Pro Aulo Cluentio Habito
I
[recensere]1. Animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partes, quarum altera mihi niti et magno opere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta. Itaque mihi certum est hanc eandem distributionem invidiae et criminum sic in defensione servare ut omnes intellegant nihil me nec subterfugere voluisse reticendo nec obscurare dicendo. 2. Sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit elaborandum, altera pars, et ea quae propria est iudicii vestri et legitimae veneficii quaestionis, per mihi brevis et non magnae in dicendo contentionis fore videtur; altera autem, quae procul ab iudicio remota est, quae contionibus seditiose concitatis accommodatior est quam tranquillis moderatisque iudiciis, perspicio quantum in agendo difficultatis et quantum laboris sit habitura. 3. Sed in hac difficultate illa me res tamen, iudices, consolatur, quod vos de criminibus sic audire consuestis ut eorum omnium dissolutionem ab oratore quaeratis, ut non existimetis plus vos ad salutem reo largiri oporter quam quantum defensor purgandis crimibus consequi et dicendo probare potuerit: de invidia autem sic inter vos disceptare debetis ut non quid dicatur a nobis, sed quid oporteat dici consideretis. Agitur enim in criminibus A. Cluenti proprium periculum, in invidia causa communis. Quam ob rem alteram partem causae sic agemus ut vos doceamus, alteram sic ut oremus; in altera diligentia vestra nobis adiungenda est, in altera fides imploranda; nemo est enim qui invidiae sine vestro ac sine talium virorum subsidio possit resistere. 4. Equidem quod ad me attinet, quo me vertam nescio. Negem fuisse illam infamiam iudicii corrupti? negem esse illam rem agitatam in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in senatu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam, tam vetustam? Non est nostri ingenii: vestri auxilii est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma atque in communi incendio subvenire.
II
[recensere]5. Etenim sicut aliis in locis parum firmamenti et parum virium veritas habet, sic in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet. Dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; valeat in opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; vehementes habeat repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat: denique illa definitio iudiciorum aequorum, quae nobis a maioribus tradita est, retineatur, ut in iudiciis et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur. 6. Quam ob rem a vobis, iudices, ante quam de ipsa causa dicere incipio, haec postulo: primum – id quod aequissimum est – ut ne quid huc praeiudicati adferatis (etenim non modo auctoritatem, sed etiam nomen iudicum amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus ac si ad causas iudicia iam facta domo deferemus); deinde si quam opinionem iam vestris mentibus comprehendistis, si eam ratio convellet, si oratio labefactabit, si denique veritas extorquebit, ne repugnetis eamque animis vestris aut libentibus aut aequis remittatis; tum autem, cum ego una quaque de re dicam et diluam, ne ipsi quae contraria sint taciti cogitationi vestrae subiciatis, sed ad extremum exspectetis meque meum dicendi ordinem servare patiamini: cum peroraro, tum, si quid erit praeteritum, animo requiratis.
III
[recensere]7. Ego me, iudices, ad eam causam accedere quae iam per annos octo continuos ex contraria parte audiatur atque ipsa opinione hominum tacita prope convicta atque damnata sit, facile intellego: sed si qui mihi deus vestram ad me audiendum benivolentiam conciliarit, efficiam profecto ut intellegatis nihil esse homini tam timendum quam invidiam, nihil innocenti suscepta invidia tam optandum quam aequum iudicium, quod in hoc uno denique falsae infamiae finis aliquis atque exitus reperiatur. Quam ob rem magna me spes tenet, si quae sunt in causa explicare atque omnia dicendo consequi potuero, hunc locum consessumque vestrum, quem illi horribilem A. Cluentio ac formidolosum fore putaverunt, eum tandem eius fortunae miserae multumque iactatae portum ac perfugium futurum. 8. Tametsi permulta sunt quae mihi, ante quam de causa dico, de communibus invidiae periculis dicenda esse videantur, tamen, ne diutius oratione mea suspensa exspectatio vestra teneatur, adgrediar ad crimen cum illa deprecatione, iudices, qua mihi saepius utendum esse intellego, sic ut me audiatis quasi hoc tempore haec causa primum dicatur, sicuti dicitur, non quasi saepe iam dicta et numquam probata sit. Hodierno enim die primum veteris istius criminis diluendi potestas est data: ante hoc tempus error in hac causa atque invidia versata est. Quam ob rem dum multorum annorum accusationi breviter dilucideque respondeo, quaeso ut me, iudices, sicuti facere instituistis, benigne attenteque audiatis.
IV
[recensere]9. Corrupisse dicitur A. Cluentius iudicium pecunia, quo inimicum innocentem Statium Albium condemnaret. Ostendam, iudices, primum – quoniam caput illius atrocitatis atque invidiae fuit innocentem pecunia circumventum – neminem umquam maioribus criminibus, gravioribus testibus esse in iudicium vocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse facta, ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus est, ut non modo ab isdem, sed ne ab aliis quidem ullis absolvi ullo modo posset. Cum haec docuero, tum illud ostendam, quod maxime requiri intellego, iudicium illud pecunia esse temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium, faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid invidia conflarit. 10. Primum igitur illud est, ex quo intellegi possit debuisse Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit. Hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa quibus Albius est condemnatus crimina exponam. Abs te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere existimes, adductum fide atque officio defensionis. Etenim tibi si in praesentia satis facere non potuero, tamen multae mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates dabuntur: Cluentio nisi nunc satis fecero, postea mihi satis faciendi potestas non erit. Simul et illud quis est qui dubitare debeat, contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro vivo dicere. cum illi in quem dicitur damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit, mors vero etiam doloris; hic autem, pro quo dicimus, nihil possit offensionis accipere sine acerbissimo animi sensu ac molestia et sine summo dedecore vitae et turpitudine? 11. Atque ut intellegatis Cluentium non accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis iniuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos vitae periculo, nomen Oppianici detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petam; quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis.
V
[recensere]A. Cluentius Habitus fuit, pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed etiam regionis illius et vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate facile princeps. Is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos XV natum, grandem autem et nubilem filiam, quae brevi tempore post patris mortem nupsit A. Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili. 12. Cum essent eae nuptiae plenae dignitatis, plenae concordiae, repente est exorta mulieris importunae nefaria libido, non solum dedecore, verum etiam scelere coniuncta. Nam Sassia, mater huius Habiti – mater enim a me in omni causa, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque maternum, hoc illius matris, quae multos iam annos et nunc cum maxime filium interfectum cupit, singulare scelus maiore odio dignum esse ducetis. Ea igitur mater Habiti, Melini illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore capta, primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat, in illa se cupiditate continebat: deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata ferri libidine, ut eam non pudor, non pudicitia, non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non filii dolor, non filiae maeror a cupiditate revocaret. 13. Animum adulescentis, nondum consilio ac ratione firmatum, pellexit eis omnibus rebus quibus illa aetas capi ac deliniri potest. Filia, quae non solum illo communi dolore muliebri in eius modi viri iniuriis angeretur, sed nefarium matris pelicatum ferre non posset, de quo ne queri quidem se sine scelere posse arbitraretur, ceteros sui tanti mali ignaros esse cupiebat, in huius amantissimi sui fratris manibus et gremio maerore et lacrimis consenescebat. 14. Ecce autem subitum divortium, quod solacium malorum omnium fore videbatur! Discedit a Melino Cluentia, ut in tantis iniuriis non invita, ut a viro non libenter. Tum vero illa egregia et praeclara mater palam exsultare laetitia, triumphare gaudio coepit, victrix filiae non libidinis. Itaque diutius suspicionibus obscuris laedi famam suam noluit. Lectum illum genialem, quem biennio ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni expulsa atque exturbata filia iubet: nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.
