Privilegium abbatiae Cantuariensis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Privilegium abbatiae Cantuariensis
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80

AugCan.PrAbCa 80 Augustinus Cantuariensis Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Privilegium abbatiae Cantuariensis

(PL 80 0095D) Augustinus, episcopus Doroberniae sedis famulus, quem superna inspirante clementia, beatissimus papa Gregorius Anglicae genti Deo acquirendae legatarium misit amministrum; omnibus successoribus suis episcopis, cunctisque Angliae regibus cum suis posteris atque omnibus Dei fidelibus et in fide et gratia pacem et salutem. (0096D) Patet omnibus quod Deo amabilis rex Athelbertus, primus Anglorum regum Christi regno sacratus, nostra instantia et sua prodiga benevolentia inter caeteras ecclesias quas fecit et episcopia, monasterium extra metropolim suam Doroberniam, in honore principum apostolorum Petri et Pauli regaliter condidit et regalibus opibus amplisque possessionibus ditavit, magnificavit, perpetuaque libertate, et omni iure regio cum omnibus rebus et iudiciis, intus et foris illi pertinentibus, munivit, suoque regio privilegio et superni iudicii imprecatione, atque apostolica sancti papae Gregorii interminatione excommunicatoria, contra omnem iniuriam confirmavit. Ego quoque eiusdem libertatis adiutor et patrocinator omnes successores meos archiepiscopos, omnesque ecclesiasticas vel saeculares potestates per Dominum Iesum Christum et apostolorum eius reverentiam obtestor, atque apostolica memorati Patris nostri interminatione interdico, ne quisquam unquam ullum potentatum, aut dominatum, aut imperium in hoc dominicum vel apostolicum monasterium, vel terras, vel ecclesias ad illud pertinentes usurpare praesumat, nec ulla prorsus subiugationis aut servitutis, aut tributi conditione, vel in magno, vel in minimo, Dei ministros inquietet aut opprimat. (0097B) Abbatem a suis fratribus electum in eodem monasterio non ad suum famulatum, sed ad dominicum ministerium ordinet, nec sibi hunc obaudire sed Deo suadeat; nec vero sibi subiectum, sed fratrem, sed consortem, sed collegam, et coministrum in opus dominicum eum reputet. Non ibi missas quasi ad suae ditionis altare nec ordinationes vel benedictiones usurpative sine abbatis, vel fratrum petitione exerceat, nullum sibi ius consuetudinarium vel in vilissima re exigat quatenus pacis concordia unum sint in dominio utrinque, nec quisquam, quod absit, dominandi dissidio in iudicium incidat diaboli, qui superbiae tyrannide corruit de coelo. Reges gentium (inquit Dominus) dominatur eorum, vos autem non sic. (0098A) Cumque ab alienis non a filiis accipiantur tributa, sic ipse Dominus concludit, ergo liberi sunt filii. Qua ergo irreverentia Patres ecclesiarum in filios regni Dei sibi vindicant dominationem, maxime autem in hanc Ecclesiam sanctorum thesaurarium, in cuius materno utero tot pontificum Doroberniae regumque ac principum corpora speramus alma refovenda sepulturae requie, ex auctoritate scilicet apostolica, et hinc ad aeternam gloriam resuscitanda. Tales supremi iudicis amicos si quis offendere non metuens huius privilegii statuta violaverit, vel violatorem imitando vim suam tenuerit, sciat se apostolico beati Petri gladio iper suum vicarium Gregorium puniendum nisi emendaverit. (0098B) Haec ergo omnia, uti hic sunt, scripta, apostolica ipsius institutoris nostri Gregorii comprobatione et auctoritate servanda sancimus, suoque ore confirmamus, praesente glorioso rege Athelberto cum filio suo Ethelbaldo, et collaudantibus cum ipso omnibus optimatibus regiis, atque ultro volentibus reverentissimis fratribus nostris a sancta Romae Ecclesiae huc mecum vel ad me in Evangelium Domini destinatis, scilicet Laurentio, quem nobis, Deo favente, successorem constituimus, et Mellito Lundoniae episcopo, et Iusto Rofensi episcopo, et Petro vene abili eiusdem monasterii principum apostolorum abbate primo, cum caeteris in Domino adiutoribus meis obnixe postulantibus, simulque in eos qui haec fideliter servaverint benedictionem, aut in impoenitentes, quod nolumus, transgressores damnationem exercentibus.