Privilegium regis Fiderici pro civitate Maczaria

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Privilegium regis Fiderici pro civitate Maczaria
1318


Fidericus dei gracia rex Siciliae etc.

Notum fieri volumus universis tam presentibus quam futuris quod nos considerantes fidem puram et devocionem sinceram quam homines civitatis Maczarie fideles nostri erga celsitudinem nostram constanter gesserunt a qua nulla turbacio temporis nulla damnorum illacio facta per hostes hactenus avertere potuerunt. Nec minus grata satis et accepta servicia per eos prompto czelo celsitudini nostre collata et que ad presens conferunt et in posterum conferre potuerunt annuente Domino graciora: Universis hominibus dicte civitetis Mazarie civibus et habitatorus civitatis eiusdem et eorum heredibus in perpetuum infrascriptas libertates, immunitates et gracias de benignitate regia et ex certa nostra coscientia concedimus et liberaliter elargimur.

Videlicet quod ipsi cives et habitatores dicte civitatis Maczariae a contribucione et solucione pecunie promissionis et subvencionis in tota Sicilia vel Sicilia citra flumen salsum pro tempore per nostram curiam imponende, taxande et recolligende in perpetuum sint et esse debeant liberi et immunes dummodo de pecunia universitatis eorum quolibet anno solvantur et expendantur in opere maragmatis reconstructionis murorum dicte civitatis Maczarie donec ipsi muri perfecte et sine aliquo defectu reconstructi et reparati sint uncie auri ducente ponderis generalis.

Dicto vero reconstructionis et reparacionis opere totaliter completo ut expedit ab inde in antea predictarum uncearum ducentarum solucio esset et penitus deleantur. Et nihilominus pro conservacione dictorum murorum uncie triginta de Universitatis pecunia anno quolibet per assisarum modum habeantur, reponantur et conserventur expendende et convertende in reparacione et constructione ac refectione murorum ipsorum.

Item quod predicti cives et habitatores Maczarie suique heredes de omnibus rebus et mercibus eorum licitis et premissis in terris et locis nostri demanii intrando stando vendendo emendo et ab inde exeundo cum eis tam per mare quam per terram a iure dohane fundici et alio quocumque dirictu nostre curie inde debito sint et esse debeant liberi et immunes.

Item quod ipsi uti possint consuetudinibus illis quibus cives civitatis nostre Panhormi utuntur in questionibus ordinariis que oriuntur inter eosdem quibus a nostra celsitudine privilegium minime habuerunt. Ita tamen quod exinde exclesiasticis liberatibus quibus nullatenus volumus derogari ac personis exteris nullum preiudicium generetur.

Item quod predicti cives et habitatores Maczarie in forestis Castrivetrani et Perripayde possint incidi facere ligna viridia pro faciendio aratris strangulis et domibus et palearibus massariarum suarum per magistros qui permissa facere et costruere sciunt.

Item quod cives et habitatores possint in eisdem forestis incidere vel incidi facere ligna mortua ad comburendum de ramis pendentibus et quelibet alia ligna minuta que non faciant arbores forestariorum dictarum forestarum molestia et condradictione ad hoc impedimentum aliquod non prestantibus.

Item quod liceat civibus et habitatoribus ipsis in eadem civitatem Maczarie quolibet anno de mense augusti in festo sancti salvatoris feram seu mundinas facere durantes per triginta dies quindecim primo precedentes festum ipsum et reliquos quindecim eundeum festum inumediate sequentes liberas a iure dohane et alio quocumque dirictu curie nostre. Itaque nulli mercatores vel alie persone tam exteri quam de predicta civitate Maczarie pro rebus et mercibus deferendis ad predictum forum seu mundinas vendendis vel emendis in eis et ab inde portandis alio per predictos XXX dies ius aliquod nostre curie vel officialibus ipsius curie solvere teneantur.

Item quod baiuli qui pro-tempore fuerint in eadem civitate Maczarie per iusticiarios vallis Maczarie vel officialis aliquos ad quorum hoc spettabile officium ad dandum delatos seu delaciones since accusaciones coram eisdem baiulis factas et faciendas per cives civitatis ipsius vel alios nullatenos compellantur. Et quod idem cives et habitatores Maczarie pro victualibus emendis per eos vel eorum aliquos in terris et locis circum adiacentibus et vicinis baronibus ipsorum vel curie nostre aut officialibus nostre curie si terre et loca ipsa sunt in manibus nostre curie ab inde extraendis et ferendis apud Maczariam vel extra Siciliam grana duo vel aliquid aliud per salmam sicut barones ipsi indebite et contra statuta nostre curie statuerunt vel alium drictum in terris et locis ipsis solvere minime teneantur fidelitate nostra et heredem nostrum et alterius iuribus sempre salvis omnibus officialibus nostre curie presentibus et futuris ad quorum haec spectant et spectabunt officia nec non universitatibus predictarum terrarum et locorum presenti privilegi tenore mandantes quod predictis civibus et abitatoribus Maczarie et eorum heredibus et successoribus civitatis ipsius per dictas immunitates libertates et gracias eis per nos concessas ut supra observent et faciant inviolabiliter observari. In cuius testimonium certitudinem et cautelam presens privilegium eis exinde fieri et sigillo Magestatis nostre pendente iussimus communiri. Datum in felici urbe Panhormi per nos Federicum de Iunsa de xacca militem regni Sicilia cancellarium. Anno dominice incarnacionis millesimo tricentesimo decimo octavo mensis Julii XIII eiusdem prime inditionis.