VI
[recensere]15. O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni vita inauditum! o libidinem effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! Nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales! non limen cubiculi! non cubile filiae! non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum! Perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. 16. Tulit hoc commune dedecus familiae, cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis; statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius esse faciendum quam ut illa ne uteretur, ne, quae videre sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre, verum etiam probare suo iudicio putaretur.
17. Initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis: pertinuisse hoc ad causam tum, cum reliqua cognoveritis, intellegetis. Nam illud me non praeterit, cuiuscumque modi sit mater, tamen in iudicio filii de turpitudine parentis dici vix oportere. Non essem ad ullam causam idoneus, iudices, si hoc, quod in communibus hominum sensibus atque in ipsa natura positum atque infixum est, id ego, qui ad hominum pericula defendenda adiungerer, non viderem. Facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias, sed etiam animo aequo ferre oportere. Sed ego ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse arbitror. 18. Nihil in vita vidit calamitatis A. Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit, quod non totum a matre esset conflatum et profectum. Quae hoc tempore sileret omnia, atque ea, si oblivione non posset, tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed vero sic agitur ut prorsus reticeri nullo modo possit. Hoc enim ipsum iudicium, hoc periculum, illa accusatio, omnis testium copia quae futura est, a matre initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus et copiis comparatur. Ipsa denique nuper Larino huius opprimendi causa romam advolavit: praesto est mulier audax, pecuniosa, crudelis: instituit accusatores, instruit testes: squalore huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius ante videat. Haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putatote: sin erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitis quod haec a me dici patiatur: mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.
VII
[recensere]19. Nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus sit, ut et constantiam A. Cluenti et rationem accusationis perspicere possitis; ac primum causa accusandi quae fuerit ostendam, ut id ipsum A. Cluentium vi ac necessitate coactum fecisse videatis.
20. Cum manifesto venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura, sed oculis ac manibus teneretur, neque in causa ulla dubitatio posset esse, accusavit Oppianicum: quam constanter et quam diligenter, postea dicam: nunc hoc scire vos volui, nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi uti propositum vitae periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret. Atque ut intellegatis eis accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timere neque reus sperare debuerit, pauca vobis illius iudicii crimina exponam; quibus cognitis nemo vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum atque ad pecuniam confugisse.
21. Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M. et N. Aurios et Cn. Magnum et filiam Magiam, nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris (eius qui inter sicarios damnatus est) manus incidit, et apud eum in ergastulo fuit; N. autem Aurius frater eius mortuus est, heredemque Cn. Magium fratrem reliquit; postea Magia uxor Oppianici mortua est; postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius, Cn. Magius, est mortuus. Is heredem fecit illum adulescentem Oppianicum sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. Interim venit index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus, qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute. 22. Mulier amissis liberis cum unius reciperandi filii spes esset ostentata, omnes suos propinquos filiique sui necessarios convocavit, et ab eis flens petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. Haec cum agere instituisset, oppressa morbo est; itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HS CCCC milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis diebus paucis est mortua Propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M. Aurium cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.
VIII
[recensere]23. Interim Oppianicus, – ut erat, sicuti ex multis rebus reperietis, singulari scelere et audacia, – per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit; deinde ipsum M. Aurium non magna iactura facta tollendum interficiendumque curavit. Illi autem qui erant ad propinquum investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios illius adulescentis suosque necessarios mittunt, 'sibi difficilem esse investigandi rationem, quod intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum.' Quas litteras A. Aurius, vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus, in foro palam, multis audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum M. Aurium esse comperisset delaturum esse testatur. 24. Interim brevi tempore illi qui erant in agrum Gallicum profecti Larinum revertuntur: interfectum esse M. Aurium renuntiant. Animi non solum propinquorum, sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur; itaque cum A. Aurius, is qui antea denuntiarat, clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se in castra clarissimi viri, Q. Metelli, contulit. 25. Post illam autem fugam, sceleris et conscientiae testem, numquam se iudiciis, numquam legibus, numquam inermum inimicis committere ausus est, sed per illam L. Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis advolavit: quattuorviros, quos municipes fecerant, sustulit: se a Sulla et tres praeterea factos esse dixit, et ab eodem sibi esse imperatum ut A. Aurium, illum qui sibi delationem nominis et Capitis periculum ostentarat, et alterum A. Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium, quo sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque curaret. Itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu tenebantur. His rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur?
IX
[recensere]Atque haec parva sunt: cognoscite reliqua, ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum, sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.
26. Primum videte hominis audaciam: Sassiam in matrimonium ducere, Habiti matrem, – illam cuius virum A. Aurium occiderat, – concupivit. Utrum impudentior hic qui postulet an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite. 27. Petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat, et id magno opere contendit; illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum viri sui sanguine redundantem reformidat, sed, 'quod haberet ille tres filios,' idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis adferebatur. Nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filius, Papia natus, Teani Apuli, (quod abest a Larino XVIII milia passuum), apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano: quod facere nisi ludis aut festis diebus antea non solebat. Mater misera nihil mali suspicans mittit. Ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, hora undecima cum valens in publico visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est. 28. Atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. Illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium, sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. Dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. Itaque nubit Oppianico continuo Sassia, laetanti iam animo et spe optime confirmato: nec mirum, quae se non nuptialibus donis, sed filiorum funeribus esse delinitam videret. Ita quod ceteri propter liberos pecuniae cupidiores esse solent, ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.
X
[recensere]29. Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos: quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus eis de rebus non modo audiendum fuit, verum etiam iudicandum? Vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, – quem leges exsilio, natura morte multavit: auditis non ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviter a me strictimque dicuntur. Illi audiebant de eo de quo iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum vultum intuebantur, de eo quem omnes oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant: audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P. Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur. 30. Et est quisquam qui, cum haec cognoverit, suspicari possit Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem?
Acervatim iam reliqua, iudices, dicam, ut ad ea quae propiora huiusce causae et adiunctiora sunt perveniam: vos quaeso memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum, sed cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum hominem sceleratissimum et nocentissimum esse damnatum. Qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius Habiti fuit, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori; nec diutius vixit quam locuta est, nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. Et ad hanc mortem tam repentinam vocesque morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt.
