Jump to content

Privilegia (Leo III)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Privilegia
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 102


Privilegia (Leo III), J. P. Migne

I Horreensi virginum Benedictinarum monasterio apud Treveros dat privilegium Leo papa III.( Circa annum 792.)[Mansi, conc. Collect.] Ego Leo vicarius sancti Petri principis apostolorum, meritis quidem impar, vice tamen ipsius dignitate Romani fungens praesulatus, coenobium Horreense a Modowaldo Treverorum archiepiscopo, subministrante beata Modesta, filia sororis ejus, e regalibus horreis, a quibus et nomen accepit, ad divini cultus officium restaurandum post discessum beatae virginis Irminae, quae prima hunc locum provehendum (1068D)suscepit, tanta reverentia et honore apprime donatum accepimus, ut matre istius congregationis vita excedente, nulla ab extraneis quocunque modo, sed una ex ipsis subrogetur, principibus Ecclesiae Treverensis ex consulto faventibus, sororibus electione potitis, ipso quoque praesule devote annuente.

Quod tanta auctoritate subnixum, ut in aeternum stabile permaneat, et fixum, in nomine Jesu Christi Domini nostri, sanctique praedecessoris Petri, et omnium electorum Dei, aeterno servetur damnandus judicio, si quis praelatus tanto hic commorantes exinaniverit privilegio. Fiat, fiat, amen, amen.(1069) II. Leonis III P. M. bulla, qua confirmat translationem sedis episcopalis Ratisb. ex monasterio S. Emmerammi ad ecclesiam S. Stephani, illiusque omnimodam exemptionem promulgat. ( Anno 795.)[Mansi, ibid.] In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei omnipotentis, Leo papa.

Agnitum esse volumus cunctis Christianae religionis fidelibus, tam praesentibus quam futuris, qualiter Christianissimus imperator, et augustus nomine Carolus, Deo aspirante, Christum haereditatis suae desiderans fieri possessorem, quoddam monasterium juxta muros civitatis Tyburniae, quae a Tiberio Caesare (1069B)Augusto aedificata est, quae modo vulgo appellata est Reganispurch, quod est constructum in honore sanctae Mariae matris Domini nostri Jesu Christi, et principis apostolorum Petri, et sancti Georgii martyris, ubi praeclarissimus martyr et episcopus Pictaviae corpore requiescit Emmerammus, in nostram immunitatem, successorumque nostrorum gratia defensionis transfudit. Et nos continuo pro Christi amore gratuita mente petitioni ejus pie annuentes decrevimus ita fieri, et jussimus hanc certam auctoritatis nostrae inde conscribi, et episcopus ejusdem civitatis tertius, nomine Adalwinus juxta decretum et cum auctoritate nostra, in praesentia piissimi imperatoris Caroli, recta ratione in synodali concilio cum judicio episcoporum, clericorum, nec non nobilium (1069C)laicorum de eodem loco cathedram pontificalem mutavit, et canonica auctoritate in civitate ad ecclesiam S. Stephani protomartyris statuit, et suae suorumque successorum proprietati ac potestati deinceps in futurum abalienavit. E contra antedictus Christianissimus imperator dedit ad illum locum, ubi modo sedes episcopalis est, a parte meridiana ipsius monasterii perticas decempedas XL, et in alia parte C, in longitudine ducentas VII, et ecclesiam S. Petri, et ecclesiam S. Pauli juxta muros praedictae civitatis, et Wimintingen, et Egilolfesheim, et ecclesiam juxta Nappurch, quae vocatur Bersana, et confirmavit monasterium pretiosi Dei martyris Emmerammi in potestate imperatorum sive regum usque in aevum permanere, et ita confirmavit; ut rector et abbas (1069D)ejusdem coenobii unoquoque anno VII aureos Romam ad altare sancti Petri persolveret. Haec mutatio et confirmatio fuit anno ab incarnatione Domini 798 auctoritatis nostrae; ita ut si quis imperator aut rex eamdem ecclesiam tam sanctam alicui praestet, anathema sit. Congregatio autem monasterii liberam habeat potestatem, et electionem abbatis juxta decretum sancti Benedicti sine omnium contradictione substituendi, et praefatum monasterium cum monachis et omnibus ibidem in praesens collatis, vel in posterum conferendis, in nostram successorumque nostrorum immunitatem recepimus, feliciter. Amen.(1070) III. Privilegium Leonis papae pro monasterio sancti Benedicti Cupersanensi. ( Anno 815.) [Ughelli, Italia sacra, tom. VII, pag. 702.] Leo episcopus servus servorum Dei, dilecto Dei filio Eustasio abbati electo monasterti sancti Benedicti de Cupersano ad sanctam sedem nullo medio pertinentis salutem, et in regulari vita perfectionem.

