Migne Patrologia Latina Tomus 72
GerPar.Privil 72 Germanus Parisiensis555-576 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Privilegium
21 Aug. 566.--Dominis viris apostolicis, sanctis et in Christo fratribus, omnibus episcopis Parisiace urbis cum gratia Dei futuris, et celesti visitatione ditatis, Germanus peccator. Omnibus non habetur incognitum, qualis ac quantus circa monasteria et ecclesias, aut erga Deum timentium virorum fuerit inclite memorie gloriosissimus Childebertus rex, cujus summa benivolentia multis largita est copiosa beneficia, et immunitati notre stabilitatem perpetuam. Scilicet cogitans quia, qui ista temporalia reservaret metenda, sibi multo majora a Deo illi attribuerentur, si ob ejus . . . ( Sic apud Bulliardum ) ecclesias et templa fundaret, et egentium inopiam sustentaret, et pro magnis parva offerret, atque pro terrenis celestia adipisceretur. Unde et nobis ob sepulturae suae meritum aliqua a se considerare mandavit et considerata cessit. Itaque inclitus iste princeps Parisius basilicam in honore sanctae crucis et domni Vincentii, vel reliquorum sanctorum in unum membrum construxit, et sibi sepulturam inibi collocavit, ac largitatis suae copiam per testamenti sui paginam nobis habere decrevit, et habendi meritum loco tanti ordinis constituit. Sed dum pagina testamenti sui et cordis fides sub humana fragilitate temporaliter vigeret, agente in quorumdam calliditate, ne aeterna illi tribueretur beatitudo, ac scriptum non sortiretur effectum, simulque abbas et congregatio deputata non perciperent, ac sterilitate victus et vestitus deperirent, monuit me illius recordatio, et ob amorem illius terruit me tanta securitas simulque pietatis et caritatis affectus; ille etenim post Deum, dum superesset, fuit nostra immunitas et securitas, pax et recuperatio ac sequestratio omnis a civili negotio. Nos vero in hac re pietati illius consulentes, et caeterorum Regum velle stabiliri conantes, caritatem fraternae dilectionis vestrae nobiscum volumus concordari; quatinus illius sancti loci honor celeberrimus et memoria jam dicti principis gloriosi eniteat eodem in loco omnibus ejus aevi temporibus, habeatque abbatem ex propria congregatione ipsa ecclesia, qui sub gubernatione regum, per successiones eumdem locum provideat; sitque alienus pontifex omnis Parisiorum ab eodem loco, ut non deinceps aliquam potestatem in omnibus ad ipsum locum pertinentibus habeat; simulque sancimus ut nullus metropolitanus, aut aliquis suffraganeus ejus, causa alicujus ordinationis illuc ingredi praesumat, nisi solummodo ab abbbate ejusdem loci vocatus venerit ad sanctitatis misterium celebrandum, aut ad ecclesias consecrandas, aut ad benedictiones clericorum vel monachorum instituendas; quod debitum renuere nullatenus debet. Caeterum quicquid a die praesenti, tam a tempore meo, quam et successorum meorum omnium in sede Parisiorum residentium episcoporum, vel a Deum timentibus principibus ejusdem plebis, in fiscis, villis, agris, in auro vel argento fuerit delegatum vel donatum, ut ad integrum habeat volo, rogo, conjuro. Decrevi etiam per hanc cartulam immunitatis et cessionis, meam basilicam superius memoratam sine gestorum obligatione manere. Et quia id antea consuetudo non fuit, et modo a regibus et principibus mihi est concessum, voluntatem pietatis vestrae in hoc scripto pretermittere nolui, sed in omnibus per vos roborari, et confirmari exposco, ut deinceps ratum permaneat. Et si quis unquam fuerit, qui contra hanc deliberationem meam, quam ego pro firmitatis studio cum metropolitani et reliquorum episcoporum consilio ac suasione decrevi conscribere, quoquo tempore venire temptaverit, aut fortassis locum refragandi quesierit, in primis a liminibus sanctarum ecclesiarum ab omnibus episcopis et sacerdotibus Dei, tam presentis temporis quam futuri, sit excommunicatus, et alienus a pace, et in futuro judicio cum sanctis et amicis Dei, in quorum honore hec conscriptio facta est, meum ac dominorum meorum metropolitanorum seu episcoporum presentium super se adesse sentiat judicium, et sit anathema maranatha. At insuper ut hec cartula firmiorem possit adipisci plenitudinem, comprovincialium dominorum episcoporum et fratrum meorum presbyterorum seu diaconorum conscriptionibus ipsam volui corroborare. Actum Parisius civitate, sub die XII Kalend. septembris, anno 5 Chariberti regis. Germanus peccator hanc cartulam cessionis et emunitatis a me factam relegi et subscripsi, sub die quo supra. Nicetius Lugdunensis episcopus in Christi nomine, petente apostolico domno et fratre meo Germano episcopo, et domina Ulthrogothe regina, atque domna Chrodesinta ac Chroberga, constitutionem hanc, scilicet a presenti tempore a successoribus domni Germani episcopi perpetuo custodiendam relegi, et manus mee subscriptione corroboravi notato die. Pretextatus Cabillonensis episcopus, deliberationem superius comprehensam, rogante et presente domno Germano episcopo, gaudenter suscepi relegendam et subscripsi notato die. Felix Aurelianensis episcopus juxta consensum et deliberationem domni Germani in perpetuo mansuram, subscripsi notato die. Eufronius Nivernensis episcopus, rogante domno apostolico Germano episcopo, hanc deliberationem relegi et subscripsi, notato die. Domicianus Carnotensis episcopus, juxta consensum et deliberationem fratris mei Germani episcopi consensi et subscripsi notato die. Donnolus Cenomanensis episcopus, consensi et subscripsi notato die. Caletricus peccator, juxta consensum et deliberationem domni Germani episcopi, consensi et subscripsi notato die. Victurius peccator, juxta deliberationem hanc, Germano presente fratre meo et rogante, consensi et subscripsi notato die. Leodebaudus peccator consensi et subscripsi notato die.
Amanuensis notarius, sub jussione domni Germani episcopi, hoc privilegium cessionis scripsi et subscripsi.