XI
[recensere]31. Eodemque veneno C. Oppianicum fratrem necavit. Neque est hoc satis: tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen, ut ad hoc nefarium facinus accederet, aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. Nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putaretur, mulierem veneno interfecit ut una illud quod erat ex fratre conceptum necaretur. Post fratrem adgressus est: qui sero, iam exhausto illo poculo mortis, cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. Ita mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a nautra lucem accipere potuerunt, ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil sanctum esse posse, a cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere potuissent.
32. Memoria teneo Milesiam quandam mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus [secundis] accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam; nec iniuria, quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei pulicae civem sustulisset. Quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem atque cruciatum. Ceteri non videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse: Oppianicus inventus est qui in uno corpore plures necaret.
XII
[recensere]33. Itaque cum hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn. Magius, isque, cum gravi morbo adfectus esset, heredem illum sororis suae filium faceret, adhibitis amicis, praesente matre sua Dinaea, uxorem suam interrogavit essetne praegnans; quae cum se esse respondisset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam, quae tum ei mulieri socrus erat, quoad pareret habitaret, diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et salvum parere posset. Itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio, si qui natus esset: ab secundo herede nihil legat. 34. Quid de Oppianico suspicatus sit, videtis: quid iudicarit, obscurum non est: nam cuius filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. Quid Oppianicus fecerit cognoscite, ut illum Magium intellegatis non longe animo prospexisse morientem. Quae pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus esset, eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis appellanda est; quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus, quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur, spem illam quam in alvo commendatam a viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. 35. Nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur: attendite exitum. Quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico nupsit. Quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non matrimonii dignitate, sed sceleris societate coniunctae.
XIII
[recensere]36. Quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit, quam omnium sermone celebrata! Fuit Avillius quidam Larino perdita nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum excitandas accommodata: qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tanquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse. Ratio excogitata Larini est, res translata Romam; inire enim consilium facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba posse arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam est profectus: hos vestigiis Oppianicus consecutus est. Iam ut Romae vixerint, quibus conviviis, quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus, non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico, longum est dicere mihi, praesertim ad alia properanti: exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite. 37. Cum esset adulescens apud mulierculam quandam, atque ubi pernoctarat ibi diem posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum, qui neque Asuvium neque Avillium nossent, adducit et illum Asuvium appellat. Ipse testamento Asuvi nomine obsignato discedit: Avillius ilico convalescit: Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur. 38. Qui cum unum iam et alterum diem desideraretur neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q. Manli, qui tum erat triumvir, constituunt; atque ille continuo, nullo teste, nullo indice, recentis maleficii conscientia perterritus omnia ut a me paulo ante dicta sunt exponit, Asuviumque a sese consilio Oppianici interfectum fatetur. 39. Extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio: index Avillius ex altera parte coram tenetur. Hic quid iam reliqua quaeritis? Manlium plerique noratis: non ille honorem a pueritia, non studia virtutis, non ullum existimationis bonae fructum umquam cogitarat: ex petulanti atque improbo scurra in discordiis civitatis ad eam columnam ad quam multorum saepe conviciis perductus erat tum suffragiis populi pervenerat. Itaque rem cum Oppianico transigit: pecuniam ab eo accipit, causam et susceptam et tam manifestam relinquit. Ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum cum testibus multis tum vero indicio Avilli comprobabatur: in quo alligatum Oppianici nomen primum esse constabat, – eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio circumventum esse dicitis.
XIV
[recensere]40. Quid? aviam tuam, Oppianice, Dinaeam, cui tu es heres, pater tuus non manifesto necavit? ad quam cum adduxisset medicum illum suum, iam cognitum et saepe victorem, per quem interfecerat plurimos, mulier exclamat se ab eo nullo modo curari velle quo curante omnes suos perdidisset. Tum repente Anconitanum quendam, L. Clodium, pharmacopolam circumforaneum, qui casu tum Larinum venisset, adgreditur et cum eo duobus milibus HS, id quod ipsius tabulis tum est demonstratum, transigit. L. Clodius, qui properaret, cui fora multa restarent, simul atque introductus est rem confecit; prima potione mulierem sustulit, neque postea Larini punctum est temporis commoratus. 41. Eadem hac Dinaea testamentum faciente, cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui gener eius fuisset, digito legata delevit; et cum id multis locis fecisset, post mortem eius, ne lituris coargui posset, testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignavit. Multa praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse videantur; vos tamen similem sui eum fuisse in ceteris quoque vitae partibus existimare debetis. Illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo nemo iam rationem, nemo rem ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit; nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio dignum iudicavit; omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam pestemque fugiebant. 42. Hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset Habitus, iudices, si id praetermittere suo salvo capite potuisset. Erat huic inimicus Oppianicus, erat, sed tamen erat vitricus; crudelis et huic infesta mater, at mater. Postremo nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et instituta ratione vitae. Sed cum esset haec ei proposita condicio, ut aut iuste pieque accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare, quoquo modo posset, quam illo modo emori maluit.
43. Atque ut hoc ita esse perspicere possitis, exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprehensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi condemnari necesse fuisse, intellegetis.
XV
[recensere]Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deo veteribus institutis religionibusque Larinatium consecrati; quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item, ut in Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur, repente Oppianicus eos omnes liberos esse civesque Romanos coepit defendere. Graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt; itaque ab Habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque defenderet. Habitus cum se ab omni eius modi negotio removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non suis commodis sed etiam suorum municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantae voluntati universorum Larinatium deesse noluit. 44. Suscepta causa Romamque delata magnae cotidie contentiones inter Habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. Erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus: incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater Habiti. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa martialium removeri. Suberat etiam alia causa maior, quae Oppianici hominis avarissimi atque audacissimi mentem maxime commovebat. 45. Nam Habitus usque ad illius iudicii tempus nullum testamentum umquam fecerat: neque legare eius modi matri poterat animum inducere, neque testamento nomen omnino praetermittere parentis. Id cum Oppianicus sciret – neque enim erat obscurum-intellegebat Habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse ventua, quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur. Itaque his rebus incensus, qua ratione Habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.