Apostolicae sedis administratio, cui licet indigne deservimus, omniumque Ecelesiarum cura nobis et sollicitudo viget, ut illarum provisioni praecipua nos convenit affectione intendere, quae ad Romanam spectare Ecclesiam dignoscuntur. Nuper per Dorotheum subdiaconum et monachum nos humili prece supplicasti istud monasterium, in quo olim quadraginta (1070B)monachi Deo famulabantur, ob Saracenorum impietatem in Italia confluentium et principum Graecorum schisma, post dilecti filii Teophylacti praedecessoris tui in praefato monasterio abbatis obitum, adeo destitutum reperiebatur, ut monachorum qui in eo post istius regionis devastationem superfuerint, neque major, neque sanior esset pars pro successore eligendo. Consilio tandem Caufridi dilecti in Christo filii, abbatis sacri coenobii sancti Benedicti de Bario, cum ad Urbem tunc non esset tutus accessus, aliqui sui monasterii, monachi atque pars monachorum prioratus S. . . . . de Portu aspero nuncupati de Monopoli, quos de vestro gremio reputamus in Spiritus Paraclati charismate congregati XII Kalen. Maii te dilectum filium Eustasium elegere. Quare (1070C)nos et hanc sanctam sedem certiores fecisti, humiliter petens ut eamdem electionem de benignitate apostolica confirmare dignaremur. Nos precibus tuis benigne annuentes, te praefatum Eustasium canonice electum in abbatem praefati monasterii, quod Cupersani situm est, auctoritate apostolica confirmamus et stabilimus cum omnibus honoribus, redditibus ipsius monasterii, et jurisdictionibus suis, praedecessoribusque tuis hactenus per hanc sedem sanctam indultis, monentes ut dum in eo praefueris vigilantia, doctrina, morumque probitate, subditos caete osque antecellas, eosque in charitate moneas corrigas, et exemplo aedifices. Scire enim debes religiosis viris in hoc sancto famulatu dum praesunt, non in se ordinis potestatem, aut dignitatis suae pastoritiae, (1070D)sed aequalitatem conditionis ostendere, convenire: nec talem te ostentare hominibusque praeesse, et recordare quod antiqui Patres nostri, non tam reges hominum quam pastores pecudum fuere. Specula lucidissima Ecclesiae sunt hi qui in locis regiminis positi apparent primi in subeundis ecclesiasticis muneribus, ut eorum exemplo laetantes subditi subeant ipsorum injuncta ministeria, et obsequium praestent dilectione jucundum. Subjunxit etiam Dorotheus tui coenobii ac totius conventus nomine, quod non sine hujus sanctae sedis, et nostri . . . . . post exactos Longobardos, contentiones non parvae ortae sint propter patrimonii Ecclesiarum invasionem a potentioribusque regionis, et militibus, (1071A)facinus perpetratum, et quod inclementia Saracenorum et Graecorum impietate in esse remanserat, relictum conterraneorum foeda avaritia, injustaque hostilitas usurpavit, juris et pietatis tramite praetermisso; namque jus belli, quod vocitant, tanquam profanum ab Ecclesia Christiana depellitur. Idcirco studio tuo ad antiquam possessionem placide retrahere coneris, istique sacro coenobio restitui curabis, vigente in omnibus partibus Italiae piissimi dilecti filii principis regis Francorum sanctione, ut comites, judices quoque isthic Stratigo, et cathapani absque figura judicii ad Ecclesias res Ecclesiarum revertantur. Praecipientes nos modo quod arma hostilia conquiescunt, ne monachi ad jurgia saecularia accedant, nec quaestiones inconsulto moveant, aut (1071B)ad instar audaciae militaris in elationem propter libertatem incidant. Absurdum videtur apud religiosos sancti Benedicti ecclesiasticam libertatem in licentiam temerariam difformari, ne ministeria monachorum contemni a pravis hominibus videantur. Sed quidquid quaerendum, vel respondendum praefato vestro monasterio sit, per advocatorem hoc facere ne obliviscare, et si res Ecclesiarum a Graecis principibus in Oriente, et in aliquibus in Italia ditionibus Graecanici imperii Saracenorum appulsu impie devastata reperitur, laetamur in Domino, quod cito ad omnia redintegrentur. Si quis autem post praefatam regis Francorum piissimi sanctionem adversus istud monasterium Cupersanense putet habere querelam, et apud te tanquam abbatem vel monachos (1071C)litem suam decidere aut deferre noluerit, volumus et statuimus ut ante nos aut legatos nostros querimonia deferatur quo . . . judicii sine personarum acceptione sua, cuique justitia Deo auctore servetur. (1072A)Praeterea omnes libertates immunitatesve praedicti monasterii, nec non libertates episcoporum, et exemptiones saecularium ab dilectis filiis imperatoribus et aliis fidelibus praememoratis sacro coenobio totique conventui illius indultis, quorum diplomatum a vesana hostium rabie sanctae Ecclesiae Romanae perduellium cremata major pars fuisse subdictus Dorotheus nobis retulit, auctoritate apostolica confirmamus et indulgemus, praecipientes ut praesentium seriem a dilecto in Christo fratre nostro bibliothecario in regestris referri: ea omnia confirmationemque ipsam praesentis scripti patrocinio communimus. Si quae ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostram confirmationis et constitutionis paginam sciens contra eam temere venire (1072B)tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi rebus suis congrua satisfactione prospexerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque divino judicio se existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore, et sanguine Domini nostri Jesu Christi repellatur. Amen. Amen. Amen.

Dat. Romae, in monasterio sancti Anastasii per manus Joannis bibliothecarii, et card. nostrae Romanae Ecclesiae VII Kal. Decemb. anno Domini 815, indict. 9, Pont. vero domni Leonis divina providentia papae III, anno 20.

Nicolaus presbyt. S. R.E. card. tit. sanctae crucis in Hierusalem. Eustachius tit. sanctae Praxedis presb. card. S. . . Teophylactus S. R. E card. (1072C) Stephanus S. R. E. tit. sancti Marci. Bonifacius card. tit. S. . . Joannes S. R. E. bibliothecarius (no apparatus)