ipsi Placicio monasthirio, qui est constructus in honore sanctae Mariae, et sancti Petri, in pago Pinciacense, quem Francus homo nomine Aderaldus ad casa sancti Mariae, et sancti Stephani et sancti Germani per suum strumentum condonavit, ipse Folradus abba ad parte sancti Dionysii post se teniat malo ordine injuste: sed ipse Folradus abba de praesente adstabat, et taliter dedit in respunsis, quod ipso Placicio monasthirio post se ad parte sancti Dionisii numquam reteniat malo ordine injuste pro eo quod dixit Francus homo, nomine Hagadeus, ipso monasthirio Placicio ad monasthirio sancti Dionisii manus potestativas per suum strumentum condonasset; (0945C)et per ipsa traditione plus obtingit ipsae monasthirius Placicius ad casa sancti Dionisii adhaerere, quam ipsius Herchenrado episcopo ad parte sanctae Mariae et sancti Stephani et sancti Germani adreddere. Unde et ipsa estrumenta prae manibus se habire adfirmant, et ipsas in praesencia nostra protulerunt recensendas etiam et de hac causa ab utrasque partes ibi certa cognovimus, et ad divina mysteria Christi misericordia conspirante (sicut longa consuetudo exposcit et ipse volumptarie consenserunt) jobemus emanare judicium, ut dum per ipsis strumentis de utrasque partis certamen non declaratur, ut recto thramite ad Dei judicium ad crucem eorum homenes, his nominibus Aderamno de parte sancti Dionisii vel Folrado abbate, et Corello de parte (0945D)sanctae Mariae vel sancti Stephani et sancti Germani vel Herchenrado episcopo, exire adque stare deberint. Quod ita et in capella nostra, recensenda missa (0946A)Harnaldo presbytero, visi fuerunt stetisse: et ea hora, protegente divina dextera Dei, Deus omnipotens suum justum judicium declaravit, ut homo memorato Herchenrado episcopo, nomine Corellus, ad ipso Dei judicium ad ipsa crucem trephidus et convictus aparuit: et tunc ipse Herchenradus episcopus in praesentia nostra vel procerum nostrorum sibi recognovit vel resededit, quod nec ipse, nec pars ecclesiae suae sanctae Mariae, vel sancti Stephani seu sancti Germani nullum drictum habebant, per quod ipso Placicio monasthyrio habere potuissent. Proinde nos taliter una cum fidelibus nostris, id sunt Ghaerardo, Bernardo, Radulfo, Hilderado, Ermenaldo, Hebroino, Theudoaldo, Agmone, comitibus; Haltberto, Laumberto, Haerterico, et Anselmo comite (0946B)palacio nostro, vel reliquis quampluris visi fuimus judicasse, ut dum ipse memoratus homo sancti Dionisii vel Folrado abbate, nomine Adelramnus, jam dicto homine sancti Mariae, vel sancti Stephani seo sancti Germani, necnon et Herchenrado episcopo, nomine Corello, ad ipso Dei juducio ad crucem ibidem convicuit; et ipse Corellus ibidem ad ipso Dei judicio trepidus et convictus aparuit: propterea jobemus, ut dum hac causa sic acta vel perpetrata esse cognovimus, ut memoratus Fulradus abba memorato Placicio monasthyrio una cum suis apendiciis, vel quicquid ibidem pertenere videtur; in contra saepe dicto Herchenrado episcopo, vel ecclesiae suae sancti Mariae, vel sancti Stephani et sancti Germani suisque successoribus ad parte sancti Dionisii monasthyriae (0946C)suae jure firmissemum habiat evindicatum adque elidiatum, et sit inter ipsis in postmodum absque ulla repeticione Herchenrado episcopo vel successoribus suis omneque tempore subita adque definita, seu et indulta causatio.

Theudegarius recognovit et subscripsit

Datum quinto Kalendas Augustas in anno septimo regni nostri Duria villa in Palacio publico in Dei nomine feliciter. Amen.

XXVI. Praeceptum Caroli Magni quaedam praedia donantis monasterio S. Dionysii (anno 775).(Ex D. Bouquet, Recueil des Hist. ) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, nec non patricius Romanorum. Quicquid enim (0946D)ad loca sanctorum venerabilium ob amorem Dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. (0947A)Ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter propter nomen Domini, et animae nostrae salutem, eo quod mercis nostra in aeternum permaneat, donamus ad casa S. Dionysii et sancti Privati, ubi ipsi pretiosi corpore requiescunt, Eadallago et Salona in pago Salminse, res proprietatis meae in Wastingas quas Adalbaldus genitore meo tradidit, quantumque ad ipso loco aspicere videtur; similiter illus mansus quos genitor noster Fulrado beneficiavit; Infilicionis curtae, et illa terra et sylva de uno manso Abduxio; similiter alio manso in Ermerago villa, et illo manso ad Almingas, et illos mansos ad Carisiaco, quantumcumque ad ipsus mansos aspicere videtur, donatumque in perpetuum esse volo, id est cum terris, acolabus, domibus, aedificiis, (0947B)mansis, mancipiis, campis, sylvis, pratis, pascuis, vineis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, totum et ad integrum, quicquid ad ipsa loca superius intimata aspicere videtur, partibus sancti Dionysii et sancti Privati donamus, tradimus, atque in omnibus indultum esse volumus. Praecipientes ergo jubemus ut nullus quislibet de fidelibus nostris, neque de judiciaria potestate, praedictas casas Dei, vel rectores ejus de ipsas res superius insertas inquietare, nec calumniam generare nullatenus praesumatur, sed, ut diximus, nostris et futuris temporibus ad ipsis locis sanctis proficiat in augmentis. Et huc haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare, et de anulo nostro jussimus sigillare.

(0947C)Signum Karoli gloriosissimi regis.

Rado ad vicem Hitherii recognovit.

Data in mense Novembro, anno octavo et secundo regni nostri. Actum Theodone-villa in Dei nomine feliciter. Amen.

XXVII. Praeceptum Caroli Magni pro Morbacensi monasterio. (Ex D. Bouquet, ibid.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum. Principali quidem clementiae cunctorum decet accommodare aurem benignam, praecipueque pro compendio animarum a praecedentibus regibus antecessoribus nostris ad loca Ecclesiarum probamus esse indultum, devota debemus mente perpendere, (0947D)et cuncta beneficia, ut mereamur ad mercedem esse participes, non negare, sed robustissimo jure pro nostris oraculis confirmare. Igitur venerabilis Amico dono Dei abbas de monasterio Vivario-peregrinorum, qui ponitur in pago Alsasense super fluvium Morbae, qui est constructus in honore S. Leodegarii et S. Petri apostoli et S. Mariae caeterorumque sanctorum, ubi ipse cum turba plurima monachorum deservire noscitur, clementiae regni nostri suggessit eo quod nostri antecessores quondam per eorum authoritates illorum manibus subscriptas de villis ipsius S. Ecclesiae, quod [quas] ad praesens possidebat, tam ex muneribus principum, seu Eberhardi qui ipsum monasterium in sua elemosina fundavit, quam ex pagensium largitate, vel quod inantea a (0948A)Deum timentibus hominibus ibidem delegatum fuit, integra emunitate concessissent, ut nullus judex publicus in villis vel rebus ipsius Ecclesiae suae, nec ad causas audiendas, nec freda exigenda, nec mansiones aut paratas faciendas, nec fidejussores tollendum, nec homines ipsius Ecclesiae de quibuslibet causis distringendum, nec ullam retributionem requirendum, ibidem ingredere non audeat. Unde ipsam praeceptionem antecessoribus [antecessorum, etc.] nostris jam dictis, seu et eorum confirmationem ante dictus abba Baldebertus rector de ipso monasterio nobis ostendit ad relegendum, et ipsum beneficium circa eandem memoratam Ecclesiam ipsius usque nunc asserit esse conservatum. Sed pro firmitatis studio petiit celsitudinem nostram ut hoc (0948B)denuo circa ipsum monasterium vel ipsos monachos nostra deberet authoritas generaliter confirmare. Cujus petitionem pro reverentia ipsius loci, ut mereamur ad mercedem sociari, plenissima voluntate visi fuimus praestitisse, vel in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus in res vel facultates ipsius ecclesiae, nec ad causas audiendas, et freda exigenda, nec mansiones aut paratas faciendas, nec fidejussores tollendum, nec homines ipsius ecclesiae tam ingenuos quam servos, qui super eorum [ejus] terras vel initio commanere videntur, qui ibidem aspiciunt, de quibuslibet causis distringendum, nec ullas retributiones requirendum, ibidem ingredere non debeat Sed sicut ipsius beneficium a jam dictis antecessoribus (0948C)nostris indultum, priorum principum authoritate ad jam dictam ecclesiam usque nunc fuit conservatum, ita et deinceps per nostram authoritatem generaliter maneat inconvulsum. Et quidquid exinde fiscus noster poterat sperare, in ipsius domini Leodegarii et S. Petri luminaribus vel S. Mariae, pro stabilitate regni nostri proficiat in augmentum. Et ut haec authoritas tam praesentibus quam et futuris temporibus possit constare, manu nostra subter roboravimus, et annulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Wigbaldus ad vicem Hitherii recognovit.

Data pridie Nonas Aprilis, anno septimo et primo regni nostri. Actum Carisiaco palatio publice, in Dei nomine feliciter. Amen.

XXVIII. Praeceptum Caroli Magni pro monasterio Flaviniacensi (anno 775).(Ex. D. Bouquet, ibid.) (0948D) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum, vir inlustris. Si petitionibus sacerdotum quod ad profectum Ecclesiarum pertinet, devota mente praestamus, retributorem omnium bonorum Jesum Christum ex hoc nos habere confidimus. Petiit celsitudinem nostram venerabilis vir Manasses abba de monasterio quod vocatur Flaviniacus, in pago Alsinse, quod est constructum in honore Domini nostri Jesu Christi, vel sancti Petri, vel sancti Praejecti, ut omne teloneum (0949A)intra regnum nostrum de negotiantibus eorum, vel de omnibus hominibus eorum, qui per ipsam casam sperare videntur, ut nullum teloneum dare non debeant in civitatibus, mercatis, villis, vicis, pontis, portubus, nec ipsi monachi, seu negotiantes eorum, et homines eorum, qui per ipsam casam sperare videntur; nec teloneum, nec pontaticum, nec rodaticum, nec barganaticum, nec pulveraticum, nec mutaticum, nec rivaticum, nec salutaticum, nec laudaticum, nec tranaticum, nec de hoc quod homines eorum ad dorsum portare videntur, et quidquid exinde ad partem fisci nostri reddere debent, totum in luminaribus, vel in stipendia monachorum, et susceptionem pauperum, in nostra eleemosyna ad ipsam casam Dei concessimus, quas nunc a moderno (0949B)tempore concessum atque indultum esse volumus, ut, sicut diximus, de omnibus teloneis in civitatibus, vicis, villabus, pontis, portubus, pontatico, rodatico, barganatico, pulveratico, mutatico, rivatico, salutatico, laudatico, tranatico, et de hoc quod homines eorum ad dorsum portant, et de negotiantibus eorum, vel de omnibus hominibus eorum devote pro ipsa casa Dei, Sancti Petri et Sancti Praejecti, omni tempore perpetualiter concessimus atque indulsimus. Similiter concedimus ad ipsam casam Dei in villabus eorum, seu super terraturiis eorum, vel cinctus eorum infra aut adforis ibidem advenerint, et quidquid ibidem negotiatum fuerit, omne teloneum, sicut superius diximus, ad ipsam casam per nostram praeceptionem concessimus. Et ut haec praeceptio firmior (0949C)habeatur, et per tempora melius conservetur, manu nostra subter decrevimus adfirmare. Carolus.

Data die V Non. Maii, et scripta per Radonem, apud Theodonem villam palatio publico, anno VII praedicti domini nostri Caroli.

XXIX. Praeceptum Caroli Magni pro Turonensi S. Martini monasterio (anno 775).(Ex D. Bouquet, ibid.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, atque patricius Romanorum. Decet enim regalis clementiae dignitatem cuncta quae a sacerdotibus rationabilia postulata fuerint, sollerti cura prospicere, et opportuna vel congrua eis beneficia non (0949D)denegare, maxime si anteriorum regum plenius pro Dei intuitu sunt confirmata protectionis auctoritate. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, quia venerabilis Hiterius abba ex monasterio S. Martini eximii confessoris Christi, peculiaris patroni nostri Turonicae civitatis, ubi ipse pretiosus in corpore requiescit, innotuit serenitati regni nostri qualiter antecessor suus Auttandus abba quasdam villas instituerit, quae fratribus mensuatim per totum annum servire debent; petens dignitatem excellentiae nostrae, ut pro Deo et reverentia ejusdem sancti, per praeceptum nostrae auctoritatis id ipsum confirmare dignaremur, sequendo morem antecessorum. Cujus nos petitioni consentientes, et patrocinia sancti Martini venerantes, sicut praecessores (0950A)reges singulariter expleverunt, et nos hoc donum indulgentiae gratanter praestitisse cognoscite. Idcirco per hanc praesentem praeceptionem jubemus, atque perpetuo firmum fore decernimus, ut Luggogalus, Curciacus, Lupiacus, Magittus, Catuntius, Tauciacus, Loona, Nobridius, Albiniacus, Mazoyalus, Podentiniacus, Castanelus, Camiliacus, Brionnus, Novientus, Genestolalus, Caniacus, Alnetus, Cadriacus, Merila, Delfiacus, Parriciacus, Prisciniacus, Cassiacus, Sadobria, Membriolas, Spicarias, Ortlucas, Sereonas, Salustriacus, Lausiacus, Axedus, Belcontus, Trinierobrus, Baionvilare, Nova-Villa, Noëntus, Blasina, Pociacus, Talsiniacus, Brigogalus, Crucilia, Bladalaicus, Dociacus, Melciacus, Angularis portus, Restis, Antoniacus, cum appendentiis earum, sicut admensuratae (0950B)sunt, fratribus deserviant. Similiter statuimus per hoc praeceptum nostrae mansuetudinis, ut ejusdem monasterii cellelario fratrum ministretur, sicut ordinatum est, unde tempore sibi instituto fratribus pleniter servire possit. Portarius autem mense Decembri de suo ministerio serviat. De aliis vero villis solito modo ligna et annonae sive volatilia ministrentur, quatenus hoc nobis ad salutem animae nostrae et augmentum regni proficiat, et ipsi Dei servi liberius meliusque deinceps Deo famulari queant, atque pro statu sanctae Dei Ecclesiae sedulas fundere preces. Unde monemus omnes qui nobis in regno a Deo commisso successuri sunt, ut, sicut sua statuta a suis successoribus conservari velint, ita hanc nostram constitutionem privilegii inviolabilem conservare (0950C)studeant ad communem nostrorum omnium salutem. Et huc haec auctoritas firmior habeatur, vel nostris et futuris temporibus melius conservetur, manu nostra eam corroboravimus, et anuli nostri impressione sigillavimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Rado ad vicem Hitherii recognovit.

Actum Theodonis villa palatio publico, in Dei nomine feliciter. Amen.

XXX. Praeceptum Caroli Magni pro Angelramno episcopo Mettensi (anno 775).(Ex Historia Metensi, tom III.) Carolus Dei gratia rex Francorum et Longobardorum (0950D)vir illustris, ducibus, comitibus, domesticis, vel omnibus agentibus tam ultra quam citra Renum, Rodanum et Ligerim consistentibus, tam praesentibus quam et futuris. Juvante Domino, qui nos in solium regni instituit, illud ad augmentum vel stabilitatem regni nostri procul dubio credimus in Dei nomine pertinere, si petitiones sacerdotum et Ecclesiarum Dei de rectis postulationibus, quas in nostris auribus patefecerint, perducimus ad effectum. Ideoque vir apostolicus domnus et Pater noster Angilramnus episcopus S. Ecclesiae Mettensis praeceptiones regum praedecessorum nostrorum, eorum manibus roboratas, nobis protulit recensendas; ubi generaliter cognovimus esse insertum quod antecessoribus suis tale fuisset jam a longo tempore indultum beneficium, (0951A)ut nullus ex judicibus publicis in curtes Ecclesiae Mettensis et domni Stephani patroni nostri, seu basilicas infra ipsam urbem constructas, vel infra ipsam parochiam, tam monasteria, vicos vel castella ad eandem aspicientia ingredi non praesumeret, aut aliquod ibidem generare detrimentum: nec homines eorum per mallos byrgos publicos, nec per audientias nullus deberet admallare, aut per aliqua iniqua ingenia praesumeret condemnare, nec freta vel teloneos exactare, aut aliquas paratas facere: sed in eorum privatas audientias agentes ipsius Ecclesiae unicuique de reputatis conditionibus directum facerent, et ab aliis simulque perciperent veritatem, et ubi fredum ipsi agentes aut reliqui homines memoratae Ecclesiae acciperent; et freda ad (0951B)ipsa loca sanctorum deberent Christo praesule proficere in augmentum. Pari modo et si homines eorum pro quolibet excessu cujuscumque fredum dissolvebant, fretus qui exinde in publicum sperari potuerit, ad ipsas ecclesias fuisset concessus. Unde petiit suprascriptus pontifex ut eum suamque Ecclesiam, vel monasteria, castella, vel vicos ad eandem pertinentes vel aspicientes, de hac re plenius nostra auctoritas in Dei nomine confirmaret. Cujus postulationem pro divino intuitu, vel reverentia ipsorum locorum sanctorum, seu fidei suae respectu, vel mercedis nostrae augmento, gratanti animo praestitisse, et in omnibus confirmasse, et a novo concessisse cognoscite. Jubemus namque ut quidquid constat tam in villis, domibus, aedificiis, mancipiis, vineis, (0951C)silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, accolabus utriusque generis, sexus vel aetatis, cum integris terminis, solidoque statu eorum, tam ex munificentia regum et reginarum, quam id quod per venditiones, donationes, commutationes cessionesque titulis vel per quaelibet instrumenta cartarum, aut quaelibet ingenia legibus ad ipsam Ecclesiam domni Stephani, vel alias ecclesias, quae sub ipsa urbe Mettensi, vel in parochiis ipsius pontificis constructae esse videntur, fuit delegatum, et ad praesens pars ipsarum ecclesiarum cernitur possidere vel dominari, per hanc auctoritatem nostram, id ipsis ecclesiis, vel memorato pontifici, vel abbatibus suis eorumque successoribus plenius in Dei nomine confirmatum atque concessum esse cognoscite. Praecipientes (0951D)enim jubemus, ut neque vos, neque juniores, seu successores vestri in curtes ipsius ecclesiae, vel memorati pontificis, aut abbatum suorum, vel monasteriorum, castellorum, vicorum tam ultra quam citra Renum, Rodanum et Ligerim, vel praefatam civitatem Mettensem, aut in pagos vel parochias suas, et monasteria, ceu cellas, cum omnibus ecclesiis ad eandem pertinentibus vel aspicientibus, nulla freta, nec teloneos, vel conjectos, aut summutas [sunniatas], vel aliquas paratas faciendum, vel qualecumque ingenium ad aliquod detrimentum generare, penitus ingredi non deberetis, si gratiam meam vobis in omnibus obtatis habere propiciam. Illud addi placuit scribendum, ut de tribus causis, de (0952A)hoste publico, hoc est de banno nostro, quando publicitus promovetur, et wacta vel pontes componendum, illi homines bene ingenui, qui de suo capite bene ingenui immunes esse videntur, qui super terras ipsius ecclesiae, vel ipsius pontificis, vel abbatis sui commanere noscuntur; si in aliquo exinde de istis tribus causis negligentes apparuerint, exinde cum judicibus nostris deducant rationes; sed non amplius vel minus: in reliquo vero pro mercedis nostrae augmento sub emunitate ipsi sint conservati, ut ad ipsam casam proficiant in augmentis. Et ipsa emunitas, quae a nobis vel ab antecessoribus patribus nostris fuit concessa circa memoratam Ecclesiam domni Stephani, vel praefata monasteria, vel castella, vicos, pagos, parochias vel (0952B)abbatias, quae ad ipsum pontificem aspicere videntur, perenniter maneat inconvulsa vel conservata: qualiter ipsum pontificem seu clerum, vel pauperes ibidem alimoniam sperantes, plenius delectet Domini misericordiam attentius exorare. Et dummodo per anteriores praeceptiones a longo tempore ipsa emunitas circa ipsam Ecclesiam, vel basilicas, seu monasteria, vicos vel parochias sub tempore praecedentium regum semper fuit conservata; et nos ad praesens pro animae nostrae remedio, vel retributione aeterna, id in ipsa Ecclesia domni Stephani, ubi suus sacratissimus sanguis vivus esse videtur, per nostram praeceptionem firmavimus atque concessimus, ut quicumque hoc de judicibus nostris aut quislibet refragare aut irrumpere vel immutare (0952C)voluerit, iram trinae Majestatis vel omnium sanctorum, ubi ipse pontifex vel abbates sui deserviunt, incurrat, et gratiam nostram nullo umquam tempore possit habere. Sed magis a vobis vel successoribus vestris sub integra emunitate omni tempore modis omnibus conservetur; qualiter gratiam nostram, ut diximus, valeatis habere, propiciam. Quam vero auctoritatem pro rei totius firmitate, ut omni tempore maneat inconvulsa, manus nostrae signaculis infra decrevimus in Dei nomine roborare.

Data XI Cal. Febr. anno VII et 1 regni nostri.

Actum Carisiaco, etc.

XXXI. Caroli Magni diploma, quo confirmat privilegium Salonae contra episcopum Mettensem (anno 775).(Ex Mabill., de Re diplomatica.) (0952D) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, atque patricius Romanorum. Oportet serenitas nostra ut ea quae a fidelibus nostris postulata fuerint, juste et rationabiliter pro servitio et fidelitate, quae circa genitorem meum Pippinum regem et circa me habere videntur, eis impertire debeamus. Notum sit omnibus fidelibus nostris, tam et praesentibus quam et futuris, qualiter veniens Folradus capellanus palatii nostri et abba sancti Dionysii nobis retulit privilegium a partibus sancti Dionysii, quam senodalis consilius anno nono ad Patris-Brunna ex promisso Angalramno episcopo et Wilhario archiepiscopo constituerunt de res proprietatis suae, in (0953A)loco qui dicitur Salona, quae est constructus in honore sanctae Dei genitricis et beatorum martyrum et confessorum et virginum: ubi sanctus Privatus martyr, et sanctus Illarius confessor requiescere videntur: et meo in privilegio insertum invenimus, ut neque Angalramnus episcopus, neque successores sui, neque archidiaconus, neque missus ecclesiae suae Mediomatricus ibi in ipso coenobio pontificium habere non debeant, nisi si abbas sancti Dionysii expetierit ordinationes faciendi, chrismetandi, et tabulas benedicendi. Interrogavimus Angalramnum episcopum, si ipsum privilegium consentire debuisset. Et ipse nullatenus denegavit, nisi sicut et chnenodale consilio constituerunt coepiscopi sui, sic consentivit sicut ipse privilegius clariter innotuit. Propterea talem praeceptum (0953B)et confirmationem permanere praecipimus ad partibus sancti Dionysii, ut post hunc diem nullus quislibet episcoporum, neque Angalramnus aut successores sui ipso coenobio non contingat nisi sit sub emunitate et privilegio sancti Dionysii regulariter, sicut caeteras ecclesias, quas de ipsa casa sancti Dionysii aspicere videntur, et terrolas quas Angalramnus et Folradus infra ipso agro Salona et fine commutaverunt . . . . . . Simile modo ex nostrum permissum et confirmationem absque episcoporum Mettensis ecclesiae impedimentum pars sancti Dionisii una cum ipso coenubio Salona sub nostram tuitionem et defensionem procerumque nostrorum partibus sancti Dionysii debeant respicere, et quicquid per commutationes regum aut donationem, aut collata ibidem populi (0953C)additum, aut censatum, et Folradus de suas res ipso coenubio ditavit sub emunitate et defensione sancti Dionysii omnique tempore permanere debeant, ex nostra auctoritate confirmatum: ut melius delectet ipsam congregationem sancti Dionysii et sancti Privati, et sancti Illarii pro nobis et pro eis uxoreque nostra Domini misericordiam attentius deprecare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu nostra propria subter eam firmavimus, et de anulo nostro sigillavimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Nomen et signum cancellarii omissum.

Datum quod ficit Decembris dies . . . anno X regnante domno nostro Carolo rege.

(0953D)Actum Aquis palatio publico in Dei nomine feliciter. Amen.

XXXII. Diploma Caroli Magni pro monasterio Vrumiensi (anno 775).(Ex D. Calmet., Hist. de Lorraine.) Karolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, necnon et patricius Romanorum. Omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, (0954A)vel reliquis fidelibus nostris, tam praesentibus quam futuris, notum sit qualiter domnus et genitor noster bonae memoriae Pippinus quondam rex, monasterium, quod vocatur Prumia, in honore sancti Salvatoris a novo fundamine visus fuit aedificare, et res fiscalis ac proprietatis ad ipsum sanctum locum visus fuit delegasse, et in omnibus confirmasse, ubi venerabilem virum Asuerum abbatem una cum monachorum [turma] rectorem praeesse constituit, et secundum ordinem sanctum illum locum gubernare praecepit. Unde praedictus abba et monachi in ipso coenobio consistentes, clementiae regni nostri petierunt, ut ipsi homines, quem domnus et genitor noster bonae memoriae Pippinus quondam rex ad ipsum monasterium concessit vel delegavit, in (0954B)ipsa tenore et consuetudine, sicut antea fuerunt, et ceteri fiscalini sunt nostri, absque alicujus contradictione ad jam dicto loco debeant permanere, tam de causas eorum in responsis, quamque aliam legem vel consuetudinem, sicut reliqui infra regna nostra habuerint fiscalini, et antea in unumquemque pago habuerunt consuetudinem. Cujus nos, propter nomen Domini et animae nostrae remedium, eorum petitionibus nequivimus denegare, sed in omnibus praestitisse et confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus atque praecipimus, ut nullus quislibet de fidelibus nostris, neque de judiciaria potestate, qui jam fata casa Dei vel rectores ejus, nec homines ad ipsum sanctum locum deservientes, quem domnus ac genitor noster ibi concessit, de hac re inquietare, (0954C)nec calumniam generare nullatenus praesumatis, nisi, ut diximus, nostris et futuris temporibus, sicut antequam domnus ac genitor noster eos ad superscripta casa Dei delegasset, partibus suis deservierunt. Ita simili modo ad eundem sanctum locum in ea tenore deservire debeant, tam in responsis dando, quamque et reliquam legem ac consuetudinem, sicut ceteri fiscalini habere videntur. Et ut haec praeceptio firmior habeatur, ac per tempora melius conservetur, manu propria subterfirmavimus, et anulo nostro sigillare jussimus.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Data mense Novembrio, anno octavo, et VI regni nostri.

Actum Theodonis villa publice, in Dei nomine (0954D)feliciter. Amen.

XXXIII. Placitum Caroli Magni regis Francorum, quo monasterio Honaugiensi ascribit bona in Osthoven et Hohgoefft, quae sibi vindicaverat abbatia Corbeiensis (actum desinente anno 775).(Ex Grandidier, Hist. de l' Eglise de Strasb. ) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, atque patricius Romanorum, vir inluster. Tunc (0955A)regalis celsitudo sui culminis sublimatur, quando cunctorum jurgia juxta propositionis vel responsionis eloquia inter alterutrum salubre deliberat sentencia, quatenus sub Deo in rege manet potestas quomodo cuncta terribilia debeant ordinare. Cum nos in Dei nomine Sclalistati villa in palacio nostro ad universorum causas audiendum, vel recto judicio terminandum resederimus, ibique veniens advocatus S. Michaelis, vel Beati abbatis nomine Othbertus interpellabat homines aliquos nomine Agissericum et Aldradum advocatos monasterii Corbeiae, et repetebat eis, eo quod ipsi illas res in loco, qui dicitur Osthova et Gehfida, quas Immo ad monasterium Sancti Michaelis per suum instrumentum tradidisset in eorum potestate injuste retinuissent. Sed et ipsi (0955B)Agissericus et Aldradus de presente astabant, et taliter dederunt in responsis, quod ipsas res predictas nunquam tulissent malo ordine injuste, pro eo quod dixerunt quod eas Gerbriga per suum instrumentum condonasset; unde et ipsum instrumentum prae manibus se habere affirmabant, et ipsas in praesencia nostra protulerunt recensendas; etiam et de hac causa ad utrasque partes nihil certi cognovimus: unde ad divina mysteria, Christi misericordia conspirante, sicut longa consuetudo exposcit, et ipsi voluntarie consenserunt, jubemus emanare judicium, ut dum per ipsa instrumenta de utraque parte certamen non declaratur, ut recto tramite ad Dei judicium ad crucem Othbertus de parte Sancti Michaelis vel Beati abbatis et Agissericus de parte monasterii Corbeiae (0955C)exire atque stare deberent. Quod et ita visi fuerunt stetisse; et ea hora, protegente divina dextera Dei, Deus omnipotens suum justum judicium declaravit, (0956A)ut homo memorati monasterii Corbeiae Agissericus ad ipsum Dei judicium ad ipsam crucem trepidus et convictus apparuit. Et tunc ipse et Aldradus in presentia nostra vel procerum nostrorum ipsas res per loca nominata Osthova et Gehlida per eorum wadia una cum legibus fidefacta, ipsius advocato sancti Michaelis vel Beati abbatis nomine Othberto visi sunt reddidisse, vel revestisse, et per illorum festucam exinde in omnibus duxisse exitum. Proinde nos taliter una cum fidelibus nostris, id sunt, Windringo, Odrigo, Theodrico, Bernbardo, Albuino, Gherardo, Berngario comitibus, et Anshelmo comite palatii nostri, vel reliquis quam plurimis visi fuimus judicasse: ut dum ipsi in presenti adstabant Agissericus et Aldradus, et hanc caussam nullatenus (0956B)poterant denegare, et ipse Agissericus ad ipsum Dei judicium ad crucem trepidus et convictus apparuerit, et ipsi de presenti per eorum wadia una cum legibus fide facta, ipsius advocato sancti Michaelis vel Beati abbatis nomine Othberto visi sunt reddidisse, vel revestisse, et per eorum festucam sibi in omnibus duxisse exitum. Propterea jubemus, ut dum hanc caussam sic actam vel perpetratam esse cognovimus, ut superius scriptus abbas Beatus, vel pars monasterii Honogie jam dictas res in loco qui dicitur Osthova et Gehfida citra supradictos Agissericum et Aldradum eorumque heredes, vel citra omnes illas res injuste retinere tentantes, omni tempore habeant elidicatas et evindicatas, et sit inter ipsos in postmodum absque ulla repeticione omni tempore sublata (0956C)atque definita, seu et indulta causatio. Theudegarius recognovit.

XXXIV. Praeceptum Caroli Magni, pro Paulino artis grammaticae magistro (anno 776).(Ex D. Bouquet, Recueil des Hist. ) (0957A) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, et patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, castaldis, vel omnibus fidelibus nostris, praesentibus et futuris. Merito quidem a nobis sublevantur muneribus, qui nostris fideliter obsequiis famulantur. Et ideo si petitiones eorum, pro quibus nostras pulsaverint aures, ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus, atque illorum animum nobis deserviendo provocamus. Igitur notum sit omnium vestrum magnitudini, qualiter cedimus et donamus a nobis viro (0957B)valde venerabili Paulino artis grammaticae magistro, hoc est, res quondam et facultates tales quae fuerunt Waldandii filii quondam Mimoni de Laberiano, quae ad nostrum devenerunt palatium, pro eo quod in campo cum Forticauso inimico nostro a nostris fidelibus fuerit interfectus, Casa videlicet in Laberiano cum omni integritate et soliditate sua, id est, cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, casis, massaritiis, cum servis et Aldionibus, vineis, sylvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decuesibus, mobilibus, et immobilibus, omnia et ex omnibus, quantumcumque praedictus Waldandius ibi aut alicubi habere visus fuit, tam ex dono regum, aut judicum, seu de comparato, aut de quolibet adtracto, praedicto Paulino a die praesenti tradimus atque (0957C)cedimus perpetualiter ad possidendum; ita ut ab hac die praedictus Paulinus suprascriptis de rebus quieto ordine teneat et possideat, et quicquid exinde facere voluerit, liberum in omnibus perfruatur arbitrium. Praecipientes ergo jubemus ut nullus quislibet de fidelibus aut successoribus nostris praedicto Paulino de jam dictis rebus ullo umquam tempore inquietare, aut calumniam generare praesumat, sed omni tempore ex dono largitatis nostrae ipsas res jurae proprietario valeat possidere firmissimo. Et ut haec perceptio firmior habeatur, vel nostris vel futuris temporibus melius conservetur, manu propria in aeternum decrevimus roborare, ac de anulo nostro jussimus sigillare.

Data XV Kalend. Julii, anno octavo regni nostri, (0957D)e Loreia civitate, in Dei nomine feliciter.

XXXV. Praeceptum Caroli Magni quo renovantur amissa Hondugiensis monasterii chartarum instrumenta (an. 776, die 9 Junii ).(Ex Grandidier, ibid.) Karolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, (0958A)omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam futuris. A regale enim necesse est releventur clementia, qui damnitatem passi sunt per injuriam. Igitur venerabilis vir Beatus abbas ex monasterio Scotorum, quod vocatur Onogia, quod Benedictus episcopus in honore S. Michahelis novo construxit opere, ubi prevenerabilis pater corpore requiescit, clementie nostri regni suggessit, eo quod instrumenta chartarum ipsius monasterii ante hos annos, per negligentiam, per quas infra regna Francorum Christo propitio ipsum monasterium aliquid possidebat, tam per precepta regum ac reginarum, quam reliquorum Deum timentium hominum, ibidem collatum ac confirmatum fuit, perdita devenissent; et asserit se ipse abbas ipsas res ad partem jam dicti monasterii quieto (0958B)ordine, sicut antea fecit, moderno tempore possidere. Sed pro firmitatis studio petiit celsitudinem nostram, dum hoc causa per negligentiam ita contigisset, ut ab omnibus notum sit, ut denuo per nostram auctoritatem omnes res ejusdem ecclesie, quicquid cum equitatis ordine possidere videtur, confirmare deberemus. Cujus petitionem denegare noluimus, sed ita prestitisse vel confirmasse cognoscite. Precipientes enim jubemus, ut quicquid ante dictum monasterium Sancti Michahelis nunc temporis juste possidet, unde ipsa Dei casa vestita est, deinceps per nostram confirmationem, quicquid per precepta regum ac reginarum, seu reliquorum Deum timentium hominum ibidem collatum ac confirmatum fuit, tam prefatus Beatus abbas, quam qui successores ejus fuerint futuri, (0958C)vel rectores ejusdem ecclesie sancti loci teneant et possideant, atque ad ipsam casam Dei diuturnis temporibus in augmentis proficiant. Et ut hec auctoritas firmior sit, manu nostra subter firmavimus, et anulo nostro sigillare jussimus.

Signum + Karoli gloriosissimi regis.

Wigbaldus ad vicem Hitherii recognovit.

Datum quinto Idus Junias, anno octavo regni nostri. Actum Carisiago palatio publico, in Dei nomine feliciter.

XXXVI. Diploma Caroli Magni, pro Salonensi monasterio (anno 777).(Ex. D. Calmet., Hist. de Lorr) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, (0958D)atque patricius Romanorum. Oportet serenitas nostra, ut ea quae a fidelibus nostris postulata fuerint, juste et rationabiliter pro servitio et fidelitate, quae circa genitorem meum Pippinum regem et circa me habere videntur, eis impertire debeamus. Notum sit omnibus fidelibus nostris, tam et praesentibus quam et futuris, qualiter veniens Folradus capellanus palatii (0959A)nostri, et abba sancti Dionysii; nobis retulit privilegium a patribus sancti Dionysii, quam senodalis consilius anno nono ad Patris Brunna ex promisso Angelramno episcopo et Wilhario archiepiscopo constituerunt de res proprietatis suae, in loco qui dicitur Salona, quae est constructus in honore sanctae Dei Genitricis, et beatorum martyrum, et confessorum et virginum: ubi sanctus Privatus, et sanctus Illarius confessor requiescere videntur: et meo in privilegio insertum invenimus, ut neque Angelramnus episcopus, neque successores sui, neque archidiaconus, neque missus ecclesiae suae Mediomatricus, ibi in ipso coenobio pontificium habere non debeant, nisi si abbas sancti Dionysii expetierit, ordinationes faciendi, chrismetandi, et tabulas benedicendi. (0959B)Interrogavimus Angelramnum episcopum, si ipsum privilegium consentire debuisset? Et ipse nullatenus denegavit, nisi sicut et chnenodale [synodale] consilio constituerunt coepiscopi sui; sic consentivit, sicut ipse privilegius clariter innotuit. Propterea talem praeceptum et confirmationem permanere praecipimus ad partibus sancti Dionysii, ut post hunc diem nullus quislibet episcoporum, neque Angelramnus, aut successores sui, ipso coenobio non contingat, nisi sit sub emunitate et privilegio sancti Dionysii, sicut caeteras ecclesias, quas de ipsa casa sancti Dionysii aspicere videntur. Et terrolas quas Angelramnus et Folradus infra ipso agro Salona et fine commutaverunt . . . . . Simile modo ex nostrum permissum et confirmationem absque episcoporum (0959C)Metensis Ecclesiae impedimentum, pars S. Dionysii una cum ipso coenobio Salona sub nostram tuitionem et deffensionem, procerumque nostrorum, partibus sancti Dionysii debeant respicere, et quicquid per commutationes regum, aut donationem, aut collata ibidem populi additum, aut censatum, et Folradus de sua res ipso coenobio ditavit, sub emunitate et deffensione sancti Dionysii, omnique tempore permanere debeant, ex nostra authoritate confirmatum: ut melius delectet ipsam congregationem sancti Dionysii et sancti Privati, et sancti Illarii, pro nobis et pro eis, uxoreque nostra, Domini misericordiam attentius deprecare. Et ut haec authoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu nostra propria subter eam firmavimus, et de annulo (0959D)nostro sigillavimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Nomen et signum cancellarii omissum.

Datum quod fecit Decembris dies . . . . . anno x. Regnante domno nostro Carolo rege. Actum Aquis palatio publico, in Dei nomine feliciter. Amen.

XXXVII. Caroli Magni praeceptum, quo omnes Dionysiani monasterii immunitates confirmat (anno 778).(Ex Mabill., de Re diplomatica.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum (0960A)ac patricius Romanorum. Incipientia regni nostri affectum de nostra erectione integro auxiliante Domino vigilavi, et pro ipsa bona opera auctum cum consilium ponteficum vel seniorum optimatum nostrorum emunitate pro nostro confirmandum regnum et mercede vel inepiscendum vitam aeternam renovare deliberemus, quod ita et fecimus. Ergo oportet clementiae principale inter ceteras petitiones illud quod pro salute adscribitur, et pro divino nomine postulatur, placabile auditum suscepere, et procul dubium ad effectum perducere: quatenus de caducis rebus praesentis saeculi aeterna conquiritur juxta praeceptum Domini dicentes: Facite vobis amicus de mamona iniquitatis. Ergo de mamone iniquitatis juxta ipsius dictum nos (0960B)oportet mercare aeterna caelestia: udum sacerdotum congruum impertimus beneficia, retributorem Domino ex hoc habere mereamur in aeterna tabernacula. Igitur venerabilis vir Folradus abba de basilica peculiaris patroni nostri domni Dionisii marthyris, ubi ipse preciosus domnus in corpore requiescit, clementia regni nostri supplicavit, eo quod ab antecessoribus regibus a longo tempore omnis emunitas de villas praefatae sanctae basilicae fuit concessum. Unde et ipsas praeceptiones manus roboratas et bonae memoriae genetore meo Pippini condam regis se prae manibus habere adfirmat, et hoc usque nunc inviolabiliter asserit esse conservatum. Unde petiit ut hoc per nostram auctoritatem denuo pro re firmitate circa ipso sancto loco, vel homines qui se cum substantia eorum ad (0960C)ipsa basilica tradunt vel condonant, juxta quod anterioris regis per eorum auctoritates ad ipsa basilica hoc praestiterunt et confirmarunt, hoc iteratis circa ipso abbate concedere et confirmare deberemus. Ideo cognuscat magnetudo seu utilitas vestra, quod nos pro reverentia ipsius sancti loci vel pro quietim domino famulantium prumtissimam voluntatem denuo concessisse et in omnibus confirmasse vestra cognuscat solertia. Quapropter per hanc praeceptus, quod specialius decernimus et in perpetuum volumus esse mansurum, jubemus, ut neque vos, neque juniores, seu successores vestri, nec quislibet de judicaria potestate accinctus, in curtis praefatae basilicae domni Dionisii ubi et ubi, in quascumque pagos in regno Deo propitio nostro, quod ad die pars ipsius (0960D)monasterii possedere vel dominare videtur, vel quod a Deo timentibus hominibus per legitima instrumenta ibidem fuit cencessum, aut inantea fuerit additum, atque delegatum, nec ad causas audiendum, nec ad fidejussoris tollendum, nec ad freda exiendum, nec ad mansionis faciendum, nec paratas, nec ullas redibitiones requirendum ingredi nec exigere quoque tempore penitus non praesumatur, nisi quicquid fiscus noster exinde potuerit sperare, omnia et in omnibus pro mercedis nostrae conpendium cum omnis fredus ad integrum sibimet concessus (ut dictum est) inspectas (0961A)ipsas praeceptiones anteriorum regum, vel juxta quod praesens nostra contenere videtur auctoritas, quicquid ipse sanctus locus ad die praesente (ut diximus) habere videtur, quam quod in postmodum a Deo timentibus hominibus vel a nobis ibidem fuerit additum vel conlatum, seu quibuscumque juste et rationabiliter cum omne substancia sua ad ipsos monasterio se tradiderit, et res suas per legitima strumenta ibidem delegaverit vel firmaverit, sub integra emunitate ad die praesente valeat resedere quietus atque securus, et (ut dictum est) quicquid exinde forsitan fiscus noster sperare potuerat, in luminaribus vel in stipendiis seu et in elimoniis pauperum ipsius monasterii perenniter pro nostris oraculis ad integrum in omnia et ex omnibus sit concessum atque (0961B)indultum: ut eis melius delectet pro stabilitate regni nostri vel pro quietim quibuslibet Liudis nostris Domini misericordiam adtencius deprecare. Et ut haec auctoritas nostris et futuris temporibus circa ipso sancto loco perenniter firma et inviolata permaneat vel per tempora inlaesa custodiatur atque conservetur, et ab omnibus judicis melius credatur; propria manu annotatione studuimus adumbrare.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Giltbertus ad vicem Radonis recognovi et subscripsi.

