Jump to content

Privilegium (Adventius Metensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Privilegium
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Privilegium

Privilegium (Adventius Metensis), J. P. Migne 121.1152A

Privilegium

121.1149C| Pastoralis officii solertia dum circa custodiam crediti gregis invigilat, asperitatem persequentium sub ovina pelle latentium sedare non trepidat. Cum enim vices Dei regis aeterni suscipit, ut ejus nominis virtute personarum acceptio annulletur, et inviolatum aequitatis judicium roboretur, profecto non oportet dissimulare libertatem veritatis, Domino dicente: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33); non levis est noxa peccatis communicare alienis, eis qui sacris Ecclesiarum sedibus praesident, pro exaltatione commendatae ratione dignitatis dignum est ut ingeniosa magnae sollicitudinis cura excubent, quatenus spirituales oves absque ullius occasionis molestia sacram exhibere militiam valeant. Igitur Adventius sanctae 121.1149D| et venerabilis Metensis urbis sedis divini respectus gratia pontifex, circa vigilias plebis commissae diligenti 121.1150C| mentis sagacitate desuflans [ forte desudans], monasteria et praedia ad magnificam pretiosissimi Christi martyris aram aspicientia, quae olim distracta fuerant post transitum praedecessoris mei Drogonis recolendae memoriae archiepiscopi, non solum per firmitatem regalis edicti a praecellentissimo rege Lothario adeptam, verum etiam ex auctoritate synodicae definitionis, quae in nostra sede, imperante summo et universali papa Nicolao, canonice celebrata est, in suo statu, Deo auxiliante, restituimus, ubi etiam hoc privilegium per mandata Romanae sedis accepimus, ut facultates rerum Ecclesiae nostrae reintegraremus, sicut in eodem privilegio continetur, quod in eadem sancta synodo judicio legatorum beatissimi papae Nicolai, et consensu episcoporum multiplicium 121.1150D| regionum patratum est; patet cunctis quantas Ecclesia nostra scissuras pertulerit, cum 121.1151A| monasteria saecularium fuerint domicilia virorum, pene jam haereditas Dei suis nudabatur obsequiis, nefaria distributione praevalente, inter quae direptionis dispendia nobile monasterium nostrae dioeceseos, quod super fluvium Gorziae fundatum est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, et beati Stephani protomartyris, ubi praeclarum beati martyris Gorgonii corpus humatum tenetur, temporibus praedicti antecessoris nostri huc illucque rerum suarum scissionem pertulit, cum proprius monasterii abbas nomine Haldinus, ab hac luce subtractus est; in tantum, quod sine dolore proferre non possumus, ut vix sacrum monachorum agmen victus necessitatem haberet: sed cum jam laicalibus deservire imperiis praedictum locum Lotharius rex censuit, Buinio 121.1151B| cuidam comiti illud committere; paulatim deficientibus alimentorum et tegumentorum solaminibus, regularis observatio minuebatur, religio monastica infirmabatur, ecclesiae nulla ornatus gratia decorabantur, ipsaque altaria pluviis et nuditatibus aspernabantur. His lamentationum singultibus lacessitus, cum Propheta ejulabam: Quis, inquiens, dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et flebo populum meum die ac nocte? (Jer. IX, 1.) Nam quia instantia mea erat sollicitudo monasterii praedicti, quod praedecessores mei novo liberalitatis fundo ditaverunt, accessi ad gloriosissimum regem Lotharium, et expositis privilegiis et chartulis quibus sacer locus nitebatur, a potestate illicitae dominationis eruere festinavi, ibique regularis observantiae 121.1151C| abbatem, nomine Betonem constitui, ut monachi suae professionis non immemores, jugo Christi suavissimo colla flectere non ignorent: nempe postquam divae recordationis praedecessor meus Chrodegangus archiepiscopus, jam dictum monasterium novo fundamine instruxit, usque ad detestandas praelocutae calamitatis oppressiones, a regularibus abbatibus gubernabatur, possidentibus et dominantibus integritatem assequentium facultatum. Quapropter quia, Deo cooperante, ipsum cum omnibus ad se pertinentibus a ditione improbae vastationis liberavimus, decernimus coenobium Gorziense in honore beati Petri apostoli et Stephani martyris, ubi inclytus martyr Gorgonius admirabili virtutum laude coruscat, regulariter gubernari, ipsumque ac 121.1151D| pristinam omnium rerum suarum reintegrationem 121.1152A| Betoni abbati et successoribus suis perpetim disponimus obtinendum; ea ratione, quando viam universitatis aliquis abierit, noster vassalus aut aliqua persona, qui beneficia de rebus supradictis habent, filii eorum et propinqui non obtineant ea, omnimodis interdicimus, sed absque mora, absque ullius contradictione, ad Betonem abbatem, et ad successores ejus, ac ad monachos qui ibidem Deo militant, redeant. Si vero interim locus evenerit, ut de nostro indominicato, aut de rebus quas adhuc multi per nostrum beneficium retinent, commutare, oportune possimus, dabimus de nostro, ut restitutio sancti Petri rerum integra perseveret: precarias autem et commutationes provideat praedictus abbas cum monachis sibi commissis, ut quod utile judicaverit 121.1152B| faciat. Capellas villarum et dotalitia in antiquum statum reformamus, ut sicut fuit temporibus Theomari ejusdem loci abbatis, ita necessitatibus fratrum deservire faciat. Familia vero ejusdem coenobii a servitutis officio quo fuit priscis temporibus, in eo permaneat. Ad ultimum vero humiliter peroptamus, ut eodem honoris privilegio locus praenominatus perseveret, cum omnibus appenditiis suis, quo continetur in decretis praedecessorum meorum; praedia villarum quae comparata sunt, vel a nobilibus viris donata sunt vel erunt, usibus et dispositionibus abbatis et monachorum perpetualiter subdantur, ut spiritualia et temporalia habeant sufficienter, ut Deo in perpetuum placeant. Si vero ipse, aut aliquis successorum meorum, cum divino intuitu, pro reverentia 121.1152C| Dei et sanctorum patrociniis in praedicto loco locatis, et animae nostrae remedio in perpetuum manendum censemus, irritum duxerit, aut in aliqua parte infirmaverit, sciat se terribilem rationem redditurum in die tremendi examinis pro sacrilego ausu, cum Dominus justissimus judex ad judicandum venerit, et dignam unicuique facto remunerationem attulerit. Ut autem hoc firmitatis nostrae decretum perpetuo tempore servetur, et a nullo immutetur, manus propriae conscriptione immutabiliter censuimus. Adventius sanctae Mediomatricensis Ecclesiae episcopus, hujus ecclesiasticarum rerum privilegii restitutionem manu propria firmavi, ac roborandum omnium successorum meorum per Christum manibus exoro et humiliter exposco. Hoc anno ab 121.1152D| Incarnatione Domini 873 indictione 11 epacta 28.