Privilegia (Martinus I)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Privilegia
Saeculo VII

editio: Migne 1851
fons: Corpus Corporum

MarI.Privil2 87 Martinus I Parisiis J. P. Migne 1851 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin PRIVILEGIUM PRIMUM, Quo sanctus Martinus Resbacense monasterium sub sua defensione suscipit, et ei concessas immunitates confirmat ( ann. 648). In nomine unius et summae Deitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, Martinus, gratia Dei sedis principis apostolorum Petri papa, omnibus sanctae matris Ecclesiae fidelibus vitae aeternae felicitatem, etc. . . ( sic ). Quapropter agnoscat omnium devota fidelium Dei, nostrorum, scilicet, praesertim et futurorum dilectio, quod vir quidam venerabilis de regione Francorum, nomine Dado, nostram adiens praesentiam, suggessit nobis quomodo divini ardoris amore succensus, coenobium aedificaverit, quod Jerusalem voluit appellari, in loco qui dicitur Resbacus, super rivum ejusdem nominis, in pago Meldensi, in honore principum apostolorum Petri et Pauli consecratum a venerabili fratre nostro Amando pontifice. Hic ergo praedictus Dado, multo labore, sed tamen fructuose, quod diu desideraverat usque ad finem perducto, sanctissimae vitae virum, Agilum nomine, ibi sub patris Benedicti exemplo constituit abbatem. Ostendit nobis etiam exemplar Francorum quondam regis Dagoherti, quod fecit pro confirmatione et stabilitate ipsius loci, privilegiumque domini Faronis Meldensis praesulis, et aliorum plurimorum episcoporum, quod de statu et perduratione ipsius loci in sancta synodo fecerunt, et manibus propriis confirmaverunt. Insuper et privilegium praedecessoris nostri Johannis papae, quod eidem loco contulit, nostrae praesentiae idem venerabilis Dado ostendit. His igitur manifestatis ac demonstratis, deprecatus est nostram apostolicam celsitudinem, ut pro majori firmitate eumdem locum cum egregio abbate Agilo ac commonachis seu clericis ibidem Deo famulantibus sibi ad regendum commissis; vel cum omnibus rebus et hominibus eidem monasterio subjectis aut subjiciendis, in nostra potestate et dominatione defensioneque dignaremur suscipere. Hujus igitur justae et rationabili petitioni consensum praebentes, sub beati Petri apostoli, et nostra successorumque nostrorum defensione et immunitatis tuitione libentissime suscepimus. Praecipimus ergo, ac per hanc nostram authoritatem firmamus, ut quidquid piissimus quondam Francorum rex Dagobertus fecit et confirmavit, praedictus etiam vir Dado necnon et reverendissimus praesul Faro cum omnibus qui cum eo fuerunt episcopis, in sancto stabilierunt concilio, et insuper haec sancta et apostolica sedes piae authoritatis privilegio juste et rationabiliter ante nos confirmavit, et nunc etiam in praesentia nostri, nostra authoritate de ipso loco confirmat, permansurum nostris futurisque temporibus maneat inconvulsum, et a successoribus nostris cunctisque Christianae fidei cultoribus observetur illaesum. Volumus autem ut praedictus sanctissimus vir Agilus, quem in eodem loco abbatem constitutum audivimus, suique monachi seu successores eorum, saepefatum locum, una cum omnibus rebus quae ibi appendunt, cum pratis et pascuis, cum aqua quae dicitur Mucra, seu omni piscatione, insulis quoque ac molendinis, necnon et piscatoriis, cum pontibus etiam, cunctisque ipsius aquae transitoriis et cum omnibus adjacentibus, cultis et incultis, ab hodierna die usque ad ultimam hujus saeculi horam teneant et perpetualiter possideant. Prohibemus etiam maledicentes, ne in praesenti ac per succedentia tempora, alicujus dominationi aut subjectioni idem locus subjiciatur; nec unquam aliquis rex Francorum, vel alius quis mortalium, licentiam habeat eum venundandi, aut in beneficio cuiquam dandi, nec in ullo quolibet modo distrahendi aut tribuendi quidquam quod sit de rebus ejusdem loci; sed usque in aevum apostolicalis abbatia semper existat. Si vero de