Migne Patrologia Latina Tomus 123
Privilegium
Privilegium (Ado Viennensis), J. P. Migne 123.0443A
Privilegium
123.0443A| Anno 870 Incarnationis Domini nostri Jesu Christi congregata sancta synodus Viennae metropolis Ecclesiae, domno et venerabili archiepiscopo Adone praesidente, et vigilantissima cura causas ecclesiasticas et filiorum suorum necessitates investigante, ac ecclesiastico more definiente, adveniens reverendus vir Manno praepositus coenobii sancti Eugendi Jurensis, adventus sui causam manifestans, protulit in medio, quamdam ecclesiam ex coenobio praedicto et infra Viennensem dioecesim sitam in villa Velnis, dotatam in honore sancti Petri, privilegio sibi concesso ab antecessoribus sanctissimi jam fati archiepiscopi, necnon ab ipso compontifice usque ad id tempus conservato, proclamante vici sancti Albani rectore desolatam esse: protulit etiam isdem venerabilis 123.0443B| praepositus scripturam inquisitionis temporibus piae recordationis Domini Agilmari factae, eo quod et tunc temporis altercatio haberetur inter ipsarum rectores Ecclesiarum: sed quia eam sancta Synodus irritam judicavit, eo quod canonicor . . . . . roboratam non vidit, placuit sanctissimo pontifici a 123.0444A| capite per sanctissimos presbyteros omnem causam reiterari, quatenus veritate comperta altercatio diu ventilata firmaretur.
His igitur testantibus et dicentibus ordinem veritatis, visum est domno pontifici una cum consensu sanctissimae synodi, quatenus sicut in diebus Antecessorum suorum sanctorum pontificum honorata fuit sancta congregatio coenobii beatissimi Eugendi, sic et in hac petitione, et in caeteris necessitatibus suis honorem et opem ferret ad vires suas sancta metropolis Viennensis Ecclesia, et ut sopita querela firmius privilegium suum super facto Viennensis Ecclesia in futurum possideat, litteris etiam roboretur. In hunc itaque modum ego Ado Viennensis Archiepiscopus consentiens, et pio consilio filiorum 123.0444B| meorum annuens, manu propria subter firmavi, sanctisque filiis meis secundum morem ecclesiasticum firmare rogavi. Actum Viennae publice mense Aprilis, episcopatus domni Adonis anno decimo, indictione tertia.