Data in mense Octub. anno XI et quinto regni nostri.

Actum Goddinga villa in Dei nomine feliciter.

XXXVIII. Diploma Caroli Magni, quo confirmat bona et possessiones monasterii Honaugiensis (an. 778, mense Januario. )(Ex Grandidier, Hist. de l' Eglise de Strasbourg. ) (0961C) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, domesticis, vicariis, centenariis, vel omnibus missis nostris discurrentibus presentibus scilicet et futuris. Maximum regni nostri in hoc augere credimus munimentum, si beneficia opportuna locis ecclesiarum benivola deliberatione concedimus, ac Domino protegente stabiliter perdurare confidimus. Igitur noverit solertia vestra, quia nos ad petitionem venerabilis viri Beati abbatis tale pro eterna retributione beneficium visi (0961D)sumus indulsisse, ut in villas vel res ecclesie sancti Michahelis archangeli de monasterio quod est constructum in insula Rheni que vocatur Hohenaugia, quas presenti tempore, aut nostro, aut cujuslibet munere habere videtur, vel quas deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas ampliare, nullus judex publicus ad causas audiendum, vel freda undique exigendum quoque tempore non presumat ingredi: sed predictus Beatus, vel successores (0962A)sui propter nomen Domini vel sancti Michaelis sub integre emunitatis nomine ipsas res valeat dominare. Precipientes ergo jubemus, ut neque vos, neque juniores, aut successores vestri, nec ulla publica judiciaria potestas quocumque tempore in villas ubicumque in regno nostro, ipsi ecclesie aut regia, aut privatorum vel bonorum hominum largitate collatas, vel que inantea per Deum timentes fuerint collate, ad audiendas altercationes ingredi, aut freda de qualibet causa exigere, nec mansiones, aut paratas, vel fidejussores tollere presumatis; sed quidquid exinde deservientibus, qui sunt infra agros vel vineas, seu super terras predicte ecclesie S. Michaelis commanentes, vel qui alicubi commanent; et ibidem legitimo ordine aspicere videntur, fiscus noster aut (0962B)de freda, aut undicumque poterit sperare ex nostra indulgentia pro futura salute in luminaribus ipsius ecclesie per manum agentium eorum ad ipsam ecclesiam proficiat in perpetuum; et quod nos propter nomen Domini et anime nostre remedium, seu nostram subsequentem progeniem plena devotione indulsimus, nec regalis sublimitas, nec quorumlibet judicum sera cupiditas refragare temptet. Et ut hec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare, et de anulo nostro jussimus sigillare.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Erchambaldus ad vicem Radonis recognovi et subscripsi.

Datum in mense Januario, anno decimo regni nostri. (0962C)Actum Aristellio, palatio publico, in Dei nomine feliciter. Amen.

XXXIX. Praeceptum Caroli Magni pro Nimfridio abbate monasterii Crassensis (ann. 779).(Ex D. Bouquet, Recueil des Hist. ) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum. Omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, et universis fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris, praesentibus et futuris, notum sit qualiter vir venerabilis Nimfridius abbas serenitati nostrae suggessit eo quod ipse una cum monachis suis intra eremum in territorio narbonense super fluvium Orobionem, in loco nuncupante Novalias, monasterium (0962D)in honore sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae novo opere construxisset, ibique domos, ecclesias et alias habitationes aedificasset, et vineas plantasset, et campos ad laborandum, et prata de censu nostrorum fidelium, etc. . . . . hominum accepisset. Quod usque nunc, sicut asserit, cum aequitatis ordine absque ullius contrarietate se habere et possidere profitetur. Ideoque petiit celsitudini nostrae ut nos ei et monachis suis supradictum locum, (0963A)cum omni adjacentia sen pertinentia, undecumque ipse et monachi sui ad praesens juste et rationabiliter vestiti esse noscuntur, deinceps indulgentia nostra in eleemosyna nostra concedere et confirmare deberemus. Cujus petitionem denegare noluimus; sed pro mercedis nostrae augmento ita concessisse, et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, ut neque vos, neque juniores seu successoresque vestri memorato viro venerabili Nimfridio abbati aut successoribus suis de supradictis locis, unde ad praesens ipse et monachi sui cum aequitatis ordine ac juste ac rationabiliter vestiti esse noscuntur, inquietatem [ Forte, inquietare] aut calumniam generare, nec aliquid exinde [per injustitiam] abstrahere aut minuere quoquo tempore praesumatis. (0963B)Sed per hanc nostram authoritatem et confirmationem habeant in eleemosina nostra omnique tempore concessum; ita ut melius eis delectet pro nobis et filiis et filiabus nostris, seu cuncta familia domus nostrae. . . . . Domini misericordiam adtentius deprecare. Et huc haec auctoritas firmior habeatur, et [per tempora] melius conservetur, manus nostrae signaculis subter eam roborare decrevimus, et de annulo nostro sigillare jussimus.

XL. Praeceptum Caroli Magni pro monasterio S. Germani a Pratis (ann. 779).(Ex D. Bouquet, ibid.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, (0963C)atque patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, seu junioribus nostris. Si oportuna beneficia ad loca sanctarum ecclesiarum, vel sacerdotibus praestare non desinimus, hoc nos procul dubio ad aeternam beatitudinem retribuere confidimus. Igitur cognoscat magnitudo seu utilitas vestra qualiter venerabilis vir Hrobertus abbas de basilica sancti Vincentii vel domni Germani, ubi ipse pretiosus corpore requiescit, clementiae regni nostri suggessit, et praeceptionem domni et genitoris nostri bonae memoriae Pippini quondam regis nobis ostendit relegendam, ubi repperimus insertum qualiter propter nomen Domini et ejus merita compellentibus beneficium praestitisse cognoscitur, ut annis singulis ubicumque in regno nostro negociantes ipsius sancti (0963D)loci pergere vellent, sicut ipse Hrobertus abbas mereare videtur, tam ad luminaria comparanda, vei pro reliqua necessitate discurrentes tam ultra Ligere quam citra Ligere, vel in Burgundia, etiam in Provincia vel in Francia, quam et in Austria, ubicumque in regna, Christo propitio, nostra pergere vellent, nullo thelonco, nec de saumas, nec de carrigine, neque de navigio, neque de qualibet redibitione exinde ad partem fisci nostri, missi sui discurrentes dissolvere non debeant. Propterea per praesentem praeceptum (0964A)decernimus, quod perpetualiter mansurum esse jubemus, ut per ullos portos, neque per civitates tam in Rodomo quam et in Wicus, neque in Ambianis, neque in Trejecto, neque in Dorstadae, neque per omnes portus, ac sanctam Maxantiam, neque alicubi, neque in Parisiaco, neque in Ambianis, neque in Burgundia, in pago Trigasino, neque in Senonico, per omnes civitates similiter, ubicumque in regna, propitio Christo, nostra, aut pagis vel territuriis Theloneus exigatur, nec de navale, nec de carrale, neque de saumas, neque de trava evectione, nec rotatico, nec pontatico, nec pulveratico, nec salutatico, nec cespitatico, nec ulla redibitione, quod fiscus noster exinde poterat sperare, nec vos, nec juniores successoresque vestri eisdem non requiratis (0964B)nec coactetis; sed omnia in omnibus propter nomen Domini ipse abbas, vel successores sui, aut memorata ecclesia sancti Vincentii vel domni Germani habeant indultum, ut vel ad luminaria ipsius sancti loci proficiat in augmentis. Adjungimus etiam theloneum illum quem Gerardus comis de Villae Novae curte sancti Germani visus fuit recepisse, ut deinceps pars sancti Germani ipso theloneo cum omni integritate in nostra elemosina ad luminaria ipsius ecclesiae recipere debeant absque alicujus contrarietate, quacumque auctoritate perpetuis temporibus valitura, manu nostra propria decrevimus roborare.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Optatus ad vicem Radonis recognovi.

Data VI Cal. Aprilis, anno XI et V regni nostri.

(0964C)Actum Haristallio palatio publico.

XLI. Diploma Caroli Magni pro Cabilonensi S. Marcelli monasterio (anno 779).(Ex D. Bouquet, ibid.) Carolus Dei gratia rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum, omnibus gentibus [ Forte, agentibus] nostris tam praesentibus quam futuris. Juvante Domino, qui nos in solium regni constituit, principale quidem clementiae nostrae est, cunctorum accommodare aurem benignam utilitatibus, praecipue quae pro compendio animarum a praedecessoribus nostris regibus ad loca ecclesiarum probamus esse indulta, devota mente debemus perpendere, (0964D)et congrua beneficia, ut mereamur ad mercedem esse participes, non negare; sed robore majori pro nostris oraculis confirmare. Igitur magnificus Huebertus episcopus rectorque basilicae sancti Marcelli, quae ponitur sub oppidum Cabilonicae urbis, ubi ipse preciosus Domini martyr in corpore requiescit, nostrae celsitudini intulit suggestionem, eo quod antecessores nostri anteriores reges, vel bonae memoriae domnus et genitor noster Pipinus quondam rex, per eorum praeceptiones integras immunitates ipsi monasterio (0965A)concessissent, ut in villas aut super terras ipsius monasterii nullus judex publicus, nec ulla potestas ad causas audiendum, vel freda exigendum, aut fidejussores tollendum, aut mansiones aut paratas faciendum, nec ullas requisitiones [redibitiones] requirendum, ibidem ingredi non deberent. Unde et ipsas praeceptiones antecessorum regum, et confirmationes eorum jam dictus Huebertus episcopus nobis ostendit relegendas, et ipsa beneficia moderno tempore asserit esse conservata. Sed per confirmationis studium petiit clementiae regni nostri, ut hoc denuo ipsi monasterio nostra deberet auctoritas confirmare. Propterea jubemus ut inspectis ipsis priorum principum auctoritatibus, neque vos neque juniores successores vestri, nec ullus quilibet de judiciaria (0965B)potestate in villas ipsius monasterii, quas praesenti tempore habere videtur, aut inantea a Deum timentibus hominibus fuerint conlata, aut conlaturae, nullus judex publicus ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut fidejussores tollendum, vel mansiones aut paratas faciendum, nec ullas redibitiones requirendum, ingredi non praesumatis, nisi integra immunitate, sed sicut [beneficium] nostrorum antecessorum regum ipsi monasterio usque nunc fuit conservatum, ita et deinceps per nostram auctoritatem generaliter maneat inconvulsum: et si anteactis temporibus per aliquam negligentiam abbatum, aut tepiditatem rectorum, aut praesumptionem judicum, de ipsis immunitatibus fuerit immutatum aut raptum, evulsumque aut extractum, nostris auctoritatibus (0965C)et beneficiis restauretur. Et ulterius quod concessimus, nec vos, neque juniores vestri infringere vel violare praesumatis. Si quis autem fuerit aut dominus, aut comes, domesticus, vicarius, seu qualiscumque, judiciaria potestate succinctus, indulgentia bonorum, aut bonitate piorum christianorum aut regum, qui ipsas irrumpere et violare praesumpserit, solidorum sexcentorum munere se cognoscat culpabilem, ita ut duas partes in archivium ipsius monasterii reddat, et tertiam partem ad fiscum (0966A)nostro sacello componat, ut non delectet, quod nostr antecessores aut boni christiani concesserint vel indulserint, ab impiis hominibus lacerari, et quicquid exinde fiscus noster potuerit sperare, in hominibus ipsius ecclesiae sancti Marcelli martyris, pro stabilitate regni nostri, seu nostra subsequente progenie, proficiat in augmentum. Et ut haec auctoritas firma stabilitate debeat perdurare, subter eam signaculis propria manu decrevimus roborari.

Signum [Caroli] gloriosissimi regis.

Data pridie Cal. Maias, anno undecimo et quinto regnorum nostrorum.

Actum Haristallio.

XLII. Diploma Caroli Magni, quo Fulrado abbati sancti Dionysii Lepraham et alia bona ejusdem abbatiae confirmat (Datum Aquisgrani, 20 Aprilis 781). (0966B) (Ex chartulario abbatiae San Dionysianae edidit Doublet, Antiquités et Recherches de l' abbaye de Saint-Denis, livre III, pag. 713.)

XLIII. Diploma Caroli Magni, quo abbatiae sancti Dionysii confirmat omnia bona et privilegia, quae ipsi concesserat Fulradus abbas, praesertim « in pago Alsacince cellam sancti Alexandri, ubi ipse corpore requiescit, cum omnibus appendiciis et pertinencia, cum rebus et mancipiis utriusque sexus ibi consistentibus » ( Datum Duria, 16 Septemb. 781). (Ex chartulario tabularii San Dionysiani edidit Doublet, ibid.)

XLIV. Diploma interpolatum Caroli Magni, quo ecclesiae Lebrahensi decimas terrarum ad ipsam spectantium concedit (anno 781).(Ex Grandidier, Histoire de l' Eglise de Strasbourg. ) (0966C) Carolus Dei gratia rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum, omnibus fidelibus nostris tam praesentibus quam futuris. Quicquid enim locis venerabilibus ob amorem Dei et opportunitatem servorum Dei benivola deliberatione concedimus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem, vel remedium animae nostrae pertinere confidimus. Noscat igitur universitas fidelium tam praesentium quam posterorum, quod venerabilis abbas nepos noster Fulradus (0967A)cum monachis de basilica domni Dionysii martyris sociorumque ejus Rustici et Eleutherii, ad nos accedens, petivit ut ecclesiae Lebrahae, quae sita est in pago Alsacensi, ubi domnus et sanctus Alexander martyr corpore requiescit, cui multa beneficia pro salute animae nostrae contulimus, omnium terrarum ad ipsam ecclesiam pertinentium decimas ei concederemus. Quorum piae petitioni annuentes, quod a nobis petierunt eis concessimus, nostroque sigilio signatam tradidimus eis chartam: cui quicumque contradicere praesumpserit, perpetuo subjaceat anatemati

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Actum Wormatia civitate, in anno decimo tertio regnante domno nostro Carolo gloriosissimo rege (0967B)Francorum et Longobardorum, ac patricio Romanorum .

XLV. Diploma Caroli Magni, quo monasterium Honaugiense immune declarat a teloneis (anno 782, 17 Nov. ).(Ex Grandidier, ibid.) Carolus Dei gratia rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, teloneariis, vel omnibus curam publicam agentibus. Si opportuna beneficia ad loca sanctarum ecclesiarum, vel servis Dei prestare non desinemus, hoc nobis procul dubio ad eternam beatitudinem pertinere confidimus. Igitur cognoscat magnitudo, seu (0967C)utilitas vestra, quod nos ad petitionem venerabilis viri Beati abbatis, qui est rector monasterii Hoinaugie, quod est in honore S. Michahelis constructum, tale propter nomen Domini beneficium ejus meritis compellentibus prestitisse voluimus, ut ubicumque homines ipsius monasterii infra regnum nostrum ad negotiandum pervenerint, nullum telonium, nec quamlibet reddibucionem, que ad partem fisci nostri spectare videtur, solvere, nec dare debeant. Propterea per presentem preceptionem decernimus, quod perpetualiter mansurum esse jubemus, ut nullo telonio, nec navigale, nec carrale, evectione, nec rotatico, nec pontatico, nec salutatico, nec pulveratico, nec cispitatico, nec ulla reddibucione, (0968A)quod fiscus noster exinde poterit sperare, nec vos, nec juniores, aut successores vestri eisdem requirere, nec exactare faciatis, sed omnia et in omnibus propter nomen Domini, vel S. Michahelis archangeli ipse Beatus abbas vel successor suus, aut memoratum monasterium habeant indultum atque concessum, quatenus in luminaribus ipsius sancti loci proficiat in augmentum. Et ut hec auctoritas firmior habeatur, vel a fidelibus nostris melius servetur, de annulo nostro eam decrevimus roborare.

Wigbaldus ad vicem Radonis recognovit et subscripsit.

Data XVI Kalendas Novembris, anno decimo quarto regni nostri. Actum Clipiaco palatio publico.

XLVI. Caroli Magni praeceptam pro confirmatione commutationis quorumdam praediorum in pago Metensi, initae inter Fulradum abbatem Dionysianum et Eufemiam abbatissam parthenonis sancti Petri in urbe Metensi (anno 782).(Ex Mabill de Re diplom.) (0968B) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Notum sit fidelibus nostris tam praesentibus quam et futuris, si hoc quod inter se commutaverint nostris oraculis confirmamus, regum consuetudinem exercemus, et idem postmodum jure firmissimum mansurum esse credimus. Igitur compertum sit omnium vestrorum magnitudini, qualiter venerabilis vir Folradus abba de monasterio sancti Dionysii seu archipresbyter, atque Eufimia (0968C)abbatissa de monasterio superiore que est constructus in honore sancti Petri, infra muro Mettis civitate, pro oportunitate amborum partium res aliquas inter se commutasse. Unde et ipsas commutationes bonorum hominum manibus roboratas in praesenti ostendiderunt relegendas: ubi cognovimus qualiter dedit Eufimia abbatissa ad parte Folrado abbate una cum consensu ancillarum Dei ibidem consistentium locella duo infra pago Salninse, super fluvium Salona, in Conpendio, id sunt in Filicione-curte, seu in Victerneia-curte, quantumcumque in ipsas curtes fuit ratio sancti Petri in integritate, et quicquid ad ipsa loca aspicit. Simile modo Folradus dedit ad parte Eufimianae abbatissa et illa congregatione sancti Petri (0969A)res proprietatis suae in pago Scarponinse in loco que dicitur Basigunde-curte, quantumcumque cum Petrone episcopo Virduninse, seu et Annone abbate commutavit, et quicquid ad ipso loco aspicere videtur, totum et ad integrum dedit ad parte Eufimianae abbatissa. Sed pro integra firmitate petierunt ipse abbas et abbatissa celsitudini nostrae, ut hoc per nostram auctoritatem confirmare deberemus: quorum petitionibus gratanti animo ita praestitisse vel in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, ut quicquid pars contullit parti, aut e contra in conpensu recepit, inspectas ipsas commutationes, sicut per eas declaratur, ab hac die per hanc nostram auctoritatem habendi, tenendi, dandi, commutandi, vel quicquid exinde unusquisque quod a (0969B)jure suo accepit ad profectum earumdem ecclesiarum exercere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habiant potestatem: ut neque a praedicto abbate et abbatissa, neque ab eorum successoribus ullum umquam tempore ipsas commutationes violentur. Unde duas confirmationes uno tenore conscriptas fieri jussimus, quas et manu propria firmavimus et de anulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Widolaicus ad vicem Radonis recognovi.

Data in mense Octobris anno XIIII et VIII regni nostri. Actum Haristalio palatio publico in Dei nomine feliciter.

XLVII. Placitum sub Carolo Magno habitum, in quo Sonarciaga-villa pagi Tellau Dionysiano monasterio vindicatur (anno 782).(Ex Mabill., ibid.) (0969C) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Cum nos in Dei nomine Carisiaco villa palatio nostro ad universorum causas audiendas et recto judicio terminandas resideremus; ibique veniens advocatus sancti Dionisi vel Fulradi abbatis, nomine Ado, nobis suggerebat, dicens, eo quod inter Riferonem comitem et suos escapinios in pago Tellao, in mallo publico qui vocatur Turcarias, advenisset, et homines aliquos his nominibus Goduinum, et germanum suum Flodoinum, et germanam eorum Damascianam, sed et Andgarium et Ercammarum et Jonatham interpellasset, (0969D)repetens ab eis et dicens, eo quod rem sancti Dionisii in ipso pago Tellao, in loco qui dicitur Sonarciaga-villa super fluvium Itta, quem sanctus Dionisius per suum brachium conquisivit, post se retinebant in sua potestate malo ordine. Sed ipsi Flodoinus et Goduinus et eorum germana Damascia, sed et Antgarius et Ercammarus et Jonathas in praesenti aderant: et cum interrogaretur ab eis utrum quid de hac causa contra hominem nomine Adonem advocatum sancti Dionisii dicere vellent; numquam potuerunt tradere vel deducere rationem, per quam ipsam (0970A)rem sancti Dionisii Sonarciagam-villam habere potuissent: sed ipsi per suos vuadios ibidem in praesenti praefatum Adonem advocatum sancti Dionisii investiverunt, et fidem exinde, sicut lex continuit, ibidem fecerunt. Proinde oportunum fuit ipsi Adoni advocato sancti Dionisii, ut talem notitiam bonorum hominum manu firmatam, vel ipsius comitis nomine Riferii, seu qui ibidem fuerunt sedentes, prendere et accipere deberet, quod ita et fecit, ut ad longum tempus ipsam rem Sonarciagam-villam contra jam dictos homines ad partem sancti Dionisii habeat evindicatam et elidigatam. Unde et advocatus sancti Dionisii vel Fulradi abbatis videlicet Ado suam notitiam quam se proposuit habere ante nos legibus optulit vel adpraesentavit ad religendum. Relecta ipsa notitia, interrogatum (0970B)fuit ipso Rifero comite, si haec causa vel ipsa notitia vera et verax erat aut non. Sed ipse Riferus comes nobis taliter suum praebuit testimonium, quod haec causa vel ipsa notitia vera et verax esset. Proinde nos taliter una cum fidelibus nostris, id est cum Richardo comite, Gunthardo comite, Teudbaldo comite, Grifone, Geroldo, Nortboldo, Winegiso, Walberto, Gisoldo, Aroino, Teutholdo, Constabili, Woraldo comite palatii nostro, vel reliquis quamplurimis visi fuimus judicasse, ut dum ipse Riferus comes taliter nobis suum tribuit testimonium, quod haec causa vel ipsa notitia vera et verax esset; propterea jubemus, ut quia hanc causam sic actam vel perpetratam esse cognovimus, suprascriptus advocatus sancti Dionisii contra saepe dictos homines inspecta (0970C)sua notitia jam dictam villam Sonarciagam ad partem sancti Dionisii omni tempore habeat evindicatam atque elidicatam, et sit inter ipsos in postmodum ex hac re omni tempore sopita et definita atque inconvulsa causatio.

Witherius notarius ad vicem Chrotardi recognovi.

Data mense Decembri die XVI, anno XIV regni nostri in Dei nomine feliciter.

XLVIII. Praeceptum Caroli Magni regis pro Turonensi sancti Martini monasterio (anno 782.)(Ex D. Bouquet, Recueil des Hist. ) (0970D)Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum, omnibus abbatibus, virisque illustribus, ducibus, comitibus, domesticis, grafionibus, vicariis, centenariis, junioribusque nostris, atque missis nostris discurrentibus, praesentibus videlicet et futuris. Decet enim regalis clementiae dignitatem cuncta quae a sacerdotibus rationabilia postulata fuerint, sollerti cura prospicere, et opportuna vel congrua eis beneficia non denegare, anteriorumque regum acta plenius quae pro Dei sunt intuitu, confirmare. Igitur venerabilis vir Itherius abba de basilica peculiaris patroni nostri S. Martini, ubi (0971A)ipse pretiosus domnus in corpore requiescit, emunitates gloriosorum regum antecessorum nostrorum manibus eorum roboratas, atque domni genitoris nostri Pippini bonae memoriae quondam regis, nobis protulit ad relegendas [ubi continebatur insertum] qualiter praedicti reges pro reverentia ipsius beatissimi S. Martini de rebus ipsius in regna, Deo propitio, nostra, Austria, Neustria, Burgundia, Aquitania et Provincia, de omnibus rebus et facultatibus ipsius beatissimi S. Martini, quiete in regna superius scripta, quibuscumque locis majoribus vel minoribus, tam quod per praeceptiones vel indulgentias seu emunitates regum, vel a christianis hominibus atque diversis contractibus (quam quod per) instrumenta cartarum ad praefatam casam Dei confessoris S. Martini (0971B)fuit collatum vel delegatum, aut in futuris temporibus addendum vel delegandum, confirmaverunt, ut sub emunitate nostra ipsas res vel ipsi homines S. Martini vivere debeant. Idcirco supra dictus Itherius abba serenitatem regni nostri petiit, ut in id ipsum roborandi beneficium largiri deberemus. Cujus nos petitionem consentientes, et patrocinia S. Martini venerantes, sicut praecessores reges singulariter explerunt, et nos hoc indulgentiae donum gratanter praestitisse cognoscite. Praecipientes quippe ut omnes res ipsius beatissimi S. Martini, quantumcumque in regna, Deo propitio, nostra, tam in villas et praedia majora vel modica, seu vel omnes facultates beatissimi S. Martini sub emunitatis titulum consistere debeant, ut nullus judex publicus (0971C)fisci nostri in jam dictas villas vel facultates ipsius sancti ad agendum, vel causas ad audiendum, seu freda vel inferendas exactandum, vel teloneum tollendum, aut nullum ingressum seu introitum in villas S. Martini habere praesumat: sed quicquid exinde ab antiquis temporibus fiscus noster, tam praeterito quam et praesente tempore accipere vel exactare consueverat, omnia et ex omnibus ex fisco nostro cedimus, ut in luminaribus ipsius beatissimi S. Martini, vel in alimonia pauperum, seu stipendia monachorum proficiat in augmentum. Et nullam potestatem judex publicus fisci nostri super praefatas villas vel facultates S. Martini per qualecumque ingenium habere se recognoscat: sed ab omni fiscali potestate, atque de praedictis rebus S. Martini semper extraneus (0971D)et remotus sit, et nec aliquis umquam occasiones inquirere, unde homines S. Martini dispendium facere debeant, sit ausus praesumere: sed inspectae emunitates anteriorum regum, vel nostra in omnibus conserventur. Et si aliquis fuerit comes, domesticus, seu grafio, vicarius, vel tribunus, seu qualicumque judiciaria potestate succinctus, qui indulgentiam et bonitatem piorum et patrum nostrorum regum, vel nostram praeceptionem irrumpere ac violare praesumserit, sexcentorum solidorum auri ad purum excocti numerum se cognoscat ad ipsam casam sancti Martini vel abbates suos multandum: ita (0972A)ut ipse abba, vel monachi, vel casa sancti Martini duas partes recipiant, tertia vero pars in fiscum nostri sacelli veniat, ut non delectet quae pro divino intuitu sacerdotibus sunt indulta, vel anteriorum regum emunitates vel nostram ab impiis hominibus lacerari. Sed undecumque ad praesens ipsa casa S. Martini vestita esse videtur, vel inantea a quibuscumque Deo timentes [Deum timentibus] vel bonis hominibus datum vel collatum fuerit, sub emunitatis titulo resideat: et quicumque ad ipsam casam Dei aliquid dare voluerint, ex nostra auctoritate habeant licentiam faciendi, et sub emunitatis titulo absque ulla fiscali potestate quiete resideat: et quicquid fiscus consuetudinis habuit recipiendi, in luminaribus ipsius sancti pro nostra eleemosyna ad praesens in recisa (0972B)computetur, cum ipsa subsequentia tam ipse abba, quam et successores sui omnes res ipsius sancti Martini, sub integra emunitate perpetualiter debeant habere et possidere. Et si ante-actis temporibus per aliquam negligentiam vel tepiditatem abbatum aut praesumtionem judicum de ipsa emunitate quicquam minuatum, irruptum, convulsumque aut confractum fuit, omnimodis his nostris auctoritatibus et beneficiis restauretur. Et ulterius nullum nostrum, nullusque juniorum nostrorum aut successorum infrangere quod consensimus, aut violare non praesumat: sed, sicut superius dictum est, cum plenissima emunitate (pacifice) cum Dei adjutorio vel nostra gratia omnia valeant, quae sibi data vel danda fuerint, possidere. Et huc haec praeceptio circa ipsam casam ac venerabilem (0972C)ecclesiam sancti Martini pro futuris temporibus valeat perdurare, manu propria eam subter firmavimus, et anuli nostri impressione signavimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Rado relegit et suscripsit.

Data in mense Aprili, anno X et VIIII regni nostri. Actum Casiaco palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

XLIX. Donatio Hildegardae reginae pro monasterio sancti Arnulfi (anno 783).(Ex dom. Calmet., ibid.) Hildegarda gratia Dei Francorum regina. Quidquid enim locis sanctorum venerabilium ob amorem Domini nostri Jesu Christi concedimus vel confirmamus, (0972D)hoc nobis procul dubio ad mercedem animarum, et salutem credimus pervenire corporum. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, praesentium et futurorum, qualiter nos cum consilio, voluntate et permissu domni et gloriosi magni imperatoris Caroli, ad basilicam quae est constructa in honore sancti Jacobi apostoli, vel caeterorum beatorum apostolorum, ubi scilicet Arnulphus pretiosus corpore requiescit, partem dotatalicii nostri, ab ipso piissimo imperatore nobis concessi, hoc est Vacarias, et subtus curtem sitam in ducatu Moslinge, in comitatu Metensi, una cum appendiciis et ecclesia in honore pretiosi Arnulphi in praedicta villa Vacarias (0973A)constructa, cum omni integritate, tam terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, sylvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, omnia et ex omnibus, per hanc nostram authoritatem concedimus et condonamus perpetualiter ad possidendum, quae omnia cum adjacentiis suis, ideo specialiter in ipso loco concedimus, quia ibi, Deo favente, corpore quiescere volumus. Et quia scimus multa quae prius studiose fiunt, postea refrigescente charitate, in negligentiam devenire, ideo interdicimus omnibus abbatibus, seu custodibus ejusdem venerabilis loci, et per divinum eos obtestamur examen, ut jam dictas res nunquam praesumant alicui beneficio tribuere, nec per precariam, ut fieri solet, praebere, nec ad nullum omnino istius saeculi usum inflectere, (0973B)sed semper in eodem venerabili loco ad usus Deo ibi servientium perpetuali jure subdita permaneant. Si quis autem ex abbatibus venerandi illius loci hanc nostram voluntatem violare praesumpserit, aeternam non valeat effugere damnationem, et beatum adversum se Arnulphum, non adjutorem, sed potius sentiat accusatorem. Omnes autem nostros qui futuri sunt, per Christum Dei Filium redemptorem omnium adjuramus, et exposcimus successores, sive cujuscumque ordinis judices, ut nullus hoc quod statuimus audeat irrumpere, et quolibet modo aliter quam voluimus, immutare. Quod si quis eorum facere tentaverit, quidquid ipse statuerit, a suo sentiat adversario convelli, et insuper judicium sit habiturus nobiscum, coram justissimo judice. Et ut haec authoritas (0973C)firmior habeatur, vel diuturnis temporibus melius conservetur, domnus noster et piissimus Imperator Carolus nostris libentissime annuens precibus, manu propria subteradnotavit, et de annulo suo sigillari jussit.

Data tertio idus mensis Martii, anno quinto decimo domni et piissimi imperatoris Caroli, ab Incarnatione autem Domini nostri Jesu Christi anno septingentesimo octogesimo tertio.

Acta Metis in Dei nomine feliciter, indictione sexta.

L. Diploma Caroli Magni pro monasterio sancti Arnulfi Metensis (anno 783).(Ex dom. Calmet., Hist. de Lorr. ) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum (0973D)ac patricius Romanorum. Quidquid enim locis sanctorum venerabilium ob amorem Domini nostri Jesu Christi concedimus vel confirmamus, hoc nobis proculdubio ad mercedem vel stabilitatem regni nostri, in Dei nomine pertinere confidimus.

Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, praesentium et futurorum, qualiter nos in elemosina dilectissimae conjugis nostrae Hildegarde reginae, ad basilicam quae est constructa in honore S. Jacobi [ Forte Joannis] apostoli, vel ceterorum beatorum, ubi scilicet Arnulfus pretiosus corpore requiescit, villam nostram nuncupatam Camenctum, sitam in ducato Moslinse in comitato Metense, una (0974A)cum appenditiis, ecclesiis quae ad ipsam villam pertinere videntur, cum omni integritate, tam terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus; omnia et ex omnibus per hanc nostram authoritatem concedimus, vel condonamus perpetualiter ad possidendum: quam villam cum omnibus suis adjacentiis ideo specialiter in ipso sancto loco concedimus, ut exinde pro remedio praedictae conjugis nostrae, continue die noctuque luminaria ad ejus sepulchrum fieri debeant. Et quia scimus multa quae prius studiose fiunt, postea refrigescente charitate, in negligentiam devenire, idcirco interdicimus omnibus abbatibus sive custodibus ejusdem venerabilis loci, et per divinum eos obtestamur examen, ut jam (0974B)fatam villam nunquam praesumant alicui beneficio tribuere, nec per precariam, ut fieri assolet, praebere, nec ad nullum omnino istius saeculi usum inflectere; sed, ut diximus, pro remedio animae ipsius dilectae conjugis nostrae Hildegarde, ad ipsum sanctum locum luminaria incessabiliter fiant; et quod ex iisdem luminaribus superfuerit, illi exinde praeordinati ab ipsis custodibus alantur, qui pro saepe fatae dilectae nostrae conjugis anima missas quotidie faciant, vel psalmodiam et preces in conspectu Domini jugiter effundant. Si quis autem ex abbatibus venerandi illius loci hanc nostram voluntatem violare praesumpserit, aeternam effugere non valeat damnationem, et beatum adversum se Arnulphum, non adjutorem, sed potius sentiat accusatorem; sed et servos Dei, (0974C)qui ad hoc opus praeordinati fuerint, per individuum sanctae Trinitatis nomen adjuramus, ut nullam negligentiam faciant; quin, ut praemissum est, continue in orationibus et missarum solemniis et psalmodiis studiose instent. Omnes autem nostros qui futuri sunt, per Christum Dei Filium redemptorem omnium, adjuramus et exposcimus successores, sive cujuscumque ordinis judices, ut nullus hoc quod statuimus, audeat irrumpere, et quolibet modo aliter quam volumus immutare. Quod si quis eorum facere tentaverit, quidquid ipse statuerit, a suo sentiat adversario convelli: et insuper judicium sit nobiscum habiturus coram justissimo judice. Et ut haec authoritas firmior habeatur, vel diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria subtus adnotavimus, et (0974D)de annulo nostro sigillare jussimus. Datum calendis Maii anno quinto decimo regni nostri, ab Incarnatione Domini nostri anno septingentesimo octogesimo tertio, in die Ascensionis Dominicae, in cujus vigiliis, ipsa dulcissima conjux nostra obiit in anno tertio decimo conjunctionis nostrae. Actum Theodonisvillae palatio nostro, in Dei nomine feliciter, indictione sexta.

LI. Praeceptum Caroli Magni pro monasterio Sangermani a Pratis (anno 786).(Ex D. Bouquet, Recueil des Hist. de Fr. ) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum (0975A)ac patricius Romanorum, omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris. Quicquid enim locis venerabilibus ob amorem Domini et oportunitate servorum Dei benevola deliberatione concedimus, haec nobis ad aeternam beatitudinem vel remedium animae nostrae pertinere confidimus. Quapropter compertum sit omnium vestrorum magnitudini, qualiter donamus ad monasterium sancti Germani, quod est prope Parisius civitatem constructum, ubi ipsius pretiosum corpus quiescit humatum, quod venerabilis vir Hrobertus abba in regimine habere videtur, donatum que ad eumdem sanctum locum et fratribus ibidem degentibus esse volumus, hoc est villam nostram, nuncupatam Madriolas [Maroles], in pago Meledunense super fluvium Sequana, cum omni integritate sua ad (0975B)se pertinente vel aspiciente, sicuti a longo tempore et nunc juste rationabiliter ad eumdem visum est pertinuisse, vel sicut moderno tempore Autbertus comes per nostrum beneficium tenere videtur, id est, cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, sylvis, campis, pratis, pascuis, aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, et portum quod est inter pagum Senonicum et Melodunensem, ab Alsiaco villa praefati sancti Germani usque monasteriolum sancti Mauricii ex utraque ripa fluminis Sequanae, cujuscumque sit terra; ita ut nullus inibi portum vel aquam habeat, nisi jam dicta potestas almi Germani; neque theloneum, aut rotaticum, seu vultaticum, cespitaticum, ripaticum, vel salutaticum cuiquam, accipere liceat; mercatum quoque, (0975C)omniaque ex omnibus, quicquid dici aut nominari potest, ad integrum ad ipsum sanctum locum ejusque rectoribus ac monachis a die praesente tradimus perpetualiter possidendum. Propterea hanc praeceptionem auctoritatis nostrae conscribere jussimus, per quam omnino statuentes decrevimus, quod circa ipsum abbatem vel rectores ipsius ecclesiae perpetualiter volumus esse mansurum, ut nullus quilibet de judiciaria potestate, aut de parte fisci nostri, aut qualiscumque persona de praedicta villa Madriolis, (0976A)vel quicquid ad eam aspicit, ipsum abbatem vel monachos in eodem monasterio consistentes inquietare, vel contra rationis ordinem aut calumniam facere non praesumat; sed ab hodierna die rectores ipsius monasterii eam habeant, teneant atque possideant: quatinus melius delectet jam dictum abbatem vel ipsos monachos pro nobis uxoreque nostra et filiis, necnon pro stabilitate regni nostri Domini misericordiam attentius deprecari. Et huc haec auctoritas firma habeatur, vel nostris et futuris temporibus melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare, et de anulo nostro jussimus sigillari.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Wigbaldus ad vicem Radonis recognovi.

Data Non. Novembris, anno nono decimo et tertio (0976B)decimo regni nostri. Actum Warmasia palatio, in Dei nomine feliciter.

LII. Praeceptum Karoli regis de venatione silvarum (anno 788).(Ex Mabill., de Re diplom.) Karolus Dei gratia rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim ad loca sanctorum venerabilium pro oportunitate servorum Dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis proculdubio ad aeternam beatitudinem pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, praesentium scilicet et futurorum, qualiter concessimus Autlando abbati et monachis ex monasterio Sithiu, quod est constructum in honore Dei omnipotentis et sancti Petri (0976C)principis apostolorum vel ceterorum sanctorum, ubi sancti Audomarus atque Bertinus Christi confessores corpore requiescunt, ut ex nostra indulgentia in eorum proprias silvas licentiam haberent eorum homines venationem exercere, unde fratres consolationem habere possint, tam ad volumina librorum tegenda, quamque et manicias et ad zonas faciendas, salvas forestes nostras, quas ad opus nostrum constitutas habemus. Propterea praesentem auctoritatem fieri jussimus, per quam omnino praecipimus (0977A)atque demanoamus, ut neque vos, neque juniores vestri seu successores, memorato viro venerabili Audlando abbati, aut successoribus suis, seu hominibus eorum, pro hac causa inquietare, aut calumniam generare: aut aliquid pro hoc requirere ab eis, aut exactare, nec omnino contradicere praesumatis: nisi liceat eorum hominibus ut supra diximus ex nostra indulgentia in eorum proprias silvas venationem exercere. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et per tempora melius conservetur, de anulo nostro subtersigillari jussimus.

Signum domni Karoli gloriosissimi regis.

Data VII Kal. Aprilis, anno XX regni nostri. Actum in supradicto loco Sithiu, in atrio sancti Bertini in (0977B)Dei nomine feliciter. Amen.

