Jump to content

Privilegium ecclesiae Matisconensis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Privilegium ecclesiae Matisconensis
anno incognito

editio: Migne 1853
fons: incognitus

UrbIi.PrEcMa 151 Urbanus IIc.1042–1099 Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Privilegium ecclesiae Matisconensis

In nomine Verbi incarnati. Omnibus sanctae Dei Ecclesiae filiis sit notum quod, anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo nonagesimo sexto, et die XVII mensis Octobris, apud Matisconem, felicis recordationis domnus Urbanus Dei providentia papa secundus, per suas apostolicas multa et laudabilia privilegia atque indulta monasterio S. Petri prope civitatem Matisconensem contulit et inter caetera motu proprio excommunicat et maledicit aeternaliter omnes homines cujuscunque conditionis existant, qui praefatum monasterium, canonicos et omnia ejus membra temere et indebite molestant, atque qui eorum privilegia, libertates, bona, possessiones, decimas, oblationes, instrumenta, immunitates, statuta, redditus, praedia et exemptiones inordinate et injuste retinent. Cunctis autem eidem monasterio sua bona et jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi atque apostolorum Petri et Pauli. Amen.