Privilegium Frederici pro Vallis Camunnorum - 1164

E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Privilegium Frederici
pro Vallis Camunnorum
1164
editio: incognita
fons: incognitus

In nomine sancte et individue trinitatis. Fredericus divina favente clemencia Romanorum Imperator augustus. Clemencia imperialis bene de se merentibus bene semper facere consuevit et dum benemeritis atque fidelibus premia digna prebuit animos et voluntates minus fidelium ad serviendum fideliter imperio benigne provocat et inducit. Ea propter cognoscant universi fideles imperij per Italiam constitui presentes et futuri quod Nos et imperiali benignitate et largicione fideles nostros milites de valgamoniga et homines de toto conmuni eiusdem terre pro sua fidelitate quam in tempore Werre ad honorem imperij sempre servaverunt pro ipsis preclaris serviciis que nobis et imperio similiter exibuerunt ipsorumque bona mobilia et immobilia que nunc habent aut imposterum Deo iuvante racionabiliter acquirere poterunt sub nostram jmperialem defensionem ac protectionem suscepimus eisque hanc promissionem sub plena certitudine facimus. Quod terram de valcamoniga et eius milites et homines nulli umquam Civitati nulli Conmuni nulli Archiepiscopo, nulli Episcopo vel Marchioni vel Comiti nullique persone concedemus vel donabimus nec ab imperio aliqua donacione abienabimus sed ad honorem et servicium solius imperij et nostrum libere et secure semper eos volumus retinere honorare et conservare quod eciam ab omnium aliorum servitute et dominio et exactione nostra jmperiali auctoritate excipimus et omnino absolvimus suamque libertatem et super homines suos eis benigne concedimus et confirmamus. Statuentes et jmperiali edicto precipientes ut nullus Archiepiscupus nullus Episcopus non Rex non Marchio non Comes non Civitas non Conmune non aliqua Persona super terram ipsorum vel super ipsos aliquam potestatem habeat nevc fochum nec conmune nec albergariam nec expedicionem nec aliquam alia exactionem ab eis vel eorum terra exigat vel accipiat nec alicui respondeant nisi soli nostre Maiestati vel nostro certo misso quem ad hoc specialiter per nostras litteras designaverimus. Preterea ut liberiores et securiores de his omnibus existant ut eciam fidelitatem suam ad promovendum honores et servicia imperij melius possint conservare damus ies et concedimus sicut olim facere consueverant licenciam et potestatem suos Consules eligendi tales qui ad honorem et servicium imperij et nostrum semper fideles permaneant et si in Lombardia presentes fuerimus Consules electi ad nos veniant investituram et confirmacionem consulatus de manu nostra recepturi. Si autem tunc in Lombardia non erimus predicti consules electi nostrum certum missum adire debeant quem nos eis specialiter et certo mandato designaverimus ipsam investituram de consulatu recepturi. Consules ergo qui electi fuerint curabunt bona fide quod terram et serrvabunt ad honorem et fidelitatem et servicium imperij et nostrum nostrorumque successorum Regum et Imperatorum et salvamentum terre sine fraude et malo ingenio: omnes eciam milites et totum Conmune sub ipsos consolibus iurabunt eos sequi et ies obedire ad honorem et fidelitatem et servicium imperij et nostrum nostrorumque successorum. Regum et Imperatorum et ad salvamentum terre bona fide sine fraude et malo ingenio. Ut fideles nostros milites et totum populum de valcamoniga vel eorum bona inquetare molestare vel in aliquo gravare presumat penam centum librarum auri boni apponimus dimidium prefatis hominibus de valcamoniga e dimidium fisco nostro.

Signo domini Frederici Romanorum Imperatori Invictissimi.

Ego Christianus Cancellarius vice Reinaldi Coloniensis electi et Italie Archicancellarij recognovi.

Acta sunt haec anno dominice Incarnacionis millesimo centesimo sexagesimo quarto indictione XII. Regnante Frederico Romanorum imperatore victorissimo. Anno Regni eius XII° Imperij vero X° feliciter. Amen.

Datum in castro Belphort IIIJ° non. Octobris.


Vide etiam[recensere]
Fons[recensere]
  • Romolo Putelli, Storia della Valle Camonica, Lago d'Iseo e vicinanze. 1915. pg 40