XVI
[recensere]46. C. et L. Fabricii fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati, homines inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem suorum dissimillimi, in quibus quantus splendor sit, quam prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitae, nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. His Fabriciis semper est usus Oppianicus familiarissime. Iam hoc fere scitis omnes, quantam vim habeat ad coniungendas amicitias studiorum ac naturae similitudo. Cum illi ita viverent ut nullum quaestum esse turpem arbitrarentur, cum omnis ab eis fraus, omnes insidiae circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque improbitate omnibus noti, studiose, ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam ante annis Oppianicus applicarat. 47. Itaque tum sic statuit, per C. Fabricium (nam Lucius erat mortuus) insidias Habito comparare. Erat illo tempore infirma valetudine Habitus; utebatur autem medico non ignobili, spectato homine, Cleophanto, cuius servum Diogenem Fabricius ad venenum Habito dandum spe et pretio sollicitare coepit. Servus non incallidus et, ut res ipsa declaravit, frugi atque integer, sermonem Fabrici non est aspernatus: rem ad dominum detulit. Cleophantus autem cum Habito est collocutus. Habitus statim cum M. Baebio senatore, familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua prudentia, qua diligentia fuerit, meminisse vos arbitror. Ei placuit ut Diogenem Habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse cognosceretur. Ne multa, Diogenes emitur: venenum diebus paucis comparatur: multi viri boni cum ex occulto intervenissent, pecunia obsignata, quae ob eam rem dabatur, in manibus Scamandri liberti Fabriciorum deprehenditur.
48. Pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus cognitis circumventum esse dicet?
XVII
[recensere]Quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est? Quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? Simul et illud quis est qui dubitet, quin hac re comperta manifestoque deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit?
49. Satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse Oppianicum uti honeste absolvi nullo modo potuerit: cognoscite nunc ita reum citatum esse illum, ut re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium venerit. Nam Cluentius, iudices, primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprehenderat: is erat libertus Fabriciorum Scamander. Integrum consilium, iudicii corrupti nulla suspicio: simplex in iudicium causa, certa res, unum crimen adlatum est. Hic tum C. Fabricius, is de quo ante dixi – qui liberto damnato sibi illud impendere periculum videret – quod mihi cum Aletrinatibus vicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat, frequentes eos ad domum adduxit; qui quamquam de homine sicut necesse erat existimabant, tamen, quod erat ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent defendere; idque a me ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum continebatur. 50. Ego, qui neque illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer – sicut ne illi quidem ipsi qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur, – pollicitus eis sum me omnia quae vellent esse facturum.
XVIII
[recensere]Res agi coepta est: citatus est Scamander reus. Accusabat P. Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus VENENUM ESSE DEPREHENSUM; omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebantur, aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie graviterque tractata ad extremum manifesta veneni deprehensione conclusa est. 51. Hic ego tum ad respondendum surrexi, qua cura, di immortales! qua sollicitudine animi! quo timore! Semper equidem magno cum metu incipio dicere: quotienscumque dico, totiens mihi videor in iudicium venire non ingenii solum, sed etiam virtutis atque officii, ne aut id profiteri videar quod non possim [implere] quod est impudentiae, aut non id efficere quod possim, quod est aut perfidiae aut neglegentiae. Tum vero ita sum perturbatus ut omnia timerem: si nihil dixissem, ne infantissimus, si multa in eius modi causa dixissem, ne impudentissimus existimarer
XIX
[recensere]Collegi me aliquando et ita constitui, fortiter esse agendum; illi aetati qua tum eram solere laudi dari, etiam si in minus firmis causis hominum periculis non defuissem. Itaque feci: sic puganvi, sic omni ratione contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui, remedia ac perfugia causarum, ut hoc, quod timide dicam, consecutus sim, ne quis illi causae patronum defuisse arbitraretur. 52. Sed ut quidquid ego apprehenderam, statim accusator extorquebat e manibus. Si quaesiveram quae inimicitiae Scamandro cum Habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum, cuius ille minister fuisset, huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat. Sin autem illud egeram, nullum ad Scamandrum morte Habiti venturum emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona Habiti ventura fuisse dicebat. Cum illa defensione usus essem, quae in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus. 53. Cum ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de re fuisse, ut medicamentum, non venenum Diogenes adferret, hoc cuivis usu venire posse, quaerebat cur in eius modi locum, tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia venisset. Denique hoc loco causa testibus, honestissimis hominibus, premebatur. M. Baebius de suo consilio Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno pecuniaque deprehensum esse dicebat; P. Quintilius Varus, homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent Habito, et de sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantum collucutum esse dicebat. 54. Atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo tota accusatione Oppianicus. Neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat: aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo – id quod maximo malo illi causae fuit – hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. Oculi omnium iudicum non in Scamandrum, sed in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque vultus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta et manifesta faciebant
XX
[recensere]55. Cum in consilium iri oporteret, quaesivit ab reo C. Iunius quaesitor, ex lege illa Cornelia quae tum erat, clam an palam de se sententiam ferri vellet: de Oppianici sententia responsum est, quod is Habiti familiarem Iunium esse dicebat, clam velle ferri. Itum est in consilium. Omnibus sententiis praeter unam, quam suam Staienus esse dicebat, Scamander prima actione condemnatus est. Quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de Oppianico factum esse arbitraretur? Quid est illa damnatione iudicatum nisi venenum id, quod Habito daretur, esse quaesitum? quae porro tenuissima suspicio collata in Scamandrum est aut conferri potuit, ut is sua sponte necare voluisse Habitum putaretur?
56. Atque hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existimatione iam, lege et pronuntiatione nondum condemnato, tamen Habitus Oppianicum reum statim non fecit. Voluit cognoscere utrum iudices in eos solos essent severi quos venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia conscientiasque eius modi facinorum supplicio dignas iudicarent. Itaque C. Fabricium, quem propter familiaritatem Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur, reum statim fecit, utique ei locus primus constitueretur propter causae coniunctionem impetravit. Hic tum Fabricius non modo ad me meos vicinos et amicos Aletrinates non adduxit, sed ipse eis neque defensioribus uti postea neque laudatoribus potuit; 57. rem enim integram hominis non alieni quamvis suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam labefactare conari impudentiae. Itaque tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius modi ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo ut quaecumque dicendi potestas esset data in honore atque in beneficio ponerent
XXI
[recensere]Iam hoc prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur, in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur; nisi forte hoc causae est, quod medici nihil praeter artificium, oratores etiam auctoritatem praestare debent. 58. Citatur reus, paucis verbis accusat, ut de re iudicata, Cannutius: incipit longo et alte petito prooemio respondere maior Caepasius. Primo attente auditur eius oratio. Erigebat animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia, sed defensionis impudentia commoveri. Postea quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa addebat etiam ipse nova quaedam vulnera, ut, quamquam sedulo faciebat, tamen interdum non defendere, sed praevaricari accusationi videretur. Itaque cum callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset, 'Respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios variosque casus, respicite C. Fabrici senectutem' – cum hoc 'respicite' ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse: at C. Fabricius a subselliis demisso capite discesserat. 59. Hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco 'Respicite, iudices,' non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret, ut reliqua posset perorare. Ita tum Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus.