LIII. Caroli Magni praeceptum de bonis a Hrodhardo comite monasterio Dionysiano venditis, quae bona eidem loco rex confirmat (anno 790).(Ex Mabill., ibid.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Notum esse universis nostris credimus fidelibus qualiter tempore genitoris nostri bonae memoriae Pippini quondam regis, seu et avunculi nostri Carolomanni, res aliquae in ducatu Alamanniae fisci ditionibus redactae fuerunt, quas modo diversi homines quasi jure proprio possidebant injuste, et aliquis exinde jam per venditiones, donationes, sed diversos quoslibet modos habebant dispersas: (0977C)ex quibus Hrodhardus comis quondam ab Hunnido seu ab aliis hominibus per cartas vinditionis exinde res aliquas visus fuit comparasse quae ponuntur in pago Brisigavia, in loca nuncupantes Binuzlim, sive et Romaningahoba, vel in ceteris locis, cum eorum adjacentiis et appendiciis, quae partibus sancti Dionysii martyris, ubi ejus preciosum corpus requiescit, inlicito ordine visus fuit vendidisse, vel delegasse: unde Mainarius abba per suos vuadios legibus nobis visus est revestisse. Sed nobis considerantibus ob amorem Dei et reverentiam sancti Dionysii, pro mercedis augmentum et animae nostrae remedium seu stabilitatem regni nostri deinceps per nostrum praeceptum praefatas res ad ipsa casa Dei prumptissimo animo et voluntate benigna concedere (0977D)ac delegare decrevimus. Propterea hoc nostrae firmitatis praeceptum jussimus conscribi, ut memoratas res cum omni integritate, cum terris, domibus, aedificiis, mancipiis, vineis, silvis vel cunctis ibidem adjacentiis, vel appendiciis in quibuslibet locis, sicut antea ipsa casa Dei visa fuit possedere, ita et deinceps per nostrum praeceptum plenius in Dei nomine confirmatum, et ab ac die praefatae basilicae sancti Dionysii habeat teneat atque possedeat, et in nostra aelemosyna ibidem omni tempore in augmentis proficere. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu propria firmavimus, et de anulo nostro sigillare jussimus.

(0978A)Signum Caroli gloriosissimi regis

Erkembaldus ad vicem Radonis subscripsi.

Data pridie Kal. Septemb. anno XXII regnum domni nostri Caroli excellentissimi regis. Actum Copsistaino in Dei nomine feliciter

LIV. Praeceptum Caroli Magni pro Massiliensi Sancti Victoris monasterio (anno 790).(Ex dom. Bouq., Recueil des Hist. de Fr. ) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Maximum regni nostri in hoc augere credimus munimentum, si petitionibus sacerdotum vel servorum Dei, in quo nostris auribus fuerint prolatae, liberiori animo obtemperamus, atque in Dei nomine ad effectum perducimus. (0978B)Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos ob honorem Domini ad monasterium Massiliense, quod est in honore B. semperque virginis Mariae, vel sancti Victoris martyris, tale beneficium visi sumus concessisse, ut in villis vel rebus in quibuslibet locis quae bonorum omnium largitate ibidem largitae vel delegatae fuerint, vel inantea a Deo [Deum] timentibus hominibus ibidem datum vel traditum fuerit, quicquid ibidem juste ac rationabiliter pertinere videtur, nullus judex publicus ad causam audiendum, vel freda exigenda, seu mansiones vel paratas faciendum, nec homines ipsius Ecclesiae distringendum, atque fidejussores tollendum, nec ullas redhibutiones publicas requirendum, (0978C)ibidem quoquo tempore ingredere, nec exactare penitus non praesumat, sed sub emunitatis nomine deberent consistere. Propterea hanc praeceptionem auctoritatis nostrae conscribere jussimus, per quam specialiter decernimus et ordinamus ut nullus quislibet de veteribus nec junioribus viris amodo et deinceps in villis vel rebus praefatae Ecclesiae infra regna, Christo propitio, nostra ad causas audiendum, vel freda exigendum, vel mansiones vel paratas faciendum, aut homines ipsius Ecclesiae distringendum, vel fidejussores tollendum, nec ullas redhibutiones publicas requirendum ibidem, ut diximus, ullo umquam tempore ingredere, nec exactare penitus non praesumant: sed sub emunitatis nomine liceat illis, qui nunc tempore ibidem rectores esse (0978D)videntur, suique successores cum omnibus fredis concessis quiete vivere et residere, et quicquid ibidem nunc ad praesens juste et rationabiliter pertinet, vel inantea a Deum timentibus hominibus ad ipsa loca traditum vel delegatum fuerit, ex nostra caritate ibidem proficiat in augmentis, quatinus melius delectet ipsam congregationem pro nobis vel stabilitate regni nostri Domini misericordiam attentius exorare. Et huc haec praeceptio nostris et futuris temporibus melius conservetur, manu propria decrevimus roborare, et de anulo nostro infra sigillare praecepimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

(0979A)Data in mense Martio, anno XXII et XVII regni domni Caroli. Actum Quamarcia civitate.

LV Praeceptum Caroli Magni regis pro Turonensi sancti Martini monasterio (anno 790).(Ex D. Bouquet, ibid.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Notum esse universis nostris credimus fidelibus, qualiter tempore genitoris nostri bonae memoriae Pippini quondam regis, seu et avunculi nostri Karlomanni res aliquae in ducatu Alamanniae fisci ditionibus redactae fuerint, quas modo diversi homines, quasi jure proprio possidebant injuste, et aliquas exinde jam per venditiones, (0979B)donationes, seu diversos quoslibet modos habebant dispersas, ex quibus Fulridus quondam alamannus per cartam vinditionis partibus basilicae S. Martini, quo pretiosum requiescit corpus, aliquam rem in Stamaconstat in Brisigavia, illicito ordine delegavit. Unde Itherius abba per suos vadios legibus nobis visus est revestisse. Sed nobis considerantibus ob amorem Dei et reverentiam sancti Martini per mercedis augmentum, et animae nostrae remedium, seu stabilitatem regni nostri, deinceps per nostrum praeceptum praefatam rem ad ipsam casam Dei promptissimo animo ac voluntate benigna concedere ac delegare decrevimus. Propterea hoc nostrae firmitatis praeceptum jussimus conscribi, ut memoratam rem cum omni integritate, cum ecclesia, terris, domibus, (0979C)aedificiis, mancipiis, vineis, sylvis, vel cunctis ibidem adjacentiis et appendiciis, in quibuslibet locis, sicut antea ipsa casa Dei visa fuit possedisse: ita et deinceps per nostrum praeceptum plenius in Dei nomine confirmatum ab hac die pars praefatae basilicae sancti (0980A)Martini habeat, teneat atque possideat, et in nostra eleemosyna ibidem omni tempore in augmentis proficiat. Et huc haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu propria firmavimus, et de anulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Ercambaldus ad vicem Radoni.

Data II calendas Septembris, anno XXII domni Caroli excellentissimi regis. Actum Copsistaino, in Dei nomine feliciter. Amen.

LVI. Caroli Magni praeceptum, quo Aniani abbatis rogatu monasteria sancti Joannis et sancti Laurentii in suam tuitionem suscipit, et villam Caunas eidem attribuit (anno 793).(Ex Mabillon., de Re diplomatica.) (0980B) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, ac patricius Romanorum, omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris. Rectum est regalis potestas illis tuitionem impertiat, quorum necessitas comprobatur. Idcirco cognuscat magnitudo seu utilitas vestra, quia vir venerabilis Anianus abba ex monastheria sancti Johannis et sancti Laurenti, quod sunt constructi in locis nuncupantibus Extorio [ vulgo Citou] et Olibegio, nostro synodali concilio veniens una cum monachis suis, et in nostro mundeburde cum omnibus rebus vel hominibus monastherii sui, quas moderno tempore videtur possidere, se plenius commendavit, et nos sub nostram tuitionem eum et monachis suis cum omnibus rebus atque hominibus (0980C)suis recepimus ac retinemus, quatenus diebus vitae suae sub nostram tuitionem valeant quieti vivere vel residere. Propterea has litteras nostros pro firmitatis studium eis dedimus, per quas omnino jubemus ut nullus quislibet de vobis neque de junioribus vestris (0981A)praedicto Aniano abbati seu monachis suis, nec rebus vel hominibus illorum contangere nec inquietare; aut contra rationis ordinem calumniam generare non praesumatis, nisi (ut diximus) cum omnibus rebus vel hominibus illorum sub nostram tuitionem valeant quieti vivere, vel residere. Similiter concessimus ei villa Caonas, sicuti Milo ad suum monastherium per suas litteras delegavit, cum omnibus appendiciis suis, quatenus melius delectet ipsis servis Dei pro nobis vel stabilitatem regni nostri Domini misericordia exorare. Et si aliquas causas adversus eos vel hominibus illorum surrexerint aut ortas fuerint, quas in provintia absque illorum gravi dispendio diffinire non potueritis, usque in nostra praesentia reserventur, quatenus ante nos secundum legis ordinem accipiant (0981B)finitivam sententiam. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel a fidelibus nostris melius conservetur, de anulo nostro subter sigillare jussimus.

Widolaicus ad vicem Radonis recognovi et subscripsi.

Data tertio decimo Kalendas Augustas anno XXVI et XX regni nostri. Actum Franconofurd palatio in Dei nomine feliciter.

LVI bis. Praeceptum Caroli Magni de omnibus rebus ecclesiae Cenomannicae (anno 796).(Ex D. Bouquet, Recueil des Hist. ) In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum (0981C)ac patricius Romanorum. Si sacerdotum ac servorum Dei petitiones, quas nobis pro suis necessitatibus innotuerint, ad effectum perducimus, non solum legalem consuetudinem exercemus, verum etiam ad beatitudinem aeternae retributionis talia nobis facta profutura confidimus. Igitur omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicedominis, vicariis, centenariis, actionariis, missis nostris discurrentibus, sive cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus atque futuris, notum esse volumus quia vir venerabilis Franco, Cenomannicae urbis episcopus, adiens Serenitatem nostram, suppliciter deprecatus est ut ei praeceptum de omnibus rebus ecclesiae sibi commissae facere praecepissemus: et nominatim cellulas (0981D)vel vicos seu villas, quas sub sua, sive canonicorum, vel vassalorum suorum ac aliorum sibi vel ecclesiae suae devote famulantium, tam liberorum quam et servorum, potestate vel dominatione praesenti tempore habere noscitur, ut futuris temporibus ipse, sive ejus successores, sub jure et dominatione, praedictae Cenomannicae ecclesiae, firmius, nostra fulti auctoritate, et absque ulla pulsatione vel contrarietate habere vel regere mereretur. Cujus petitioni libenter assensum praebuimus, et nominatim cellulas vel villas sive vicos in hoc praecepto, sicut deprecatus est inserere jussimus, id est cellulam sancti Vincentii cum omnibus ad se pertinentibus, et cellulam sancti Albini, seu cellulam sancti Audoeni, et cellulam sancti (0982A)Rigomeri, et cellulam sancti Almiri, et cellulam sancti Ulfacii, et cellulam sancti Baomadi, haec omnia cum omnibus ad se pertinentibus, cum vicis canonicis quatuor, id est Salica, et Montiniacum, et Flaciacum, ct Oxellum, cum villis duodecim, et aliis villulis ad eas pertinentibus, sicut in plenariis jam dictae ecclesiae continetur, id est Rupiacum, Cavania, Culturas, Baliau, Aloncion, Colonicam vetus vicum et, Celsiacum vicum canonicum, et villam sancti Gervasii, Aloniacum, Asinarias, Vodebris, Callemarcium, sive alias villulas, quarum nomina in promptu non recordantur. Haec autem omnia cum omnibus ad se pertinentibus, cum omni integritate, sub emunitatis tuitione nostro praecepto inserere jussimus. Alterum enim praedicto episcopo, vel suis canonicis praeceptum olim facere jussimus (0982B)de monasteriis vel cellulis, sive vicis atque villis, quas nostri fideles nostra largitione habere noscuntur: ibi nominatim eas in nostro praecepto scribere praecipissemus, sub legitimo censu, et nonas et decimas persolvendas, seu restaurationes ecclesiae faciendas; quae omnia jubemus atque praecipimus ut a nostris fidelibus ita conserventur, sicut in ipso praecepto sunt inserta: de quibus praedictam ecclesiam et jam dictum pontificem, quandocunque Dominus posse et locum dederit, consolari et augmentari cupimus. Praesentaliter vero hoc concedimus, ut quando quisque de illis qui saepe dictae ecclesiae beneficia nostra largitione habent, de hoc saeculo, infantibus masculis non natis, vel nobis non commendatis, migraverint; jam dictus pontifex, vel sui successores, (0982C)sive eorum ministri atque canonici, in potestatem et dominationem praefixae ecclesiae absque ullius consignatione revocare faciant. Et quandocunque locus evenerit jam dicta beneficia cum nostris fidelibus, qui ea nostro beneficio habent, commutare, volumus ea praefatae ecclesiae reddere, ut ipsius ecclesiae pontificibus, vel sacerdotibus, sive Dei servis, pro nobis vel omni populo nobis a Deo commisso, sive pro stabilitate regni et pace totius populi, melius exorare delectetur.

Insuper detulit nobis immunitates praedecessorum nostrorum, regum scilicet Francorum, in quibus continebatur quomodo praedictam sedem, una cum rebus omnibus vel hominibus ibidem aspicientibus, (0982D)propter amorem Dei et reverentiam sanctorum, quorum reliquiae ibi venerantur, sub plenissima semper defensione et immunitatis tuitione habuissent. Pro firmitatis ergo studio petiit praedictus pontifex ut circa ipsum sanctum locum denuo pro mercedis nostrae augmento concedere et confirmare deberemus. Cujus petitionem pro divino amore renuere noluimus; sed in omnibus et praesentes et futuri fideles sanctae Dei Ecclesiae et nostri ita concessum atque perpetualiter a nobis confirmatum esse cognoscant. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus, neque quislibet ex judiciaria potestate, nec aliquis ex fidelibus nostris in ecclesias aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones memoratae ecclesiae, quas moderno (0983A)tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem regni nostri juste habere ac possidere cognoscitur, quaeque etiam deinceps in jure ipsius sancti loci divina voluerit pietas augeri, nemo ad causas audiendas, vel inferendas requirendas, aut tributa vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut teloneum exigendum, nec fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae, tam ingenuos quam et servos, qui super terram ejusdem residere videntur, injuste distringendos, nec ullas redhibitiones aut inlicitas occasiones requirendas, ullo umquam tempore ingredi audeat, vel exactare praedicta ex ipsis rebus quodam in loco praesumat: et quidquid ex rebus jam dictae ecclesiae fiscus sperare poterat, totum nos memoratae ecclesiae concedimus. Insuper et illud (0983B)in hoc praecepto inserere jussimus, ut nullus judex, aut comes, aut aliquis liber homo, aut quaelibet persona praedictae ecclesiae ministros, vel advocatos in mallo publico accusare praesumat, sed prius conveniat ministros rerum, et judices villarum atque hominum a quibus laesus est, ut ab eis familiarem et justam accipiat justitiam; quam si accipere non voluerit, tunc conveniat episcopum jam dictae ecclesiae, ut ab ipso suam justitiam familiarem et bonam atque justam accipiat. Et si ab ipso episcopo, neque a suis ministris suam justitiam accipere nequiverit, postmodum licentiam habeat ut in mallo publico suas querelas juste et rationabiliter atque legaliter quaerat. Sed si antea quam praedicta fecerit, jam dictae sedis ecclesiae episcopum et suos ministros vel advocatos accusare (0983C)aut pulsare praesumpserit: quia nostram jussionem atque nostrum indictum et praeceptum contempsit, sive praevaricavit, bannum nostrum ex hoc nobis componat, et praedictae ecclesiae episcopo vel suis ministris C sol. argenti componat, et suam justitiam postmodum absque lege aut aliqua compositione recipiat. Praedictas enim causas memoratae ecclesiae pontificibusque atque Dei servis inibi Domino famulantibus pro Dei amore et reverentia sanctorum concessimus, concessumque futuris temporibus esse volumus, sicut et a nostris antecessoribus, regibus videlicet Francorum, suis praedecessoribus factum esse scrutando cognovimus: quatenus supra memorato pontifici suisque successoribus, una cum servis Dei inibi Deo famulantibus, pro nobis atque pro stabilitate (0983D)regni totius a Deo nobis concessi atque conservandi, cum clero populoque sibi subjecto Domini misericordiam exorare delectetur. Et ut haec praecepti nostri auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora conservetur, manu propria subter firmavimus, et impressione nostri annuli subter eam roborari decrevimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

(0984A)Genesius ad vicem Erchembaldi recognovi et subs.

Datum in mense Decembrio XVI Kalend. Januarii, anno regni nostri XXIX.

Actum Grani-Aquis palatio nostro, in Dei nomine feliciter. Amen.

LVII. Charta Ghiselae, Caroli Magni sororis, qua monasterio Dionysiano multa confert praedia quae a parentibus acceperat (anno 798).(Ex Mabillon., de Re diplom.) . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . beatorum martyrum Dionysii, ubi ipse preciosus corpore quiescit cum suis sanctis sociis, de eorum praedio et facultates ipse locus sanctus ditatus et bene (0984B)fundatus fuit, et est, et concedente Domino erit in perpetuum: ita nunc in Dei nomine Deo sacrata Christique semper devota Ghysela nobilissima regis filia Pippini, et Bertradanae reginae olim, pro Dei intuitu et desiderio coelestis regni et animae meae remedio, donamus ad ipsum sanctum locum, donatumque praesentaliter esse volumus, sicut enim admonet nos sancta scriptura ut homo dum vivit in corpore, cogitet de aeternitate vitae, ut de transitoria meretur aeterna, Domino dicente in Evangelio: Facite vobis thesauros in coelo quae non deficiunt, et de iniquo mammona comparate vobis aeterna tabernacula, juxta sententiam beati doctoris Augustini, ubi ait: « Perit mundus et ea quae in mundo sunt. » Illud vero numquam perit, quod in ecclesiis vel in (0984C)pauperibus erogatur, sed unicuique quod ad aeternam beatitudinem pro justitia reputatur. Ideo ob ejus amorem donamus ad ipsum sanctum locum superius denominatum, ubi praesenti tempore Fardulfus abba cum norma plurima monachorum conversare, regere vel gubernare videtur: villa nostra nuncupante Putialis in pago Adratinse, cum illas ecclesias quae sunt constructae in honore sancti Vedasti, vel ceterorum sanctorum cum appendiciis suis, id sunt Gunbodecurte, seu Postonevillare, vel Bertinocurte, necnon et in Linarias, seu et in Hodricio in jam dicto pago Adratinse; et in Magrastovilla in pago Vermandinse; Frisionecurte seu et Agnocurte in pago Ambianense; Vvalliu in pago Camaracinse; ipsa loca superius praenotata cum omni integritate (0984D)vel soliditate earum, id est una cum terris, mansis, domibus, superpositis, aedificiis, praesidiis, mancipiis, inquilinis, accolabus, libertis, servis tam ibidemque oriundis, quam et aliunde translatis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, graegis cum pastoribus, perviis, publicis psaltis atquae subjunctis, vel omnique praesidium et universum meritum, et ad praedicta loca superius (0985A)nominata aspicere vel pertinere videntur, et praesenti tempore ibidem possedeo, quicquid infra terminos aut extra terminos, tam de alode aut de comparato vel de qualibet adtracto ad me legibus obvenit, a die praesente ac praefata casa Dei in alemoniis vel substantia monachorum ibidem habitantium Christo protegente proficiat in augmentum, et de jure meo in jure et dominatione ipsius basilicae trado atque transfundo: ita ut ab ac die vos vel successores vestri habeatis, teneatis, possedeatis, vel quicquid exinde facere volueritis, liberam et firmissimam auxiliante Domino in omnibus habeatis potestatem. Et ut haec donatio a me facta omni tempore firma et inconvulsa valeat perdurare. Signum + Ghyselae nobilissima filia Pippini regis, (0985B)qui hanc donatione fieri rogavi.

Signum + Caroli nobilissimi filii domni Caroli regis praecellentissimi.

Signum + Pippini nobilissimi filii dmoni Caroli praecellentissimi regis.

Signum + Chlodoici nobilissimi filii domni Caroli praecellentissimi regis.

Wineradus Cancellarius jussus a praedictae domnae Ghyselae scripsi et subscripsi.

Data Id. Jun. anno XXXI, et XXVI regnum domni nostri. Actum Aquis palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

LVIII. Diploma Caroli Magni donationes factas monasterio Dionysiano a Gisla sorore sua confirmantis (anno 799).(Ex D. Bouquet, Recueil des Hist. ) (0985C) Carolus Dei gratia rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Si ea, quae a Deum timentibus hominibus parentibusque nostris ad loca sanctorum venerabilium largita vel condonata esse noscuntur, oraculis nostris confirmamus, hoc nobis proculdubio ad aeternam beatitudinem et mercedis augmentum, seu stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, praesentium scilicet et futurorum, qualiter illustris Deo sacrata Gisla, dilectissima soror nostra, serenitati nostrae suggessit eo quod ipsa, inspirante divina potentia, aliquas res proprietatis suae ad monasterium sanctorum martyrum (0985D)Dionysii, Rustici et Eleutherii, ubi ipsi corpore requiescunt, et ubi praeest venerabilis Fulradus (0986A)abba, tam pro se quam etiam pro salute animarum videlicet domni ac genitoris nostri Pippini quondam gloriosissimi regis, et dominae Bertradanae genitricis nostrae plenissima deliberatione delegasset, et unde et ipsum testamentum donationis suae nobis ostendit ad relegendum, ubi continebatur qualiter dedit ad ipsum locum villam nuncupatam Puciales, sitam in pago Adrapatensi, cum ecclesiis ibi constructis in honore sancti Vedasti vel aliorum sanctorum, vel omnibus appendiciis suis ad se pertinentibus infra pagum ipsum, Gundhodocurte, Postinevillare, Berninocurte, et in Linarias seu et in Hodricio: in pago vero Vermandensi Imuagrastuilla, et in pago Ambianensi Fricionecurte et Magnonecurte: necnon in pago Cameracensi loco qui dicitur Walin. (0986B)Sed pro integra firmitate petiit a celsitudine nostra ut quicquid ipsa cum aequitatis ordine in supradictis locis ad praefatum monasterium sanctorum martyrum juste et rationabiliter delegavit, pro communi mercede, et pro aeterna remuneratione nostris oraculis cedere et confirmare deberemus. Cujus petitionem pro divino intuitu denegare noluimus, sed in eleemosyna nostra ita nos quod perpetualiter mansurum esse volumus, ut inspecto ipso testamento donationis suae, sicut inibi declaratur, deinceps per hanc nostram auctoritatem atque confirmationem suprascriptus vir venerabilis Fulradus abba, suique in perpetuum successores, qui fuerint rectores per tempora ipsius sancti loci, jure firmissimo teneant atque possideant, quatinus in luminaribus (0986C)ipsius ecclesiae seu stipendia servorum Dei omnia, sicut supra diximus, perhenniter proficiant in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et per tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annulo nostro signari jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Genesius ad vicem Ercanbaldi scripsit et recognovit.

Datum Idus Junii, anno XXXI et XXVI regni domni nostri Caroli. Actum Aquis palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

LIX. Caroli Magni diploma pro monasterio Centulensi (anno 798).(Ex Mabill., Act. ord. S. Benedicti.) (0986D)Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim ob (0987A)amorem Domini nostri Jesu Christi et opportunitate servorum Dei ad loca sanctorum benivola deliberatione cedimus vel confirmamus, hoc nobis ad augmentum mercedis seu stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, praesentium scilicet et futurorum, qualiter Anghilbertus venerabilis abbas ex monasterio Centulo, quod est constructum in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, ejusque sanctae genitricis semper virginis Mariae et sancti Petri, ceterorumque omnium apostolorum et multorum Sanctorum, in quo etiam sanctus Richarius praeclarissimus Christi confessor corpore requiescit, situm in pago Pontivo; ad notitiam serenitatis nostrae perduxit, eo quod ipse sanctus Richarius (0987B)adhuc in praesenti saeculo vivens, in ipsa silva quae vocatur Forestis, prope cisternam quae est juxta locum nuncupante Argubium, in ipso pago Pontivo, sibi ad habitandum locum elegisset: et circa ipsam cisternam bina vel terna bunuaria [ Leg. bunuariis, etc.] secundum ejus petitionem a regali dignitate accepta, satis vile tugurium amatores servorum Dei ei ad militandum omnipotenti Deo aedificare studuerunt, ibique divina vocatione ex hoc mundo ad Dominum migrasset. Et non post multum tempus fratres a praefato monasterio Centulo tulerunt sacrum ejus corpus, et sepelierunt illud cum magna reverentia in praedicto monasterio: per cujus merita, omnipotente Deo cooperante, in ipsa duo loca multa declarata sunt magnalia. Nam et sub (0987C)unius abbatis dominio multis temporibus una fuisset Fratrum concors in Dei laudibus digna conversatio. Qua ex re petiit clementiam regni nostri, ut in amore Domini nostri Jesu Christi et sancti Richarii, ceterorumque sanctorum, pro augmento mercedis nostrae, ipsam cellam, in qua Deo sanctus Richarius militare studuit, per praeceptum auctoritatis nostrae ad supra scriptum monasterium Centulum, ubi ejus sacrum requiescit corpus, plenissima deliberatione cedere et condonare deberemus. Cujus petitionem ejus servitio et meritis compellentibus denegare noluimus: sed pro honore et amore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, vel pro aeterna remuneratione ita concessisse et in omnibus confirmare cognoscite. Statuentes ergo jubemus, quod perpetualiter (0987D)circa memoratum monasterium Centulum jure firmissimo mansurum esse volumus, ut supra scriptus Anghilbertus, suique in perpetuum successores, qui fuerint per tempora rectores ipsius monasterii, supradictam cellam Foreste cum omni ornatu ecclesiae et omnibus rebus vel appendiciis seu adjacentiis suis, quicquid ad praesens juste et rationabiliter possidere videtur, aut inantea Domino tribuente ibidem additum vel delegatum cum justitia et aequitatis ordine fuerit; per hoc nostrae serenitatis, (0988A)concessionis, atque confirmationis praeceptum teneant atque possideant: ita ut a modo et deinceps laus Dei et concordia servorum Domini, pro mercede animae nostrae, sub norma rectitudinis et unius abbatis nomine, nostris, Deo favente, futurisque temporibus perenniter maneat inconvulsum: quatinus melius delectet ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulari videntur, pro nobis et liberis seu cuncta domu nostra et pro stabilitate regni nostri jugiter Domini misericordiam exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et diuturnis temporibus melius conservetur; manu propria subter roborare decrevimus, et de anulo nostro sigillari jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Eranbaldus relegi et subscripsi.

(0988B)Data IIII Kal. Maii anno XXVIIII et XXV regni nostri. Actum Aquis palatio publico, in Dei nomine feliciter. Amen.

LX. Diploma Caroli Magni quo Cellam novam confirmat monasterio Anianensi (anno 799).(Ex D. Bouquet, Recueil des Hist. ) Karolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, seu cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus et futuris. Notum sit qualiter vir venerabilis Benedictus abba et monasterio sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae, quod est constructum in loco nuncupante Aniano, in pago cujus (0988C)vocabulum est Magdalonense, serenitati nostrae suggessit eo quod ipse una eum monachis suis loca aliqua erema infra fiscum nostrum nuncupante Juviniacum, antiquo vero vocabulo vocatur Fonte-Agricolae, nunc autem Novacella appellatur, quam ipsi proprio opere aedificaverunt; etiam et molina duo infra ipsius terminum fisci super fluvium Leto visi sunt construxisse, et inter mare et stagnum loco, qui vocatur Porcarias, una cum consensu comitum et ceterorum Christianorum ibi circumquaque habitantium de loca herema accepisset. Similiter in loco qui dicitur Asogrado cellam aedificasset, cum omni adjacentia sua: etiam et alia loca Comajacas et Caucino super fluvium Araurem, ubi dicitur Ad-Salices, ad pascua armentorum et alenda pecora, cum aliis usibus (0988D)suis hactenus habeant. Et asserit se haec omnia cum aequitatis ordine absque illius inlicita contrarietate possidere. Sed pro integra firmitate petiit Celsitudini nostrae ut quicquid nunc tempore ipse cum monachis suis juste et rationabiliter ad supra dicta loca habere dinoscitur, denuo per nostrae auctoritatis praeceptum ei et monachis suis inibi sub sancta regula consistentibus plenissima deliberatione pro mercede animae nostrae ad praefatum monasterium cedere et confirmare deberemus. Cujus petitionem (0989A)denegare noluimus, sed in elemosina nostra ita concessisse, et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut neque vos, neque juniores successoresque memorato viro venerabili Benedicto abbati aut successoribus suis de supra dicta loca, undecumque ad praesens ipse et monachi sui cum aequitatis ordine ac juste et rationabiliter vestiti esse noscuntur, inquietare aut calumniam generare, nec aliquid exinde contra justitiam abstrahere aut minuare quoquo tempore praesumatis; sed per hanc nostram auctoritatem atque confirmationem habeant in elemosyna nostra omnique tempore concessum, ita ut eis melius delectet pro nobis et filiis ac filiabus nostris seu cuncta familia domus nostrae, et omni populo gentis nostrae attentius Domini (0989B)misericordiam exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et diuturnis temporibus melius conservetur, manus nostrae signaculis subter eam decrevimus roborare, et de anulo nostro jussimus sigillare.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Data in mense Junio, anno XXXI et XXVI regni nostri. Actum Aquis palatio nostro, in Dei nomine feliciter. Amen.

LXI. Praeceptum Caroli Magni de immunitate monasterii Corrofensis [Charroux] ( anno 799).(Ex D. Bouquet, ibid.) Carolus gratia Dei Francorum rex et Longobardorum et patricius Romanorum. Maximum regni nostri in hoc augeri credimus munimentum, si beneficia (0989C)oportuna locis ecclesiarum benevola devotione concedimus, ac Domino protegente stabiliter perdurare conscribimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, qualiter vir illustris Rotgerius comes fidelis noster ad nostram accessit clementiam, et monasterium proprietatis, quod ipse novo opere in honore Domini et Salvatoris nostri in loco nuncupato Karrofum super fluvium Karante in pago Pictavense construxit, cum omnibus rebus et ornamentis ecclesiae, seu voluminibus librorum, et cum omnibus appenditiis suis vel adjacentiis, in manibus nostris plenissima deliberatione visus est delegare, ubi virum venerabilem David constituit abbatem. Idcirco ad ejus petitionem tale (0989D)pro aeterna retributione beneficium erga ipsum sanctum locum visi fuimus indulsisse, ut in ecclesiis et locis vel agris seu reliquis possessionibus ipsius monasterii, quas moderno tempore juste et rationabiliter possidere videtur, vel quod deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas ampliare, nullus judex publicus ad causas audiendum, vel freda undique exigendum quoque tempore [ingredi] non praesumat: sed hoc ipse abbas, vel successores sui, seu congregatio ipsius monasterii propter nomen Domini sub integrae emunitatis nomine valeant dominari. (0990A)Statuentes ergo jubemus ut neque vos, neque juniores seu successoresque vestri, vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesiis vel locis vel agris seu reliquis possessionibus suprascripti monasterii nostri ad causas audiendum, vel freda undique exigendum, nec mansiones aut paratas faciendum, vel fidejussores tollendum, aut homines ipsius ecclesiae distringendum, nec ullas redibitiones requirendum ullo umquam tempore ingredi aut exactare praesumatis. Sed quod nos propter nomen Domini et aeterna remuneratione indulsimus ad jam praefatum monasterium, perennis temporibus proficiat in augmentum: quatenus avidius delectet ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulari videntur, pro nobis uxoreque ac liberis nostris attentius Domini misericordiam exorare. (0990B)Et ut haec praesensa uctoritas nostris et futuris temporibus inviolata perdurare valeat, manus nostrae signaculis eam decrevimus roborari, et de anulo nostro jussimus sigillari.

LXII. Praeceptum Caroli Magni pro monachis S. Martini Turonensis (anno 799).(Apud Martenium, tom. I Thes. Anecd. col. 13.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, virisque illustribus, ducibus, comitibus, domesticis, grafionibus, vicariis, centenariis, junioribusque nostris, atque missis nostris discurrentibus, praesentibus videlicet et futuris. Decet etenim regalis clementiae dignitatem, cuncta quae a sacerdotibus (0990C)rationabilia postulata fuerint, solerti cura prospicere, et opportuna vel congrua beneficia non denegare, circa anteriorum regum acta, plenius quae pro Dei sunt intuitu concessa confirmare. Igitur venerabilis vir Alchuinus abbas de basilica peculiaris patroni nostri S. Martini, ubi ipse pretiosus domnus corpore requiescit, immunitates gloriosorum regum antecessorum nostrorum, manibus eorum roboratas, atque genitoris nostri Pipini bonae memoriae quondam regis, nobis protulit ad relegendas (ubi continebatur insertum), qualiter praedicti reges pro reverentia beatissimi S. Martini, de rebus ipsius sancti in regno, Deo propitio, nostro, Austria, Neustria et Burgundia, Aquitania, et Provincia, de omnibus rebus et facultate ipsius beatissimi Martini, quiete in regna superius (0990D)scripta quibuscumque locis majoribus vel minoribus, tam quod per praeceptiones vel indulgentias seu immunitates regum, vel a Christianis hominibus atque diversis contractibus, per quaecumque instrumenta cartarum ad praefatam casam S. Martini fuit conlatum, vel delegatum, aut adhuc inantea futuris temporibus addendum vel delegandum, confirmaverunt, ut sub emunitate nostra ipsae res, vel ipsi homines S. Martini vivere debeant. Idcirco suprascriptus Alchuinus abba a serenitate regni nostri petiit ut in idipsum corroborandum, bonitatis beneficium (0991A)largiri deberemus. Cujus nos petitioni consentientes, et patrocinia S. Martini venerantes, sicut praedecessores reges singulariter expleverunt, et nos hoc indulgentiae donum grantanter praestitisse cognoscite. Praecipientes quippe ut omnes res ipsius beatissimi S. Martini quantumcumque in regno, Deo propitio, nostro, tam in villas et praedia majora vel modica, seu in omnes facultates beatissimi sancti Martini sub emunitatis titulum consistere debeant, ut aliquis judex publicus fisci nostri in jam dictas villas vel facultates ipsius sancti ad agendum, vel causas audiendum, seu freda vel inferendas exactandum, vel teloneum tollendum, seu mansiones faciendum, nec fidejussores tollendum, nullum ingressum nec introitum in ipsas villas S. Martini habere praesumat; (0991B)sed quidquid exinde ab antiquis temporibus fiscus noster tam praeterito quam et praesenti tempore accipere vel exactare consueverat, omnia et omnibus ex fisco nostro cedimus, et in luminaribus ipsius S. Martini, vel alimenta pauperum, seu stipendia monachorum, proficiat in augmentum. Et nullam potestatem judex publicus fisci nostri super praedictas villas vel facultates sancti Martini per qualecumque ingenium ibidem habere se cognoscat; sed ab omni fiscali potestate de praedictis rebus S. Martini semper extraneus sit atque remotus, ut nec aliquas umquam occasiones inquirere, unde dispendium ad homines S. Martini facere debeat, sit ausus praesumere; sed inspectae emunitates anteriorum regum vel praeceptiones nostrae in omnibus conserventur. Et si quis (0991C)fuerit comes vel domesticus, seu grafio, vicarius, vel tribunus, seu qualicumque judicaria potestate succinctus, qui indulgentiam et bonitatem priorum ac posteriorum regum vel nostram praeceptionem irrumpere aut violare praesumserit, sexcentorum solidorum usque ad finem auri cocti vel purissimi numerum, se cognoscat mulctandum contra ipsam casam S. Martini, et alia tertia pars in fisci nostri sacellum veniat: et non delectet quae pro divino intuitu indulta sunt sacerdotibus, vel anteriorum regum emunitates vel nostras praeceptiones ab impiis hominibus lacerari: sed undecumque ad praesens ipsa casa S. Martini vestita esse videtur, vel antea a quibuscumque Deum timentibus vel bonis hominibus (0991D)datum vel collatum fuerit, sub emunitatis titulum resideat. Et quicumque ad ipsam casam Dei res eorum dare voluerint, ex nostra auctoritate habeant licentiam faciendi, et sub emunitatis titulum absque ulla fiscali potestate quieti resideant; quidquid fiscus consuetudinem habuit recipiendi, in luminaribus ipsius S. Martini in nostra eleemosyna ad praesens intercisa computetur cum ipsa subsequentia; tam et ipse abbas quam et successores sui omnes res ipsius S. Martini sub integra emunitate perpetualiter debeant habere et possidere. Et si ante actis temporibus per aliquam negligentiam vel tepiditatem abbatum, aut praesumtionem judicum, de ipsa emunitate quicquam minutum, irruptum, convulsum (0992A)aut confractum fuerit, omnimodis ipsis auctoritatibus nostris et beneficiis restauretur. Et ulterius ullus vestrum, ullusque juniorum vestrorum aut successorum, infringere aut violare quod consensimus non praesumat, sed sicut superius dictum est, cum plenissima emunitate in pace cum Dei adjutorio vel nostra gratia valeant quae sibi data fuerunt possidere. Et ut praeceptio circa ipsam casam ac venerabilem ecclesiam S. Martini pro futuris temporibus valeat perdurare, manu propria eam subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signavimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Actum castro Lauduno, in Dei nomine feliciter. Amen.

LXIII. Praeceptum Caroli Magni pro monasterio Gormaricensi (anno 800). (0992B) [In nomine Domini Dei nostri Jesu Christi] Carolus Dei gratia Francorum rex, patricius Romanorum. Omnibus fidelibus sancti Martini, qui praesenti tempore Deo serviunt in loco sancto ubi pretiosus confessor Christi corpore requiescit, vel etiam futuri sunt temporibus posteris, abbatibus, presbyteris, diaconibus, et omnibus ecclesiasticae dignitatis gradibus, senioribus seu junioribus, aeternam in Christi charitate salutem et prosperitatem. Notum sit fraternitati vestrae quod dilectus magister noster Albinus pia devotione postulavit nobis, ut licitum haberet monachos constituere in cella sancti Pauli quae rustico nomine cormaricus dicitur, qui (0992C)regulariter secundum sancti Benedicti statuta in ea viverent. Quem locum Iterius abba antecessor illius ex comparato adquisivit, et construxit, et tradidit sancto Martino. Nos vero tam piae devotioni illius annuere ratum duximus, eamque literis vel sigillo nominis nostri confirmari fecimus, ne ulla post dies illius unquam disruptio fieri potuisset a quoquam successorum illius. Nam si divina parentibus nostris nobisque pietas potestatem contulit totius monasterii sancti Martini, rerumque illius facultatem dandi cui voluissemus, quanto magis nobis potestas tribuendi ad Dei servitium perpetualiter praedictum locum? Nec fas est cuiquam regalis benignitatis spernere donationem vel confirmationem, maxime in tam pio et salubri praecepto. Idcirco omnino jubemus (0992D)ut haec donatio nostra et jussio rata et inviolata temporibus perpetuis permaneat; nec locum illum auferri volumus de potestate sancti Martini, sed ut ibi pleniter sub regula sancti Benedicti vivant degentes monachi, et habeant protectionem et subsidium ab abbatibus monasterii sancti Martini. Si hoc nostrum, quod absit, quisquam abbatum spreverit praeceptum temporibus posteris, sciat se rationem reddere praesumptionis ejus Domino nostro Jesu Christo in die magni adventus sui. Et similiter qui aliquid minuet de rebus quas beatae memoriae Iterius abba, acquisivit, comparavit, aut de rebus sancti Martini quas ecclesiae sancti Pauli tradidit, vel si (0993A)quid idem abbas Albinus, ad cujus petitionem hanc confirmationem scribi fecimus, addiderit, vel si quislibet inantea addere voluerit in eleemosynam animae suae, recto ordine perpetualiter serviat fratribus illius loci. Quicumque legerit hanc chartulam, sub timore Dei hanc rationabilem scripturam diligenter conservare studeat, ut habeat gratiam Domini nostri Jesu Christi in aeternum. Et ut firmius esset hoc nostrum praeceptum, manu propria subter roborare decrevimus, et de annulo nostro sigillari jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Data III nonas Junii, anno XXXII et XXVII regni nostri.

Actum Turonis civitate in monasterio sancti Martini, ubi ipse corpore requiescit feliciter.

