Privilegium potestatis civitatis Mazariae ad comitem Nicolaum de Peralta

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Privilegium potestatis civitatis Mazariae ad comitem Nicolaum de Peralta
1392
editio: incognita
fons: incognitus

Martinus et Maria etc. et infans Martinus et Principum nomen extollitur et orbem gloriam quasi circuit et inserpit dulcia tubanda præconia regalis munificentiæ dignitatis cum sedula et indefessa fidelium subiectorum et periculis subnexa laboribus in quantum decet dignis meritorum responcionibus solertia suffraganti, præsertim cum nobis nodus sanguinis principalis in solio celsitudinis pertrunphans respicit rite recte intuitibus debitis, quibus connectitur gradualiter partes suas.

Igitur fidei debitæ devotionisque sinceræ ac plurimorum servitiorum congruis temporibus præestitorum Nobilis et egregii Comitis Nicolai de Peralta consanguinei, consil: familiar: et fidel: nostri varia, diversaque culmina contemplantes et quæ nos zelo sanguinis et connexitatis astringunt, quæ circa honorem nostrum dictus Nobilis Comes Nicolaus habuit hactenus et ad præsens habet, et est in futurum dante Domino habiturus.

Tenore presentis privilegii perpetuo et inviolabiliter duraturi ad gloriam et commodum dicti Nobilis Nicolai volentes ipsum ad maiorem dignitatem et gloriam erigere et promovere Civitatem Mazariæ cum juribus et pertinentiis suis ex certa nostra et plenitudine potestatis in Marchionatum creamus, constituimus, et ordinamus cum omnibus dignitatibus, privilegiis, dominationibus, præminentiis, prærogativis dignitatis ipsius, et cum omnibus iusticiis, iuribus et iuridctionibus, quibus quælibet dignitas Marchionatus dignitate idem Comes Nicolaus et sui exinde intitulari se valcant quandocumque.

Et ut melius ipsius status ut sui exgit alti prosapia generis, et requirit et ad ipsius marchionatus onera suppurtanda sufficere valeat atque possit eiusdem privilegii serie firmiter, et cunctis temporibus valituri gratis et ex nostra certa scientia per nos hæredes et successores nostros dicto Nobili Comiti Nicolao, hæredibus et successoribus suis in perpetuum dictam civitatem Mazariæ sic per.nos Marchionatum factum ut supra cum omnibus iuribus, iusticiis, rationibus, pertinentiis, finibus, tenimentis, servitutibus, accessibus, ingressibus, iurisdictionibus civilibus et cum omnibus et singulis hominibus, vassallis, vassallorum redditibus, et astrictis iprosum nex non et prærogativis, præminentiis, dignitatibus, gabellis locis, campis, pascuis, pratis etc et dum dicti nobilis comes Nicolaus et hæredes et successores eius dictam civitatem possidebunt marchiones marchionatus Mazariæ per gloriam nuncupatus.

Dantes et etiam concendentes dictam civitatem et in Marchionatum ut prædicitur et cum omni mixto et mero imperio pro ut melius latius et utilius dici, scribi, intelligi, et dari etc.

Et maxime iuribus vel costitutionibus, aut privilegii prohibentibus civitates, terras et castra nostri demanii distrahi vel alienari non posse, quibus omnibus et singulis derogamus, in hac parte auctoritate regia supradicta etc. In cuius rei testimonium præsens privilegium exinde fieri et pendenti sigillo nostri prædicti Ducis, eo quod sigilla nova regia nondum sint facta iussimus communiri.

Dat. Cathanæ die XXII Augusti XV ind. sub anno Domini MCCCXCII, regnique nostri dictis regis primo, et predictæ reginæ XVI.