XXII
[recensere]Quid est quod iam de Oppianici persona causaque plura dicamus? Apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant, locus ei primus est constitutus; accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt, et praeterea multis quae nunc ego omnia omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C. Fabricium conscium maleficii condemnarant. 60. Utrum, per deos immortales! magis est mirandum, quod is condemnatus est, an quod omnino respondere ausus est? Quid enim illi iudices facere potuerunt? qui si innocentes Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus consentire iudiciis debuerunt. An vero illi sua per se ipsi iudicia rescinderent, cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis discrepent providere? et ei qui Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia conscius, condemnassent, ipsum principem atque architectum sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc, quem bis iam condemnatum acceperant, liberarent? Tum vero illa iudicia senatoria, non falsa invidia sed vera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore et infamia, defensioni locum nullum reliquissent. Quid enim tandem illi iudices responderent, si qui ab eis quaereret: 'Condemnastis Scamandrum: quo crimine?' 'Nempe, quod Habitum per servum medici veneno necare voluisset.' 'Quid Habiti morte Scamander consequebatur?' 'Nihil, sed administer erat Oppianici.' 'Et condemnastis C. Fabricium: quid ita?' 'Quia, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem eius in maleficio deprehensus esset, illum expertem eius consilii fuisse non probabatur.' Si igitur ipsum Oppianicum bis suis iudiciis condemnatum absolvissent, quis tantam turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset?
62. Quod si hoc videtis, quod iam hac omni oratione patefactum est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam accusatori causam esse potuisse cur iudicium vellet corrumpere
XXIII
[recensere]Quaero enim de te, T. Acci, relictis iam ceteris argumentis omnibus, num Fabricios quoque innocentes condemnatos existimes, num etiam illa iudicia pecunia corrupta esse dicas, quibus in iudiciis alter a Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse se condemnavit. Age, si nocentes, cuius maleficii? num quid praeter venenum quaesitum, quo Habitus necaretur, obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis versatum est praeter hasce insidias Habito ab Oppianico per Fabricium factas? Nihil: nihil, inquam, aliud, iudices, reperietis. Exstat memoria, sunt tabulae publicae: redargue me, si mentior: testium dicta recita: doce in illorum iudiciis quid praeter hoc venenum Oppianici non modo in criminis, sed in male dicti loco sit obiectum. 63. Multa dici possunt qua re ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi vestrae, iudices. Nam etsi a vobis sic audior ut numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen vocat me alio iam dudum tacita vestra exspectatio, quae mihi obloqui videtur: 'quid ergo? negasne illud iudicium esse corruptum?' Non nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. 'A quo igitur est corruptum?' Opinor, primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudicii futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse qui metuisset ne ipse condemnaretur, quam illum qui veritus esset ne alter absolveretur; deinde cum esset non dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius qui sibi alia ratione diffideret, quam eum qui omni ratione confideret; postremo certe potius illum qui bis apud eos iudices offendisset, quam eum qui bis causam eis probavisset. 64. Unum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum: si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum. Qua re, etsi satis docui rationem nullam huic corrumpendi iudicii fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite.
XXIV
[recensere]Atque ego illa non argumentabor, quae sunt gravia vehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. Multa sunt eius modi; verum cum habeam rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non est necessaria. 65. Dico C. Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. Num quis negat? Te, Oppianice, appello, te, T. Acci, quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat: audete negare ab Oppianico Staieno iudici pecuniam datam, negate, inquam, in eo loco. Quid tacetis? an negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? Quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudicii facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini? Quonam igitur haec modo gesta sunt? 66. Repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere oculis videamini. Vos quaeso – ut adhuc me attente audistis – item quae reliqua sunt audiatis: profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris studiis atque auribus esse videatur.
Nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum autem iudicis, Staieni familiaritatem applicavit. Ac primum Scamandro reo tantum donis muneribusque perfecerat ut eo fautore uteretur cupidiore quam fides iudicis postulabat. 67. Post autem cum esset Scamander unius Staieni sententia absolutus, patronus autem Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis subveniendum putavit. Tum ab Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo – haec enim ille et aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere simulabat – auxilium capiti ac fortunis suis petere coepit
XXV
[recensere]Iam hoc non ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitae plerumque ad eum locum ubi pastae sint aliquando revertantur. 68. Staienus ille biennio ante, cum causam bonorum Safini Atellae recepisset, sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse dixerat: quae cum accepisset a pupillo suppressit, iudicioque facto nec Safinio nec bonorum emptoribus reddidit. Quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad cupiditates suas, sed ne ad necessitatem quidem reliquisset, statuit ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones iudicales revertendum. Itaque cum Oppianicum iam perditum et duobus iugulatum praeiudiciis videret, promissis suis eum excitavit abiectum et simul saluti desperare vetuit: Oppianicus autem orare hominem coepit ut sibi rationem ostenderet iudicii corrumpendi. Ille autem, quem ad modum ex ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam esse in civitate praeter se qui id efficere possit. Sed primo gravari coepit, quod aedilitatem se petere cum hominibus nobilissimis et invidiam atque offensionem timere dicebat; post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit; deinde ad id pervenit quod confici potuis, HS sescenta quadraginta milia deferri ad se domum iussit. Quae pecunia simul atque ad eum delata est, homo impurissimus statim coepit in eius modi mente et cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius quam Oppianicum condemnari; illo absoluto pecuniam illam aut iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddundam; damnato repetiturum esse neminem. 70. Itaque rem excogitat singularem. Atque haec, iudices, quae vera dicuntur a nobis, facilius credetis si cum animis vestris longo intervallo recordari C. Staieni vitam et naturam volueritis; nam perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest.