LXIV. Praeceptum Caroli Magni pro monasterio Cormaricensi (anno 800).(Ex D. Bouquet, Recueil des Hist. ) (0993B) Karolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Omnibus episcopis, comitibus, domesticis, vicariis, centenariis seu reliquis fidelibus nostris, praesentibus et futuris, notum sit quia petitione dilectissimi fidelis nostri Albini venerabilis monasterii sancti Martini, ubi ipse pretiosus corpore requiescit, abbatis, taliter concessimus, ut monachi qui sub regula sancti Benedicti conversari videntur, in monasterio, quod est constructum in honore sancti Pauli apostoli, in loco qui dicitur Cormaricus, licentiam haberent naves duas (0993C)per Ligerim fluvium et Meduanam sive Sartam et Ledum vel Vigennam Viennam huc illucque pro necessitatibus dirigendi, ut nullum theloneum neque de sale nec de ullis quibuslibet rebus in ullo omnino loco ipsi aut homines eorum solvere aut dare debeant. Propterea praesentem auctoritatem fieri jussimus, per quam perpetualiter jubemus ut neque nos neque juniores seu successores nostri memorato viro venerabili Albino abbati aut successoribus suis sive monachis aut hominibus eorum de suprascripto monasterio sancti Pauli pro ipsis navibus inquietare, aut calumniam generare, nec teloneum aut ripaticum ab eis nec salutaticum nec portaticum nec ullas redhibitiones requirere aut exactare ullo modo praesumant: sed ad illum sanctum locum Cormaricum (0993D)et ad fratres ipsos in eleemosyna nostra nostris futurisque temporibus perpetualiter proficiat in augmentum. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et per tempora melius conservetur, de annulo nostro subter sigillare jussimus.

Genesius ad vicem Hercamboldi.

Data IIII Nonas Junii, anno XXXII et XXVII regni nostri.

Actum Turonis in monasterio sancti Martini.

LXV. Praeceptum Caroli Magni pro Aurelianensi sancti Aniani monasterio (anno 800).(Ex D. Bouquet, ibid.) Karolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Comperiat omnium (0994A)fidelium solertia quia Fulco abbas monasterii sancti Aniani postulabat, ut stipendia et res praefati monasterii canonicis attributas auctoritatis praecepto ipsis canonicis perpetuo possidendas et ordinandas confirmaremus. Cujus petitionibus assensum praebuimus. Unde hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri jussimus, per quod praecipimus atque jubemus ut, sicut institutum est circa canonicos inibi Deo famulantes, ita nostris futurisque temporibus a rectoribus praefati monasterii observetur, et canonicus ordo teneatur. Res quoque quae sunt in pago Aurelianensi, in villa Apponiaco et Herbiliaco, cum villulis et appendiciis suis; et in Bercillis mansi tres, et in villis Sucaranae mansus unus, et in pago Blesensi in Turmo cum appendiciis suis; areae etiam (0994B)intra citraque civitatem ad luminaria in dormitorio eorumdem fratrum concinnanda, et ad ligna, unde panis eorum quotidie coquatur, emenda. Si aliquis futurorum abbatum, pro amore Dei et reverentia ipsius sancti, ipsis canonicis quippi m addere voluerit, id cum gratia Dei peragat, et nihil auferre praesumat; numerus canonicorum ejusdem monasterii ultra citraque sexagenarium numerum non progrediatur aut minuatur, etc.

LXVI. Praeceptum Caroli Magni pro ecclesia Cenomannica (anno 802).(Ex D. Bouquet, ibid.) In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Carolus (0994C)serenissimus Augustus a Deo coronatus, magnus et pacificus imperator, Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum atque Longobardorum. Si precibus sacerdotum ac servorum Dei libenter aurem accommodamus, et ad ministerium eorum exsequendum auxilium praestamus, hoc nobis proculdubio ad statum regni corroborandum, et ad aeternae vitae beatitudinem adipiscendam profuturum esse credimus. Idcirco omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, tum praesentibus quam et futuris, notum esse volumus, quia cum in Dei nomine nos in Aquis palatio nostro ad universorum causas audiendas, vel recta judicia terminanda resideremus, sacerdotes et canonici clerici sancti Gervasii, sive Dei servi de Cenommannica (0994D)urbe, cum consensu et licentia Joseph eorum metropolitani, ac proprii pontificis Franconis praedictae urbis episcopi, sive caeterorum comprovincialium episcoporum, in nostram advenerunt praesentiam, et conquesti sunt quod nonas et decimas, sive census unde necessarios sumtus habere debeant, fideles nostri, qui res sancti Gervasii beneficiario munere possidebant, aut negligenter persolverent, aut penitus reddere differrent. Petieruntque ac suppliciter deprecati sunt ut nostra imperialis potestas efficeret, qualiter de hisdem rebus decimae et nonae partibus prescriptae ecclesiae pleniter et absque ulla dilatione persolverentur; et aedificia ejusdem ecclesiae, sive domus episcopalis ac fratrum, inibi Deo degentium, refactae et restauratae fierent. Insuper humiliter flagitantes (0995A)postulaverunt, ut villarum nomina, ex quibus nonae et decimae ad supradictam ecclesiam persolvi debent, in nostrae auctoritatis praecepto nominatim adscribi praecipissemus, ne aliquo malo ingenio, aut qualibet calliditate, aut potentia alicujus divitis vel potentis, hae villae vel hae res a jure ejusdem Ecclesiae alienatae futuris fierent temporibus, aut nonae vel decimae, sive census vel restaurationes jam dictae ecclesiae ablatae fieri possent. Quorum deprecationes propter amorem Dei libenter audivimus, et sicut deprecati sunt, monasteria vel cellulas, seu vicos vel villas, quas nostra largitione ex jure praefixae ecclesiae nostri fideles habere dinoscuntur, nominatim in hoc praecepto inserere jussimus, ut futuris temporibus in jure et dominatione (0995B)jam dictae ecclesiae cum omni integritate permaneant, id est monasterium sancti Petri, quod Bertramnus episcopus aedificavit, cum monasterio vel synodochio sancti Martini in Ponteleva, et monasterium sancti Victurii, in quo ipse domnus Victurius requiescit in corpore, et monasterium sanctae Mariae, quod est constructum intra murum civitatis et fluvium Sartae, cum monasteriolo sancti Ricmiri ultra fluvium Sartae ad eum pertinente, et monasterium sanctae Scolasticae, et monasteriolum sancti Germani ultra fluvium Sartae, et monasteriolum vel synodochium sanctae Mariae, in quo domnus Paduinus requiescit in corpore; et monasteriolum sancti Juliani, in quo ipse requiescit in corpore; et cellulam sancti Victurii infra civitatem, et monasterium sancti (0995C)Karieffi, in quo ipse domnus requiescit in corpore; et monasterium sancti Georgii, et monasterium Tillidi, et monasterium Tussiaco, et monasterium sancti Johannis et sancti Trechii in Buxido, et monasteriolum sancti Martini in Diablentico, et monasterium sanctae Mariae in Aurionno, et monasteriolum Buxidi, et cellulam Scuvillaco. Haec omnia, sicut diligenter inquisitum habemus, cum omnibus ad se pertinentibus, et in scriptis authenticis sancti Gervasii invenimus, juste et legaliter pertinent. Ex quibus praecipimus, ut festivitatibus illorum sanctorum, in quorum memoriis ipsa coenobia dicata esse noscuntur, per singulos annos ad praefixam matrem et civitatis Ecclesiam, census ab ipsis, qui eadem coenobia (0995D)nostro beneficio tenent, libenter ad opus episcopi, vel fratrum ibi degentium, et ad ipsam ecclesiam restaurandam, et nunc et futuris temporibus persolvantur: et refectio canonicis sanctae Mariae et sancti Gervasii optima ab eodem abbate, qui ipsum coenobium tunc temporis habere videtur, in praedicta festivitate libenti animo fiat, si nostram gratiam et ipsa beneficia habere voluerit: ut nobis seu decessoribus, vel primogenitoribus nostris propter ablationes vel minorationem harum rerum jam dictae ecclesiae aliquod detrimentum aut periculum regni non adcrescat; sed perennibus temporibus sub jure ecclesiae permaneant. De vicis vero publicis vel villulis jam dictae ecclesiae, quas fideles nostri nostra largitione habent, omnino praecipimus, ut nonae et (0996A)decimae partibus praescriptae matris ecclesiae, ab eisdem fidelibus nostris libenter et pleniter persolvantur, et aedificia ejusdem ecclesiae sive domorum ad eam infra civitatem pertinentium ibi restaurare faciant. Idest de villa Taleida, de villa Lucdono, de villa Baladon, de villa Quebrolius, quae Nova-Villa nuncupatur, de villa Pradellis, de Morniaco, de villa Quillis, de tertia parte de cella sancti Almiri, et tertia parte de cella sancti Ulfacii, et tertia parte de cella sancti Ricmiri, de villa Bonlido, de Angono, de Solemnis villa et vico, et cella Jurmero, et de villa Apiliaco, et de Alnido, et Daucido, de Noviliaco et Farisnonia et Campo, Sirigico, Luciaco, et Monte, et de Comnis, cella sancti Leodegarii, Angon, et Bonlir, de vico Gabron cum suis appendiciis, et Balino (0996B)vico publico, et de villa Viviriaco, et de villa Longa aqua, et de Campaniaco, et de C nedralio, et de Geneda vicis publicis, et de villa Clidis, et Tredendo, et Vithlena, Turniaco, Cassano, et Villare, et Adilavite, et Vigra, et Fontanas, et Sanmuro, et Brafialo, Felcaria, Domno-Jorio, et partem de Fraxinedo, et Maundaria, Drogieco, Villare, de Verno, de Juricio, et Camiliaco, de Taxinarias, et Coctiaco vico publico, et villa Antoniaco, de villa Bonalfa, et de omnibus villis, quae ad cellam sancti Martini infra murum civitatis pertinent, et Cangiaco vico publico, et de villa Limbriaco, et Verincella, et Verniaco, et de vico Diablentico, et de cella Arciacus, et de villa Camariaco, et Civriaco, et Calla, et Comoriaco, et de villa Andoliaco, et de villa Griviaco, (0996C)et Martiniaco, et Linerolas, et Sisciaco, et de cella Domno-Regis et de pago Ardunense, in quo sunt manentes mille sancti Gervasii, et de Curte-Basanae, et de Noviomo, et Scomiaco, et Camiliaco, et Comiaco, et Corma, et Novi-Vico et Hostiliaco vicis publicis. Haec autem omnia, quae nominatim supra inserta sunt, ut jam dictum est, enucleatim et diligenter investigatum habemus, et in authenticis ejusdem ecclesiae scriptis ipsis clericis nobis ostendentibus reperimus, sive alias villas, quas propter prolixitatem, vel propter ignorantiam villarum nominum in hoc praecepto non sunt insertae, ad jam dictam tamen ecclesiam juste et legaliter pertinere cognoscuntur. Super quibus has nostras auctoritatis litteras fieri decrevimus, per quas statuentes omnibus, (0996D)qui in praesenti tempore aut futuris temporibus ex memoratae matris ecclesiae rebus beneficia assecuti sunt, aut adsequi potuerint, praecipimus, ut de omnibus conlaborationibus terrae tam fesci, quam et annonae omnium generum, tam de sua dominicata, quam et de vassalorum suorum, de vinericiis quoque et perdonato, de pastionibus et pascuariis, de herbaticis et pullis, de piscationibus et pastionaticis, id est de glanditicis, de melle et conlaborationibus, quae in hortis fiunt de nutriminibus animalium, et caseis qui fiunt, de vaccariciis dominicatis, ac de omnibus redhibitionibus, quae ab hominibus memoratae matris ecclesiae recipiuntur, excepto hostilense, id est de bobus, et conjecto ad carros construendos. (0997A)De his autem omnibus praecipimus, ut censum legitimum et nonas et decimas annis singulis partibus praescriptae matris ecclesiae absque ulla maritione vel dilatione reddere, aut minoratione pleniter persolvere faciant. Insuper restaurationes tam in praefixa ecclesia, quam domibus juxta eam adjacentibus, in teguminibus et restaurationibus pro possibilitate rerum, quas in beneficium exinde possident, facere non negligant, si gratiam nostram et eadem beneficia unusquisque habere voluerit. Praescripta vero beneficia volo ut fideles nostri sub praedicto censu cum consensu et benevolentia ejusdem ecclesiae episcopi teneant, usque dum illa cum eis, qui ea nostra datione videntur habere, mutuare possimus, et saepe dictae ecclesiae, cui juste et legitime (ut inquisitum (0997B)habemus) debentur, auxiliante Domino restitui atque reddere mereamur. Et hoc omnibus vobis notum sit, quod si aliquis vestrum exstiterit, qui hanc jussionem nostram, aut contemnendo, aut negligendo adimplere distulerit, volumus atque praecipimus ut praescriptae urbis episcopus in jure ejusdem ecclesiae, sive in suam vel canonicorum suorum potestatem vel dominationem easdem res revocare faciat, usque dum illi, qui jam dictae ecclesiae res vel beneficia nostra largitione habebant, in nostram veniant praesentiam. Qui negligit censum perdat agrum; et per hanc auctoritatem, sive eorum negligentia, vel contemptu, ipsa perdant beneficia. Et huc haec jussio nostra verius credatur, et diligentius conservetur, atque per omnia a nobis perficiatur, et firmius futuris (0997C)temporibus teneatur, manu propria subter firmavimus, et de anulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi imperatoris.

Genesius ad vicem Erchembaudi recognovi et subscripsi.

Data in mense Aprilis, VIIII Kalend. Maii, anno 2 Christo propitio gloriosi imperii nostri, et 34 regni nostri in Francia, et 29 in Italia, in Dei nomine feliciter. Amen.

LXVII. Praeceptum Caroli Magni, quo immunitatis privilegium a Pippino patre Novientensi monasterio concessum confirmat (anno 810).(Ex D. Bouquet, ibid.) In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Carolus serenissimus Augustus, a Deo coronatus, magnus, (0997D)pacificus imperator, Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum (0998A)et Langobardorum. Regni nostri honores credimus, si justas petitiones sacerdotum, vel ministrorum Dei, cum nostris auribus probatae fuerint, perducimus ad effectum. Ipsi enim pro stabilitate regni nostri, vel animae nostrae salute, Dei misericordiam frequentius exorant. Quapropter noverit omnium praesentium futurorumque industria, qualiter Thietbaldus abbas de monasterio cujus vocabulum est Noviento, situm in pago Alsatiense super fluvium Illa, quod vir illuster Adalricus, sive Atticus dux, et conjux eius Bersvinda in Christi nomine, et in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Mauritii sociorumque ejus a novo in suo proprio fundo construxerunt, nostram adiit Serenitatem, deprecans ut privilegia quae piae memoriae genitor (0998B)noster Pippinus, ejusque antecessores reges Francorum eidem coenobio, locisque quae ad sustentationem fratrum ibidem Deo sub regulari disciplina servientium pertinent (contulerunt), renovemus. Praecipimus ergo per regiae majestatis imperium, praedecessorum nostrorum statuta confirmantes, ut in villas supradicti coenobii, id est Wiswirle, quae sita est in pago Brisgaugiensi, super ripam Rheni fluminis, cum ecclesia et omnibus appenditiis suis, in Sulzha, in Egensheim, in Sigalthesheim, in Burcheim, in Lagelenheim, in Gruzenheim, in Hundensheim, in Northusen, in Hollasvirle, quae praefatus dux eidem venerabili loco delegavit, vel quae adhuc donata fuerint, nullus judex publicus, nulla judiciaria potestas, spiritalis seu secularis, ingredi (0998C)violenter audeat, nec ecclesiasticas possessiones contra justitiam sibi vindicare praesumat: sed praedictus abbas Thietbaldus, ejusque successores easdem res augmentando et meliorando potestative possideant. Et ut haec nostra auctoritas stabilis permaneat, et per futura tempora melius conservetur, hanc cartam jussu nostro conscriptam manu propria confirmantes, annuli nostri impressione sigillari jussimus.

Signum Karoli gloriosissimi regis [imperatoris].

Ego Ibbo ad vicem Erchambaldi relegi et subscripsi.

Data pridie Idus Augusti, anno X Christo propitio imperii nostri, et XLII regni nostri in Francia, et XXXVII in Italia, indictione tertia.

(0998D)Actum Ferdi in Saxonia in Dei nomine feliciter. Amen.

II.--PRIVILEGIA QUAE AD PARTES ITALIAE SPECTANT (0997) I. Immunitatum confirmatio facta Frodoeno abbati Novaliciensi a Carolo Magno (anno 773).(Ex Muratorio, Antiquitates Ital. med. aevi.) (0997D) Carolus gratia Dei rex Francorum, vir illustris, hominibus fidelibus nostris. Cognoscatis: maximum regni nostri augere credimus monumentum, si beneficia opportuna locis sanctorum ad quietem monachorum benivola deliberatione concedimus, ac Domino (0998D)protegente stabilitatem nostri in Dei nomen pertinere confidimus. Igitur noverit solertia vestra quia venerabilis vir Frodoenus abba nobis suggessit, eo quod monasteriolo in honore beatorum germanorum apostolorum Petri et Andrei, vel ceterorum sanctorum, quem Abbo quondam visus fuit edificasse in loco nuncupante Novalicis in valle Sigosina, et ibidem congregatione monachorum sub sancta regula sancti Benedicti, seu ceterorum sanctorum (0999A)Patrum degentibus sub cinobitali ordine conlocasset, ubi presenti tempore venerabilis vir Frodoenus abba praeesse videtur: et nos totidem pro aeternam retributionem beneficium ad ipso sancto loco visi fuimus indulsisse, ut in loca vel curtis ipsius monasterii, quem jam dictus Abbo quondam, vel a quibuslibet hominibus Deo timentibus ibidem fuit conlatum, aut in antea ad ipsum sanctum locum voluerit pietas divina amplificare, nullus judex publicus ad causas audiendum, aut freda undique exactandum, quoquo tempore non praesumat ingredere: sed hoc abba de ipso monasterio una cum congregatione propter nomen Domini et reverentia sanctorum sub integra emunitate valeat dominare. Statuentes ergo ut neque vos, neque juniores, aut (0999B)successoresque vestri, nec nulla publica judiciaria potestas quoque tempore in loco vel curtis tam in ipsa valle Sigusina, quam Brientina, Aquense, seu Aquinari, Mannate, uti in Burgundia, aut ubicumque in regno nostro ipsius monasterii, aut nostris, seu et privatorum largitatis munere, aut quod in antea de cujuscumque hominibus fuerit additum vel conlatum, ad audiendas altercationes ingredere, aut freda de quacumque libet causa vel hominibus, qui ad ipsa casa aspicere videtur, exigere, nec mansiones, aut paratas, nec fidejussores tollendum, sed quidquid exinde aut de ingenuis vel de servitutibus publicis, ceterisquecumque rationibus, quae sunt infra locis, vel curtis, seu terminis ipsorum praedicti monachi commanentes, vel ibidem aspicientes, (0999C)vel in antea, auxiliante Domino, augumentare, aut atrahere potuerat fiscus, aut de freda, vel functionibus undiquecumque potuerat sperare, ex nostra indulgentia pro futura salute in luminaribus ipsius monasterii per manus agentium ipsorum proficiat in perpetuum: et quod nos propter sanctum nomen Domini, et reverentia ipsius sancti loci, vel pro animae nostrae remedium, seu nostra subsequenti progenie, plena devotione indulsisse, nec regalis sublimitas, nec cujuslibet judicibus cupiditas refragare tenet. Et ut praesens auctoritas tam praesentibus quam futuris temporibus inviolata, adjuvante Domino, permaneat, manus nostrae propriae signavimus, et de annulo nostro sigillavimus.

Signum + Caroli gloriosissimi regis.

(0999D)Tesius recognovi et subscripsi

Data VIII Kalendas Aprilis, anno quinto regni nostri.

Actum Carisiaco, palatio publico, in Dei nomine.

II. Donatio sylvae et curtis de Monte Longo a Carolo Magno facta monasterio Bobiensi ejusque abbati Guinibaldo. (anno 774).(Ex Muratorio, ibid.) (1000A) Carolus gratia Dei rex Franchorum et Longobardorum. Si enim ex his quae divina pietas eterna fluenter tribuit, pro opportunitate servorum Dei locis venerabilibus concedimus, hoc nobis ad mercedis augumentum ac stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Quapropter donamus ad monasterium Ebobiense, ubi sanctus Columbanus corpore requiescit, et Guinibaldus abbas praeesse videtur, secundum amplius in futurum petitionem, donatumque in perpetuo ad eundem sanctum locum esse (1000B)volumus: hoc est silva nostra una con corte illa ibidem scita, quorum vocabulum est Monte Longo, cum omnibus adjacentiis vel appenditiis ad ipsa silva vel ad ipsa curte aspicientibus vel pertinentibus ibidem, una cum terris, domibus, edifitiis, mancipiis, vineis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus, ut diximus, quidquid ad eandem foresten vel curtem nostram aspicere videbatur, plenissima voluntate a die presente indulsimus. Similiter adjungimus a prefato monasterio Ebobiense alpem aliquam, que vocatur ad Montem, incipiens enim de rivo de Casa Veteri, ascendens per costam in summitate Cuchari minoris super Casalegri integra via pertransiens versus Incerasiolam, ubi Banciola vocatur, (1000C)quo terminus fixus est: aqua inde descendente in Caput Sirtarim usque ad mare; ex alio latere habens rivum finalem descendentem de Montelongo intrantem in mare, vergiturque abhinc finis a petra Corice per summitatem Coste in via publica, ibique terminum stat, descenditque per finem montis Petroni per summam costam a vallicula que nuncupatur Castanetum, descendens in viam que educit ad petram Corici juxta montem in Navasco, caditque in aliam viam publicam, que vadit ad Castellionem, indeque repricat se in susum juxta montem in cervice insignitum cruce, et pertransit versum in finem sancti Michaelis exeuntem de flumine Petrurio ad fines montis Harimannorum super Olivetum, quod est via publica juxta mentem per Caunetum (1000D)usque a Pirum agrestem. Et earum hec omnia per hoc nostre auctoritatis pragmaticum donamus atque concedimus tenentia capite uno in mare, et alio capite a fines Harimannorum, de uno (1001A)latere Greganiam, et de altero latere Montelongo, una con pascuis suis atque curtiferis et olivetis; sicut ad Eduardo possessa fuisse dinoscitur. Propterea per hanc preceptionem nostram jubemus, ut nullus quislibet ab hodierna die ex judiciaria potestate, aut quislibet persona prefato monasterio suisque rectoribus de ipsa foreste et de curte supradicta seu etiam alpe prenominata, inquietare aut calumniam generare presumat; sed abbas prefatus Guinebaldus, suique successores, denominatas res teneant cum integritate, sicut de palatio possessa sunt, tenere ac denominare vel regere debeant, et quidquid a prefato jam dicto Monasterio pro mercedis nostre augmento, vel pro luminariis ejusdem ecclesie facere elegerint, liberum perfruantur (1001B)arbitrium. Et ut hec auctoritas firmior habeatur, vel nostris futuris temporibus melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare.

Signum + manus Charoli gloriosissimi regis.

(1002A)Sub die Nonas Junias, anno sesto . . . . . regni nostri.

Actum Papiam civitatem, in Dei nomine feliciter.

Enrichus recognovit et dedit.

III. Charta donationis bonorum immanis, a Carolo Magno factae Nonantulano monasterio, ejusque abbati Anselmo (circa annum 774).(Ex Muratorio, ibid.) Veneravile cenobio sanctorum apostolorum sito in castro Nonantule territorii Mutinensis, ubi domnus Anselmus . . . . . . . . nobis Karolus rege Francorum et Saxio . . . . . . . . et Longobardorum, una cum Nortepertus dux, damus, simulque offerimus omnia nostra cortes, et donica in comitatu Fossolano, in comitatu Pistoriense, atque in comitatu Lucardo, et in comitatu (1002B)Lucense, et in comitatu Rigenses, atque in comitatu Senensi. In primis omnia do ego dompno Carolus duo gualdos mea donica in comitatu Fossolano super fluvio . . . . . . . jacentes cum ecclesias suas, idest (1003A)sancta Maria in Advena, et sancta in Maria Manum, quod est per singulos gualdos foriestos meas massaricias C. una cum selvas ad ipsius pertinentes. Seu et monasterium in civitate Fossolana sanctos Michael atque monasterium sancti Miniati in ipsius civitate, cum cellis suis in ipsius civitate vel foris ad ipsas pertinentes. Seu et curte Viselle, et corte Bibiano, plebe-sancti Gavini, et fundo Justiniano, Mocolidula, et Colle Fenario, et corte Tigano, plebe sancte Marie Villole, et plebe sancte Hierusalim, seu plebe sancti Romuli, et in loco Bernardi, seu in Grave, et sancti Illarii, et corte Pretorio, et sancti Michaelis, et corte Sobelinario, et Monte Miniano, Turiniano, et Gorzano, Genesticlo, et Spaloti, Plebe Sancti Panchrati, et Corte Bergovigiano, et Sculcta, Fugnana, (1003B)et sancti Petri in Mauriciani, et corte Axsinia, corte (1004A)nostra Spandola, corte nostra Meledo, cum ecclesia in Musello, in Caprilia, . . . . . . . . . niano, et Turri in Pineta, seu in Sexa, atque corte nostra de Novole, et corte de Fumaria atque Calcinaria, et Valvigne, Arzana . . . . . . . . . . . corte Monachorum, et Simbriano, corte Elsa, corte Pesa, Campi, Ingone, Quinto, Melego, Aproniano, Susicana, . . . . . . . . ano, Popponi, Grappena Sancti Benedicti, Sancti Georgii in Plebe sancti Petri in Perimone: Seu in Pistoriense, corte. . . . . . . . . . Pinsingo, plebe Sancti Petri de Groppina, et plebe Sancti Laurentii de Petriolo loco, qui vocatur Bocina. Seu in comitatu Aretino, plebe Sancti Stephani, sita in Classe, et loco Pissinale juxta fluvio Classe. In comitatu Lucardo corte nostra sancti Petri in Mercato, seu forte nostra Monte Calvo, (1004B)et corte Campane, et corte Petroniano, plebe Sancti (1005A)Leonardi, corte a Furno, et castro Ciliano, atque Monte Bonici, et sancti Petri cum corte Quintolo, et juxta fluvio Gofintia corte Dominici, et sancti Donati corte Decimo, plebe sancte Cecilie, corte Penite, plebe Sancte Marie, corte Meleto, corte Monacile, Vadolongo, Quarte, plebe sancti Petri, Rabuciona cum capella sancti Petri, cortem Sepi cum ecclesia sancta Maria, corte Caracle cum ecclesia Sancti Martini, corte Casentino, Corticella nostra una, qui vocatur Satri, corte Pinscingno cum cella sancti Apostoli prope fluvio Selice. In Comitatu Lucense sancta Maria cum corte Pulinacho, seu et alias omnes cortes nostras in predictis comitatibus, territorio Tuscia in donico nostrorum, quod est . . . . . . . duo millia quingentorum. Et si amplius de nostro domnico (1005B)invene in pagina ista permaneat una cum omnia capidalia et censoaria, seu et decima qui ad ipsas cortes pertinet, ut sit in victo pauperorum atque monachorum pro veneratione religia, et ne subeant ipsi monachi, vel monasterio nisi ad Ecclesiam Romanam. Omnia ipsas cortes cum adjacentia et pertinentia sua, seu cum appendiciis suis quanto ad nostras cortes depertinet infra ipsius comitatibus, tantis una cum selvas ad ipsas depertinentes una cum olivetis et vinetis, arbustis, arboribus pomiferis, fructiferis et infructiferis diversisque generibus, jura fluviorum, qui decurrit per de ipsos comitatos, alpibus et collibus, omnia a sibi pertinentia et adjacentia in integrum. Et si qui de hominibus qui precepta nostra neglexerit, vel . . . . . . . . . daverit, fit sibi pena compositura (1005C)bona ejus publicetur, et in exilio mitteremus. Hanc vero paginam Artuino notario a scrivere tolli et robariada con testibus tradita complevi et absolsi.

(1006A)Ego Mericho clericus rogatus.

Ego Raimpret rogatus.

Ego Aldoinus rogatus.

Ego Joseph a rogatus.

Melchione medicus a rogatus.

Signa + + + + de contestibus Warnifret, Artoinus, Mechois, Josephus, Stravius, Aripret, Johannes, Paulinus, Basingus, Mauro, Leo, Gumperto, Stamperto, Stabile, Da Villa, Vanielei.

IV. Diploma quo Carolus Magnus monasterio Vulturnensi quaedam privilegia ac jura concedit (anno 774).(Ex Muratorio, Script. rer. Italic.) Carolus gratia Dei rex Francorum, et Longobardorum, (1006B)atque patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, domesticis et centenariis, vel omnibus missis nostris discurrentibus. Quidquid enim ob amorem Ecclesiarum et quietem servorum Dei exercemus, hoc nobis procul dubio, Domino adjuvante, ad aeternam beatitudinem pertinere confidimus. Igitur comperiat magnitudo, seu utilitas vestra, qualiter venerabilis vir Probatus abbas monasterii quod est constructum in honorem beatissimae Dei genitricis semperque virginis Mariae, quod vocatur Acutianus, in ducatu Spoletano, vel fundato in territorio Sabinensi, missa petitione clementiae regni nostri, dixit suggerendo, ut pro mercedis nostrae augmento taliter ei, vel ipsi monasterio concedere deberemus, qualiter ipsa casa Dei sub tali (1006C)privilegio esse deberet, sicut cetera monasteria Lirinensium, Agaunensium, et Luxoviensium, ubi prisca Patrum Basilii, Benedicti, Columbani, vel ceterorum (1007A)Patrum regula custodiri videtur: ut nullus episcoporum pro electione abbatis dationem accipere debeat, et potestatem non habeat de ipso monasterio auferendi cruces, calices, patenas, codices, vel reliquias, vel quaslibet res de ministerio ecclesiae, nec ipsum monasterium ponere sub tributo principum potestatem haberet, nec demum tributum, aut censum in supradicto monasterio eorum exigere debeat, sed ipsa casa Dei, sicut suprascripta monasteria, quae infra regna nostra sunt, sub eo privilegio et norma Patrum consistat. Cujus petitionem pro divino respectu, vel mercedis nostrae augmento noluimus denegare; sed ob amorem Domini nostri Jesu Christi ita confirmasse vel de novo concessisse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, ut nullus episcopus, (1007B)abbas, dux, Castaldus, vel quislibet de fidelibus nostris, seu juniores, aut successores vestri, praedictum abbatem, aut monachos suos, vel agentes ipsius ecclesiae de rebus praefati monasterii, quae ibidem ex munificentia regum aut reginarum, vel de collatis populi, vel pontificum, vel quae ad ipsum monasterium pervenerunt, aut in antea, Deo adjuvante, largita fuerint, tam per venditionis, quam et donationis, aut cessionis et reliqua instrumenta chartarum, inquietare, aut contra rationis ordinem quoquo tempore gerere praesumatis; sed sub nostro privilegio quieto ordine resideant. Et si quandoque abbas ipsius monasterii de hac luce migraverit, inter se ipsi monachi, quem digniorem invenerint secundum regulam sancti Benedicti, et sicut eorum ordo edocet, et rectum (1007C)est, vel eis in unum consentientibus, quem unanimiter elegerint licentiam habeant eligendi Abbatem, et neque a nobis, neque a successoribus nostris regibus, id quod pro mercede nostra indulsimus, irruptum, aut confractum aliquando sit, sed de proprio valeant semper gaudere patrimonio, quatenus melius delectet ipsam Congregationem sanctae Mariae, pro nobis, vel stabilitate regni nostri, Domini misericordiam attentius deprecari. Et ut haec praeceptio nostris, et futuris temporibus firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu nostra propria subter firmavimus, et de anulo nostro sigillari jussimus.

Signum Caroli invictissimi regis.

Guicbaldus ad vicem Hitherii recognovi.

(1007D)Datum sub die VIII Kal. Jun. an. VII et primo regni nostri domni Caroli gloriosissimi regis. Actum Carilego palatio publico, in Dei nomine feliciter.

V. Diploma Caroli Magni pro ecclesia Regiensi (anno 781).(Ex Ughellio, Italia Sacra.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum et patritius Romanorum. Quicquid enim locis (1008A)sanctorum venerabilium ob amorem Dei nostris auctoritatibus confirmamus, donamus, et regiam consuetudinem exercemus, et id in posterum mansurum esse credimus. Igitur comperiat omnium fidelium nostrorum industria, qualiter venerabilis vir Apollinaris Ecclesiae Regiensis episcopus pietatis nostrae clementiam adjerit, ut omnes res ipsius episcopii, quas antiquitus, vel modernis temporibus, tam de dationibus regum, quam reginarum, seu reliquorum Deum timentium, vel quos in antea additum, vel delegatum fuerit, vel quicquid juste, et rationabiliter possidere dignoscitur, sub immunitatis nostrae tuitione per nostram auctoritatem praedicto loco sacro corroboraremus. Quatenus nullus judex publicus ibidem causas audiendas, vel froda exigenda, seu (1008B)mansionaticas, vel paratas faciendas, nec fidejussiones tollendas, neque ullas redhibitiones publicas requirendas, seu etiam per Padum sursum, vel deorsum navigando ripaticum tollendo, sicuti est Ferrariam, aut Comaclim; ubi supradictus locus sacer salinas dinoscitur habere. Insuper etiam teloneum in nullo foro exigendo, vel ripaticum, aut portaticum, vel ubi ullus exactor aliquam oppressionem, vel violentiam inferre praesumeret. Petit etiam quandam sylvam juris nostri sitam in comitatu Parmense in finibus Bismanti in loco, qui dicitur Lamma Fraolaria, cujus fines sunt de uno latere, a flumine Sicle sursum per stratam usque: in monte Palaredo ascendente per stratam usque in finibus Thusciae, inde vergente in rivum Albolum usque ad flumen Siclae, (1008C)inde quoque juxta Siclam deorsum pervenit in flumen Auzolae. Cujus petitionibus pro divina remuneratione annuentes, suae Ecclesiae praefatam sylvam in perpetuum habendam concessimus; atque exinde ei hoc firmitatis nostrae praeceptum fieri jussimus, per quod decernimus, atque statuimus, ut nullus quilibet judex tyrannica potestate in curtis, vel rebus ipsius episcopii, aut causis audiendis, nec froda exigenda, seu mansionaticas, aut paraticas faciendas, vel fidejussiones tollendas, neque ullas retributiones publicas requirendas, vel in propriis domibus sacerdotum, vel clericorum suorum potestative, aut tyrannice aliquando exerceat. Insuper de omnem ripaticum, sive in salso, sive in dulci, atque teloneum in omnibus (1008D)foris nundinum, seu nataticum, aut potentaticum saepe dictae sanctae Ecclesiae Regen. absque ulla contradictione in perpetuum perdonamus. Quod si aliquis, quod minime credimus, contra hoc donationis, vel immunitatis nostrae firmamentum adire contenderit, aut infringere tentaverit, triginta libras auri optimi coactus exsolvat, medietatem palatio nostro, medietatem Ecclesiae, cui vim intulit, et si non habet, unde exsolvat, de vita componat. Et ut nostrae donationis, vel immunitatis indictum praesentibus, (1009A)et futuris temporibus inviolabiliter, et inaudacter intactum permaneat, et ab omnibus catholicis diligentius observetur, manu firmitatis nostrae subt. assignavimus, atque annulo impressionis nostrae insigniri jussimus.

Signum + Caroli gloriosissimi regis.

C. Jac. ad vicem Radonis. Data die VIII Kal. Junias, anno XIII et VII regni nostri. Actum Papiae civit. In Dei nomine feliciter. Amen.

VI. Diploma Caroli Magni pro eadem ecclesia Regiensi (anno 781).(Ex Ughellio, ibid.) (1009B)Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, ac patritius Romanorum. Maxima regni nostri in hoc augere credimus munimenta, si beneficia opportuna, quae pro compendiis servorum Dei locis venerabilibus largita, vel condonata sunt, nostro munimine confirmamus, regiam inquid exercemus consuetudinem, et hoc nobis ad remedium animae nostrae in Dei nomine pertinere confidimus. Igitur compertum sit omnium vestrorum magnitudini, qualiter venerabilis vir Apollinaris Ecclesiae Regiensis episcopus una cum clero et populo praedictae Ecclesiae clementiam regni nostri petiit, ut electionem ex clero praefatae suae Ecclesiae omni tempore concederemus. Insuper et petiit, ut omnibus rebus ipsius episcopatus, quas moderno tempore tam de datione (1009C)regum quamque reginarum, seu reliquorum Dei timentium hominum, vel quod in antea additum, vel delegatum fuerit, et juste, et rationabiliter possidere dinoscitur, sub immunitatis nomine per nostram auctoritatem ad praedictum sanctum locum concedere, vel confirmare deberemus. Quatenus nullus judex (1010A)publicus ibidem ad causas audiendas, vel fodra exigenda, et mansiones, vel paratas faciendas, nec fidejussores tollendos, neque nullas redhibitiones publicas requirendas ingredere, nec exactare penitus non praesumeret. Cujus petitionem pro divino cultu denegare noluimus, sed ita electionem concessisse omni tempore suae Ecclesiae, atque in omnibus confirmasse cognoscitur. De caetero, et immunitatem nostram ei conscribere jussimus, per quam omnino jubemus, ut nullus quislibet de vobis, neque de judiciaria potestate in chartis, vel rebus ipsius episcopatus ad causas audiendas, nec fodra exigenda, seu mansiones, aut paratas faciendas, vel fidejussiones tollendas, neque nullas redibutiones publicas requirendas ingredere, nec exactare ullo unque tempore (1010B)nullatenus praesumatur, sed sub immunitatis nomine cum omnes fretas concessas valeat memoratus episcopus, suique successores omnique tempore quieti vivere, ac resedere, quatenus melius delectet ipsos servos Domini, qui ibidem Deo famulare videntur, pro nobis, uxorique, nostra etiam prole Domini misericordiam jugiter exorent. Et ut haec immunitas firmior habeatur, et diuturnis temporibus melius conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter etiam annotavimus, et de anulo nostro sigillare jussimus.

Signum + Caroli gloriosissimi regis.

Gilibertus ad invicem Radoni recognovi.

Data in mense Junio die octavo in anno 13 et 7.

Actum Papiae civitate in Dei nomine feliciter.

Caroli Magni diploma, per quod Apollinari episcopo Regiensi, ejusque ecclesiae, omnia jura ac privilegia confirmat (anno 781).(Ex Muratorio, Antiquitates Italicae med. aev.) (1010C) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum (1011A)ac patritius Romanorum. Si ecclesiarum Dei servitoribus largitionis ac benignitatis munificentiam impartimur, eorumque votis libenter annuimus, id nobis ad augustalis excellentiae culmen proficere credimus: insuper (quod cunctis pretiosius est dignitatibus) aeternae retributionis praemium capessere non diffidimus. Industriam igitur omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium, nostrorumque, praesentium scilicet ac futurorum nosse volumus, patrem nostrum Apollinarem reverentissimum sanctae Regiensis ecclesiae praesulem nostram adiisse clementiam, nobisque retulisse, quod accidente negligentia et incuria, crepitantibus flammis, ecclesiarum aedificia in Regiensi urbe cremata fuerint; cum quibus etiam aliqua instrumenta chartarum et monumenta in favillam (1011B)redacta sint; habebatque prae manibus praecepta regum Longobardorum, quorum auctoritatibus jam fata ecclesia, ne pravorum hominum oppressiones, aut invasionum detrimenta pateretur, undique fulcita erat ac munita. Postulans siquidem, ut et nos ob divinum amorem eamdem ecclesiam cum omnibus facultatibus, quas hactenus acquisivit, vel deinceps futuris temporibus fidelium oblationibus adquisierit, cum rebus et familiis utriusque sexus, cunctoque clero inibi quotidie famulante, sub nostrae defensionis reciperemus protectione: quod et fecimus, et per hanc nostri praecepti paginam praecipimus et jubemus, ut nulla unquam magna parvaque persona res aut familias ejusdem ecclesiae, sed neque venerabilem ipsius loci clerum, in aliquo inquietare vel (1011C)molestare praesumat. Et quia termini ejusdem ecclesiae in confiniis Mantuanis, Bononiensibus, Mutinensibus, et Lunensibus, vel Parmensibus, seu et Ticinensibus, et Cumanis, res ipsius episcopii conjacent; apologeticum idem pontifex habebat, in quo omni remota dubitatione res jam fatae ecclesiae per singula loca et vocabula, terminique et confinia insita erant. Ideoque pro temerariae praesumptionis invasione cavenda, nec non et pro Francorum gente noviter in Italiam a nobis introducta, petiit excellentiam nostram, ut eosdem terminos huic nostro (1012A)praecepto inseri juberemus, ne fraudem aliquam eadem ecclesia de suis rebus aut confiniis ab invasoribus patiatur. Cujus dignam ac rationabilem considerantes petitionem, et Lunensium et Parmensium confiniis, sicut in ipso apologetico indita erant, omnes terminos annotare jussimus. A meridie itaque per montana versus Occidentem, conjacent fines, terminique venientes de Prato Mauri, in Montem de Mensa, inde in Centiocrucis, ac deinde in Alpem marinam, inde in Montem de Posci, descendentes in rivum Niteram, quae defluit in fluvium Inciam, per fluvium Inciam, sicut ipsa Incia descendit a summa villa Monticulo, decurrens ex transverso in Barcham, et defluit deorsum per Agidam ad aquilonarem partem in rivum Campigenem, et exinde (1012B)in Tegolariam, in fluvium Padum et Zarano, sicut Padus defluit in Burianam. Item per meridiem ad orientalem plagam incedunt fines per Pratum majorem in Montem Rusulum per Alpem in Fazolam, deinde per Alpem usque in Thermas Salonis. Fines vero, qui sunt inter Tusciam et Regensem et Mutinensem de Thermis Salonis perveniunt in Tendam regis, inde ad Fontem Silvani, et inde in Rivum Sanguinarium, et deinde ad Lacum de Carpene, et inde in Viam Novam, indeque in locum Motivum, deinde in locum, qui dicitur La Verna, deinde per montem Laurentii descendens venit in fluvium Dullum, indeque per Silvam de Mallo, et inde in Collinam, deinde in Pratumlongum, ac deinde per Rivum, qui decurrit de Lupatio in fluvium Siglam, (1012C)inde per Siglam usque Dullum, ac deinde ascendit per Dimnaticum in Carciola, et inde descendit per Sarram de Mauriano, et pervenit in fluvium Rasennam, et inde ascendit in Piraniana, indeque in montem super Valles usque in Antiquum; deinde descendens in Piscariolam venit in fluvium Siglam, ac deinde per Cluzam currentem per Montem Cerradi, usque dum venit sub Monte Merelli, et inde venit per Silvanum: deinde decurrit per Salsulam, et inde per Montem Monticulum, indeque per Campum Milatium ad septentrionalem plagam per Paludes (1013A)Civitatis Novae usque Stratam, ac deinde in Aquamlongam, usque dum venit in Burianam.