rebus ecclesiae ejusdem alicui aliquid conferendum fuerit, post mortem in monasterio Dei restituatur, ne forte tali occasione locus amittat, nec haeres, aut aliquis ex ejus progenie, contra voluntatem servorum Dei, haereditatem Ecclesiae possideat, nisi hi quibus cuncta congregatio, certissima et rationabili causa existente, verum assensum possidendi concesserit. Qui vero de his quae modo possident, aut certe quocunque ingenio in futurum juste possessuri sunt, minuere aut aufferre quolibet modo praesumserit, excommunicationis anathemate perculsus, sciat se procul dubio, absque ullo absolutionis genere, Dei et sancti Petri omniumque sanctorum, cunctorumque ad hanc apostolicam sedem pertinentium authoritate sine fine condemnatum. Dicendum vero est quid de sacris ordinibus haec sancta et apostolica sedes statuerit. Abbas, monachique ipsius coenobii ordinentur et consecrentur a quocumque episcopo sanctae romanae Ecclesiae voluerint subjecto, sive in eodem loco ab episcopo ab eis convocato, seu in ipsius sede episcopatus. Sanctum vero chrisma et oleum caeteraque sanctae christianitatis necessaria a quo voluerint accipiant; et cuncta quae utilitatis sunt Ecclesiae sanctae, ut est dedicatio monasterii, consecratio altaris, benedictio abbatis, et caetera omnia, cui voluerint, impleri faciant. Quemcumque vero episcoporum pro bis omnibus expetierint, nostra authoritate suffultus, negare non praesumat. Quod si Meldensis civitatis episcopus, in cujus episcopatu idem locus existit, abbatem, vel monachos, seu presbyteros, id est, capellanos parochiatae ecclesiae ejusdem loci in sacris ordinaverit, si chrisma et oleum dederit, si dedicationem monasterii, consecrationem altaris, benedictionem abbatis, aut caetera Ecclesiae commoda expetitus peregerit, nullum munus vel pretium, nec subjectionem nec retributionem nec subventionem, vel ad concilium aut synodum, vel ad aliud aliquod placitum, nec aliquam consuetudinem pro his omnibus requirere praesumat, nec etiam communia sibi proinde praeparari jubeat, sed ab omni infestatione ac perturbatione idem coenobium securum penitus ac liberum permaneat; qui autem ex his omnibus molestias illis, aut contrarietatem aliquam intulerit, damnatus pereat in aeternum. Prohibemus etiam ne per defensionem aut jussionem seu violentiam cujuscunque, absque sanctae romanae Ecclesiae, idem locus, sive ecclesia in quam publicus parochianorum fit conventus, excommunicetur, nec celebratio missarum, nec divinum intermittatur altaris officium, nisi forte, quod absit, ab aliquibus pravis hominibus aliqua injuria de qualibet causa injuste eis inferatur, quibus juste et legaliter nostra jussione potestatem concedimus excommunicandi, ligandi et solvendi, prout oportuerit. Prohibemus quoque interdicentes, ut nullus rex, episcopus, comes, vel judex, nec quaelibet persona in idem monasterium, vel ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones, in quibuscumque fuerit pagis vel territoriis, ad causas audiendas, vel injusta freda tollenda, aut mansionaticos, vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, vel telonea exigenda, aut homines ejus tam ingenuos quam servos, super terram ipsius commanentes injuste distringendos, nec ullas occasiones requirendas, unquam ingredi aut exactare praesumat. Ubicumque aut jussu abbatis praedicti, aut successorum ejus, negotiandi cum directi fuerint, nullum telonium aut ullum censum vel ullam aliam consuetudinem aliquis ab ipsis accipere aut exactare praesumat; sed liceat tam eos quam homines vel omnia illorum cum pace discurrere, et negotia licenter peragere, et ad quascumque civitates aut portus vel loca accessum habuerint, sive per terram sive per aquam, absque ullo ripatico vel rotatico aut pontatico aut portatico aut passatico, securi et quieti cum omnibus quae secum detulerint, per hanc nostram praesentem authoritatem ire et redire valeant. Quum vero praedictus vir venerabilis Agilus