XXVI
[recensere]Cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimis in locis et inanissimis tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare suam mentem coepit: 'Ego dem iudicibus? mihi ipsi igitur praeter periculum et infamiam quid quaeretur? Nihil excogitem quam ob rem Oppianicum damnari necesse sit? Quid tandem, – nihil enim est quod non fieri possit, – si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddundum est? Praecipitantem igitur impellamus' inquit 'et perditum prosternamus.' 71. Capit hoc consilii, ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat, ut, quoniam graves homines sua sponte severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione iratos Oppianico redderet. Itaque, ut erat semper praeposterus atque perversus, initium facit a Bulbo, et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter impellit. 'Quid tu?' inquit, ecquid me adiuvas, Bulbe, ne gratis rei publicae serviamus?' Ille vero, simul atque hoc audivit 'ne gratis,' 'Quo voles,' inquit 'sequar: sed quid adfers?' Tum ei HS quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur, et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat. 72. Atque etiam ipse conditor totius negotii Guttam aspergit huic Bulbo; itaque minime amarus eis visus est qui aliquid ex eius sermone speculae degustarant. Unus et alter dies intercesserat cum res parum certa videbatur: sequester et confirmator pecuniae desiderabatur. Tum appellat hilaro vultu hominem Bulbus, ut blandissime potest: 'Quid tu,' inquit 'Paete?' – hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum delegerat, ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis quam generis uti cognomine videretur – 'qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia.' Hic ille planus improbissimus, quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe iam atque animo incubaret, contrahit frontem – recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque vultus – et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus, quique ea vitia quae a natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset, pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum, atque hoc addit testimonii, sua illum sententia, cum palam omnes laturi essent, condemnatum iri
XXVII
[recensere]73. Manarat sermo in consilio pecuniae quandam mentionem inter iudices esse versatam: res neque tam fuerat occulta quam erat occultanda, neque tam erat aperta quam rei publicae causa aperienda. In ea obscuritate ac dubitatione omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspicionis Staienum corruptum esse sensisset neque dum rem perfectam arbitraretur, placuit repente pronuntiari DIXERUNT. Hic tum Oppianicus non magno opere pertimuit; rem a Staieno perfectam esse arbitrabatur. 74. In consilium erant ituri iudices XXXII; sententiis XVI absolutio confici poterat; quadragena milia nummum in singulos iudices distributa eum numerum sententiarum conficere debebant, ut ad cumulum spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia septima decima accederet. Atque etiam casu tum, quod illud repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam nescio quam apud iudicem defendebat. Facile hoc Habitus patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque patronus eius L. Quinctius; qui cum esset illo tempore tribunus plebis, convicium C. Iunio iudici quaestionis maximum fecit ut ne sine illo in consilium iretur; cumque id ei per viatores consulto neglegentius agi videretur, ipse e publico iudicio ad privatum Staieni iudicium profectus est et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad subsellia adduxit. 75. Consurgitur in consilium, cum sententias Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset, ut Staienus scire posset quid cuique deberetur. Varia iudicum genera: nummarii pauci, sed omnes irati. Ut qui accipere in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi iudices infesti tum reo venerant; ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed exspectabant sententias eorum quos corruptos esse putabant, ut ex eis constituerent a quo iudicium corruptum videretur
XVIII
[recensere]Ecce tibi eius modi sortitio ut in primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! Summa omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent leves ac nummarii iudices. Atque illi omnes sine ulla dubitatione condemnant. 76. Hic tum iniectus est hominibus scrupulus et quaedam dubitatio quidnam esset actum. Deinde homines sapientes et ex vetere illa disciplina iudiciorum, qui neque absolvere hominem nocentissimum possent, neque eum de quo esset orta suspicio pecunia oppugnatum, re illa incognita, primo condemnare vellent, non liquere dixerunt. Non nulli autem severi homines – qui hoc statuerunt, quo quisque animo quid faceret spectari oportere – etsi alii pecunia accepta verum iudicabant, tamen nihilo minus se superioribus suis iudiciis constare putabant oportere; itaque damnarunt. Quinque omnino fuerunt qui illum vestrum innocentem Oppianicum sive imprudentia sive misericordia sive aliqua suspicione sive ambitione adducti absolverunt.
77. Condemnato Oppianico statim L. Quinctius, homo maxime popularis, qui omnes rumorum et contionum ventos colligere consuesset, oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia senatoria posset crescere, quod eius ordinis iudicia minus iam probari populo arbitrabatur. Habetur una atque altera contio vehemens et gravis: accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent, tribunus plebis clamitabat; agi fortunas omnium dicebat; nulla esse iudicia; qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. Homines totius ignari negotii, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esse arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam totam deposcere. 78. Atque illo ipso tempore in aedes T. Anni, hominis honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico venit. Iam cetera nota sunt omnibus: ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem viri boni qui tum consulto propter in occulto stetissent, ut res patefacta et in forum prolata et pecunia omnis Staieno extorta atque erepta sit
XXIX
[recensere]Huius Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat. Suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset, qui erant in contione non intellegebant, (neque enim docebantur); versatam esse in iudicio mentionem pecuniae sentiebant; innocentem reum condemnatum audiebant; Staieni sententia condemnatum videbant; non gratis id ab eo factum esse, quod hominem norant, iudicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat. 79. Itaque confiteor – licet enim iam impune, hoc praesertim in loco, confiteri – quod Oppianici non modo vita, sed etiam nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret L. Quinctius, homo cum summa potestate praeditus, tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus, summam illi iudicio invidiam infamiamque esse conflatam; atque in hanc flammam recentem tum C. Iunium, qui illi quaestioni praefuerat, iniectum esse memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus omnium constitutum, non disceptatione dicendi, sed clamore hominum de foro atque adeo de civitate esse sublatum.
80. Neque me paenitet hoc tempore potius quam illo causam A. Cluenti defendere. Causa enim manet eadem, quae mutari nullo modo potest: temporis iniquitas atque invidia recessit, ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. Itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est, sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio; at tum si dicerem, non audirer, non quod alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud
XXX
[recensere]Id adeo sic cognoscite. Quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audet negare? Quis tum posset arguere ab Oppianico temptatum esse iudicium pecunia? quis id hoc tempore infitiari potest? Cui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc tempore infirmare conetur? 81. Qua re invidia remota, quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa relinquatur? Versatam esse in iudicio pecuniam constat: ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab reo. Dicit accusator haec: 'Primum gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus fuisset, mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.' Quid contra reus? 'Primum ipsam multitudinem criminum et atrocitatem pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam; postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudicii periculo contineretur.'
82. Age, quoniam corrumpendi iudicii causas ille multas et graves habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. Confecit tabulas diligentissime Cluentius; haec autem res habet hoc certe, ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis, tractatis, inquiritis: cum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum invenitis. Quid? Albiana pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus venire possumus? Tenentur uno in loco HS DCXL milia; tenentur apud hominem audacissimum; tenentur apud iudicem. 83. Quid vultis amplius? At enim Staienus non fuit ab Oppianico, sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. Cur eum, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? Cur, cum in consilium mittebant, Staienum iudicem cui, quod tu dicis, pecuniam dederant non requirebant; Oppianicus querebatur; Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur, tribunicia potestate effectum est? At condemnavit. Hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris, ut destitutus ab Oppianico videretur. Qua re si istinc causa corrumpendi iudicii, si istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita, nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudicii causa, patimini veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt: ab eo invidiam discedere aliquando ad quem numquam accesisse culpam videtis.
XXXI
[recensere]84. At enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium, sed ad conciliationem gratiae. Tene hoc, Acci, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum! Sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. In stultitia contra est: minus enim stultus est is cui nihil in mentem venit, quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. Istam conciliationem gratiae Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur, excogitavit; sive, ut homines tum loquebantur, a P. Cethego admonitus, istam dedit 'conciliationis' et 'gratiae' fabulam. 85. Nam fuisse hunc tum hominum sermonem recordari potestis: Cethegum, quod hominem odisset et quod eius improbitatem versari in re publica nollet et quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex esset, clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, salvum esse non posse, minus ei fidele consilium dedisse. In hoc si improbus Cethegus fuit, videtur mihi adversarium removere voluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus nummos se accepisse negare non posset, nihil autem erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset confiteri, non est consilium Cethegi reprehendendum. 86. Verum alia causa tum Staieni fuit, alia nunc, Acci, tua est. Ille, cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si quod erat factum fateretur; te vero illud idem, quod tum explosum et eiectum est, nunc rettulisse demiror. Qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius? Haerebat in tabulis publicis reus et accusator: condemnati erant Fabricii: nec elabi alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius.