Infra istos praenominatos fines, sicut a sanctis patribus, et idoneis ac catholicis hominibus antiquitus in ipsa ecclesia constitutum fuisse reperimus, omnia pars ipsius ecclesiae secure ac quiete nostra regali auctoritate perenniter possideat. Retulit etiam praelibatus pontifex, quod cuidam fratri suo Ansperto nomine quaedam oratoria juris sanctae Regensis ecclesiae, unum quidem in Luciaria inter Padum et Bundenum in honore sancti Georgii, et aliud in Gabiana similiter inter Padum et Bundenum, in honore sancti Andreae constructum, cunctis diebus vitae suae per decretum concessum habuisset. Sed (1013B)cum postmodum idem Anspertus monasterii Nonantolensis portum peteret, ipsa oratoria pro suo introitu praedicto monasterio dederat. Praenominatus vero pater Apollenaris episcopus, ne ecclesia sua damnum pateretur, cum suo Advocato in praesentia ducis nostri Goeradi, cum Anselmo jam dicti monasterii abbate in judicium convenit. Dissensio vero quae inter duo venerabilia loca creverat, absque vicinorum episcoporum audientia nullatenus diffiniri poterat, Ideoque datis induciis, tres episcopi, Petrus scilicet Bononiensis, Geminianus Mutinensis, et Petrus Parmensis, cum aliis idoneis et catholicis viris convocati sunt. Quibus cum jam fato duce Goerado in judicio residentibus, Apollenaris episcopus, et abbas Anselmus affuerunt: quorum querimoniae (1013C)subtiliter discussae, ecclesia Regiensis, cui debito jure jam fata oratoria subjecta erant, canonico ac legali ordine acquisivit. Et ob firmiorem securitatem, notitiam scriptam testibusque roboratam cum ipso decreto saepe nominatus pater praesentiae nostrae obtulit, postulans, ut nos inviolabili nostro praecepto eam firmantes, omnem contentionis naevum abstergeremus. Cujus petitioni annuentes, per hoc nostrum praeceptum praedictae sanctae ecclesiae ipsa oratoria confirmamus, atque sine ullo contradictore restituimus. Praeterea et Gajum nostrum, quod in eodem loco juxta res ipsius ecclesiae in Luciaria conjacet, et nunc noviter excolitur, eo postulante, oratorio sancti Georgii per hoc nostrum praeceptum jure proprio ob animae nostrae salutem (1013D)concedimus cum piscationibus per Padum et Bundenum, paludesque et lacus conjacentibus. Similiter quoque et oratorio sancti Andreae donamus terram et silvam juris regni nostri, quae circa res ejusdem ecclesiae inter Padum et Bundenum in Gabiana consistit, cum piscationibus per Padum et Bundenum, Paludesque et Lacus: ut saepe nominata sancta Regiensis ecclesia haec omnia jure proprietario teneat atque possideat absque alicujus potestatis contradictione. Concedimus etiam, ut si contentio de rebus ac familiis ejusdem ecclesiae fuerit horta, liceat inquisitio fieri per bonos et ingenuos homines circumquaque manentes usque ad sacramentum. Habeantque sibi pontifices ipsius ecclesiae advocatos duos vel tres, si necesse fuerit, quos ipsi elegerint, qui (1014A)causam ipsius ecclesiae diligenter inquirant et examinent. Ipsi vero advocati ab omni publica exactione sint immunes. Si quis autem hanc nostrae constitutionis auctoritatem irritam facere tentaverit emunitatis mulctam, idest argenti libras triginta parti sanctae Regiensis ecclesiae persolvere cogatur. Et ut hoc nostrae largitionis et emunitatis ac defensionis seu inquisitionis vel advocationis praeceptum diuturnis temporibus in suo robore permaneat, atque ab omnibus verius credatur et diligentius observetur, manus nostrae subscriptione subter annotavimus, anuloque nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Gilibertus ad vicem Radonis recognovi.

Data in mense Junio die octavo in anno tertio (1014B)decimo et septimo, indictione decima.

Actum Papia civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.

VIII. Diploma Caroli Magni quo privilegium ecclesiae Arretinae concedit (anno 783).(Ex Muratorio, Antiquitates Italicae med. aevi.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, ac patricius Romanorum. Si petitionibus sacerdotum, vel servorum Dei, in quo nostris fuerint auribus prolatae libenter obaudimus, et eas in Dei nomine effectui mancipamus, regiam consuetudinem exercemus, et hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, presentium (1014C)videlicet et futurorum, qualiter venerabilis vir Aribertus, sancte Arretinensis ecclesie episcopus quae est constructa in honore sancti Donati, ad nostram accessit clementiam, et petiit serenitati nostre, ut omnes res ipsius ecclesie, que ibidem a longo tempore et usque nunc visae sunt pertinuisse, tam monasteria vel senodochia, quamque et ecclesias baptismales, seu reliquas possessiones, quicquic per donationes vel confirmationes regum, sive vinditiones, commutationesque ex bonorum hominum largitate ibidem date vel condonate sunt, vel etiam illud monasterium sancti Benedicti, in suprascripta ipsa civitate, quod bone memorie Cunemundus quondam episcopus antecessor suus legibus comparavit, vel suo fundavit opere, una cum rebus suis propriis, (1014D)quas de jure parentum suorum habuit, et ad ipsam ecclesiam Dei visus fuit delegasse; inspectas ipsas preceptiones, vel confirmationes, sive vinditiones, vel commutationes, denuo per nostram auctoritatem circa ipsum sanctum locum redere et confirmare deberemus. Cujus petitionem pro reverentia ipsius sancti loci noluimus denegare; sed in elimosina nostra ita prestitisse et confirmasse cognoscat. Precipientes ergo jubemus, ut sicut constat ipsa ecclesia sancti Donati de predictis rebus a longo tempore juste et rationabiliter legibus vestita fuisse, et presenti tempore memoratus vir venerabilis vir Aribertus episcopus recto tramite possidere videtur, inspectas ipsius preceptiones vel confirmationes regum, ut diximus, seu vinditiones, vel conmutationes (1015A)sive traditiones bonorum hominum ita in antea per hanc nostram auctoritatem atque confirmationem valeat jam fatus Aribertus episcopus, suique successores, qui fuerint rectores ipsius sancti loci, ipsis, ut supra memoravimus, rebus quieto ordine tenere et possidere; et nullus quidlibet de fidelibus nostris amodo et deinceps sepe dicto episcopo vel successoribus suis de jam suprascriptis rebus inquietare aut calomniam generare quoque tempore non presumat, sed nostris et futuris temporibus ad ipsam casam Dei proficiant in augmentis. Et ut hec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro jussimus sigillari.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

(1015B)Ercambaldus ad vicem Radoni subscripsi.

Datum VII Idus Octobris, anno XVI, et decimo regni nostri.

Actum Vurmasita civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.

IX. Diploma Caroli Magni pro Mutinensi ecclesia (anno 785).(Ex Ughellio, Italia Sacra, tom. II, p. 91.) Carolus gratia Dei rex Francorum, et Longobardorum, ac patritius Romanus, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, gastaldis, atque omnibus monasteriis Deum timentibus, praesentibus et futuris.

Maximum regni nostri in hoc augeri credimus monimentum, (1015C)si petitionibus sacerdotum, ac servorum Dei, in quo nostris auribus fuerint productae, libenti animo obtemperamus, atque ad effectum perducimus. Quapropter noverit solertia vestra, qualiter nos ad petitionem venerabilis viri Geminiani sanctae Mutinensis ecclesiae episcopi, quae est constructa in honorem preciosissimi confessoris Christi Geminiani antistitis ipsius ecclesiae, tale circa ipsum sanctum locum concessisse beneficium, ut in monasteria, et xenodochia, seu ecclesias baptismales, vel reliquas possessiones, quae ad dictum episcopatum pertinent, tam de donatione regis, quam reginarum, seu reliquorum Deum timentium hominum, unde moderno tempore ipsa casa Dei juste investita est, aut quod divina pietas ibi amplificare voluerit, (1015D)nullus judex publicus ad causas audiendum, vel fodra undique exigendum; seu mansiones, aut paratas faciendum, nec fidejussiones tollendum, neque hominibus ipsius episcopatus distringendum, nec ullas redhibitiones publicas requirendum, judiciaria potestas ibidem quoquam tempore ingredi, vel exactare penitus non praesumat. Propterea hanc immunitatem conscribere jussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum, ut nullus quilibet de vobis, neque de junioribus vestris amodo, et deinceps ut diximus in monasteria, vel xenodochia, seu ecclesias (1016A)baptismales, vel reliquas possessiones, quae ad ipsum episcopatum, ut diximus, de datione regum, aut reginarum, seu reliquorum Deum timentium aspiciunt, nullus judex publicus ad causas audiendum, vel fodra undique exigendum, seu mansiones, aut paratas faciendum, nec fidejussiones tollendum, nec ullas redhibitiones publicas requirendum, vel exactandum judiciaria potestas ibidem quoquam tempore ingredi vel exactare penitus non praesumat, sed sub immunitatis nomine cum omni fraeda concessa valeant omni tempore rectores ipsius episcopatus, hominesque eorum quiete vivere, et residere. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel diuturnis temporibus cognoscatur, manus propriae subscriptione eam decernimus roborari.

(1016B)Signum Caroli gloriosissimi regis.

V. Vigbaldus ad vicem Radoni recognovi. Data Sexto Kalend. Octobris, anno XIV et IX regni nostri.

X. Diploma Caroli Magni pro monasterio sancti Vincentii de Vulturno (anno 787).(Ex Duchesne, Scriptores Francicarum rerum.) Carolus rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum. Viro venerabili Paulo abbati seu monachis monasterii sancti Vincentis siti in territorio Beneventano partibus Samniae . . . . Et quia detulit nobis praeceptum Desiderii regis, qualiter villa Tritae sita in finibus Baluense ad ipsum sanctum coenobium pro utilitate monachorum condonasset. Unde, et nos (1016C)super idem praeceptum nostrae confirmationis edidimus. Sed dum postea aliquas altercationes inter vos et ipsos homines, qui se per cartas ducum dicebant esse liberos, consurrexisse manifestum est. Pro quibus nos missos nostros Rismum et Agilbertum ibidem directos habuimus, per quos omnem causam liquidius inquirentes, omnem veritatem exinde cognovimus. Propterea pro mercedis nostrae augmento, nos ad ipsam causam sancti Vincentii martyris praefatos homines de memorata villa Tritae, sicut ab antiquo tempore illorum origo ad servitium reddendum debiti fuerunt, ita et deinceps remota de medio omni libertate, legitimum servitium et obsequium perpetualiter omni tempore permansurum donationis praeceptum, ut perficiant jubemus.

(1016D)Diploma alterum quo de ordinando abbate sine qualibet cujuscunque molestia, et sibi subjectas cellas ordinandi, judicandi et disponendi, perpetualiter, liberam concessionem largitus est idem imperator et rex Carolus hujusmodi praefati monasterii monachis sancti Vincentii levitae et martyris.

Carolus gratia Dei rex Francorum, et Longobardorum, ac patricius Romanorum. Omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, judicibus, castaldeis, autionariis, vicariis, centenariis, vel reliquis fidelibus nostris, praesentibus scilicet ac futuris. Maxime (1017A)regni nostri in hoc augeri credimus munimentum, si petitionibus sacerdotum atque servorum Dei, in quo nostris auribus fuerint prolatae, libenti animo obtemperamus, atque ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus, et hoc nobis ad mercedis augmentum, vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Quapropter noverit solertia vestra, qualiter nos ad petitionem religiosi viri Pauli abbatis ex monasterio sancti Vincentii martyris, quod est constructum in locum qui dicitur Samnii super fluvium Vulturnum, tale beneficium circa ipsum monasterium visi fuimus concessisse, ut in monasteriis legitime sibi subjectis, quorum vocabula sunt: monasterium sancti Petri apostoli, quod fundatum est prope muros civitatis nostrae Benevento: (1017B)et monasterium sanctae Mariae, quod situm est in finibus Spoliti, in loco qui dicitur Apinianicae: insuper et caetera monasteria, vel cellas, sive curtes, vel reliquas possessiones, quae ex largitate regum, reginarum, sive ducum, vel bonorum hominum, ibi sunt datae, vel delegatae, seu etiam excusatos, seu offertos, qui in praefatis monasteriis legitime jam subjecti sunt, vel qui devote offerre se cum suis rebus voluerint, juste et rationabiliter licentiam habere debeant. Necnon et undecumque ipsa casa Dei moderno tempore justo tramite vestita esse cernitur, vel quod inantea a Deum timentibus hominibus ibidem legibus additum, vel delegatum fuerit, ut nullus judex publicus ad causas audiendum, vel freta undique exigendum, seu mansiones aut paratas faciendum, (1017C)vel fidejussores tollendum, aut homines ipsius monasterii stringendum, nec ullas redditiones publicas requirendum, ullo unquam tempore ingredere neque exactorare penitus praesuma ur. Propterea hanc emunitatem scribere jussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum, ut nullus quislibet de vobis, aut a judiciaria potestate, vel quaelibet persona, a modo et deinceps in monasteriis, vel cellis, seu curtibus, necnon reliquas possessiones superscriptas, sive undecunque ipsa casa Dei nunc tempore justo tramite vestita esse dignoscitur, infra regnum Christo propitio nostrum, nemo ibidem ad causas audiendum ut diximus, vel freta undique exigendum, seu mansiones aut paratas faciendum, vel (1017D)fidejussores tollendum, aut homines ipsius monasterii distringendum, sive ullam novam consuetudinem ponendum, nec ullas reddibitiones publicas requirendum ingredere, vel exactorare quoquo tempore praesumat. Similiter in Dei nomine concessimus, vel confirmavimus erga ipsum sanctum locum, sicut habet humana fragilitas, ut quandoquidem abbas ex ipso monasterio de hac luce migraverit, licentiam habeant secundum regulam sancti Benedicti qualem meliorem ac digniorem et sapientiorem invenerint, absque cujuslibet inquietudine, vel contradictione, inter se eligendi abbatem, et sub emunitatis nomine . . . . . . omnes fructus concessos valeant, omnique tempore rectores ipsius monasterii sancti Vincentii, tam ipsi, quam et successores eorum, quamque (1018A)ipsi fratres qui ibidem Deo famulari videntur, quiete regulariter vivere, ac residere: quatenus eis melius delectet pro nobis uxoribusque nostris, ac liberis, vel cuncto populo nostro misericordiam Dei attentius exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, ac diurnis temporibus inviolata Deo adjutore conservetur, manu propria subter eam roborare decrevimus, et annulo nostro sigillare jussimus. Signum Caroli gloriosissimi regis. Signum Jacob ad vicem Radonis. Data IX Kal. Aprilis anno decimo nono, et decimo quarto regni nostri. Actum Capuae civitatis nostrae, in Dei nomine feliciter amen.

XI. Diploma Caroli Magni, pro ecclesia Beneventina (anno 783).(Ex Ughellio, Italia Sacra.) (1018B) Carolus Dei gratia rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum. Omnibus agentibus nostris, tam praesentibus quam futuris, Domino juvante, qui nos in solium regni nostri instituit. Si petitionibus sacerdotum, atque servorum Dei quod pro eorum quiete, vel juvamine, pertinet libenter obaudimus, vel ad effectum in Dei nomine mancipamus, regiam consuetudinem exercemus, et haec nobis ad mercedis augumentum, vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus; ideoque vir venerabilis David episcopus ecclesiae sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae, quae est sita infra civitatem Beneventanam clementiam regni nostri (1018C)petiit, ut omnes res quascunque ipsa casa Dei, tam de donationibus regum, quamque reginarum, vel ducum, atque ducissarum, seu Deum timentium hominum, sive causa venditionis, aut emptionis, commutationisque titulo, vel omnes diffinitiones quas de rebus sanctae ecclesiae rectores ejus justo tramite in judicio vicerunt, nec non et omnes redditus vel oblationes fidelium diversarum ecclesiarum ipsi sanctae Beneventanae ecclesiae legibus pertinuerint, in integrum ab episcopo Benevent. qui per tempora fuerit suscipiantur, atque canonica sanctione possideantur, sive sint per diversa loca, tam in civitatibus, quam in villis, vel in montibus, atque in planis, sive in aquis, vel etiam in planitie ac possessiones, seu undequaque moderno tempore ipsa casa Dei ordine (1018D)legitimo possidere, atque dominare videtur, vel quidquid in antea ibidem additum, vel delegatum fuerit sub immunitatis nomine confirmare debemus. Cujus petitionem nolumus denegare, sed ita praestitisse, atque in omnibus confirmasse cognoscat. Propterea hanc immunitatem nostram conscribere jussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum, ut nullus quilibet de nobis, aut de judiciaria potestate, vel quaelibet persona amodo, et deinceps in monasteria sibi legitime subdita, aut in curtes, vel ecclesias seu in rebus universis suprascriptis unde nunc ipsa casa Dei juste, et rationabiliter vestita esse dignoscitur, vel quod in antea ex largitate bonorum hominum acquirere potuit ad causas audiendum, vel freta undique (1019A)exigendum, seu mansiones, aut paratas faciendum, vel fide jussores tollendum, aut homines ipsius ecclesiae contra rationis ordinem destringendum, neque novas consuetudines imponendum, nec ullas redhibitiones publicas requirendum ullo unquam tempore ingerere, aut exactare penitus praesumatis, sed sub immunitatis nomine valeat memoratus David, ejusque successores qui per tempora fuerint quiete Christo propitio vivere, ac residere quatenus sic melius delectet pro nobis. uxoribusque nostris, ac liberis nostris Domini misericordiam attentius deprecari, et ut haec authoritatem firmiorem habeant, ac futuris temporibus inviolata conserventur manus propriae subscriptione eam decrevimus roborare, et de annulo nostro jussimus sigillare.

(1019B)Signum Caroli gloriosissimi regis.

Datum II Kalend. Aprilis anno XVIII et XIV nostri regni.

Actum Capuae. In Dei nomine feliciter. Amen.

XII. Diploma Caroli Magni pro ecclesia Mediolanensi (anno 791).(Ex Ughellio, Italia Sacra.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, atque patricius Romanorum.

Illud namque ad aeternam beatitudinem, seu stabilitatem regni nostri, in Dei nomine pertinere confidimus, si justis petitionibus servorum Dei, in quo auribus nostris patefactae fuerint, libenter obtemperamus, (1019C)atque ad effectum producimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, praesentium scilicet, et futurorum, qualiter vir venerabilis Petrus, sanctae Mediolanensium urbis ecclesiae episcopus, serenitati regni nostri successit, qualiter ob amorem Dei, et venerationem sancti Ambrosii, juxta corpora sanctorum martyrum Protasii et Gervasii, seu ipsius beatissimi confessoris Christi, coenobium institutum habeat, atque monachos ibidem sub regula sancti Benedicti noviter, qui laudes Deo illic sedulas referrent, et pro felicitate regni, ac totius populi christiani sospitate, seu pro statu sanctae Mediolanensis ecclesiae exorarent, constituisset, atque inibi venerabilem Benedictum presbiterum abbatem ordinasset, unde petiit clementiam (1019D)celsitudinis nostrae, ut omnia, quidquid, ipse pro divino intuitu ad jam dictum monasterium ex rebus ecclesiae suae Mediolanensis largitus est, vel moderno tempore ibidem justo tramite delegatum fuit, et nunc juste, et rationabiliter partibus ipsius monasterii possidere dignoscitur, vel quod in antea a Deo timentibus hominibus, tribuente Domino, additum, vel delegatum fuerit, nostris oraculis plenissime confirmare deberemus; quatenus sub regimine et potestate rectoribus, qui fuerint, sanctae Mediolanensis ecclesiae, sicut ab ipso statutum esse cernitur omni tempore permanere debeat, et qnandoquidem divina vocatione abbas ex ipso monasterio de hac luce ad Dominum migraverit, licentiam haberent monachi de ipso monasterio sanctae Dei ecclesiae Mediolanensium, (1020A)nobisque per omnia fidelem super se secundum ordinem sanctum, et regulam sancti Benedicti eligendi abbatem. Cujus petitionem propter nomen Domini, et reverentiam ipsius sancti loci, meritisque sanctis antedicti pontificis compellentibus, noluimus denegare; sed in eleemosyna nostra ita concessisse, atque in omnibus confirmasse cognoscito. Quapropter per praesentem auctoritatem nostram decernimus, ac jubemus ut sicut constat ab jam fato viro, venerabili Petro archiepiscopo, monasterium, ut supra memorabamus, juxta corpora sanctorum martyrum Protasii et Gervasii, seu confessoris Christi Ambrosii, una cum adjacentiis, vel appenditiis ipsius monasterii, stabilitum esse, inspecta ipsius auctoritate per hoc nostrum serenitatis praeceptum, (1020B)atque confirmationis donum perpetuis temporibus jure firmissimo stabiliter permanere habeat: et neque abbas ibidem ordinetur extraneus ullo unquam tempore, nisi ex ipsa congregatione, ut supra diximus, sanctae Dei ecclesiae Mediolanensium, nobisque per omnia fidelis, quem fratres eligere voluerint, qui eos secundum divinas leges et regulam sancti Benedicti valeat gubernare. Et ita censemus, ut nullus de nostris successoribus, seu praedicti pontificis, unquam, hanc nostram dispositionem, quam pro amore beati Christi confessoris Ambrosii seu stabilitate regni nostri, confirmavimus, irrumpere atque destruere praesumat, sed ut melius delectet ipsos servos Dei, qui sub norma beatitudinis ibidem vitam per tempora degere videntur pro (1020C)nobis uxoreque nostra, ac liberis, seu stabilitate regni nostri, Domini misericordiam jugiter exorare, nostris Deo auspice futurisque temporibus inviolabiliter atque irrefragabiliter perdurare, vel consistere debeat. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora conservetur, manu nostra subter eum roborare decernimus, atque annulo nostro sigillari jussimus.

Signum + Caroli gloriosiss. regis.

Dat. in mense Aprile anno vigesimo secundo, et decimo septimo regni nostri.

Actum Placentiae ex Palatio nostro publico in Dei nomine felic. Amen.

XIII. Diploma Caroli Magni pro ecclesia Cenetensi (anno 794).(Ex Ughellio, Italia Sacra, tom. V, p. 174.) (1020D) Carolus gratia Dei rex Franchorum, et Lombardorum, et Patricius Romanorum. Maximum regni nostri in hoc augere credimus munimentum, si petitionibus sacerdotum, vel servorum Dei, in quo nostris auribus patefecerint, libenter obaudimus, et eas in Dei nomine ad effectum perducimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesentium scilicet, et futurorum, qualiter nos propter nomen Domini ad eternam remunerationem talem confirmationem . . . . ecclesiam sancti Ticiani confessoris Christi, que est constructa sub oppido Cenedensium castro, ubi ipse pretiosus sanctus corpore requiescit, (1021A)et ubi preest vir venerabilis Dolcissimus episcopus . . . concessis, et de omnibus plebibus, vel parochiis cum jurisdictionibus imperii locorum, vel terrarum ipsius episcopi, que in istis comprehenduntur finibus, id est determinatione fluminis Limane, sicut Limana currit in Plave, et Plavis currit usque locum ubi Theba defluit in ipsam, et deinde usque in alium locum, ubi Nigrisalia defluit in Plave, et Plavis currit in mare, et iterum de flumine Limane usque in Celicum montem, et deinde in Lacum mortuum, et dehinc in ecclesiam sancti Floriani, qui primo Opitergine civitatis ejusdem episcopi jura gloriosissime regebat, et inde in aquam ubi oritur Liquentia, et deinde usque in archam traversam; et post hinc flumen Medune, et aqua Medune defluit in Liquentiam, (1021B)et iterum Liquentia currit in . . . . Nos igitur dignam ejus petitionem considerantes, tam ipsi, quam successoribus suis per nostri precepti paginam confirmamus, atque corroboramus omnes plebes, atque jurisdictiones locorum, vel terrarum que in prescriptis finibus vel terminationibus comprehenduntur, precipientes itaque mandamus, ut nullus dux, patriarca, archiepiscopus, episcopus, marchio, comes, vicecomes, judex, scaldio, nullaque nostri regni persona parva, vel magna, prelibatum episcopum, vel suos successores de omnibus plebibus, vel jurisdictionibus, quas eis per confirmationem nostri precepti concessimus, atque corroboravimus, sic precepta nostrorum antiquorum regum, vel imperatorum confirmata fuerunt, inquietare, vel divestire (1021C)presumat, sed omnia potestative teneat, remota omnium interdictione. Si quis autem, quod minime credimus, ad futurum hoc nostre confirmationis preceptum irrumpere tentaverit, sciat se compositurum mille lib. auri, medietatem camere nostre, et medietatem jam dicto episcopo, vel suis successoribus. Quod ut verius credatur, et obnixius imposterum ab omnibus observetur, manu propria subter firmavimus, et impressione nostri sigilli insigniri jussimus.

Signum Caroli illustris regis.

Datum pridie Kal. Aprilis anno XXVI et XX regni.

Actum in Francono fruel in Dei nomine feliciter. Amen.

XIV. Diploma Caroli Magni pro ecclesia Aretina (anno 795).(Ex Ughellio, Italia Sacra, tom. I, p. 412.) (1021D) Carolus gratia Dei rex Francorum, et Romanorum, atque Longobardorum. Quidquid in nostra, et in procerum nostrorum praesentia, justo ac recto tramite diligenti examinatione, secundum justitiam sanctorum Patrum, fuerit terminatum, vel diffinitum, oportet nostris confirmare oraculis; ita ut Christi propositum perpetuis temporibus maneat inconcussum.

Igitur notum sit omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, guastaldis, seu reliquis tronariis, et cunctis fidelibus nostris, praesentibus, et futuris: Quia dum nos Domino protegente Romam, ad limina sanctorum principum apostolorum, Petri et Pauli, (1022A)pro quibusdam causis sanctae Dei ecclesiae, ac domini Leonis papae pervenissemus; ibique una cum ipsis ducibus, guastaldiis, seu reliquis fidelibus, ac proceribus nostris residentes.

Pervenit Aribertus sanctae Aretinae urbis ecclesiae venerabilis episcopus, in praesentia nostra suggerendo, ac proclamando, super Andream sanctae Senensis urbis ecclesiae venerabilem episcopum dicens:

Quia dioecesis ecclesiae suae, quam a priscis temporibus praedecessores sui episcopi, vel ipse tenebat, tempore Adriani quondam papae, invasisset Rodobertus quondam sanctae Senensis urbis ecclesiae episcopus, et postmodum eam detinuisset Haimo quondam episcopus supradictae Senensis ecclesiae, et (1022B)usque nunc eam detineret praefatus Andreas episcopus ante dictae Senensis ecclesiae, id est monasterium sancti Ansani, ubi ipse corpore requiescit, cum reliquis ecclesiis. Et dum inter eos pro ea re maxima verteretur contentio, rogavimus sanctiss. ac reverendiss. dominis et in Christo Patri Leoni summo pontifici, et universali papae, ut secundum canonicam auctoritatem eos una cum suis sacerdotibus pacificare deberet, sicut et fecit, unde et judicatum, et praeceptum auctoritatis suae, supra nominato Ariberto sanctae Aretinae ecclesiae urbis episcopo quatenus deinceps ad partem ecclesiae parochiam suam cum omni integritate, sicut ab antiquitus fuit, tenere et possidere debeat.

(1022C)Sed pro integra firmitate petiit serenitati nostrae memoratus vir ven. Aribertus suprascriptae sanctae Aretinae ecclesiae episcopus, ut et nos demus, circa ipsam sanctam ecclesiam Dei; secundum quod domnus noster Leo summus pontifex, et venerabilis papa, cum venerabilibus omnibus caeteris fidelibus sanctae ecclesiae, justo tramite, et aequitatis ordine diffinimus, et per praeceptum authoritatis suae confirmavit, plenissima deliberatione cedere, et confirmare deberemus. Cujus positionem pro divino cultu, et reverentia ipsius sanctae ecclesiae denegare nolumus; sed in omnibus ita concessisse, vel confirmasse cognoscere praecipientes. Ergo jubemus quod perpetualiter dictam commemoratam sanctam Dei ecclesiam jure firmissimo mansuram esse volumus, et (1022D)inspecta ipsa auctoritate, vel confirmationis, praedicti domni bonae memoriae patris Leonis summi pontificis, et universalis papae sicut per ipsum declaratum, ita deinceps valere supranominatus Aribertus sanctae Aretinae ecclesiae episcopus, suique in perpetuum successores, qui fuerint rectores in sancta Dei Ecclesia sua, et monasteria, et baptisteria, sicut a priscis temporibus tenere et possidere, juxta sanctorum Patrum, et aequitatis ordinem regere et gubernare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et per tempora melius conservetur, manu propria supra firmavimus, et de annulo nostro sigillari jussimus.

Signum Caroli Magni + imperatoris.

Data IV Nonas Martias, 33 et 34 anno imperii nostri.

(1023A)Actum Romae in ecclesia sancti Petri principis apostolorum, ubi ipse in corpore requiescit feliciter.

XV. Caroli Magni litterae, quibus constituit Hildericum missum suum ad cognoscendas ubique locorum causas monasterii Farfensis (anno 797).(Ex Muratorio, Script. rerum Italiae.) Carolus gratia Dei rex Francorum, et Langobardorum, et patricius Romanorum. Omnibus ducibus, castaldis, actionariis, seu reliquis fidelibus nostris ubi ubi consistentibus. Notum vobis sit, quia ad deprecationem venerabilis Mauraldi abbatis ejusque congregationis praecipimus Hilderico fideli nostro, ut causas monasterii sanctae Mariae vel ipsius abbatis, (1023B)diligenter requirere et exaltare debeat in cujuscunque loco, vel ministerio, seu potestate, et ubicunque vestra ministeria vel potestate advenerit, et de justitiis praedicti monasterii, vel ipsius abbatis, suisque monachis vel condixerit vel interpellaverit, diligenter atque puriter ad partem supradicti monasterii justitiam reddere studeatis, absque ulla . . . . vel dilatione, et nullam inquietudinem aut calumniam memorato Hilderico de quibuslibet causis contra rationis ordinem facere praesumatis propter hoc, quia ordinatam nostram justitiam de praefata casa Dei inquirere videtur; sed magis in nostra eleemosina cum justitia ad ipsum astare faciatis, si gratiam Dei et nostram habere vultis. Et ut melius cognoscatis, de sigillo nostro subter signari fecimus.

(1023C)Dat. V. Kal. Septembris, anno XXIV regni nostri.

Actum in Ragenisburg civitate.

XVI. Diploma Caroli Magni quo donationem a Ludigaro factam pro Asculana ecclesia confirmat (anno 800).(Ex Ughellio, Italia Sacra.) In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi. Regnante domno Carolo, et Pipino filio ejus excellentissimis regibus Francorum et Longobardorum, et Patriciis, seu Romanorum regnorum in Christi nomine, in Italia, Deo propitio, vigesimo sexto, et octavo decimo, iisdemque temporibus viro gloriosissimo Vinigiso summo duce, anno felicissimo ducatus ejus VIII seu Ludigari comit. civitat. Asculan. (1023D)mense Junii die II, indic. VI. Ideo constat quod ego Ludigarus comes civitatis Asculanae considerans me de mea retributione, et pro mercede, et redemptione animae meae dono, et ad diem praesentis trado in sanctam matrem ecclesiam in episcopatu Asculano, vel in veneratione viri beatissimi Tustolfi episcopi aliquid de rebus proprietatis meae, id est in Asculano territorio ipso monte Columnate cum septicenti modiorum, (1024A)et in Forano modiorum quatuorcenti, et medietate ecclesiae beati Petri, qui ibidem modo exstare videtur cum dotis, et ornamentis, et in Trisago modiorum sexcenti, et in Lomicciano, et in Velariana pro singulae petiae positae modiorum octocenti, et ecclesia sanctae Helenae cum dotis, et ornamentis suis, et in Valveneria trecenti sexaginta, et in Cerro modia trecenti nonaginta. Omnia ista suprascripta terra cum pomis, et arboribus suis, et cum vineis, et olivetis, cannetis, salcetis, cum ripis, rivis, cultis, et incultis, servis, ancillis, cartulatis, praestandatiis, liberis hominibus, et omnia super se habentem in integrum. Et habet fines de Capo fine Umbrida, et rigo majori, de uno latere fine Britta, de alio latere fine Claro, et Clarata, de pede fine Trunti. Ista omnia (1024B)suprascripta terra est in simul tria millia quingenti quinquaginta modiorum, omnia ista. Scriptas res sic dono, et ad praesentem diem trado ego suprascriptus Ludigarus . . . . episcopio Asculano, et tibi, domine, Tustolfe episcope, vel successoribus tuis ad proprietatem dicti episcopii, et possidendum nullo impediente. Unde pro ista subscripta donatione mea dedisti mihi tu, domine, Tustolfe episcope aliquid de rebus episcopii tui, propter stare intra civitatem, et extra, idest in ipsum castellum in Isola cum ipsa pertinentia, et ipsa curte de Parignano foris Pontem Solestanum, et ipsa curte de Casale, et ipsa curte de Prepi, et ipsa curte Lomenia tantum diebus vitae meae, quod apud me habere testatus sum, et hoc me repromitto. Ego supradictus Ludigari comes tibi suprascripto (1024C)Tustolfo episcopo, vel posteris, successoribusque tuis: Si autem quoquo tempore, quaesiero removere, vexare, vel causare praesumpsero, aut a quolibet homine defendere, vel antestare non potero, ego suprascriptus Ludigari comes, ut alia tanta tale restaurare debeo, quae dicitur Ferquidem quale in illa die videtur esse in extimatione in ipsis suprascriptis locis, vel vocabulis, tibi domno Tustolfo episcopo, vel a posteris successoribus tuis ad proprietatem suprascripto episcopio possidendum. Cartula ista in sua permaneat firmitate. Actum in Asculo in loco, qui dicitur Carrufa, anno ab incarn. Domini nostri Jesu Christi octocenti septuaginta quatuor. Quae vero charta ista donationis scripsi ego Elmericus notarius ex rogo Ludigari comes, qui me scribere (1024D)rogavit.

Ego Ludegari comes in hac charta a me facta propria manu mea signum sanctae crucis feci +. Ego Carolus imperator hanc cartulam a me laudatam, et confirmatam de rogo Ludigari comes signum crucis feci +. Ego Pippin patricius Roman. imperator signum crucis feci +. Ego Vinigisius dux, et marchio (1025A)ex rogo Ludigari comes, testis sum rogatus, signum crucis feci +. Ego Suseprundus a suprascripto Ludigari comes testis sum rogatus, signum crucis feci +. Ego Rodelantus a ss. Ludigari comes testis sum rogatus, signum crucis feci +. Ego Astolphus a ss. Ludigari comes testis sum rogatus, signum crucis feci +.

XVII. Diploma Caroli Magni, pro ecclesia Concordiensi (anno 802).(Ex Ughellio, Italia Sacra.) In nomine sanctae, et individuae Trinitatis, Carolus divina favente clementia rex Francorum, et patricius Romanorum. Si religiosis praesidentibus locis divinis cultibus mancipatis juvamen nostri imperii praebemus, inde quanto humanis munimur auxiliis, tanto (1025B)proclivius juvari divinis minime titubamus. Quocirca omnis sanctae Ecclesiae fidelium nostrorum praesentium scilicet ac futurorum concipiat universitas, qualiter propter nomen Domini, et aeternam remunerationem, atque interventu Radigen. fidelis nostri nos recipimus Petrum sanctae Concordiensis ecclesiae episcopum sub nostri defensione, et tutamine mundiburdii cum tota integritate ipsius episcopatus, oratoriis, domibus, castris, villis, servis, et ancillis, et omnibus rebus, mobilibus, ac immobilibus, quae dici (1026A)et nominari possunt ad praefatum Concordiensem episcopatum pertinentibus, vel spectantibus. Insuper concedimus jam dicto Petro episcopo sanctae Concordiensis ecclesiae ejusque successoribus parochias cum omnibus plebibus, et decimationibus illorum locorum, quae in infrascriptis clauduntur finibus, vel eorum determinatione: ubi oritur fluvius, qui dicitur Taliamentum, et defluit in mare, et sicut oritur fluvius Liguentiae, et defluit in mare. Donamus etiam omne foderum, et exsecutionem, et angariam, et omnem publicam functionem praedicto Petro episcopo, ejusque successoribus de toto ipso episcopatu, ut nullus det foderum, neque collectam, neque aliquam dationem, nec ipse, nec suus colonus, nec aliqui in pertinentiis ipsius episcopatus commorantes, (1026B)vel laborantes. Praecipimus quoque, ut nullus nostrorum fidelium veniens, ac ingrediens, aut missi discurrentes in ipso episcopatu aut ejus pertinentiis mansionaticum faciant, aut aliquam dationem exigant, sed omnia sint in potestate Petri sanctae Concordiensis ecclesiae episcopi, suorumque successorum: et hac nostra auctoritate suffultus libere ac secure disponat cuncta sibi a nobis subjecta. Praecipientes itaque jubemus, ut nullus dux, episcopus, marchio, comes, vicecomes, ac sculdasius, gastaldus, decanus, (1027A)aut aliqua regni nostri magna, vel parva persona jam dictum Petrum sanctae Concordiensis ecclesiae episcopum, suosque successores inquietare, vel molestare audeat, vel de ipso episcopatu aliquid exigere, sed ea jam dictus episcopus, suique successores pacifice, et quiete teneant omni inquietudine remota. Si quis igitur temerario ausu hanc nostram auctoritatem infringere tentaverit, aut eorum quidquam, quae prohibemus, agere, sciat se compositurum auri optimi libras centem, medietatem camerae nostrae, et medietatem multoties jam dicto Petro sanctae Concordiensis ecclesiae episcopo, suisque successoribus. Quod ut verius credatur, et diligentius ab omnibus observetur, sigilli nostri impressione subter insigniri jussimus, manu propria roborantes.

(1027B)Signum domni Caroli gloriosissimi regis.

Etrambaldus cancellarius ad vicem . . . . . . . . episcopi archicancellarii recognovit. Anno 34 Franc. regni, et Dominicae Incarnationis 802.

Datum pridie Non. Aprilis.

Actum Francofurti, anno XXIX regni.