ejusdemque successores ab hac luce migraverint, monachi ipsius coenobii; abbates ex se, juxta voluntatem Domini et secundum regulam B. Benedicti, licentiam habeant eligendi. Interdicimus etiam ut nullus neque per pecuniam, neque per prosapiae sublimitatem, aut violentiam, nec alterius congregationis abbas aut monachus, nec alius quis mortalium, ullo modo eumdem praesumat locum invadere, nisi quem fratrum congregatio, vel minima pars, quamvis parva, concordi electione, secundum timorem Dei elegerit. Quicunque ergo huic privilegio authoritatis nostrae contraire tentaverit, per invocationem sacri corporis et sanguinis Domini, excommunicationis poenam cum impiis in tormentis infernalibus percipiat torquendus et cruciatus ibi in saecula saeculorum. Amen. Observatores autem et assensores istius praeceptionis, peccatorum absolutionem, gloriamque regni coelorum perenniter possideant cum Domino J. C. Amen. Datum per manus Petri abbatis et cancellarii, VIII kal. Malas, indict. VII. Anno incarnati Verbi DCXLVIII. Anno vero pontificatus domini Martini papae quinto, in sacratissima B. Petri apostoli sede.

PRIVILEGIUM II, A Sancto Martino papa I concessum Blandiniensi monasterio ( ann. 649). Martinus episcopus, ultimus servorum Dei, omnibus Deum diligentibus salutem. De quotidiano sanctae matris catholicae atque apostolicae Ecclesiae profectu ac multiplicatione gaudere debemus, atque in vinea Domini pro mercede laboris operantibus auxilium ferre debemus, unde notum fore volumus sanctae universalis Ecclesiae filiis, tam praesentibus quam et futuris, qualiter sanctae dilectionis nostrae filius Amandus, cum consensu et petitione carissimi filii nostri . . . . memoriae Dagoberti, Francorum regis, sive filii ejus Sigeberti, privilegium auctoritatis nostrae expetierit, de quodam coenobio, quod ipse, deliminatis gentilium spurcitiis, fundo tenus extruxisse dignoscitur, cui nomen Blandinium indidit, quodque etiam ab ipso consecratum est in honore beatissimi apostolorum principis Petri, doctorisque gentium Pauli, situm inter decursum duorum fluminum Sealdis et Regiae. Privilegium quidem sanctae auctoritatis nostrae, nostris futurisque temporibus, memorato loco indulgemus, ordinamus atque firmamus de stabilitate ipsius loci, de villis et facultatibus, de ecclesiis et ecclesiarum decimis sive familia, et de quibuscunque stipendiis specialiter inibi Deo servientium, et ecclesiae ornamentorum atque luminariorum ac matriculariorum hospitum atque pauperum, juxta petitionem carorum nostrorum praecellentissimorum regum Dagoberti atque filii ejus Sigeberti, nostra apostolica auctoritate stabilimus, corroboramus et inconvulsa statuimus. Decrevimus itaque ut liceat regulari abbati Florberto, ad praesens inibi subrogato vel constituto a filio nostro Amando, tam ipsi quam in reliquum futuris abbatibus, in universis utilitatibus loci, divino solatio, ita omnia disponere et ordinare, absque ullius contradictione vel refragatione, ut libere invigilent mandatis Domini, secundum regulam sancti Benedicti. Si quis vero (quod non optamus) temerario ausu contra hujus nostri privilegii apostolici publica scripta agere praesumpserit, reum se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; ac a sacratissimo corpore et sanguine Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque perinde in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jus servantibus, et de suis bonis locum ditantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum judicem praemium aeternae pacis inveniant. Scriptum per manum Stephani, notarii et regionarii et sacri scrinii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Januario, indictione secunda. Datum XIV Kalendas Februarii, per manum Amandi episcopi, theatrapi sanctae sedis apostolicae.

PRIVILEGIUM III, A sancto Martino papa I concessum Elnonensi monasterio ( ann. 649). Martinus episcopus, ultimus servorum Dei, omnibus Deum diligentibus salutem.