XXXII
[recensere]87. An ut praevaricaretur? Iam id quoque ad corrumpendum iudicium pertinet. Sed quid opus erat ad eam rem iudice sequestre? et omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque alienissimum, sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem virum ageretur et amicum necessariumque communem? Sed quid ego haec pluribus quasi de re obscura disputo, cum ipsa pecunia quae Staieno data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit, sed etiam ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico iudices, ut Oppianicus absolveretur, corrumpendos fuisse: ad Staienum sescenta quadraginta milia nummum esse delata. Si, ut tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena milia sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit discribere.
88. At enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum. Immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium numquam est vocata. Ita multum agitata, ita diu iactata ista res est, ut hodierno die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam his iudicibus freta miserit. Verum tamen ista multa iudicia quae sunt? Ego enim me ad omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae facta postea iudicia de illo iudicio dicerentur partim ruinae similiora aut tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse, partim nihil contra Habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata. 89. Hic ego magis ut consuetudinem servem, quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis, petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo iudiciis, attente audiatis.
XXXIII
[recensere]Condemnatus est C. Iunius, qui ei quaestioni praefuerat. Adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex quaestionis. Non modo causae, sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti datum est: quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse abreptus est. At ad quam quaestionem? vultus enim vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda putaram libeat iam libere dicere. 90. Quid? illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit? Putabo fuisse. Dicat qui vult hodie de illo populo concitato, cui tum populo mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit: quemcumque rogaveris, hoc respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. Est haec opinio. At, si ita esset, hac lege accusatum oportuit qua accusatur Habitus. At ipse ea lege quaerebat. Paucos dies exspectasset Quinctius. At neque privatus accusare nec sedata iam invidia volebat. Videtis igitur non in causa, sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse. 91. Multam petivit. Qua lege? Quod in legem non iurasset, quae res nemini umquam fraudi fuit, et quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice non haberet qui tum interlitus proferebatur. His de causis C. Iunius condemnatus est, iudices, levissimis et infirmissimis, quas omnino in iudicium adferri non oportuit; itaque oppressus est non causa, sed tempore
XXXIV
[recensere]92. Hoc vos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? Quam ob causam? Si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam legem aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur? 'Non,' inquit, 'sed ille idcirco illis legibus condemnatus est, quod contra aliam legem commiserat.' Qui hoc confitentur possunt idem illud iudicium fuisse defendere? 'Ergo' inquit 'idcirco infestus tum populus Romanus fuit C. Iunio, quod illud iudicium corruptum per eum putabatur.' Num igitur hoc tempore causa mutata est? num alia res, alia ratio illius iudicii, alia natura totius negotii nunc est ac tum fuit? Non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari. 93. Quid ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tum Iunio defendendi sui potestas erepta sit? Quia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditiose ac populariter concitatas. Accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de contione, sed etiam cum ipsa contione veniebat; gradus illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur, quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo, sed ne surgendi quidem potestas erat. 94. Nuper apud C. Orchivium, collegam meum, locus ab iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis non est constitutus, non quo illi aut exlegem esse Sullam aut causam pecuniae publicae contemptam atque abiectam putarent, sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari posse non putarunt. Quid? conferam Sullamne cum Iunio? an hunc tribunum plebis cum Quinctio? an vero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque collecta: hic tribunus plebis modestus, prudens, non modo non seditiosus, sed etiam seditiosis adversarius, ille autem acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus: tempus hoc tranquillum atque pacatum, illud omnibus invidiae tempestatibus concitatum. Quae cum ita essent, in Fausto tamen illi iudices statuerunt iniqua condicione reum causam dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis potestatis accederet
XXXV
[recensere]95. Quam quidem rationem vos, iudices, diligenter pro vestra sapientia et humanitate cogitare, et penitus perspicere debetis quid mali, quantum periculi uni cuique nostrum inferre possit vis tribunicia, conflata praesertim invidia et contionibus seditiose concitatis. Optimis hercule temporibus, tum cum homines se non iactatione populari, sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen nec P. Popilius neque Q. Metellus, clarissimi viri atque amplissimi, vim tribuniciam sustinere potuerunt; nedum his temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus. 96. Non fuit illud igitur iudicium iudicii simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus, non mos consuetudoque servata, non causa defensa: vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. Quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur et qui his rebus iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere; ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod e lege subsortitus iudicem non esset, multa petita esse dicitur, Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex parte esse coniuncta.
97. At enim etiam Bulbus est condemnatus. Adde maiestatis, ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. At est hoc illi crimen obiectum. Fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. At hoc obfuit ei maxime. Iam ista divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior. Ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum: tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligis, ut id esse secutos iudices dicas.
XXXVI
[recensere]98. Quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia, P. Popili et Ti. Guttae, qui causam de ambitu dixerunt. Qui accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati: quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse, sed quod iudicibus probaverint, cum in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprehendissent, se ad praemia legis venire oportere. Quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit.
99. Quid, quod Staienus est condemnatus? Non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatum. Non recito testimonia hominum honestissimorum, quae in Staienum sunt dicta ab eis qui M. Aemilio, clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam. Ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS DC milibus, quae ille cum accepisset nomine iudicii Safiniani, sicut in Oppianici iudicio postea, reticuit atque suppressit. 100. Omitto et haec et alia permulta quae illo iudicio in Staienum dicta sunt: hoc dico, eandem tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis hominibus et disertis, controversiam cum Staieno, quem accusabant, quae nunc mihi est cum Accio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet: Staienus conciliandae gratiae causa accepisse dicebat. 101. Irridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae, quibus subscripsit reges a se in gratiam esse reductos; exagitabantur omnes eius fraudes atque fallaciae; tota vita in eius modi ratione versata aperiebatur; egestas domestica, quaestus forensis in medium proferebatur; nummarius interpres pacis et concordiae non probabatur. Itaque cum Staienus, cum idem defenderet quod Accius, condemnatus est; 102. Cominii cum hoc agerent, quod nos in tota causa egimus, probaverunt. Quam ob rem si Staieni damnatione Oppianicum iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias dedisse pecuniam iudicatum est, cum ita constitutum sit ut in illa culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo vestigio reperietur, Oppianici pecunia post iudicium factum ab iudice ablata est, – potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium, sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?
XXXVII
[recensere]103. Ergo adhuc Iuni iudicium video esse eius modi ut incursionem potius seditionis, vim multitudinis, impetum tribunicium, quam iudicium appellandum putem. Quod si quis illud iudicium appellet, tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam quae ab Iunio petita sit cum Cluenti causa posse coniungi. Illud igitur Iunianum per vim factum est: Bulbi et Popili et Guttae contra Cluentium non est: Staieni etiam pro Cluentio est.