XVIII. Caroli Magni diploma, quo omnia bona, privilegia, et jura Farfensi coenobio confirmat. (Anno 803).(Ex Muratorio, Scriptore rerum Italic.) Carolus serenissimus augustus, a Deo coronatus, magnus, et pacificus imperator Romanorum gubernans imperium qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Langobardorum. Si ea, quae a Deum (1027C)timentibus hominibus locis sanctorum, ob amorem Domini, et opportunitatem servorum Dei, condonata esse noscuntur, nostris confirmaverimus edictis, non solum regiam exercemus consuetudinem, sed etiam hoc nobis procul dubio ad mercedis augmentum, seu stabilitatem imperii nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Quapropter notum sit omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, castaldiis, vicariis, centenariis, actionariis, vel reliquis fidelibus nostris, praesentibus scilicet, et futuris, quia vir venerabilis Benedictus religiosus abbas monasterii sanctae Mariae semperque virginis, et Genitricis Dei, quod situm est in territorio Sabinensi, loco qui dicitur Acutianus, mansuetudini nostrae suggessit, petens, ut res ipsius monasterii, quae a longo tempore (1027D)ad ipsum sanctum locum, per diversorum hominum donationes, videlicet regum, reginarum, ducum, pontificum, comitum, castaldiorum, vel collationes populi, vel cessiones, venditiones, comparationes, commutationesque pervenerunt, de quibus ipsa casa Dei moderno tempore, idest ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi 803 anno, atque anno imperii nostri III investitum habere, vel quieto ordine possidere videtur, per praeceptum regiae auctoritatis nostrae pro mercedis nostrae augmento, ad eumdem sanctum locum plenius cedere et confirmare juberemus. Cujus petitioni annuentes, ad mercedis nostrae augmentum, pro reverentia ipsius sancti loci, vel (1028A)propter deprecationem memorati viri venerabilis Benedicti abbatis, ita concessimus, et confirmari jussimus. Praecipientes ergo jubemus, quod perpetualiter circa memoratum locum mansurum esse volumus, ut nullus quilibet de fidelibus nostris memorato viro venerabili Benedicto abbati, aut successoribus suis in perpetuum de jam dictis rebus, quas praefata casa Dei moderno tempore, id est ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi 803 et III imperii nostri juste et rationabiliter quieto ordine possidere cernitur, aut in ante Domino largiente legitimo ordine acquirere potuerit, inquietare, nec condemnare, nec aliquid exinde injuste abstrahere, aut minuere quoquo tempore praesumat. Sed per hoc nostrae serenitatis atque confirmationis praeceptum, nostris, futurisque (1028B)temporibus ad ipsam sanctam Dei Ecclesiam proficiat in augmentis, quatenus omni tempore, absque cujuslibet illicita contrarietate, ipsas res superius comprehensas, rectores ipsius monasterii tenere et possidere debeant; ita ut melius delectet praedicto venerabili viro Benedicto abbati, atque ejusdem ecclesiae congregationi in perpetuum pro nobis, et pro stabilitate imperii nostri, seu pro filiis et filiabus nostris, seu pro cuncto populo nobis a Deo dato, a tentius jugiter divinam exorare clementiam. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et per tempora diligentius observetur, juxta consuetudinem imperialem observetur, juxta consuetudinem imperialem subscribere, et de anulo nostro jussimus sigillare.

Datum idibus Junii an III Christo propitio imperii (1028C)nostri, et XXXV regni nostri in Francia, atque XXIX in Italia; indictione undecima.

Actum Aquis palatio nostro publico, in Dei nomine feliciter. Amen.

XIX. Diploma Caroli Magni pro ecclesia Gradensi (Anno 803).(Ex Ughellio, Italia Sacra.) Carolus serenissimus augustus a Deo coronatus, magnus, et pacificus imperator Romanum gubernans imperium, et per misericordiam Dei rex Francorum et Longobardorum. Maximum regni nostri in hoc agere credimus immunitatum, si petitionibus sacerdotum, vel servorum Dei, quae nostris auribus fuerint prolatae, libenter annuamus, et eas in Dei nomine ad (1028D)effectum perducamus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus, et futuris, qualiter vir venerabilis Fortunatus Gradensis patriarcha, sedis sancti Marci evangelistae, et sanctae Hermacorae episcopus Serenitati nostrae petiit, ut tale beneficium circa dictam memoratam sanctam ecclesiam ex nostra indulgentia concedere et confirmare debeamus, quatenus sub immunitatis nomine, tam ipse, quam sacerdotes, et reliqui, necnon servi, coloni, qui in terris suis commanent in Istria, Romandiola, seu in Longobardia, vel ubique quieto tramite vivere, et residere debeant. Cujus petitionem, ejus servitio, et meritis compellentibus, denegare noluimus, sed (1029A)pro mercedis nostrae augmento in Dei nomine ita concessisse, et in omnibus confirmasse cognoscite, tam episcopia, et xenodochia, ecclesias baptismales. Praecipientes ergo jubemus, ut in vicis, vel villis, seu rebus, vel reliquis quibuslibet possessionibus undecumque praesenti tempore memoratus patriarcha juste, et rationabiliter vestitus esse dignoscitur, nullus judex publicus injuste ad causas audiendum, vel feuda exigendum, nec mansiones, seu paratas faciendum, nec ullas redibitiones injustas requirendum se ingerere, aut exactare praesumat. Sed dum praedictus Fortunatus patriarcha advixerit, sub immunitatis nomine, tam ipse, quam ejus successores, et coloni, ac servi, qui super terras suas commanent, vel reliqui homines sic valeant ex nostra indulgentia (1029B)quieto tramite vivere ac residere, ita ut melius eis delectetur pro nobis, vel pro stabilitate regni nostri jugiter Domini misericordiam exorare. Et ut haec auctoritas firmiter habeatur, vel per tempora mellus conservetur, manu propria subtus firmavimus, et de annulo nostro sigillari jussimus.

XX. Caroli Magni diploma pro ecclesia Comensi (anno 803).(Ex Ughellio, ibid.) Carolus serenissimus augustus a Deo ordinatus, Magnus, pacificus imperator Romanorum gubernans imperium. qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Longobardorum. Si petitionibus sacerdotum, vel servorum Dei, in quo nostris auribus patefecerunt, (1029C)per onus nostrum Ecclesiam perducimus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium magnitudini, praesentium scilicet, et futurorum, quia dilectissimus filius noster Pipinus rex Longobardorum ad petitionem viri venerabilis Petri episcopi sanctae Comensium urbis ecclesiae serenitati nostrae petiit, ut omnes ecclesias, vel res ad ipsum sanctum locum pertinentes, quocunque nunc tempore cum ordine, juste et rationabiliter possidere videtur, per nostrum auctoritatis praeceptum inibi confirmare deberemus, et specialiter theloneum de Meanto, et Gegis, cum ipso loco, et Berinzonam plebem, comitatum, districtum, et ipsum portum. Et comitatum Clavennae, et clusas, et pontem juris nostri Clavennae (1029D)clericis Cumanis in canonicalem usum plenissima deliberatione donare, et confirmare deberemus. Cujus petitionem denegare noluimus, scilicet pro aeterna remuneratione sic in omnibus concessisse, vel confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, quod perpetualiter circa memoratum sanctum locum mansurum esse voluimus, ut nullus quislibet de fidelibus (1030A)nostris memorato Petro episcopo, aut successoribus suis de suprascriptis ecclesiis, vel rebus inibi juste, et rationabiliter pertinentibus inquietare, aut calumniam generare, nec aliquid contra rationis ordinem crescere, aut minuere, neque de suprascriptis rebus quidquam auferre quoque tempore praesumat, sed per nostrum Serenitatis, atque confirmationis praeceptum ad ipsum sanctum locum in eleemosynae nostrae simulque Pipini gloriosi regis, et filii nostri perpetualiter proficiant in augmentis aeternis. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria subtus firmavimus, et de annulo nostro sigillari jussimus.

Signum Caroli serenissimi + ac piissimi imperatoris.

(1030B)Datum quinto decimo Kal. Decembris anno tertio Christo propitio imperii nostri, et XXXVI regni nostri in Francia, Ind. XI, anno vero Dominicae incarnationis 803.

Actum Reguntiburg, palatio publico in Dei nomine feliciter. Amen.

XXI. Diploma Caroli Magni, pro monasterio sanctae Mariae de Organo (anno 805).(Ex Ughellio, ibid.) In nomine Domini nostri Jesu Christi Domini Dei aeterni, imperante domno Carolo Magno imp. an. IV de mense Novembris, indictione XIII feliciter. Si erga venerabilium commoditatem locorum justa provisione curam impendimus, coelestibus superni suffragii (1030C)ventura subsidia procul dubio speramus. Idcirco universorum sanctae Dei Ecclesiae fidelium, nostrorumque praesentium scilicet, ac futurorum animadvertat solertia, qualiter obsecrationis Guadelberti venerabilis abbatis coenobii beatae illuminationis mundi semper virginis Mariae, quod situm est in suburbio Veronensi, loco qui dicitur Organo, praeclara serenitate faventes, concedimus eidem reverendo coenobio, ut per omnia loca sub nostri regimine imperii constituta naves, et plaustra ejusdem monasterii libere et absolute, absque ullius refragatione, vel contradictione incedant. Ita ut neque navalia telonia, quae ripaticos vocant, atque terrestria, neque in transitibus portarum, vel pontis urbis Veronae, vel cujuslibet alterius civitatis, aut oppidi aliquid (1030D)dare, seu persolvere cogantur. Alius autem nullus omnino episcopus, comes, vel guastaldius, aut actionarius, sed nec quaelibet ecclesiastici ordinis, seu publicae administrationis persona ab hominibus ejusdem sacrosancti coenobii exigere praesumat. Addimus etiam, et pro stabilimento imperii, atque remedio animae nostrae sancimus, ut ubicumque ad (1031A)praefatum aliquid pertinet monasterium, sive in montibus, seu in planitiebus secundum legum promulgationes Romanarum, si quaelibet inde particula diminuta fuerit, requiratur, ita ut per circum manentes boni testimonii, bonaeque famae homines inquisitio de rebus ejusdem fiat coenobii, sicque ad jus, et dominium, atque possessionem perpetuam ipsius monasterii devolvatur. Permutationes vero immobilium rerum ejusdem monasterii, quae factae sunt, tam cum praediis potestatis nostrae quam cum aliis hominibus, ita firmas, et stabiles perenniter fore decernimus, ac si ab initio constitutionis ejus, ipsae res eidem collatae fuissent coenobio. Si quis igitur temerarius aliquid contra hujus nostrae sanctionis pragmaticum machinari, vel peragere praesumpserit, sciat se XXX librarum (1031B)communitatis nostrae poenam persoluturum, medietatem parti palatii nostri et medietatem saepedicto sancto coenobio. Et ut certius credatur, seu ab omnibus inviolabiliter observetur, annulo nostro subter sigillavimus.

Signum.

XXII. Diploma Caroli Magni et Leonis III pro monasterio Triumpontium (anno 805).(Ex Ughellio, Italia Sacra.) In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Christi. Leo episcopus, servus servorum Dei, et Carolus Magnus et Pius rex, hac die, nullo prohibente, nec contradicente, sed propria nostra voluntate concedimus, tradimus, et per paginam aeream. Exauratam (1031C)in perpetuum donamus tibi, beate martyr Christi Anastaxi, ut pro te, tuoque monasterio, quod est positum ad Aquam Salviam, id est, totam, et integram civitatem, quae ab omnibus vocatur Ansidonia insimul cum portu qui vocatur Baenilia, item et portum, qui dicitur Herculi, necnon, et montem totum, qui vocatur Gilium, infra mare milliaria centum, et montem qui vocatur Jannuti, et totum montem qui vocatur Argentarium insimul cum mare juxta se habentem milliaria centum infra pelagus, qui est infra (1032A)ejus aqua. Praefatum montem, qui vocatur Gilium, et Jannuti; item, et castrum, quod vocatur Orbitello, cum stagnio, et piscaria juxta se, et cum suo saline, vel cum omnibus suis pertinentiis. Item, et Maxiliano, cum omnibus suis pertinentiis, similiter, et montem, qui vocatur Euti, cum omnibus suis pertinentiis, qui est inter affines ad totam civitatem praefatam. A primo latere est mare magnum, et infra vero aquas maris, quae sunt milliaria centum, et montem Gilio, et montem, qui vocatur Jannuti, quae sunt juris praefati vestri monasterii, et a secundo latere est fluvius, qui vocatur Alvenia, et a tertio vero latere pergit aqua, quae dicitur Elza, et deinde pergit usque ad locum, qui vocatur Serpena, et a quarto latere sicuti evenit per Serpena, et pergit per (1032B)pedem montis Arsitii, et vadit per piscia, et venit in Buranum, et sicuti evenit per Buranum, et revertitur usque ad praefatum mare magnum, omnia in jam dicti vestri sancti monasterii juris concedimus, et irrevocabiliter tradimus, qui sunt montibus, collibus, plagis et planitiis suis, pratis, pascuis, silvis, pantanis, puteis, fontibus, rivis aquae plenis, et parietinis actiguis, et vineis, vel cum omni sua utilitate, et usu, vel pertinentiis, et insuper concedimus tibi praefate martyr Christi Anastaxi tuisque successoribus in perpetuum omnes ecclesias, quas infra comitatum et assignationem hujus territorii sunt, vel usque in finem mundi erunt; uti exinde faciatis quodcunque volueritis vos, et servitores vestri in perpetuum ponendo rectores, dejiciendo, pro meritis (1032C)eos clericos mittere, et ad vestram utilitatem omni tempore tenere, et nullus alius, nisi solus summus pontifex, et in praefatis ecclesiis interdictum ponere, vel aliquem clericum excommunicare, nisi rector jam dictae ecclesiae sancti Anastaxi possit, et nulli licitum sit infra terminos construere, vel aedificare nisi pro voluntate abbatis sancti Anastaxi, consecrationes altarium, chrisma, ordinationes de clericis vestris petatis ab episcopo dioecesano, si gratis, et absque ulla calumnia dare voluerit, (1033A)si non potestatem habeant ire ad quemcunque voluerint episcopum tamen catholicum pro eo, quia Dominus noster Jesus Christus per angelum suum in visione nobis videri fecit ut caput praedicti martyris ad ejus pugnam, quam nos ad praefatam civitatem habebamus cum Dei laudibus adveniret; nostris vero inimicis dicebat, ut vincebamus, et nos ita talia fecimus, et nunc auxiliante Deo, et isto praefato martyre adveniente ejus capite terrae motus venit super nostris inimicis, et tremor apprehendit eos, et parietes irruerunt, inimici vero nostri in nostris manibus devenerunt, et omnes interfecti fuerunt. Idcirco, ut dictum est, tradimus, concedimus, et in praefato monasterio sancti Anastaxi perpetuo largimur, ut de praesenti die habeant tui servitores (1033B)potestatem in praefatis omnibus ad utilitatem sancti Anastaxi introeundi, utendi, tenendi, fruendi, et usque in saeculum saeculi possidendi, quatenus per te, gloriose martyr mereamur nos audire illam vocem, quam Dominus dixit in Evangelio: Euge, serve bone, et fidelis, etc., supra multa te constituam; intra in gaudium Domini Dei tui. De qua Dei promissione multum confidimus nos, et omnes sperantes in te. Et si quis nos vel alius qualiscunque homo, tam presbyteri, quam laici praefata omnia, quae dicta sunt, ab eodem monasterio subtrahere, vel alienare voluerit, non valeat, sed ex parte omnipotentis Dei, et beatae Mariae semper virginis, ac beatorum apostolorum Petri et Pauli, et istius praefati martyris excommunicatus, maledictus, anathematizatus maneat (1033C)in perpetuum, et cum Anna, Caipha, et Herode, atque Pilato, et Juda Scariote traditore Domini nostri Jesu Christi particeps efficiatur, et a limitibus universarum ecclesiarum extraneus existat hic, et in perpetuum; observantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, Amen. Ego Carolus imperator augustus, auctoritate omnipotentis Dei, et nostri imperii decretum decernimus, ut nullius personae hominum sit facultas praefata omnia quovis modo ingenii praefato monasterio sancti Anastaxi auferre, vel ablata retinere, aut aliquam molestiam irrogare, nisi de perpetrata iniquitate congrua satisfactione infra XV dies, emendaverit, componat pro poena Romano imperio quinquaginta lib. auri purissimi.

Actum est hoc, et traditum anno Dominicae incarnationis (1033D)octingentesimo quinto, indictione decima, et domini Leonis summi papae III anno decimo, et domini Caroli imperatoris anno quinto.

Ego Leo episcopus Romanae ecclesiae subscripsi.

Ego Carolus imperator augustus subscripsi.

Ego Petrus episcopus Ostiensis subscripsi.

Ego Guillelmus sanctae Sabinae card. subscripsi.

Issae episc. Abien. [ Al. Sabinen.] subscripsi.

Robertus Aquisgranis subscripsi, etc.

Et ego Hugo dux Luxoviensis [ Al. Lugdu.] subsc.

Anastasius scriniarius S. R. E. de mandato domini Leonis papae tertii, et domini Caroli Magni et pii regis hanc paginam aeream exauratam complevi, et absolvi.

(1034A)Ego Jacobus Dei gratia episcopus Aretinus domini mei papae in Urbe, et ejus districtu vicarius generalis et commissarius ad compellendum notarios, et alias personas habentes scripturas, instrumenta, et alia monumenta originalia, atque actu quamdam cedulam aeneam et ponderosam, in dicto monasterio existentem, prius interfui ausculationi hujus exempli, seu transumpti scripti exemplari de dicta tabula aenea fideliter translati, et exemplati per infra scriptum Antonium Gojoli Petri Sirete, civem Romanum publicum notarium apostolicum, et diligenter coram me auscultati una cum ipso Antonio, ac infra scriptis Joanne Stephani Mafferoni, Joanne Pauli Alictii, et Santolo Petri Berte, civibus romanis, ac publicis notariis apostolicis, et testibus (1034B)infra scriptarum litterarum, et quia hujusmodi dictum exemplum cum dicto suo originali concordat, nil addito vel diminuto, quod intellectum vitiet, seu immutet, ut huic exemplo, vel transumpto adhibeatur de caetero plena fides ab omnibus ad perpetuam rei memoriam me subscribo, meumque decretum, et auctoritatem ordinariam pro tribunali sedens interpono, et signum mei majoris sigilli feci appendi, sive muniri, sub anno Domini 1369, pontificatus sanctissimi in Christo patris, et domini nostri, domini Urbani divina providentia papae V, anno ejus 7, ind. VIII, mensis Junii, die 27.

Et ego Joannes Stephani Maffaron, civis romanus, Dei gratia S. R. E. et apostolica auctoritate notarius, habens fidem hujusmodi instrumento, seu (1034C)transumpto fideliter scripto, et translato de dicta tabula aenea per Antonium Gojoli Petri Sirete civem romanum publicum notarium apostolicum infra scriptum, et diligenter per me auscultato coram supra dicto domno Jacobo, Dei gratia episcopo Aretino, et domini nostri papae in Urbe, et ejus districtu vicario generali, et commissario ad praedicta una cum Joanne Pauli Alictii, et Santolo Petri Berte, civibus romanis publicis notariis apostolicis infra scriptis, et testibus. Et quia dictum exemplum, seu transumptum cum dicto suo originali in omnibus et per omnia de verbo ad verbum concordare inveni nihilo addito, vel diminuto, quod substantiam mutet, vel variet intellectum, ut huic exemplo, seu transumpto adhibeatur ab omnibus de caetero plena fides, ad (1034D)perpetuam rei memoriam me in testem subscribo, et meum signum apposui consuetum, anno Domini, pontificatus, indictione, mense, ac die praedictis, et infrascriptis.

Et ego Santulus Petri Berte, civis Romanus, publicus apostolica auctoritate notarius habens fidem, etc., ut sup., etc.

Et ego Antonius Gojoli Petri Sirete civis Romanus Dei gratia, et apostolica auctoritate notarius publicus supradictum exemplum, seu transumptum supradictarum litterarum seu privilegii, concessionis, et donationis supradictae de dicta tabula aenea fideliter scripsi, et exemplavi nil addito vel diminuto, quod substantiam mutet, vel variet intellectum, et (1035A)ipsum diligenter auscultavi, et legi coram supradicto domino Jacobo episcopo, vicario, et commissario supradicto, ac supradictis Joanne Stephani Maffaronis, Joanne Pauli Alictii, et Santolo Petri Berte civibus Romanis publicis notariis apostolicis, et testibus litteratis, et ut huic exemplo, seu transumpto adhibeatur ab omnibus de caetero plena fides, ad perpetuam rei memoriam subscribo, et meum signum apposui consuetum, sub anno Domini 1369, pontificatus sanctis. in Christo patris ac domini nostri, domini Urbani divina providentia papae V, anno ejus 7, Ind. 7, mens. Julii, die 27 de mandato dicti domini Jacobi episcopi vicarii, et commissarii supradicti.

XXIII. Renovatio testamenti Abbonis patricii pro coenobio Novaliciensi , facta per Carolum Magn. (an. 805).(Ex D. Bouq., Recueil des Histor.) (1035B) In nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Carolus imperator Augustus piissimus, a Deo coronatus, magnus, pacificus imperator, Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Langobardorum. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, praesentium scilicet et futurorum, quia vir venerabilis Frodinus abba ex monasterio quod est constructum in honore sanctorum principum apostolorum, loco nuncupato Novaliciis, missa petitione per religiosos monachos, Gislarannum scilicet et Agabertum, serenitati nostrae (1035C)suggessit qualiter Abbo quondam vir Deo devotus per testamentum donationis suae aliquas res ad ipsum sanctum locum Novaliciis delegasset, unde ipsa casa Dei et monachi ibidem consistentes, seu pauperes et peregrini, euntes et redeuntes, maximam consolationem habere videntur: et ipsum testamentum nostris detulerunt obtutibus ad relegendum. Sed quia saepissime per placita comitum per diversos pagos, necessitate cogente, ipsum ad relegendum detulerunt, jam ex parte valde dirutum esse videbatur. Et ideo quia per se non fuerunt ausi ipsum testamentum renovare, petierunt celsitudini nostrae ut per nostram jussionem denuo fuisset renovatum, eo tenore, sicut ipse ad hoc relegi melius potuisset. Nos autem considerantes eorum necessitatem et (1035D)mercedis nostrae augmentum, jussimus per fideles notarios nostros infra palatium ipsum testamentum denuo renovare: ita ut deinceps pro mercedis nostrae augmento, inspecto ipso testamento, sicut inibi declaratur, ad ipsam casam Dei nostris futurisque temporibus in augmentis proficiat. Non enim ex consuetudine anteriorum regum hoc facere decrevimus, sed solummodo propter necessitatem et mercedis augmentum transcribere praecipimus hoc modo, et subter plumbum sigillari jussimus.

XXIV. Caroli Magni diploma pro ecclesia Placentina (anno 808).(Ex Ughelli, Italia Sacra, tom. II, p. 199.) (1036A) In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Carolus excellentissimus Augustus, a Domino coronatus, magnus et pacificus imperator, Romanorum gubernans imperium, per misericordiam Dei rex Francorum et Langobardorum. Omnibus igitur nobilibus catholicis nostro in regno consistentibus, tam de sacerdotali ordine quam et laicali scire volumus, quoniam nihil aliud, ut ait Apostolus, in hunc mundum intulimus, nec quidquam ex eo nobiscum auferre poterimus, nisi quod ab animae salutem locis sanctorum devote Domino offerentes impertiri videmur; (1036B)et hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem pertinere confidimus. Idcirco cognoscat magnitudo, seu utilitas omnium fidelium Dei, nostrorumque scilicet praesentium et futurorum; qualiter vir venerabilis Julianus sanctae Placentinae urbis ecclesiae episcopus, quae est constructa in honore sanctorum Antonini et Victoris, necnon et Justinae virginis, nostram deprecatus est clementiam, petens ut ob amorem Dei, et animae nostrae salutem omnem judiciariam, vel omne teloneum de curte jam dictae ecclesiae nuncupante Gusiano cum suis adjacentiis, quae est sita in montaneis Placentinis per fines subtus denominatas, tam de arimannis quam et de aliis liberis hominibus per memoratas fines, vel infra consistentibus, omnia quae a publico exigebantur pro (1036C)mercedis nostrae augmentum in ipsa ecclesia sanctorum praedictorum concedere visi essemus: quod nos propter nomen Domini, et reverentiam ipsius sancti loci ad ipsam ecclesiam secundum praefati episcopi petitionem, sicut a publico hactenus exigebantur, sic promptissima devotione cum omni integritate praedictam judiciariam, vel omne teloneum de supradicta curte Gusiano, vel ejus adjacentiis per has denominatas fines, et cohaerentias: id est, ex uno latere de summa costa, ubi dividitur inter monasterio Tollae, et sanctae ecclesiae Placentinae, descendente usque in rivo Garli; de rivo Garli percurrente usque in fluvio Cario: inde vero per ipsius fluvii alveum descendente usque in capite subtus costa Maurenasca, deinde ascendente usque in summa costa ipsius Maurenascae, (1036D)qui dividitur inter ipsam, et Saderiano. Inde quoque percurrente usque in la Vegiola; ex alia vero parte de la Vegiola usque Castellioni, de Castellioni usque in summa Serra, de summa Serra usque Fabricio: inde enim usque ad praedictam Costam, qui dividitur inter Tolla monasterio, et praedictae ecclesiae Placentinae visi sumus concessisse. Quapropter per praesentem auctoritatem nostram decernimus, quod nos in Dei nomine perpetualiter hac nostra concessione mansurum esse volumus; ut ipsam judiciariam, vel teloneum, ut supra ex integro per suprascriptas fines, et infra tam ipse pontifex, (1037A)quam successores sui habeant, teneant, et possideant, vel quidquid exinde ad profectum ecclesiae suae facere voluerint, ex permisso nostro liberam in omnibus habeant potestatem; ita ut deinceps nullus dux, gastaldius, vel actionarius, nec quilibet ex ministris reipublicae de jam dicta judiciaria aliquid praesumere, vel de ipso teloneo aliquid contingere audeant; sed per hanc nostram auctoritatem sub emunitatis nomine, nostris Deo auxiliante temporibus, et futuris memoratus vir venerabilis Julianus episcopus, suique in perpetuum, qui fuerint rectores in ipsa sancta ecclesia, ut supra diximus, valeant quieto tramite tenere, et possidere et pro nobis, ac superstites nostri Domini misericordiam jugiter exorare: et ut praesens auctoritas tam praesentibus, (1037B)quam futuris temporibus inviolabiliter Domino adjuvante permaneat, manibus nostris subter scribendo roborare decrevimus, et de annulo nostro sigillare jussimus.

Signum + domni Caroli piissimi imperatoris.

Altifredus ad vicem Ercambaldi subscripsi.

Data VII Kalen. Junii, anno 8, Christo propitio imperii nostri, 40 regni nostri in Francia, atque 34 in Italia, indictione I.

Actum Aquisgrani palatio nostro, in Dei nomine feliciter. Amen.

XXV. Praeceptum Caroli Magni Augusti, quo Manfredum Langobardum civem Regiensem restituit in possessionem omnium fortunarum suarum (anno 808).(Ex Muratorio, Antiquitates Italiae medii aevi.) (1037C) In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Carolus serenissimus Augustus, a Deo coronatus, pacificus imperator, Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Langobardorum. Notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, praesentium scilicet et futurorum, qualiter nos Deo favente, et sanctorum principum apostolorum merita inter . . . . . . Regnum Langobardorum adquesivimus, et pro credendis aliquos Langobardos foras patriam in Francia ductos habuimus, quos inpostmodum ad deprecationem dilecti filii nostri Pippini gloriosi regis ad patriam remisimus, et eorum legitimam haereditatem, quam habuimus, in scripto revocatam (1037D)reddere aliquibus jussimus. Ex quibus unus ex illis (1038A)nomine Manfredus de civitate regia ad nostram accedens elementiam, serenitati nostrae petiit, ut per praeceptum auctoritatis nostrae omnes res quascumque tunc temporis juste et rationabiliter in hereditate legitima possidere videbatur, quando in Francia ductus est, et nos ei inpostmodum reddere jussimus, denuo plenissima deliberatione reddere et confirmare deberemus. Cujus petitionem denegare noluimus, sed pro mercedis nostrae augmentum, et aelimosina antedicti filii nostri ita concessisse, et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, quod perpetualiter circa eum manere volumus, ut quandiu nobis ac dilecto filio nostro fideliter deservierit, omnes res, ut diximus, proprietatis suae, undecumque tunc tempore justo tramite vestitus (1038B)fuit, quando in Francia per jussionem nostram ductus est, et nos ei inpostmodum reddere jussimus, deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat: ut vel quidquid exinde facere voluerit, liberum in omnibus perfruatur arbitrium. Et ut haec praeceptio atque confirmatio nostris futurisque temporibus inviolata permaneat, manu propria subtus corroborare decrevimus, et de annulo nostro sigillari jussimus.

Signum domni Caroli piissimi ac serenissimi imperatoris.

Hado ad vicem E . . . . . . anbaldi scripsi et subscripsi.

Data XVI Kalendas Augustas, anno VIII, Christo propitio imperii nostri, et XL anno regni nostri in (1038C)Francia, et XXXVIII in Italia, indictione prima.

Actum Aquisgrani palatio nostro, in Dei nomino feliciter. Amen.

XXVI. Privilegium Caroli Magni pro ecclesia Mediolanensi (anno 809).(Ex Ughelli, Ital. sacr., tom. V, p. 70.) In nomine sanctissimae et individuae Trinitatis. Carolus divino nutu coronatus, Romanum regens imperium, ac per misericordiam Dei rex Francorum, et Longobardorum serenissimus, catholicus, pacificus, Augustus, omnibus comitibus, castaldiis, seu cunctis reipublicae per provinciam Italiae nostra mansuetudine praepositis, sempiternam in Domino salutem. Noverint omnes, et singuli, quemadmodum (1038D)venerabilis Petrus Oldradus ecclesiae Mediolanensis (1039A)archiepiscopus nostram adiit celsitudinem petens, ut pro amore Dei et salute animae nostrae omnia sanctae Mediolanensis ecclesiae in honorem sancti Amsii confessoris Christi, et sanctae ecclesiae dicatae a praedecessoribus nostris imperatoribus, atque religiosis omnibus a felicis Constantini Magni, et aliorum imperatorum recordatione collata, postea a perfidia regum Longobardorum turbata, et sublata nostra imperiali auctoritate restituere, redintegrare, et confirmare vellemus. Cujus piae postulationi assentientes ejusdem beatissimi Ambrosii episcopi, et Christi confessoris implorandam semper opem statuentes, hoc decretum, et praeceptum fieri mandavimus Petro Oldrado archiepiscopo. Quo ei concedimus, et successoribus ejus legitime intrantibus, (1039B)quidquid ad nostram jurisdictionem pertinere in urbe Mediolani videtur, terras scilicet atque omnem districtum, domos publicas murumque ipsius urbis cum fisco, et teloneo integro et cum omni jure civili, intus, et foris in circuitu usque ad fines. Cortes etiam ipsius civitatis, ac civitatem propriam, castella, villas, manses, servos, et ancillas, criminos, et criminas, domos, possessiones, piscationes, campos, montes, silvas, aquas, aquarumque decursus, et paludes habitas, et possessas a praedecessoribus ejus archiepiscopi ante perfidiam et tyrannidem regum Longobardorum; atque omnia jura aliquo inscriptionis titulo, seu investiturae adhuc donata, et tradita, oblata, seu praesentata sanctae Mediolanensi ecclesiae a quibuscunque imperatoribus, seu (1039C)piis hominibus, donamus, concedimus, confirmamus. Item donamus venerabili archiepiscopo Petro, et successoribus ejus legitime intrantibus omnia quae vocata sunt, fiscalia comitilia, aut vicecomitilia, quae posita sunt, aut constructa in comitatu Mediolani, tam intus quam foris in circuitu, usque ad fines praedictos suos, ita ut venerabilis Petrus Oldradus archiepiscopus, et successores ejus legitime intrantes potestatem illic habeant per se, aut per missos suos judicandi, distringendi, placitum tenendi jura ligandi, jura solvendi, et quidquid eorum utilitas, et commodum tulerit, faciendi ad incrementum, et honorem ipsius sanctae ecclesiae mediolanensis in perpetuum duraturae. Praecipientes igitur jubemus, ut nullus noster dux, marchio, comes, (1039D)vicecomes, sculdasio, gastaldius, procuratorve ullus, hanc sanctam Dei ecclesiam inquietet, aut mansionaticum faciat, teloneum districtum placitum, aut aliam quamlibet publicam functionem exigat. Sin minus, sciat se soluturum auri optimi libras ducentum: centum fisco nostro, et centum ipsi archiepiscopo. Quod ut verius credant, et diligentius observetur, manu propria roborantes, annuli nostri impressione jussimus insigniri, et convalidari.

Dat. Dertonae Kal. Maii anni incarnat. Domini nostri Jesu Christi 809, indict. III, imperii autem nostri anno 9, regnorum vero nostrorum 42.

Longinus cancellarius ad vicem Odonis episcopi, et archicancellarii domini nostri Caroli Magni, et (1040A)invictissimi imperatoris semper Augusti: rogavi, et subscripsi.

XXVII. Praeceptum Caroli imperatoris pro monasterio Cassinensi, (anno 810).(Ex Tosti, Storia della badia del Monte Casino.) In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni. Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, judicibus, gastaldiis, actionariis, vicariis, centenariis, vel reliquis fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris. Maximum regni nostri in hoc augere credimus munimentum, si petitionibus sacerdotum atque servorum Dei, in quo nostris auribus fuerint prolatae, libenti animo, (1040B)obtemperamus, atque ad affectum perducimus, regiam consuetudinem exercentes; et hoc nobis ad mercedis augmentum, vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Igitur cunctorum fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque cognoscat solertia, quia venerabilis vir Theodemar abbas sancti Benedicti de castro Casino, ubi ipse corporis sepulturae locum veneratione dicavit, cum cuncta congregatione quae in eodem loco sub regula almifici confessoris omnipotentis Dei Benedicti veraciter militare cognovimus, miserunt ad nostram praesentiam Benjamin monachum, postulantes nostram celsitudinem, ut ob Jesu Christi Domini nostri, sanctique Benedicti reverentia et animae nostrae mercede, ad augmentum suprascripti monasterii, et (1040C)supplementum ejusdem loci confirmaremus in eodem sancto coenobio monasterium sanctae Mariae in Maurinis, sicut Ildebrandus duae in eodem coenobio Casinensi offerint. Quorum petitiones nos ob animae nostrae mercedem, ad augmentum tanti loci proficuum esse recolentes, libenter audimus, et praetaxatum monasterium sanctae Mariae in Maurinis in eodem beati Benedicti coenobio perenniter mansurum volumus cum ecclesiis, cellis, villis, capellis, titulis, casis, servis et ancillis, cartulatis, praeferendariis, colonis et colonabus, aldionibus et aldiabus, terris cultis, incultis, agris, campis, pratis, pascuis, silvis, vineis, salicetis, cannetis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, molendinisque locis, montibus, planitiebus, vallibus, paludibus quaesitis (1040D)vel inquirendis, mobilibus et immobilibus, quae adipisci poterit, praetaxatae ecclesiae beati Benedicti, et Theodemario abbati ejusque successoribus, qui pro tempore fuerint pastores, atque rectores ejusdem monasterii ex integro confirmamus ac roboramus, et per nostrae auctoritatis praeceptum stabiliemus ut jure ecclesiastico habeant, teneant, firmiterque possideant, omnium hominum contradictione remota. Statuimus videlicet, ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, seu quilibet reipublicae exactor, homines ejusdem ecclesiae injuste angariare vel flagellare; seu res ejusdem ecclesiae tollere, aut illam disvestire audeat. Et si aliquis per falsas cartulas res ecclesiae alienare desiderat, vel alienavit, liceat rectoribus (1041A)jam dictae ecclesiae per sacramentum et testimonium bonorum hominum circummanentium se defendere juste et legaliter, illam res ecclesiam pertinere, et sic easdem res ad jus et dominium ecclesiae reddat. Si quis autem hujus nostrae confirmationis praeceptum infringere, vel violare temptaverit, et praedictae ecclesiae beati Benedicti rectores vel pastores, vel eorum missos, seu aliquos homines ipsis pertinentes distringerit, aut aliquam violentiam fecerit, sciat se compositurum auri optimi libras centum, medietatem camerae nostrae, et medietatem praefato venerabili abbati, et suis successoribus, qui pro tempore fuerint rectores ejusdem ecclesiae. Quod ut verius credatur, et diligentius ab omnibus observetur, jussimus inde hoc praesens praeceptum conscribi, (1041B)annuloque nostro sigillari, manu propria subter firmavimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Jacob ad vicem Radonis.

Data octavo Kalendas Maias, anno decimo, et quarto decimo regni nostri, indictione undecima.

Actum civitate Capua, in Dei nomine feliciter, Amen.--Carolus gratia Dei imperator Augustus.

XXVIII. Praeceptum Caroli Magni pro eodem Cassinensi monasterio (anno 810).(Ex Tosti, ibid.) In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni. Carolus gratia Dei rex Francorum, atque Longobardorum, (1041C)ac patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, judicibus, castaldeis, actionariis, vicariis, centenariis, vel reliquis fidelibus nostris praesentibus atque futuris. Maximum regni nostri in hoc augere credimus munimentum, si petitionibus sacerdotum atque servorum Dei, in quo nostris auribus fuerint prolatae, libenti animo obtemperamus, atque ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus: et hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Quapropter noverit solertia vestra qualiter ob reverentiam sancti confessoris Christi Benedicti ad petitionem religiosi Theodemari abbatis ex monasterio Casinensi tale beneficium in (1041D)ipso monasterio visi fuimus concessisse; unde monachi Deo servientes pro nobis et pro cuncto populo Christiano exorantes vivere valeant, id est, res pertinentes sacro nostro palatio per diversa loca, quae genitor noster Pipinus una cum fratre suo Carulo in eodem sancto coenobio obtulerunt. Igitur sicut ab illis eodem loco oblata et confirmata sunt, et nos in perpetuum habendum tenendum, et dominandum concedimus et confirmamus. Ecclesiam S. Jacobi in Tremiti; S. Joannis in Veneri, quae a Martino monacho ejusdem ecclesiae constructore beato Benedicto oblata est. Dehinc ecclesiam S. Liberatoris supra fluvium Laentum; S. Angeli in monte Glano, castellum S. Angeli; castellum S. Petri, curtem S. Januarii cum pertinentiis suis inter has fines: ab (1042A)uno latere crypta latronis, quae est sub monticello Sarracenisco, et inde ascendit in stafilum de Majella: de alio latere quomodo descendit in aquam Frassiningam, et inde mittit in rivum Bacinnum, et vadit in puteum de Capetano; inde fossatum S. Januarii, et in rosentem. De alio latere finis Bisara in viam quae vadit in lacuna supra S. Donatum: hinc in Ficarium, inde in fossatum de S. Lucia, et ascendit per aquam frigidam in limite de monte plano, et sicut vadit sub ipsius limitibus in fossatu Garifuli, et ita vadit in Alento. Inter quos fines nulli homini aliquid dedimus, sed fischo regali pertinebat; omnia in eodem coenobio obtulimus, dehinc ecclesiae S. Mariae in Bacinno; S. Felicis in Pastoricio; S. Benedicti in Turri; S. Viti supra flumen Lavinium; (1042B)S. Heliae in Sclangario; S. Comitii juxta rivum Arulum; S. Felici in pulverio; S. Culisti in Iliano, S. Manumetis ibidem; S. Mariae in Potiano; S. Marci ibidem. S. Eleutherii in Rupi; S. Pauli ibidem, una cum castro Calcaria; S. Erasmi in cerritu planu; S. Salvatoris, et S. Martini ibidem: S. Benedicti; S. Mariae, et S. Comitii in Orno; S. Calisti; S. Petri in Albianellu; S. Mauri, et S. Renati in Taratolano, et piezu Corvarium; S. Calisti in valle supra Loentum; S. Mariae supra fara de Loentum; S. Sabini in Trevanico; S. Clementi in Plumbata; S. Mariae in fluvio foro; sancti Petri in Lolliano; monasterium S. Severini; S. Menne in Ripe; S. Andreae in colle de Alba; S. Petri in Ari; S. Angeli ante civitatem Ortonam; castellum de Ungo; (1042C)castellum de Prata; S. Crucis in castro Casale; monasterium S. Pancratii; S. Petri in civitate Textina vetere; S. Pauli ibidem; S. Tecle in civitate Teatina nova; S. Theodori, et S. Salvatoris in Aternu cum portu suo; in comitatu Pennensi ecclesiam S. Felicis in Stabulo; S. Benedicti in Lauriano, S. Scholasticae juxta fluvium Tabe; S. Angeli in Galbanico; S. Felicis in Rosicole; S. Mariae ad Paternum; S. Martini in Genestrula; S. Petri, et Ceciliae in Castroulano; S. Petrus in Termule; S. Benedicti, et S. Mariae in Maurinu cum portu suo; S. Victoris in silva plana; S. Benedicti, et S. Scolasticae in Pinne; S. Mariae, et S. Benedicti, et S. Columbae in Alarino; S. Mariae in Cosentia, et S. Benedicti in (1042D)Bari; S. Severi in Sorrentu; S. Benedicti, et S. Andreae in Caudi: S. Sophiae in Benevento; S. Ceciliae in Neapolim; S. Benedicti in Salerno; S. Benedicti in Gajeta; S. Salvatoris ibidem; S. Laurentii in Majolifii; S. Mauri in Maranisi; S. Mariae in Maritendulo; S. Agapiti; S. Scolasticae in Teano; S. Joannis in Irpinisi; S. Reparatae; S. Maximi in rivo Bulanu Campufriddu; S. Martini in Vulturnu cum portu suo; S. Mariae in Turcinu; S. Benedicti in Benevento; S. Angeli in Alefrid; in Cominu S. Victorini, S. Erasmi; S. Mariae, et S. Quirici in Arci; S. Comitii in Piscaria; S. Petri in Ceceanu; S. Liberatoris in Puscalle; S. Leopardi et S. Petri in Teczania; S. Angeli in Lalana; S. Benedicti in Casigenzana; S. Benedicti in Lauriano; S. Benedicti (1043A)in Cicilia: S. Petri in Conca; S. Benedicti in Pantenu; S. Vigilii in monte S. Angeli; S. Mariae in Calvo; S. Mauri in Gualdo Liburiae; S. Scolasticae in Padule; S. Martini in Cupali; S. Benedicti in Atine. In comitatu Mutinense monasterium S. Benedicti in Adili; monasterium S. Martini justam stratam petrosam; monasterium S. Joannis in curte Trassenetula; monasterium S. Domnini in curte Argele; S. Vitalis in curte Calderaria; S. Mariae in Laurentiatico cum omnibus pertinentiis eorum in quibuscumque locis positis seu casalibus aut fundoris tam domnicatum villis cum rusticis et colonis, et cum famulis utriusque sexu, per singulas curtes, et per singula monasteria quae superius leguntur una cum terris, vineis, pratis, pascuis, silvis, piscationibus, (1043B)aucupationibus, cultum, et incultum, divisum et indivisum, arboribus fructiferis et infructiferis, et pomiferis ex diversis generis, et cum omnibus super se et infra se habentibus in integrum in eodem monasterio Casinensi concessimus in perpetuum semper habendum. Pariter etiam in eodem loco concedimus cunctas vel quae in eodem loco oblatae sunt per omnes regni nostri fines, seu et quae amodo in antea qualiscumque homo donare vel offerre ex rebus suis; id est, terris, vineis, casis, molendinis, in praedicto monasterio sancto et venerabili loco voluerint, licentiam et potestatem habeant donare et offerre cum quali ratione voluerint suorum sint licentiam sine contrarietate principis, archiepiscopis, comitibus, episcopis gastaldeis, judicibus, (1043C)ut quemadmodum ad eumdem venerabilem monasterium B. Benedicti possessae fuere per hanc nostrae confirmationis auctoritatem nostris, futurisque temporibus abbas ipsius loci S. Benedicti firmiterque, inviolabiterque teneat, et possideat, prout facultas vel utilitas ipsius venerabilis loci exigerit. Ita ut nullus judex publicus quislibet ex judicialia potestate in cellas et villas, aut agros seu loca, sive reliquas possessiones nostri coenobii S. Benedicti, quas moderno tempore in quibuscumque paginis, et territorio infra nostri regni ditione juste et legaliter possidet, vel quidquid etiam deinceps divina pietas ipso loco voluerit augere; ad causas audiendas vel fredi, aut tributa exigenda, vel mansiones aut paratas faciendas, vel fidejussores, jussores tollendos, (1043D)aut homines ipsius monasterii tam liberos, quam servos, seu cartulatos vel affertos, et qui super terram earumdem ecclesiarum resident, nulli liceat distringi redibitiones, vel illicitas occasiones in perpetuum requirere. Si quis autem hoc contradixerit, et hanc nostram oblationem infringere conaverit, sciat se poenam persolviturum abatibus ipsius monasterii. Et ut haec nostra auctoritas firmior habeatur, (1044A)ac Deo auctore inviolata conservetur, manu propria subter roborare decrevimus, et annulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Carolus gratiae Dei imperator augustus. Jacob ad vicem Radonis.