De cotidiano sancte matris catholice atque apostolice Ecclesie profectu ac multiplicatione gaudere debemus, atque in vinea Domini pro mercede laboris operantibus auxilium ferre debemus. Unde notum fore volumus sancte universalis Ecclesie filiis, tam presentibus quam futuris, qualiter sancte dilectionis nostre filius Amandus, cum consensu et petitione karissimi filii nostri dive memorie Dagoberti, Francorum regis, sive filii ejus Sigeberti, privilegium auctoritatis nostre expetierit, de quodam cenobio, cui Elnonis nomen indidit, quodque etiam ab ipso consecratum est in honore beatissimi apostolorum principis Petri, doctorisque gentium Pauli, inter decursum duorum fluminum Scarp et Elnonis. Privilegium quidem sancte auctoritatis nostre, nostris futurisque temporibus memorato loco indulgemus. Ordinamus itaque atque firmamus de stabilitate ipsius loci, de villis et facultatibus, de ecclesiis et ecclesiarum decimis, sive familia, et de quibuscumque stipendiis specialiter inibi Deo servientium. (Interdicimus autem, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et ex auctoritate beati Petri, apostolorum principis, prohibemus, cujus vice huic Ecclesie Romane, auctore Deo, presidemus, ut nullus episcoporum ultra presumat de reditibus, rebus vel chartis eorum, vel villis quocunque modo, qualibet exquisitione minuere, nec dolos vel immissiones aliquas facere, nec illorum ingredi monasterium, neque placita, nec aliud quid facere. Sed si qua causa forte inter terram venientem ad partem sive Ecclesiae et monasterii evenerit et pacifice non potuerit ordinari, apud electos abbates et alios Patres tementes Deum, sine voluntaria dilatione, mediis sacrosanctis Evangeliis, finiantur. Defuncto vero abbate, non extraneus, nisi de eadem congregatione quem sibi consors congregatio elegerit, et qui electus fuerit sine dolo et venalitate aliqua ordinetur. Pariter autem custodiendum est ut, invito abbate, ad ordinanda alia monasteria, aut ad ordines sacros vel clericatus officium tolli exinde monachi non debeant. Sed si habundantes fuerint qui ad celebrandas Dei laudes, vel utilitates loci complendas sufficiant, de his qui superfuerint, offerat abbas coram quos dignos potuerit. Quisquis autem ex monasterio ad ecclesiasticum ordinem pervenerit, ulterius illic nec potestatem nec licentiam habeat habitandi. Missas quoque publicas ab episcopo in eodem cenobio fieri omnino prohibemus, ne in servorum Dei recessibus et eorum receptaculis ulla popularibus prebeatur occasio conventibus, nec audeat cathedram ibi collocare, vel quamlibet potestatem imperandi, nec aliquam ordinationem quamvis levissimam faciendi habeat, nisi ab abbate ejusdem loci fuerit rogatus: quatinus monachi semper maneant in abbatis sui potestate. Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore ob omnibus episcopis firmam statuimus illibatamque servari, ut et sue ecclesie, juvante Domino, suo tantum sint jure contenti, et abbas jam dicti monasterii atque monachi ecclesiasticis conditionibus, seu angariis vel quibuslibet obsequiis secularibus nullo modo subjaceant, nullis canonicis viris deserviant; sed remotis vexationibus ac cunctis gravaminibus, divinum opus cum summa animi devotione perficiant.) Quicumque ergo in apostolicis constitutionibus sincera dilectione observator extiterit, benedictionem et misericordiam a Domino percipiat. At qui ea que apostolica sedes stabilivit, pro nichilo ducere atque violare tentaverit, beati Petri, apostolorum principis, nostrique apostolatus auctoritate anathematis vinculis irretitus, ut sacrilegus a sinu matris Ecclesie et participatione corporis et sanguinis Christi separatus, cum diabolo et angelis ejus sententiam damnationis accipiat. Amen. Scriptum per manum Stephani, notarii et regionarii et sacri scrinii sancte Romane Ecclesie, in mense Januario, indictione ij. Datum XIV Kal. Februarii, per manum Amandi episcopi, bibliotecarii sancte sedis apostolice.