Data octavo decimo Kalendas Martias anno tricesimo regni nostri. Indictione septima.

Actum civitate Papia, in Dei nomine feliciter. Amen.

XXIX. Praeceptum Caroli Magni pro eodem monasterio (anno 810).(Ex Tosti, ibid.) In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni. Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, (1044B)ac patricius Romanorum: omnibus episcopis, abatibus, ducibus, comitibus, judicibus, castaldeis, actionariis, omnibusque subjectis nostris praesentibus scilicet et futuris. Maximum regni nostri, in hoc augere tam petitionibus sacerdotum atque servorum Dei, in quo nostris auribus fuerint prolatae, libenti animo nos obtemperare curamus, atque ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus, et hoc nobis ad mercedis augmentum, vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Quapropter noverit sollertia vestra qualiter ad petitione nos religioso viro Theuthmaro abati ex monasterio sancti confessoris Christi Benedicti, quod est constructum in loco qui dicitur castrum Casinum, (1044C)ubi sacratissimum corpus ejus humatum est, tale beneficium circa ipsum monasterium visi fuimus concessisse, ut ubicumque fuerit aqua conjuncta cum terris ipsius monasterii, eadem aqua cum alveo suo, et cum ripis ex utrisque partibus in eodem monasterio concessimus, atque libenti animo confirmamus: ut pro nobis, uxoreque nostra ac liberis, seu cuncto populo nostro, Domini misericordiam attenctius deprecari, et de auctoritatis firmitate habeatur; ac diuturnis temporibus Deo adjutore inviolata conservetur, manu propria subter roborare decrevimus, et annulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

XXX. Diploma Caroli Magni, pro Ecclesia Aquileiensi. (anno 811).(Ex Ughelli, Italia Sacra.) (1044D) In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Carolus serenissimus, augustus, a Deo coronatus, magnus pacificus imperator, Romanorum gubernans imperium qui per misericordiam Dei rex Francorum et Longobardorum. Notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesentium, et futurorum, qualiter viri venerabiles Ursus sanctae ecclesiae Aquileiensis (1045A)patriarcha, et Arno Juvavensis ecclesiae archiepiscopus ad nostram venientes praesentiam non minimam inter se contentionem habuerunt de Carantana provincia, quod ad utriusque illorum dioecesim pertinere deberet. Nam Ursus patriarcha antiquam se auctoritatem habere asserebat, et quod tempore, antequam Italia a Longobardis fuisset invasa, per synodalia gesta, quae tunc temporis ab antecessoribus suis Aquileiensis ecclesiae rectoribus agebantur, ostendi posse praedictae Carantanae provinciae civitates ad Aquileiam esse subjectas. Arno vero episcopus asserebat se habere auctoritatem pontificum sanctae Romanae Ecclesiae Zachariae, Stephani, atque Pauli, quorum praeceptis, et confirmationibus praedicta provincia tempore antecessorum (1045B)suorum ad Juvavensis ecclesiae dioecesim fuisset adjuncta. Nos autem audita, atque discussa eorum contentione, ut in unam eos charitatem, et concordiam revocaremus, et ut in futurum tam inter ipsos, quam et successores eorum omnis controversia atque disceptatio fuisset penitus ablata, praedictam provinciam Carantanam ita inter eos dividere jussimus, ut Dravus fluvius, qui per media illam provinciam currit, terminus ambarum dioecesum esset, et a ripa australi, ad Aquileiensis ecclesiae rectorem, ab aquilonari vero ripa, ad Juvavensis ecclesiae praesulem pars ipsius provinciae pertineret. Ecclesiae vero, quae in utraque ripa fuissent constructae, ubicumque possessiones suas, juste sibi collatas, habere noscerentur absque contradictione, et contentione (1045C)ambarum partium haberent, quia compertum habemus, quod quaedam ecclesiae in una ripa fluminis praedicti sunt constructae.

Hac igitur definitione promulgata, a nobis praecipimus, atque jubemus, ut tam praesentes viri venerabiles Maxentius videlicet, qui in locum nuper viri venerabilis Ursi patriarchae subrogatus est, et Arnonem virum venerabilem [legendum est: Arno vir venerabilis, etc.] Juvavensis ecclesiae archiepiscopum decernere in futurum nulla controversia, aut quaestio moveatur, sed contenti sint ex utraque parte nostro judicio, quod inter eos secundum rectitudinis normam, propter charitatem, et pacem, quae inter tales viros decet, conservandam judicavimus; neque enim justior nobis super hujusmodi disceptatione sententia (1045D)proferenda videbatur, quam ut divisio inter eos illius provinciae fieret, cujus ambo se auctoritatem habere asserebant; quia nos eorundem auctoritatem neutiquam falsam, neutiquam infirmam facere volumus, quia una antiquitate, altera sanctae Romanae ecclesiae sublimitate, praecellebat. Hanc nostrae auctoritatis jussionem, ut majora per tempora vigorem nnsortiretur, firmiorque ab iis, qui post nos futuri sunt hominibus haberetur, more nostro eam subscribere, et de bulla nostra jussimus sigillare.

Datum XVIII Kalend. Junii, anno XI, Christo propitio, (1046A)imperii nostri, XLII regni nostri in Francia, atque XXXVII, in Italia. Indictione quarta.

Actum Aquisgrani palatii, in Dei nomine Amen.

XXXI. Judicatum Adalardi abbatis missi imperialis et aliorum, in quo abbas monasterii sancti Bartholomaei Pistoriensis a publicis oneribus immunis decernitur, factum (anno 812)(Ex Muratorio, Antiquitates Italiae medii aevi.). Dum in Dei nomine ego Adalardus abbas, vassus domni Caroli imperatoris, residissem in civitate Pistoria, singulorum hominum causas audiendum vel deliberandum, sedentes ilic insimul Willeradus episcopus, Bonifatius ducx ( sic ), Poto et Leo judices, et Bonifredus notarius domni regis, Adaprant, et Christianus (1046B)abatibus, Fredo, Mauro, et Petrus ducx, missi domni Leoni pape, Ermenfridus et Audo scabinus de Camarino, vel reliqui plures ilic adstantibus. Veniens ibi Ildepertus abbas ex monasterio sancti Bartholomei, fundato a quodam Gaidualdo medico prope muro ipsius civitatis Pistoriensi: et detulit nobis ad relegendum monimen et missum ab ipso quondam Gaidualdo medico, qui continebatur, qualiter manifestaverat suprascripto monasterio in suo propria edificasse, et res nominative ibi contulisset. Et statuit eam, ut sub nullius hominis potestatem vel ordinationem, nec matris Ecclesie, ipsum monasterium subjaceret, nisi semper de ipsa congregatione ibi inter se abbatem elegerent; nam non de extranei, neque de alia monasteria; et filio aut (1046C)heredes ejus nullam ibi a se dominatione nec potestatem, nisi se oporteret esse causas defensandas. Et dum relectum fuisset munimen ipsum, affatus est ipse abbas, quod tempore domini Pipini regis, dum adhuc Rotcheldo viveret, pervasionem malorum hominum ab eodem Rotchildo de ipso monasterio ejectus fuisset, et in exilio missus sine ulla culpa, et absque judicio, et ipso monasterio tunc datus fuisset in beneficio Nebulunko genere Bavario. Et dum per monachis ipsius monasterii reclamatio exinde facta fuisset ad Paulinum patriarcham, Arnone archiepiscopo, Fardulfo abbate, et Echerigus comes palatii, vel reliqui locu eorum, qui tunc hic in Italia missi fuerunt, duodecim insimul sic ipsi causa inquisierant, quod suprascriptum munimen in (1046D)suis relegi fecerunt presentia, quod illos cognoscerint, quod injuste mihi ipsum monasterium ablatum fuisset, et non ibi aliunde debet fieri ordinatione, nisi de ipssa congregatione, sicut ipsse Gaidualdo medico statuere. Tunc fecerunt me de ipsso exilio revocare, et prefato Nebulungo de heodem monasterio foris ejecerunt, et me inibi in antea intromiserunt. Postea per illa mala consuetudine, que per eodem Nebulungo facto est, ab illo die faciunt moire in hoste, et omnes paratas et conjectos facere ad missos, ac donatione ad palatio, que cum lege facere (1047A)non debeo, quia quod Gaidualdo, qui in ipso monasterio construxit, heredes reliquid, qui hostem faciunt. Hec nos audientes atque cognoscentes, quomodo ipse abbas inuste de ipso monasterio fuerat ejectus, et per judicium de suprascripti missi inibi fuerat vocatus, paruit nobis ut justa statuta ipsius, quod Gaidualdo medico, dum ipse heredes reliquid, qui hostem facerent, ut abbas ipsius monasterii hostes faceret nondum bene, nec nulla paratam ad missos dominico, nec conjecto, nec aliqua dationem per conditione ad palatio. Ideoque ego, cui supra Adalardus missus domni imperatoris comendavi, et ipsius Domni nostri auctoritate, et de sua jussione, ut admodo liceat ipso abbate vel posteris ejus ad ipsum monasterium cum supra scripta (1047B)congregatione servorum Dei ibi degentibus, Domino famulari, et pro salute domnis nostris Domini misericordiam exorare, et ab hoste, et parata, seo (1048A)conjecta, aut dationes per contradictionem a palatio solutos manerent, ante posito, si aliter fuerit, jussio regalis. Unde quale actum est pro securitatem ipsius Ildiperti abbati, et ad ejus successores fieri jussimus.

Quidem et ego Paulus notarius ex dictato Bonifridi scripsi, anno regni domni Caroli in Italia tricesimo octavo, mense Martio, indictio quinta.

Ego Adalardus.

Signum + manum suprascripto Bonifatius ducx in is actis interfui.

Ego Willerado episcopo in is actis interfui.

+ Leo vasso domni regi concordans subscripsi.

+ Ego Poto causindo regi in is actis interfui.

+ Bonifridus notarius in is actis interfui.

(1048B)Quidem ego Petrus notarius autenticum illud vidi et legi et hoc exemplar exemplavi, et manu mea scripsi.

III.--PRIVILEGIA QUAE AD PARTES GERMANIAE SUPERIORIS ET INFERIORIS SPECTANT. (1047) I. Confirmatio Caroli Magni donationum a praedecessoribus factarum Ultrajectino monasterio (an. 770).(Ex Heda, Historia episcopatus Ultrajecti.) (1047B) Karolus Dei gratia rex Francorum, vir illuster. Si petitionibus sacerdotum in omnibus non negamus, (1047C)Dominum exinde retributorem habere confidimus. Ideoque venerabilis vir Gregorius episcopus confirmationem bonae memoriae domini genitoris nostri Pippini, quondam regis, de rebus Ecclesiae suae S. Martini, quae est constructa in vico Trajecto, super fluvium Rheni, nobis protulit relegendam de rebus quas antecessores nostri Pippinus anterior, seu Karolus vel Karolomannus, itemque et praefatus genitor noster ad ipsam casam Dei concesserunt, vel ad illum episcopatum, ut omnem decimam de terris, seu de mancipiis, aut de teloneis, vel de negociis, aut undecunque ad partes fisci census spectare videbatur, sicut diximus omnem decimam partem ad ipsam casam Dei S. Martini condonaverunt, vel confirmaverunt, ut in luminariis seu (1047D)stipendiis monachorum atque canonicorum, qui ibidem gentiles ad Christianitatem convertunt: et Domini misericordia ipsos conversos, quos habent, doceant, justa quod Christiani eorum Christianitatem conservant. Unde et praefatus Gregorius nobis expetiit ut ipsam confirmationem renovare deberemus, quod et libenti animo visi fuimus fecisse. Propterea per hanc praeceptionem nostram decernimus atque jubemus, ut quicquid antecessores nostri saepe dicti ad ipsam casam Dei per eorum testamenta condonaverunt juste et rationabiliter, per nostram denuo confirmationem absque alicujus contradictionibus memoratus pontifex Gregorius ad ipsam casam Dei habeat indultum atque concessum. Et huc haec authoritas confirmationis nostrae firmior (1048B)habeatur, vel per tempora melius conservetur, manus nostrae signaculis subtus eam decrevimus roborare.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Data Kalend. Martii. Actum Aquis. palatio publico.

II. Praeceptum evindicatorium Caroli Magni datum monasterio Laureshamensi super impetitione Heimerici filii Cancronis comitis (anno 771).(Ex Helvich, Antiquitates Laureshamenses.) (1048C) Karolus gratia Dei rex Francorum, vir illustris. Veniens ad nos Haristellio palatio vir venerabilis Gundelaudus abba de monasterio Lauresham, ubi sanctus Nazarius martyr in corpore requiescit, nobis innotuit, eo quod homo aliquis nomine Heimricus de ipso monasterio calumnias generare voluisset, dum diceret quod suus pater Cancor eum de ipso monasterio vestitum dimisisset. Et ipse Gundelaudus praesens astabat, et causam in omnibus denegabat, dum diceret, quod avia ipsius Heimerici nomine (1048D)Williswinda, vel genitor suus Cancor germano domino suo Ruodgango episcopo, archiepiscopo tradidisset vel confirmasset, et talem chartam nobis exinde protulit ad relegendum. Tunc ipse Heimricus ante nos taliter fuit professus, quod de hac causa, vel de ipso monasterio superius nominato in antea numquam tempore debeat calumniam generare, sed per festucam ante nos exinde dixit exitum. Tunc nos una cum fidelibus nostris, id est, Hagino, Rothlando, Wichingo, Frodegario comitibus: nec non et vassis nostris Theodorico, Berthaldo, Alburino, Frodberto, Gunthmaro taliter visi fuimus indicavisse, ut de hac causa omni tempore ipse abbas habeat evindicatum atque elitigatum, et sit illis in postmodum ex hac re sublata causatio.

III. Carolus Magnus imperator possessiones et bona monasterii Laureshamensis confirmat (anno 772).(Ex Helvich, ibid.) (1049A) Karolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum. Notum sit omnibus fidelibus nostris tam praesentibus, quam et futuris, qualiter veniens Helmericus abba in praesentiam nostram nobis innotuit, eo quod cartae per diversa loca ecclesiae sancti Nazarii perditae fuissent et naufragatae, et res eorum per diversa loca habuissent, unde ad praesens vestiti essent in regno nostro Deo propitio, et ubicumque ad praesens vestiti fuissent. Nos pro ejus petitione tale praeceptum ei emisimus, atque praedecessoribus suis, dum ipsa casa Dei vestita (1049B)fuit ad praesens omnia et ex omnibus ex nostra auctoritate absque refragatione cujuscunque quieto ordine, quicquid juste et rationabiliter antea tenuerunt per dationes aut commutationes, ex nostra auctoritate habeant et defensare valeant secundum legem, sicut per apertam cartam usque nunc auctoritas regum defensavit et denuo confirmavit. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, de annulo nostro subter sigillavimus.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Giltbertus ad vicem Radonis recognovi.

IV. Caroli Magni praeceptum Weomado archiepiscopo Trevirensi traditum (anno 773).(Ex Honteim, Historia Trevirensis.) (1049C) In nomine Domini Dei aeterni et Salvatoris nostri Jesu Christi. Carolus divina ordinante providentia rex Francorum. Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii, et necessitates ecclesiasticas ad petitiones sacerdotum nostrorum relevamus juvamine, atque regali tuemur munimine, id nobis et ad mortalem vitam transigendam, et aeternam feliciter obtinendam, profuturum liquido credimus. Proinde noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium, quam et futurorum, sagacitas, quia vir venerabilis Weomadus sanctae Trevirensis ecclesiae archiepiscopus obtulit obtutibus nostris praeceptum domini et genitoris bonae (1049D)memoriae Pipini regis, in quo erat insertum, quod non solum idem genitor noster, verum etiam praedecessores ejus, reges videlicet Francorum, omnes res, quascunque boni et sancti viri pro divinae contemplationis intuitu ad partem S. Petri Trevirensis ecclesiae delegaverunt, suorumque authoritatibus (1050A)confirmaverunt, quatenus eorum regnum superno auxilio tueretur, et postmodum cum Christo Rege regum regnarent in caelis. Pro rei vero firmitate idem praefatus praesul postulavit celsitudinem nostram, ut paternum seu praedecessorum regum morem sequentes, hujuscemodi nostrae authoritatis praeceptum ob amorem Dei et reverentiam S. Petri, de eisdem rebus fieri juberemus; cujus petitioni libenter assensum praebuimus, et hoc nostrae autoritatis praeceptum erga ipsam ecclesiam pro divini cultus amore et animae nostrae remedio fieri decrevimus, per quod praecipimus atque jubemus, ut omnes res vel facultates ad ecclesiam S. Petri Trevericae urbis pertinentes; ut scilicet cellam S. Maximini, quae est in territorio S. Petri principis apostolorum (1050B)constructa, et cellam S. Paulini, et S. Eucharii, et monasterium S. Mariae, quod dominus Modoaldus pontifex ejusdem ecclesiae in territorio S. Petri a fundamento construxit, quod vocatur Horrea, et ecclesiam S. Martini sitam in pago Meginense, et caeteras basilicas, castella, vicos, villas, vineas, silvas, homines, vel quidquid Deo donante ad eandem augmentatur ecclesiam, circa Rhenum et Ligerim fluvium, omniaque in regno nostro consistentia, sub jure et potestate S. Petri Trevirensis ecclesiae ejusque pontificis perpetualiter mancipata permaneant. Praeterea pari modo statuimus, ut nullus ex publicis judicibus, vel aliquis ex judiciali potestate in monasteria, ecclesias, castella, vicos et agros, loca, seu reliquas possessiones praedictae ecclesiae, tam (1050C)ultra quam juxta Rhenum vel Ligerim fluvium in pagis vel territoriis, quae infra potestatem regni nostri memorata possidet ecclesia, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina potestas augeri, ad causas audiendas, vel freda, aut tributa, aut conjectos aliquos exigendos, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae distringendos, aut injustas exactiones requirendas, vel telonium exigendum, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat; sed liceat memorato praesuli, suisque successoribus, omnia praefata monasteria, villas, vicos et castella, cum suis adjacentibus, in integrum perpetuo tempore pro remedio animae nostrae seu parentum (1050D)nostrorum, ut in praecepto piissimi genitoris nostri continetur, quieto ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio. Ut hoc itaque nostrae autoritatis praeceptum pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, nostris videlicet praesentibus, et futuris temporibus, verius (1051A)credatur, et diligentius a successoribus nostris conservetur, manu propria firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Suavis ad vicem Ercanbaldi recognovi.

Data Kalend. Septembr. anno VI regnante Carolo piissimo rege, indict 9. Aristalio palatio, in Dei nomine amen.

V. Praeceptum Caroli Magni regis quo Hamalum Saxoniae oppidum cum suis attinentiis ecclesiae Fuldensi donat (anno 774).(Ex Schannat., Historia Fuldensis.) Carolus gratia Dei Francorum et Langobardorum rex ac Romanorum patricius. Quicquid enim ob (1051B)amorem Dei et oportunitatem servorum Dei, locis venerabilibus concedimus, hoc nobis ad mercedis augmentum et stabilitatem regni nostri pertinere confidimus, quapropter compertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini qualiter donamus ad monasterium Fulta, quod est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, in pago Graphelt constructum, ubi preciosum corpus Bonefacy martyris requiescit, quaem venerabilis Hurmio abba in regimine habere videtur, quasdam res proprietatis nostrae, id est Hamalo nuncupatum situm in pago Saxoniae cum omni integritate sua, hoc est cum omnibus adjecentiis en conpertinentiis suis tam terris quam edificiis cultis et incultis, silvis, pratis (1051C)pascuis viis et inviis, aquis aquarumque decursibus, mancipiis utriusque sexus, animalibus et cum omnibus hominum substantiis mobilibus et immobilibus. Donamus et contradimus atque in perpetuum donatum esse volumus et nostrae auctoritatis praecepto confirmamus eandem nostrae proprietatis rem ad praedictum Fultense monasterium, in honore sancti Salvatoris et sanctissimi Bonifacii martyris in perpetuam proprietatem, ad utilitatem monasterii et venerabilium fratrum Deo ibidem devote servientium. Propterea etiam nostrae preceptionis et auctoritatis cartam inde conscribi fecimus, per quam decernimus et in perpetuum ab hac die decretum esse volumus ut praefato loco et omnibus sibi attinentibus nullus hominum aliquam injuriam (1051D)seu violentiam irrogare praesumat, sed abbas praefati monasterii suique successores ac fratres sub eis regulariter degentes praedictas res de nostra proprietate in suam ditionem transigant, possideant et excolant, et ad suam utilitatem qualicunque modo velint redigant, ut eo magis delectet nos in eorum orationibus Deo commendare frequentius, et ut haec nostrae donationis et confirmationis auctoritas in futuris temporibus firmior habeatur et a cunctis fidelibus diligentius observetur; hanc cartam inde (1052A)conscribi et anuli nostri impressione jussimus insignari.

VI. Praeceptum Caroli Magni regis quo ecclesiae Fuldensi donat monasterium Holzkirichen (anno 775).(Ex Schannat., ibid.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim ad loca sanctorum venerabilium congruentor ob amorem Dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri provenire confidimus, ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini qualiter nos propter nomen Domini et animae salutem donamus donatumque in perpetuum esse volumus ad monasterium sancti (1052B)Bonifacii quod est constructum in pago Graffelt super fluvium Fulta ubi preciosus domnus Bonefacius martyr corpore requiescit et vir venerabilis Hurmio abba turbae monachorum praeesse videtur, hoc est, monasteriolum cognominatum Holzkiricha in pago Vualdassin super fluvium Albstat, quod Troandus a novo fundamine jure proprietatis suae visus fuit edificasse in honore gloriosissimae Virginis nec non et aliorum sanctorum martyrum et res proprietatis suae ad ipsum locum visus fuit delegasse et in postmodum manu potestativa ipsum monasteriolum cum omni integritate, appendiciis vel adjacenciis quicquid ipse vel alii homines ad praedictum monasteriolum delegaverunt nobis tradidit vel in omnibus confirmavit, id est, terris, domibus, (1052C)edificiis, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, pecuniis, presidiis, farinariis, adjacenciis, appendiciis, quicquid dici aut nominari potest totum et integrum, sicut diximus, quod prefatus Troandus nobis tradidit, partibus sancti Bonifacii donavimus tradidimus, atque in omnibus concessum esse volumus ea ratione ut ab hac die ecclesia sancti Bonifacii vel rectores illius ipsum monasteriolum cum omni integritate habeant, teneant atque possideant pro opportunitate ecclesiae libero perfruantur arbitrio qualiter nostris et futuris temporibus ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum, et ut melius ipsam congregationem delectet pro nobis uxore etiam et prole nostra Domini misericordiam attentius (1052D)exorare, et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu propria subter eam firmavimus et de anolo nostro sigillari jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Rado ad vicem Hitterii recognovi et subscripsi.

Dat. in mense Novembrio anno octavo regni nostri. Actum Dura palacio publico feliciter. Amen.

VII. Immunitas monasterio Prumiensi concessa a Carolo Magno (anno 775).(Ex Hontheim, Historia Trevirensis.) (1053A) Carolus gratia Dei Francorum rex et Longobardorum, ac patricius Romanorum, etc. Omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, domesticis, vicariis, centenariis, vel omnes missos nostros discurrentes. Maximum augere credimus regni nostri munimentum, si beneficia opportuna [ad] loca sanctorum vel ecclesiarum benevola deliberatione concedimus, ac, Domino protegente, feliciter perdurare confidimus. Igitur noverit solertia vestra, qualiter nos ad monasterium, quod dicitur Prumia, quod bonae memoriae dominus et genitor noster Pipinus quondam rex (1053B)in honore S. Salvatoris a novo construxit opere, ubi Assuerus abba praeesse videtur, tale beneficium pro aeterna remuneratione visi fuimus ibidem indulsisse, et villas ipsius sancti loci, quas moderno tempore, aut nostro, aut cujuslibet munere habere videtur, vel quas deinceps in jure ipsius monasterii, ejusque rectoribus voluerit diva pietas amplificare, nullus judex publicus absque jussione nostra, vel haeredum nostrorum ad causas audiendo, aut freda undique exigendo, nec fidejussores tollendo, nec scaras, vel mansionaticos, seu conjectos, tam de carrigio, quamque de parafredos, judiciaria potestas quoque tempore non praesumat ingredere; sed hoc ad ipsum monasterium, ejusque rectoribus concessimus, (1053C)ut sub emunitatis nomine, vel defensione nostra, seu haeredum nostrorum debeant quieti residere. Similiter concessimus ad eumdem sanctum locum, ut homines, qui super terram ipsius monasterii tam, Franci, quam et ecclesiastici, commanere videantur, ut nullum heribannum, vel bannum solvere non debeant: sed pro mercedis nostrae augmento ad ipsum sanctum locum sit concessum, atque (1054A)indultum. Statuentes ergo jubemus, ut neque vos, neque juniores, successoresque vestri, neque ulla publica judicia, aut potestas ullo unquam tempore in villis ubicunque in regna nostra ipsius monasterii Prumiensis, aut regia, aut privatorum largitate conlatas, aut quae in antea fuerunt, Christo propitio, conlaturas, ad audiendas altercationes ingredere, aut freda de quaslibet causas exigere, nec mansiones, aut paratas, vel fidejussores tollendo, nec scaras, vel conjectos tam de carrigio, quamque qui sunt infra agros, vel fines, seu super terram praedicti monasterii commanentes, fiscos, aut freda, aut undecunque potuerat sperare ex nostra indulgentia, pro futura salute in luminaribus ipsius suprascripti monasterii per manus agentium eorum proficiat in (1054B)perpetuum. Et quod nos propter nomen Domini, et animae nostrae remedium, seu nostra subsequenti progenie, plena devotione ad ipsum monasterium in honore sancti Salvatoris indulsimus, nec regalis sublimitas, nec cujuslibet judicum saeva cupiditas refragare temptetur. Et ut haec authoritas tam praesentibus, quam futuris temporibus inviolata, Deo adjutore, permaneat, manus nostrae subscriptionibus infra roborare decrevimus, atque de annulo nostro sigillare jussimus.

Signum domini gloriosissimi Caroli regis +.

Datum in mense Novembris anno octavo, secundo regni nostri.

Actum Theodonis villa publica, in Dei nomine feliciter amen.

VIII. Aliud privilegium a Carolo Magno concessum abbatiae Prumiensi (an. 775).(Ex Hontheim, ibidem.) (1054C) Karolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, nec non et patricius Romanorum. Omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, vel reliquis fidelibus nostris tam praesentibus, (1055A)quam futuris, notum sit, qualiter dominus, et genitor noster bonae memoriae Pippinus quondam rex monasterium, quod vocatur Prumia, in honore sancti Salvatoris a novo fundamine visus sit aedificare, et res fiscalis ac proprietatis ad ipsum sanctum locum visus fuit delegasse et in omnibus confirmasse, ubi venerabilem virum Assuerum abbatem una cum monachorum turma, rectorem praeesse constituit, et secundum ordinem sanctum illud locum gubernare praecepit, unde praedictus abba, et monachi in ipso coenobio consistentes, clementiae regni nostri petierunt, ut ipsi homines, quem dominus, et genitor noster bonae memoriae Pippinus quondam rex ad ipsum monasterium concessit, vel delegavit, in ipsa tenore, et consuetudine, sicut antea fuerunt, et caeteri fiscalini (1055B)sunt nostri, absque alicujus contradictione ad jam dicto loco debeant permanere, tam de causas eorum in responsis, quamque aliam, legem vel consuetudinem, sicut reliqui infra regna nostra habuerint fiscalini, et antea in unumquemque pago habuerunt consuetudinem.

Cujus nos propter nomen Domini et animae nostrae remedium, eorum petitionibus nequivimus denegare, sed in omnibus praestitisse, et confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, atque praecipimus, ut nullus quislibet de fidelibus nostris, neque de judiciaria potestate, qui jam fata casa Dei vel rectores ejus, nec homines ad ipsum sanctum locum deservientes, quem Dominus ac genitor noster ibi concessit, de hac re inquietare, nec calumniam generare (1055C)nullatenus praesumatis, nisi, ut diximus, nostris, et futuris temporibus, sicut antequam dominus ac genitor noster eos ad superscripta casa Dei delegasset, partibus suis deservierunt.

Ita simili modo ad eundem sanctum locum in ea tenore deservire debeant, tam in responsis dando, quamque et reliquam legem, ac consuetudinem, sicut caeteri fiscalini habere videntur.

Et ut haec praeceptio firmior habeatur, ac per tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Data mense Novembris anno VIII et VI regni nostri.

Actum Theodonis villa publice, in Dei nomine feliciter, (1055D)amen.

IX. Carolus Magnus monasterio Lauresh, privilegium libertatis concedit una cum libera abbatis electione (anno 775).(Ex Helvich., Antiquitates Laureshamenses.) Karolus Dei gratia rex Francorum vir illuster, omnibus (1056A)episcopis, abbatibus, comitibus, vestrisque junioribus, atque missis nostris discurrentibus; Quicquid pro oportunitate Ecclesiarum vel quiete servorum Dei erexerimus, hoc nobis procul dubio Domino adjuvante ad aeternam beatitudinem proficere confidimus. Igitur dum vestrae solertiae notum est, qualiter bonae recordationis domnus Ruotgangus archiepiscopus [episcopus] in monasterio quod vocatur Lauresham, quod ei per traditionem Williswindae et Cancrini obvenerat, monachorum turmam non modicam propter servitium omnipotentis Dei coadunavit: ubi ob integram devotionem sanctum corpus beatissimi Nazarii recondidit, supra quod etiam Gundelandum monasterii abbatem atque haeredem in eodem sancto loco post se visus est reliquisse. Sed postea (1056B)dum praefatus Gundelandus abbas cerneret ipsius sancti loci imminere periculum, atque vereretur, ne desolatio propter intentionem iniquorum hominum et ipsis monachis fieret, ad nostram visus est accessisse praesentiam, qui et ipsum monasterium in manu nostra tradidit, etiam et secum omnem congregationem suam in mundeburdem et defensionem nostram plenius commendavit: quem nos gratulanti animo tam propter mercedis augmentum quam et pro eodem grege salvando visi fuimus percepisse. Petiit etiam memoratus abbas suique monachi talem a nobis auctoritatem, ut quotiescumque abbatem jam dicti monasterii ex hoc contigerit seculo migrare ad Dominum, inter se quem dignum honoris hujus invenerint unanimiter ex semetipsis (1056C)eligere deberent. Quorum petitione ob amorem Dei et nostrae mercedis cumulum nequivimus denegare: sed ita praestitisse vel in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim jubemus, quia cognoscimus quod ipsa congregatio sub recto ordine vivere, et in regula S. Benedicti conversari desiderat, ut nostro quidem permisso semper super se ex ipsa congregatione, qui Deo acceptabilis sit, eligere valeant abbatem, quatenus inter ipsum gregem, quia boni ibidem congregati in unum praestare, ne quis ex adverso eum diripiendum adveniat, sed de proprio semper gaudere patrono valeant: quia nolumus ut per aliquam occasionem ipsi monachi, quos domnus Ruodgangus etiam et Gundelandus ad opus Dei (1056D)exercendum congregaverunt, ullo unquam tempore exinde alienati aut dispersi, nec ipsi nec successores eorum esse debeant: sed sicut in testamento illius donationis, quam per Williswindam et Cancrinum adepti sunt, continetur, ita in omnibus circa ipsam congregationem sit conservatum, ut valeant regulam S. Benedicti perpetualiter sicut ordo edocet, et corporis (1057A)fragilitas permittit, custodire, et sub nostra (ut diximus) mundeburde vel defensione in ipso monasterio quiete vivere vel residere. Propterea hanc praeceptionem nostram eis dedimus per quam omnino jubemus, ut nullus quislibet de episcoporum personis, in cujus parochia ipsum monasterium fundatum esse cernitur, aut de caeteris hominibus quis jam dictum Gundelandum abbatem vel monachus ex ipso monasterio et homines, qui ad eos juste et rationabiliter spectare videntur, inquietare aut contingere, vel contra rationis ordinem facere praesumat, sed semper valeant sub nostra defensione, seu sub heredibus nostris omni tempore (ut diximus) quieti residere, et ea quae illis propter nomen Domini concessimus, hene semper in omnibus perfrui: (1057B)quatenus delectet abbatem vel monachos ex ipso monasterio pro nobis et nostra subsequente progenie seu gente Francorum, Domini misericordiam attentius deprecari. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius servetur, manu propria subter firmavimus, et de annulo nostro sigillari jussimus.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Witigowo recognovi.

X. Praeceptum Caroli Magni, quo ecclesiae fuldensi Hamalumburc cum attinentiis donat (anno 777).(Ex Schannat., Hist. Fuldensis.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum (1057C)ac patricius Romanorum, quicquid enim ob amore Domini et oportunitate servorum Dei, locis venerabilibus concedimus, hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus: quapropter conpertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus ad monasterium Fulta, quod est in honore beatorum Petri et Pauli in Pago Grapfett constructum, ubi preciosum corpus Bonifatii martyris requiescit, quam vir venerabilis Sturmio abba in regimine habere videtur, id sunt res proprietatis nostrae Hamalumburc situm in pago Salecgavio super fluvio Sala, cum omne integritate vel adjecencys seu appendicys suis Achynebach, Thinpersbach, Itarital, hoc est quantumcumque in superius nominata loca habere videmini, id (1057D)est tam terris, domibus, aedificiis, acolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis (1058A)aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus ad praefatum sanctum locum tradidimus perpetualiter ad possidendum, propterea hanc praeceptionem auctoritatis nostrae conscribere jussimus, ut ab hac die tam memoratus Sturmio abbas, quamque sui successoris qui fuerint rectoris ejusdem sancti loci, praedictis rebus ad opus jam dictae ecclesiae habeant teneant atque possideant et quicquid exinde ad profectum ipsius sancti loci facere elegerint liberum perfruantur arbitrium, et nullus quislibet de judiciaria potestate aut qualibet persona praedicto Sturmioni abbati, neque auctoribus aut successoribusque suis de memoratis rebus inquietionem vel calumniam generare quoque tempore non presumat, sed per nostrum preceptum, (1058B)jure hoc valeant possidere firmissimum, quatenus melius delectet ipsa congregationem pro nobis vel stabilitate regni nostri etiam uxore et prolis Domini misericordiam jugiter exorare, et ut haec auctoritas firmior sit manus nostrae signaculis subter eam decrevimus roborare et de anolo nostro jussimus sigillare.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Vuigbaldus ad vicem Radonis.

Data septimo Idus Januar., anno nono et tertio regni. Actum Haristallio palatio publico, in Dei nomine feliciter.

XI. Traditio Caroli Magni de Lisiduna Ultrajectino monasterio (anno 777).(Ex Heda, Hist. episcop. Traject.) (1058C) Karolus Dei gratia rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum. Si enim ex his quae divina pietas nobis largiri dignita est, locis venerabilibus concedimus: hoc nobis ad aeternam beatitudinem procul dubio pertinere confidimus. Ideo compertum sit omni fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus ad basilicam S. Martini, quae est constructa in Trajecto veteri subtus Dorestado, ubi venerabilis vir Albricus presbyter atque electus rector praeesse videtur, hoc est, villam nostram nuncupante Lisiduna, in pago qui vocatur Flehite, super alveum Hemi, cum omni integritate vel adjacentiis seu appenditiis suis, id est, cum terris, mansis, domibus, aedificiis, mancipiis, sylvis, campis, pratis, pascuis, (1058D)aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus quantumcumque Wiggerus (1059A)comes ibidem per nostrum beneficium tenuit etiam et forestas illas, quarum vocabula sunt, Hengestschate, Tornhese, Mokoroth, Widock, quae sunt de ambabus partibus Hemi. Similiter donamus ad basilicam S. Martini ecclesiam quae est super Dorestad constructa, et vocatur Ubkirica, de omnique parte centum perticas terrae, ut omni tempore praedicta basilica spacium terrae centum perticas habere debeat, et cum ea ripaticum illum super Loekiam et insulam illam prope ipsam ecclesiam ad partem orientalem inter Rhenum et Loekiam. Haec vero omnia tradimus a die praesenti ad jam praefata sancta loca perpetualiter possidendum. Ideo hanc praeceptionem authoritatis nostrae scribere jussimus, ut ab hac die jam memoratus Albricus presbyter (1059B)sive successores, qui fuerint rectores ejusdem sancti loci, praedicta loca ad opus jam dictae basilicae habeant, teneant, gubernent, regant, atque disponant, et quicquid exinde ad profectum ipsius sancti loci facere elegerint, libero perfruantur arbitrio. Et nullus quislibet de judiciaria potestate, aut quaelibet persona praedicto Albrico presbytero, neque successoribus suis de jam dictis rebus inquietare aut contra rationis ordinem, vel calumniam generare quoquo tempore praesumant, sed per nostrum largitatis praeceptum praedicta basilica jure valeat obtinere firmissimo. Et ut haec authoritas firmior habeatur, vel diuturnis temporibus conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare, et de annulo nostro jussimus sigillari.

(1059C)Signum Karoli gloriosissimi regis.

Data VII idus Junii, anno nono ejusdem gloriosissimi regis.

Actum Numaga palatio publico, in Dei nomine feliciter.

XII. Caroli Magni privilegium pro immunitate monasterii Laureshamensis (anno 779).(Ex Helvich., Antiquitates Laureshamenses.) Carolus Dei gratia rex Francorum, vir illuster, omnibus fidelibus nostris tam praesentibus quam et futuris. Cum recta petitio sacerdotum pro oportunitatibus locorum sanctorum pertinens ad aures clementiae (1059D)nostrae processerit, talem decet esse ob auditam vel effectu in Dei nomine mancipatam, unde aeterni retributoris veniam mereamur adipisci, et eos delectet pro stabilitate regni nostri jugiter exorare, vel in omni parte erga nostrum fideliter assistere. Igitur cognoscat magnitudo seu utilitas vestra (1060A)quod nos ad monasterium quod dicitur Laurescham, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli vel caeterorum sanctorum, et ubi pretiosus domnus et sanctus praeclarus martyr Nazarius in corpore requiescit, et in virtute fulgescit, et venerabilis vir Gundelandus abba una cum norma monachorum praeesse videtur, infra pagum Rhenensem, super fluvium Wisgoz, integram immunitatem ejus merito compellente plena et integra gratia pro mercedis nostrae augmento, vel pro ejus quiete aut successorum visi fuimus concessisse. Quapropter hoc praeceptum specialibus decernimus ordinandum, quod in perpetuum volumus esse mansurum, ut neque vos, neque juniores seu successores vestri nec quislibet de judiciaria potestate accinctus, in curtis vel (1060B)villis ipsius monasterii aut ecclesiae suae aspicientes in quibuslibet pagis atque territoriis tam quod praesenti tempore videtur possidere vel dominicare, quam quod adhuc ex munere regum seu reginarum, seu quod pro collata populi, vel de comparato, vel de quolibet attractu augmentare vel inmeliorare seu attrahere potuerint, ad causas audiendum, vel freda undique exactandum, nec fidejussores tollendum, nec mansiones aut paratas faciendum, nec ad homines suos tam ingenuos quam servientes seu accolas ipsius monasterii distringentum, nec ullas redhibitiones publicas requirendum nec exactandum quod ad partem fisci nostri exinde redhibetur, penitus ingredi judiciaria potestas, aut missi nostri discurrentes non praesumant. Sed omnes villas suas sub (1060C)immunitatis nomine cum omnibus fredis aut conjectas seu publicas redhibitiones concessas, omnia (sicut superius comprehensum est) tam ipse abbas quam et successores sui in Dei nomine valeant possidere vel dominari: ut nullus quislibet de fidelibus nostris tam praesentibus quam et futuris, hoc quod nos pro nostra mercede vel pro stabilitate (Deo adjuvante) regni Francorum ad ipsam casam Dei indulsimus ullo unquam tempore, vel quolibet ingenio irrumpere videatur, sed (sicut superius meminimus) nostris et futuris temporibus absque ulla contrarietate partibus praedicti monasterii volumus in omnibus esse conservatum atque indultum. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, ad per tempora melius conservetur, manu propria subter decrevimus roborare, (1060D)et de annulo nostro sigillari praecepimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis. Rado ad vicem Riutberti recognovi.

Datum in mense Maio anno quarto regni nostri.

Actum Theodone villa, palatio publico feliciter.

XIII. Caroli Magni privilegium quo monachos sancti Maximini in suam defensionem recipit, et eis liberam abbatis electionem largitur (anno 779). (Ex Hontheim, Historia Trevirensis.) (1061A) In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Notum sit omnibus in Christum fideliter credentibus, regibus, episcopis, ducibus, quod ego Carolus gratia Dei rex Francorum, Longobardorum, ac patricius Romanorum, pro remedio animae meae atque stabilitate regni nostri, sanctorum monasteria sub meo regimine constituta taliter volo per successiones temporum manere illaesa, qualiter per antecessoris mei privilegia inveni esse firmata. Proinde quia abbatiam sancti Maximini in privilegio mei genitoris (1061B)Pipini sub ipsius mundiburdio constitutam repperi, ego quoque delibero testamentum facere, per quod ipse locus, atque monachi ibi conversantes, sub nostra defensione cum quiete valeant vivere, et orationi vacare. Quapropter Verinolfo abbati de eodem monasterio supradicti confessoris Christi, quod est constructum in suburbio Treviris, atque dedicatum in honore sancti Joannis apostoli et evangelistae, monachisque in eodem loco Christo famulantibus regali auctoritate seu potestate concedimus, ut habeant in saecula post nos futura liberam potestatem (1062A)eligendi abbatem inter ipsos monachos; si autem ibi non potest inveniri, eligant sibi ubicunque voluerint. Insuper nostra praeceptione constituimus, atque inconvulse firmamus, ut nullus regum nobis succedentium, vel alia persona aliqua contra eundem locum vel monachos in tota abbatia ullam potestatem exercere praesumat, nec telonium usquam a navibus eorum exigat, seu placitum teneat sine jussione et petitione abbatis, sed secure et cum pace maneat locus ille sub nostrorum mundiburdio. Ut istius chartae auctoritas firmior per tempora habeatur, nostrae manus signaculis eam affirmare decrevimus, et annulo nostro firmare jussimus.

Signum gloriosissimi regis. Rado relegi.

Data [In autogr. Acta] mense Augusto, anno XL (1062B)regni nostri.

Acta Patresbronna fisco nostro, super ipsa [ Mab. Lipsa].

XIV. Praeceptum Caroli Magni quo donat ecclesiae Fuldensi quicquid Otkarius vassalus regis in beneficium habuit (anno 779).(Ex Schannat., Hist. episc. Fuld.) Carolus rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quidquid enim ad loca venerabilia sanctorum propter nomen Domini concedimus vel concedendo firmamus hoc nobis ad salutem et (1063A)profectum animae atque ad stabilitatem regni nostri pertinere confidimus, igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos propter nomen Domini et animae nostrae salutem donamus atque contradimus ad Fultense monasterium ubi praetiosissimus Christi martyr Bonifacius corporaliter requiescit et vir venerabilis Surmio abba turmae monachorum praeesse videtur donatumque in perpetuum esse volumus quasdam res proprietatis nostrae, hoc est in pago Wormacense, quidquid fidelis noster Otkarius per nostrum beneficium visus est habuisse, hoc est in Mogontia civitate mansos XXV, et mancipia LXVI et XVI, lidos et vineas ad ipsa beneficia pertinentes similiter vero in alio loco infra Renum in loco qui dicitur Lubringouva, in tertio (1063B)vero loco qui dicitur Nuvenheim quidquid ibidem predictus Ottokart habuit tam terris, agris quam vineis et hortis cultis et incultis; in quarto vero loco videlicet in Gunzinheim sicut ibidem praedictus fidelis noster visus est habuisse et super fluvium Noraha pratum unum. Haec ergo omnia supra memorata ad sanctum Fultense monasterium in honore sancti Bonifacii martiris donamus atque contradimus et in perpetuum indultum esse volumus ut ibidem Domino annuente nostris et futuris temporibus, fratribus Deo servientibus proficiat in aucmentis, quatenus delectet ipsam congregationem pro nobis uxoreque nostra ac prole Dei misericordiam attentius exorare, et ut haec traditio firmior habeatur et per futura tempora melius conservetur, hanc nostrae (1063C)praeceptionis et auctoritatis cartam inde conscribi jussimus et anuli nostri impressione insignari.

Signum Caroli gloriosissimi regis. Egilbertus cancellarius recognovi.

Data Id. Novemb.

XV. Praeceptum Caroli Magni regis quo ecclesiae Fuldensi donat campum dictum Hunefeld (anno 761).(Ex Schannat., Hist. episc. Fuid.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quidquid enim locis venerabilibus ob amore Domini et opportunitate servorum Dei benivola deliberatione concedimus hoc nobis procul dubio ad eternam beatitudinem (1063D)vel remedium anime nostre pertinere confidimus: igitur compertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini qualiter donamus ad monasterium sancti Salvatoris, quod est constructum infra Vasta Bochonia super fluvium Fulda ubi corpus sancti (1064A)Bonifacii quiescit humatum et vir venerabilis Baouvulfus in regimine habere videtur. Campo qui dicitur Unofeld cum silvis suis tradimus perpetualiter ad possedendum: propterea hanc auctoritatem nostram conscribere jussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum ut nullus quislibet de fidelibus aut successoribus nostris predicto Baovulfo abbate vel successoribus suis de jam dicto loco inquietare, aut contra rationes ordinare vel calomniam generare non presumat, sed nostris futuris temporibus ad ipsa casa Dei perpetualiter proficiat in augmentis, et ut hac auctoritas firmior sit manu nostra subter firmavimus et de anolo nostro sigillare jussimus

Signum Caroli gloriosissimi regis. Widolaicus ad (1064B)vicem Radonis recognovi.

Data in mense Decembri, anno quarto decimo et octavo regni nostri.

Actum Carisiago palatio.

XVI. Caroli Magni donatio variorum praediorum facta abbatiae Prumiensi (anno 790).(Ex Hontheim, Historia Trevirensis). Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum et patricius Romanorum. Quidquid enim locis sanctorum venerabilium ob amorem Domini, vel opportunitate servorum Dei, benevola deliberatione cedimus, vel condonamus, hoc nobis ad mercedis augmentum, vel stabilitatem regni nostri in (1064C)Dei nomine pertinere confidimus.

Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, praesentium scilicet et futurorum, qualiter nos pro divino intuitu, et aeterna remuneratione donamus ad monasterium Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quod bona memoria domnus ac genitor noster Pipinus quondam rex, nec non domna, ac genetrix nostra Berterada regina novo opere a fundamentis, pro futura salute, in loco, qui dicitur Prumia, visi sunt construxisse, ubi praeest vir venerabilis Asoarius abba, donatumque ad eadem sanctum locum in perpetuum esse volumus res aliquas proprietatis nostrae, in pago nuncupante Longonahe, et in pago, qui dicitur Heinrichi, et in Angrisgowe, quas antedictus abba, et Ahardus missi nostri justo (1064D)tramite secundum legem in causa nostra, super hominem aliquem nomine Alpadum acquisissent, per loca denominata Nasongae, in Squalbach, et Haonstat, in Caldenbach, et in Boumhaim, atque in Tabernae, nec non in Heringae, sive Aendrichae, et (1065A)Villare, seu in Theodissa, vel in Abothisscheid, atque Larheim; et super Hrenum [Rhenum] portionem, sicut suprascripti missi nostri recto ordine super jam dictum Alpadum ad opus nostrum visi sunt evindicasse, tam terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobile, et immobile totum, et ad integrum, ad praefatum monasterium in eleemosyna nostra jure firmissimo perpetuis temporibus ad possidendum concessimus. Quapropter per praesentem auctoritatem nostram decernimus, ac jubemus, quod perpetualiter mansurum esse volumus, ut memoratus vir venerabilis Asoarius abba suique successores, qui fuerint per tempora rectores monasterii sancti Salvatoris, suprascriptis (1065B)rebus cum omni integritate, sicut supra memoravimus, ad partem ipsius sancti loci nostris, Deo haospice, futurisque temporibus teneant, atque possideant; et nullus quislibet de fidelibus, aut successoribus regni nostri, agentes ipsius monasterii, de praescriptis rebus aliquam calumniam generare, aut diminorationem facere ullo unquam tempore praesumatur: sed ut melius delectet ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulare videntur, pro nobis, exorisque, ac liberis, seu pro stabilitate regni nostri attentius Domini misericordiam exorare: hoc quod nostro largitionis munere pro aeterna retributione ad saepedictum monasterium Domini Salvatoris indulsimus per hoc nostrae serenitatis praeceptum atque confirmationis donum, Christo propitio, in luminaribus (1065C)ipsius ecclesiae, seu stipendia servorum Dei, perpetuis temporibus proficiat in augmentis.

Et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora, Domino auxiliante, melius conservetur, manu propria subterfirmavimus, et de anulo nostro sigillari jussimus. Et quod supra intimare debueramus, omnem legem, et compositionem, quam praedictus Alpad pro ipsis rebus solvere debuit, ad ipsum sanctum locum perdonavimus.

Signum Caroli gloriosi regis. Ercambolt ad vicem Radonis recognovit.

Data V idus Junii, anno XXII et XVII regni nostri.

Actum Mogontia civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.

XVII. Privilegium Caroli Magni, pro monasterio Cremifanensi (anno 791).(Ex Rettenpacher, Annales Cremifanenses.) (1065D) Carolus Dei gratia rex Francorum et Langobardorum, et patricius Romanorum. Si petitionibus sacerdotum vel servorum Dei, in quo nostris auribus fuerint prolatae, libenter obaudimus, et eas in Dei nomine ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus, et hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus et futuris, qualiter vir venerabilis Fater abbas clementiae regni nostri suggessit, eo quod Thassilo dudum Waioariorum dux monasterium in honore sancti (1066A)Salvatoris infra waldam nostram, in loco qui dicitur Chremifa, in pago nuncupato Traungaev, novo opere construere fecisset, atque per chartulam donationis loca aliqua ad ipsum sanctum locum concessisset in supradicto pago, vel infra memoratam waldam, id est Sulzpach, et Syppach, Liubilinpach, et quidquid inter duo flumina, quae vocatur Ipfae, esse cernitur; nec non decaniam unam de illis sclavis, super quos fuerunt actores Taliub et Sparuna, nec non secus fluvium qui dicitur Todicha, triginta sclavos, et territorium, sicut ad supradictam decaniam pertinet, veluti Physso conjuravit, et Arno episcopus, seu Fater abbas simul cum Hleodro comite et Chuniberto judice circuierunt, insuper etiam terram illam ad Todicham et Sirnicham, quam illi slavi sine licentia (1066B)Thassilonis ducis stirpaverunt. Similiter et in alio loco, qui dicitur Eporestal, terram illam, quae simili modo absque licentia Thassilonis fuit stirpata, quam circuierunt ejus missi Saluhho, et Wanilo, et Gaerbertus. Homines tamen in ipso Eporestal supra ipsam terram commanentes, si voluerint jam fatam terram tenere ad serviendum commemoratae casae Dei, teneant; si vero voluerint, liberi discedant. Dedit etiam ad Petenpach de illa fontana usque ad fluvium qui dicitur Albina, sicut ille Thassilo consignavit, et inde usque ad Alpes, ubi eis pasturam concesserat: similiter et villam nuncupatam Alinchofa, cum integritate una cum appendiciis vel adjacentiis suis, et ad Albarch capellam in honore sancti Martini constructam, cum rebus illuc pertinentibus, et ad Sulzpach (1066C)aliam ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus, et ad Nordfilusa tertiam ecclesiam cum rebus ad eam pertinentibus in Tonahgaae. In suprascripto vero pago Drungaae in loco qui nuncupatur Aschaha vineas duas, cum viniatoribus duobus, et in alio loco qui dicitur Raotola, vineas tres cum tribus viniatoribus, nec non piscatores duos, et insuper alios homines duos, qui apes provident, et fabros sex. Haec omnia suprascripta asserit se praefatus Fater abbas ad partem antedicti monasterii quieto ordine tenere, et possidere, sed quia jam praedicti Thassilonis traditio firma, et stabilis minime poterat permanere, idcirco petiit a serenitate nostra, ut denuo in nostra eleemosyna per nostram auctoritatem plenius hoc circa ipsum sanctum locum cedere, atque confirmare deberemus, (1066D)sicuti et fecimus. Praecipientes ergo jubemus, ut inspecta ipsa traditione Tassilonis, sicut per eam declaratur, ita deinceps valeat saepedictus Fater abbas suique successores, qui fuerint rectores ipsius monasterii sancti Salvatoris, per hoc nostrae serenitatis praeceptum, atque confirmationis donum cum omni integritate absque ullius impedimento, quieto tramite tenere et possidere, quatenus nostris sive futuris temporibus, pro mercedis nostrae augmento ad ipsam casam Dei perenniter proficiant in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora Christo propitio melius conservetur, manu propria subter firmavimus, et de annulo nostro sigillari jussimus. Signum Caroli gloriosissimi regis.

(1067A)Data III Non. Januarii, indictione XIV, anno 23 regni domini Caroli serenissimi regis.

Actum Wormatiae, in Dei nomine feliciter. Amen.

XVIII. Diploma Caroli Magni quo donationem abbatiae Epternacensi a germano suo Karolomanno factam confirmat (anno 794).(Ex Hontheim, Historia Trevirensis.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum. Quidquid enim locis sanctorum venerabilium ob amorem Domini cedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem vel retributionem aeternam pertinere confidimus.

Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet, et futuris, qualiter vir venerabilis (1067B)Berneradus sanctae Senonensis ecclesiae archiepiscopus, qui est rector monasterii, ubi sanctus Willibrordus corpore requiescit, quod est situm in loco Epternaco, clementiae regni nostri innotuit, eo quod bonae memoriae Karolomannus quondam germanus noster, pro mercedis suae augmento, villas aliquas in pago Bedense, in loco nuncupante Droise [ Dreyls ] super fluvium Salmana, et Officinas super Lisera, una cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, sylvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus totum, et ad integrum, quidquid ad ipsa loca legibus pertinere videtur, ad praedictum monasterium visus fuit condonare; sed negligentia eveniente, nequaquam cartula concessionis ipsius germani nostri exinde accepta fuisset. Unde (1067C)asserit jam dictus Berneradus archiepiscopus ipsas res quieto ordine ad partes jam dicti monasterii tenere: sed pro rei totius firmitate, petiit a celsitudine nostra, ut hoc nos denuo in eleemosyna nostra, et jam dicti germani nostri per nostram auctoritatem erga ipsum sanctum locum concedere atque confirmare deberemus.

Cujus petitionem pro divino intuitu et reverentia ipsius sancti loci nolumus denegare, sed in omnibus pro mercedis nostrae augmento, hoc concessisse atque confirmasse cognoscite. Quapropter per praesens decrevimus, atque jubemus praeceptum, ut nullus quislibet de fidelibus nostris, neque ex judiciaria potestate ullo unquam tempore ante memorato Bernerado (1067D)archiepiscopo, neque successoribus, qui fuerint rectores monasterii sancti Willibrordi, de jam dictis rebus inquietare, aut calumniam generare, aut aliquid abstrahere, nec minuere ullo unquam tempore praesumatur, sed pro mercedis nostrae augmento, et animae germani nostri Karolomanni regis ad jam dictum sanctum locum nostris, futurisque (1068A)temporibus, Christo auspice, per manum legentium eorum in luminaribus ipsius ecclesiae, seu stipendiis servorum Dei, qui ibidem Deo famulare videntur, perenniter proficiant in augmentis.

Et ut haec auctoritas inviolata, Deo adjutore, omni tempore valeat perdurare, manu propria subter roborare decrevimus, et de anulo nostro sigillare.

Signum Caroli gloriosi regis.

XIX. Caroli Magni donatio qua monasterio Prumiensi concedit villas Lauriacum et Catiacum in pago Andegavensi (anno 797).(Ex Hontheim, ibid.) Karolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum. Quidquid enim in nostra vel procerum nostrorum (1068B)praesentia recto tramite agitur, ac juste terminatur, oportet propter futurorum hominum notitiam per scripturarum seriem roborare, ut in postmodum jure firmissimo maneat inconvulsum. Ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, praesentium scilicet et futurorum, qualiter Asoarius abba ex monasterio sancti Salvatoris, quod domnus et genitor noster sancta recordatio Pippinus quondam gloriosissimus rex, ac domna et genitrix nostra bona memoria Bertrada regina, in loco qui dicitur Prumia, novo opere construxerunt, Serenitati nostrae multoties deprecatus est, pro aliquibus rebus sitas in Andecavo, villas nuncupatas Lauriaco et Catiaco, adserentes, quod de parte genitricis suae Wilharanae, et avae suae Teodildae ei legibus pertinere debuissent, (1068C)et a retroactis temporibus cum aliis rebus, quae propter infidelitatem aliquorum hominum parentumque suorum in fisco redactae fuerant, malo ordine et injuste usurpatae devenissent. Nos quidem ejus considerantes sacerdotium, et fideli servitio, ita per omnia verum esse credidimus, ac de ipsis rebus pleniter revestire jussimus, et per praeceptum auctoritatis nostrae eidem confirmare decrevimus. Transacto vero aliquo tempore inventum est manifeste per Odilhardum sanctae Nanneticae urbis ecclesiae episcopum, et alios veraces homines infra patriam habitantes, de praedicta villa Lauriaco, quod nostrae haereditati legibus ac juste deberetur, et nullam anibi Asoarius abba deberet habere justitiam. Qui in conspectu nostro ac plurimorum, procerumque nostrorum praesentia (1068D)stans in judicio, secundum quod lex Romana edocet, et sui scabinii ei judicaverunt, praedictas villas partibus nostris simulque et praeceptum confirmationis nostrae reddidit. De quibus nos unum, quae vocatur Lauriacum, pro futura salute in eleemosyna domni ac genitoris nostri bonae memoriae Pippini quondam gloriosissimi regis ad jam fatum monasterium (1069A)sancti Salvatoris per praeceptum auctoritatis nostrae delegavimus, et aliam, quae vocatur Catiaco, quia ipsi pagenses testati sunt vidisse eam habere, aviae ipsius Asoarii Teodildae in alode per nostram confirmavimus auctoritatem. Iterum autem post aliquantos annos orta est intentio [contentio] exinde pro aliquibus appendiciis, quae ad ipsam villam pertinent, inter jam dictum Asoarium abbatem et Nunonem comitem nostrum, qui ad nostram altercando accedentes praesentiam, repperimus certissime, tam per veraces homines, quam per strumenta, qualiter ante dicta avia sua Theodelhildis supra scriptam villam Catiacum cum aliis rebus proprietatis suae domno et genitori nostro tradiderat, et ideo nostra plus legibus cum justitia esse deberet, quam Asuarii (1069B)abbatis de parte genitricis suae Wilharanae. His itaque gestis placuit celsitudini nostrae, ut ob amorem Dei et reverentiam ipsius, quia vir Dei esse dinoscitur, ex corde puro et sincera voluntate, quia aliud pro aliud, quam vir simpliciter, nobis retulit et culpabilis atque convictus apparuit, in eleemosyna nostra ei omnia indulgere, et insuper ipsas villas superius nominatas Lauriaco et Cattiaco cum suis appendiciis pro salute animarum domni ac genitoris nostri seu genitricis, ad praedictum monasterium ex nostro largitatis munere plenissima deliberatione cedere et in omnibus confirmare. Statuentes ergo jubemus, quod perpetualiter mansurum esse volumus, ut amodo et deinceps saepe memoratus vir venerabilis Asuarius abbas suique in perpetuum successores, qui fuerint (1069C)pastores suprascripti monasterii sancti Salvatoris, jam dictas villas Lauriaco et Cattiaco, una cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, appenditiis, adjacentiis, omnia et ex omnibus, sicut ad ipsa loca aspicere videtur, et nostra, Deo donante, legitima videtur esse possessio, per hoc nostrum auctoritatis et cessionis, atque confirmationis praeceptum ad partem ipsius sancti loci in eleemosyna nostra teneant atque possideant, et ad ipsam casam Dei nostris futurisque temporibus proficiant in augmentis, quatenus melius delectet ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et liberis nostris, seu pro stabilitate regni nostri, et pro animabus genitoris ac (1069D)genitricis nostrae jugiter Domini misericordiam exorare. Et ut haec auctoritas inviolata Deo auctori (1070A)valeat permanere, manu propria firmavimus, et de anulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis. Ercanbaldus ad vicem . . . . recognovi.

Data XIII Kalend. Martias, anno XXVIIII [XXIX] et XXIV regni nostri.

Actum Aquisgrani palatio nostro publice, in Dei nomine feliciter. Amen.

XX. Caroli Magni imperatoris donatio qua confert archiepiscopo et ecclesiae Trevirensi Cerviam cum foresta (anno 802).(Ex Hontheim, ibid.) In nomine sancte et individue Trinitatis. Carolus divina favente clementia imperator augustus et Francorum patricius. Comitibus, ducibus, ducibus tam ultra quam (1070B)circa Rhenum et Ligerim degentibus, tam presentibus quam futuris. Id nobis ad augmentum et stabilitatem regni nostri procul dubio in Dei nomine credimus pertinere, si petitionibus sacerdotum et ecclesiarum Dei fidelium rectis petitionibus assensum prebemus. Itaque vir apostolicus Weomadus et frater ejus Basinus et missus noster Aufericus ad nos venientes retulerunt nobis, quod predecessores nostri reges ob edificationem suarum animarum quasdam res ad fiscum publicum pertinentes tradiderunt sancto Petro ad Trevericam ecclesiam, videlicet Valeniacum cum omnibus appendiciis suis, excepto loco Cerviam ( Cerff ) nominato, et Serviaco cum foreste regia, ipsa autem retinuerunt, sed causa venationis. Quapropter deprecati sunt predicti fideles nostri, ut predicta loca (1070C)Cerviam et Serviacum pariter cum foreste, que ad fiscum respiciebat, traderemus ad sanctum Petrum, ne sua occasione ipsius forestis circumjacentes res sancti Petri vastarentur. Igitur nos eorum petitionibus annuentes, legali jure tradidimus ad Trevericam ecclesiam sancti Petri supra dicta loca, Cerviam videlicet et Serviacum, cum omnibus ad ipsa loca pertinentibus, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, silvis, cultis et incultis, viis et inviis, exitibus et reditibus, cum foreste, quemadmodum ad fiscum nostrum pertinebat, cum omni integritate tradidimus et sanximus his locis determinatam: ex eo loco, ubi Premantia ( Brimbs ) fluvii oritur usque ad Bischoffsvelt, et sic via publica usque ad Marciacum ( Merzig ad Saram ) et sic inde usque (1070D)Sarova ( Sara seu Saravum fl. ) in Mosellam fluit, inde ad locum Lyve ( Leyen ad Mosellam ) nominatum; a (1071A)Lyve autem illuc ubi Budelschica in Troganum ( Drohn ) fluvium cadit in directo tramite ad ortum fluminis Premantie. Hanc ergo forestem, quam legali more sancto Petro tradidimus, per bannum nostrum omnibus prohibemus, ut nemo successorum nostrorum regum, vel quelibet alia persona, bestiam in ipsa capere quacunque venationis arte, absque licentia Treverensis ecclesie pontificis, presumat; quod si quis fecerit, bannum nostrum solvere cogatur. Et ut hoc nostre authoritatis preceptum absque transgressione servetur, hoc preceptum scribi jussimus et manu propria firmavimus, atque annuli nostri impressione sigillari fecimus.

Signum Caroli serenissimi imperatoris. Servatius Arcamboldi cancell. ad vicem recognovit.

(1071B)Data Kalendis Septembris, anno trigesimo quarto, indictione IX.

Actum Haristalio palatio, in Dei nomine. Amen.

XXI. Caroli Magni imperatoris diploma quo sancto Lutgero primo episcopo Monasteriensi, fundatori abbatiae Werdinensis ord. sancti Bened. in dioecesi Coloniensi, assignat in dotem ejusdem monasterii fiscum suum in Luthosa, quod est Hannoniae oppidum; unde dein exsurrexit collegium canonicorum (anno 802).(Ex Auberto Miraeo, Opera diplomatica.) In nomine sanctae individuae Trinitatis, Carolus divina donante clementia Imperator Augustus. Si sacerdotum ac servorum petitionibus, quas nobis (1071C)pro necessitatibus suis insinuaverunt aurem accommodamus, et ad effectum perducimus, non solum regiam et imperialem consuetudinem exercemus, verum etiam aeternae retributionis praemia nobis profutura non dubitamus. Comperiat itaque omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet, et futurorum industria, qualiter b. m. Ludgerus Mimigerdefordensis (Vulgo Munster ) episcopus postulavit celsitudinem nostram, ut cum licentia et auxilio pietatis nostrae sibi liceret in propria sua haereditate in pago Ruricho, in loco qui dicitur Werthina, super fluvium Rurae in silva Wenneswalt, ecclesiam aedificare in honorem sancti Salvatoris, et sanctae Mariae virginis, nec non sanctarum reliquiarum, (1071D)quas ab apostolico papa de Roma transtulit, et si facultas daretur, quandoque monasterium aedificare, et monachos se velle congregare, manifestissime testificatus est. Cujus rationabili et justae petitioni libentissime assentimus, imperantes, ut eadem ecclesia in nostram tuitionem suscepta, et non solum ea, quae moderno tempore, verum etiam, quae postmodum a fidelibus Dei collata fuerint, firmius ac solidius possidere absque ullius injusta valeat infestatione.

(1072A)Ad perficiendum autem in eodem loco monasterium, et ad congregandum coenobium, suggerente saepe dicto fideli nostro episcopo, ad easdem reliquias proprias res nostras, id est, Fiscum nostrum, qui vocatur Suthosa (Vulgo Leuse ), in pago Brabant, cum omni integritate in proprietatem donamus, et in perpetuum perdurare Deo praestante jubemus, cum omnibus ad se pertinentibus, terris et sylvis, mansis, et mancipiis, aquis, et pratis, aedificiis, cultis, et incultis, imperiali more, ad saepe dictas reliquias, quae in Werthina venerantur, jure haereditario praestamus, et condonamus.

Et ut haec auctoritatis nostrae robore futuris temporibus, Deo protegente, inconvulsa maneant, manu nostra subterfirmamus, et annuli nostri impressione (1072B)signari jussimus.

Signum domini Caroli serenissimi imperatoris Augusti.

Hildegrinus notarius ad vicem Alcuini, archicapellani recognovi.

Data VI Kal. Maii anno incarnat. Domini 802. Anno autem regni ejus XXXIV, et in Italia XXVII, Imperii vero III, indictione X.

Actum Wormatiae in Dei nomine

XXII. Caroli Magni imperatoris diploma de fundatione episcopatus Osnaburgensis in Westphalia (anno 801).(Ex Auberto Miraeo, Opera diplomatica.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Carolus Imperator Augustus, Romanorum gubernans imperium, (1072C)dominus et rex Francorum et Longobardorum, nec non dominator et Saxonum.

Notum sit omnibus sanctae ecclesiae fidelibus, nostrisque praesentibus et futuris, quod nos, ob nostrae mercedis augmentum, Wihoni episcopo Osnaburgensi, et suae ecclesiae, quam nos primam in omni Saxonia in honore sancti Petri, principis apostolorum, et sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani, construximus quoddam nemus vel forestum, intra haec loca situm, Farnewinckel, Rusteinstein, Angara, Osningsenethe, Dershouet, Egestervelt, innumera collaudatione illius regionis potentum, cum omni integritate, in porcis silvestribus, cervis, avibus, et piscibus, omnique venatione; quae (1072D)sub banno usuali ad forestum deputatur, ad similitudinem foresti nostri Aquisgrani pertinentes, in silva Osmugi in perpetuum proprietatis usum donavimus.

Ea videlicet ratione, quod si quisquam hoc idem nemus nostro banno munitum, sine praedictae sedis episcopi licentia, studio venandi, vel silvam extirpandi, vel aliud agendi unquam introierit, sciat se tam divinae quam regiae ultionis vindictam incursurum, nec non pro delicto LX solidos nostro ponderis, (1073A)quos nobis pro banno violato deberi statuimus, redditurum.

Insuper vero eidem episcopo, ejusque successoribus perpetuam concedimus libertatem, et ab omni regali imperio absolutionem: nisi forte contingat, ut imperator Romanorum, et Rex Graecorum conjugalia foedera inter filios eorum contrahere disponant; tunc ecclesiae illius episcopus, cum sumptu a rege vel imperatore adhibito, laborem simul et honorem illius legationis assumet.

Et ea de caussa statuimus, quod in eodem loco Graecas et Latinas scholas in perpetuum manere ordinavimus, nec umquam clericos utriusque linguae gnaros deesse confidimus.

Et ut haec autoritas firmior habeatur, et diuturnis (1073B)temporibus melius conservetur, manu propria subter eo roborare decrevimus, et annulo nostro sigillari jussimus.

Datum XIII Kalend. Januarii, anno quarto, Christo propitio, imperii nostri, tricesimo septimo regni nostri in Francia, atque tricesimo primo in Italia.

Actum Aquisgrani, in palatio feliciter. Amen.

XXIII. Caroli Magni imperatoris diploma quo monasterio Prumiensi donat Walemaris-villam (anno 806).(Ex Hontheim, Historia Treverensis.) In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Carolus serenissimus Augustus, a Deo coronatus, magnus, (1074A)pacificus imperator, Romanorum gubernans imperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Longobardorum. Quidquid igitur locis venerabilibus ob amorem Domini nostri Jesu Christi cedimus et condonamus, hoc nobis procul dubio ad mercedis augmentum seu stabilitatem imperii nostri pertinere confidimus. Notum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris, qualiter donamus ad monasterium sancti Salvatoris, quod dominus ac genitor noster Pippinus bonae memoriae novo opere construxit in loco qui dicitur Prumia, donatumque in perpetuum esse volumus, mansum unum in villa, quae vocatur Walemaresdorpf ( Wallersheim ), una cum servo nomine Williario cum omni peculiare ( peculio ), vel acquisitu suo, et totam legem, quam (1074B)pro ipso manso vel pro ipso servo ipse Tancradus venerabilis abba et ejus advocatus rewadiavit, pro eo quod Meginfredus quondam servus noster, non habens partem, ad ipsam casam Dei antea delegaverat, et missus noster, Remicarius comes, in causa nostra legibus super eum evindicavit. Idcirco in eleemosyna nostra denuo ad ipsum sanctum locum plenius ex nostra largitate concessimus. Propterea praesentem nostram auctoritatem fieri jussimus, per quam specialiter decernimus atque jubemus, ut memoratus Tancradus abba suique in perpetuum successores, qui fuerint rectores in ipso sancto loco, suprascriptum locum vel mansum in Wallemaresdorp et praedictum servum per hanc nostram auctoritatem teneant atque possideant; quatenus deinceps (1075A)in eleemosyna nostra, ut diximus, in luminaribus ecclesiae proficiat in augmentis, ut melius delectet ipsam sanctam congregationem pro nobis et pro liberis nostris, seu pro omni populo nobis a Deo concesso, divinam jugiter exorare clementiam. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et diuturnis temporibus melius conservetur, manns nostrae signaculis subter eam roborare decrevimus, et de anulo nostro sigillare jussimus.

Signum Caroli serenissimi imperatoris.

Amalbertus ad vicem Ercambaldi scripsi.

Data XIII Kalendas Februarii, anno sexto, Christo propitio, imperii nostri, 38 regni nostri in Francia, et 33 in Italia, indictione XIV.

Actum Theodone villa palatio nostro, in Dei nomine (1075B)feliciter. Amen.

XXIV. Caroli Magni imperatoris diploma quo monasterio Prumiensi concedit varias res in pago Andegavensi (anno 807).(Ex Hontheim, ibid.) In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Carolus serenissimus Augustus, a Deo coronatus, magnus, pacificus imperator, Romanorum gubernans imperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Longobardorum. Quidquid enim ob amorem Domini nostri Jesu Christi ad loca sanctorum venerabilium cedimus vel condonamus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem seu stabilitatem imperii nostri . . . . confidimus. Igitur notum sit omni (1075C)fidelium nostrorum magnitudini, praesentium scilicet et futurorum, qualiter donamus ad monasterium, quod piae memoriae domnus ac genitor noster Pippinus, quondam gloriosus rex, suo opere construxit in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, in loco qui dicitur Prumia, ubi praeest venerabilis Tancradus abba, donatumque in perpetuum esse volumus res aliquas nostras sitas in pago Andecavino, in loco qui dicitur Laniaco, nec non in pago Rodonico, in loca nuncupantes Stivale, sive Caucina, et in Turicas, et in villa nova, et intra tota illa locella, manentes XIX una cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, campis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, totum et ad integrum, quantumcunque in suprascripta Godebertus (1075D)quondam tenuit, et pro incestuosa vel alia illicita opera legibus perdidit, vel ad fiscum nostrum legibus devenerunt, et Hugo comes una cum praedicto Tancrado venerabili abbate, vel aliis quam pluris fidelibus nostris secundum judicium, legitimo ordine, ac juste et rationabiliter partibus nostris acquisivit vel evindicavit, pro mercedis nostrae augmentum ad supradictum sanctum locum plenissima deliberatione concessisse atque confirmasse (1076A)cognoscite. Statuentes ergo jubemus, quod perpetualiter circa memoratum sanctum jure firmissimo mansurum esse volumus, ut memoratus Tancradus abba suique in perpetuum successores, qui fuerint rectores antedicti monasterii sancti Salvatoris, et monachi ibidem sub sancta regula consistentes, suprascriptas res cum omni integritate, sicut partibus nostris legibus devenerunt, inspecto judicato memorati Hugoni comitis fidelis nostri, manibusque bonorum hominum roboratum, sicut inibi declaratur, qualiter cum justitia et aequitate ad partem nostram vindicatae devenerunt, per hanc nostram auctoritatem teneant atque possideant, ita ut in luminaribus ipsius sanctae ecclesiae Dei, seu stipendia servorum Dei, pro animae nostrae remedio, nostris (1076B)futurisque temporibus, perpetualiter proficiant in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria firmavimus et de anulo nostro subter sigillare jussimus.

Signum Caroli imperatoris. Amalbertus ad vicem Erchambaldi scripsi.

Data IV Kal. Maij, anno VII, Christo, propitio imperii nostri, atque anno 39 regni nostri in Francia, et 34 in Italia, indictione XV.

Actum Aquis palatio nostro publico, in Dei nomine feliciter. Amen.

XXV. Caroli Magni regis donatio villae Vargalaha, monasterio Fuldensi (anno 809).(Ex Schannat., Hist. episc. Fuldens.) (1076C) Carolus Dei gratia Francorum et Langobardorum rex et patricius Romanorum. Noverint omnes nostri Christique fideles qualiter ob aeternam nostri memoriam et parentum nostrorum piam recordationem donamus et contradimus Domino nostro Salvatori Jesu Christo sanctoque Bonifacio martyri, qui in Fuldensi requiescit monasterio, terram conceptionis nostrae, hoc est, totam comprovinciam circa flumen Unstrut, ipsamque curtem nostram in Vargalaha, cum omnibus compertinentiis suis, et cum omnibus villis, longe vel prope positis, quae ad eam respiciunt, cum omni proprietate, sicut nos eam a parentibus nostris in proprietatem accepimus: praecipimus etiam super hoc ne aliquis hominum eadem (1076D)bona a Fuldensi monasterio auferat, sed sint in aeterna subsidia fratribus inibi Deo militantibus, ad memoriam nostrae recordationis.

XXVI. Diploma Caroli Magni, quo piam vir illustris dispositionem in gratiam Fuldensis ecclesiae factam confirmat (anno 810).(Ex Schannat., Historia episcopatus Fuld.) Carolus serenissimus Augustus, a Deo coronatus, (1077A)magnus, pacificus imperator, Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Langobardorum, omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris notum sit quia Bennit fidelis noster innotuit serenitati nostrae eo quod pater illius Amalangus dum caeteri Saxones parentes illius contra nos infideliter egissent, praefatus Amalungus mallens fidem suam servare, quam cum caeteris infidelibus perseverare, relinquens locum nativitatis suae, veniens ad nos, et dum in nostro esset obsequio, venit ad villam cujus est vocabulum Unsvisangar quam tum temporis Franci et Saxones inhabitare videbantur, cupiens ibi cum eis manere, sed minime potuit: tum pergens ad locum qui dicitur Unaldisbecchi inter Viseraa et Fuldaa proprisit sibi partem (1077B)quandam de silva quae vocatur Bocchonia, quam moriens dereliquit filio suo Bennit qui ad nostram accedens clementiam postulavit celsitudini nostrae ut nostrae auctoritatis preceptum circa eum confirmare deberemus, quatenus ipse quoad viveret absque ullius praejudicio tenere et possidere (1078A)quieto ordine deberet, post mortem vero suam ad Fuldense monasterium quod construxit sanctus Bonifacius, transiret, cujus petitionem denegare noluimus, sed ita concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes ergo jubemus ut nullus fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum prefatum Bennit vel heredes illius de hoc propriso, quod in lingua corum dicitur Bivanc expoliare, aut inquietare ullo modo presumatis; sed liceat, sicut diximus, ei per hoc nostrum preceptum ipsam terram quantumcunque pater illius proprio et ei in hereditate dimisit tenere atque possidere ut prescriptum est, et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, de anulo nostro subter sigillare jussimus.

(1078B)Suavius ad vicem Ercanbaldi recognovi.

Data Kal. Decemb. Anno XI, Christo propitio, imperii nostri, et 44 regni in Francia, atque 37 in Italia.

Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

(no appar