Videamus ecquid aliud iudicium, quod pro Cluentio sit, proferre possimus. Dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula, qui Oppianicum condemnarat, cum praesertim, – id quod fuit in illo iudicio invidiosissimum, – paucos dies ex subsortitione sedisset? Dixit et bis quidem dixit; in summam enim L. Quinctius invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat. Uno iudicio multa est ab eo petita, sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accusatus quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine: quia nulla in iudicio seditio neque vis nec turba versata est, prima actione facillime est absolutus. Non numero hanc absolutionem; nihilo minus enim potest, ut illam multam non commiserit, accepisse tamen ob rem iudicandam [pecuniam, sicut causam pecunia] capta nusquam Staienus eadem lege dixit. Proprium crimen illud quaestionis eius non fuit. 104. Fidiculanius quid fecisse dicebatur? accepisse a Cluentio HS CCCC milia. Cuius erat ordinis? senatorii. Qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus; acta est enim causa more maiorum, sine vi, sine metu, sine periculo; dicta et eita et demonstrata sunt omnia; adducti iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset, sed, aliud si is iudex nihil scisset nisi quae praeiudicia de eo facta esse constarent, audire praeterea nihil debuisse
XXXVIII
[recensere]105. Tum etiam illi quinque qui, imperitorum hominum rumusculos aucupati, tum illum absolverunt, iam suam clementiam laudari magno opere nolebant. A quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C. Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum Habito diceretur, negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo enim absolvit. Eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici vellet. 106. Uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet: isne qui se et sibi et rei iudicatae constitisse dicit, an ille qui se in principem maleficii lenem, in adiutores eius et conscios vehementissimum esse respondet? Quorum ego de sententia non debeo disputare; neque enim dubito quin ii tales viri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo declinarint. Qua re eorum qui absolverunt misericordiam non reprehendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia secuti sunt (sua sponte, non Staieni fraude) constantiam comprobo, eorum vero qui sibi non liquere dixerunt sapientiam laudo, – qui absolvere eum quem nocentissimum cognorant, et quem ipsi bis iam antea condemnarant nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consilii infamia et tam atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re maluerunt. 107. Ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus ipsis quod hi fecerunt rectissime ac sapientissime factum probetis, quis P. Octavio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? Non absolvit. Quis Q. Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? Ne is quidem absolvit. Longum est de singulorum virtute ita dicere; quae cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt. Qualis vir M. Iuventius Pedo fuit ex vetere illa iudicum disciplina, qualis L. Caulius Mergus, M. Basilus, C. Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt. Ex eodem numero L. Cassius, Cn. Heius, pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. Atque in his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, P. Saturius, in eadem sententia fuit. 108. O innocentiam Oppianici singularem, quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur!
XXXIX
[recensere]Haec tum agente Quinctio neque in contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat. Itaque ipse postquam Iunium pervertit, totam causam reliquit; paucis enim diebus illis et ipse privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat. Quod si per quos dies Iunium accusavit Fidiculanium accusare voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non esset. Ac primo quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur. 109. Iam insolentiam noratis hominis, noratis animos eius ac spiritus tribunicios. Quod erat odium, di immortales, quae superbia, quanta ignorantia sui, quam gravis atque intolerabilis arrogantia! qui illud iam ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non sibi ac defensioni suae condonatum esse Oppianicum: proinde quasi non satis signi esse debuerit ab omnibus eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset. Erat enim Romae summa copia patronorum, hominum eloquentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum, in municipio suo nobilem, si honeste putaset eius modi causam posse defendi
XL
[recensere]110. Nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non modo in patroni, sed in laudatoris aut advocati loco viderat? Qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum L. Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat, multitudinemque desuefactam iam a contionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocarat, idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior fuit. Atque idem quanto in odio postea fuit illis ipsis per quos in altiorem locum ascenderat! 111. Neque iniuria; facite enim ut non solum mores eius et arrogantiam, sed etiam vultum atque amictum, atque illam usque ad talos demissam purpuram recordemini! Is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex iudicio discessisse victum, rem a subselliis ad rostra detulit. Et iam querimur saepe hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus? Nego usquam umquam fuisse maiores, ubi si quis ignobili loco natus ita vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta est; 112. si quis autem hoc uno nititur, quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis nobilissimus. Ut Quinctius – nihil enim dicam de ceteris – si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? Quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque arrogantiam eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam.
XLI
[recensere]Sed, ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius est absolutus tu, qui iudicia facta commemoras, quid tum esse existimas iudicatum? certe gratis iudicasse. 113. At condemnarat, at causam totam non audierat, at in contionibus a L. Quinctio vehementer erat et saepe vexatus. Illa igitur omnia Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa iudicia fuerunt. Esto: potuit esse innocens Falcula. Iam ergo aliqui Oppianicum gratis condemnavit; iam non eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent; iam videtur aliqui ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratis condemnasse. Verum, si innocens Falcula, quaero quis sit nocens? si hic gratis condemnavit, quis accepit? Nego rem esse ullam in quemquam illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta sit, aliquid fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum. 114. Aut hoc iudicium reprehendas tu, cuius accusatio rebus iudicatis niti videbatur, necesse est, aut, si hoc verum esse concedis, Oppianicum gratis condemnatum esse fateare.
Quamquam satis magno argumento esse debet, quod ex tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. Quid enim mihi damnatos ambitus colligitis, alia lege, certis criminibus, plurimis testibus? cum primum illi ipsi debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam ambitus; nam si in ambitus iudiciis hoc eis obfuit, cum alia lege causam dicerent, certe, si propria lege huius peccati adducti essent, multo plus obfuisset. 115. Deinde si tanta vis fuit istius criminis, ut, qua quisque lege ex illis iudicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non sunt? Hic profertur id quod iudicium appellari non oportet, P. Septimio Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam. Cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines peritissimos dico, pluribus verbis docere non debeo; numquam enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris iudiciis eadem reo damnato adhibita est. 116. In litibus aestimandis fere iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si quae in eum lis capitis illata est, non admittunt, aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur, cum de reo iudicarunt, neglegentius attendunt cetera. Itaque et maiestatis absoluti sunt permulti, quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis essent aestimatae, et hoc cotidie fieri videmus, ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus aestimandis statutum sit, eos idem iudices absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur, sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium. Scaevola condemnatus est aliis criminibus, frequentissimis Apuliae testibus; omni contentione pugnatum est uti lis haec capitis aestimaretur. Quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel isdem vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.
XLII
[recensere]117. Sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversionem atque auctoritatem censoriam. Qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba faciunda sunt, ut a me cum huiusce periculi tum ceterorum quoque officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. Nam mihi cum viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia, cum altero vero, sicuti plerique vestrum sciunt, magnus usus et summa utriusque officiis constituta necessitudo. 118. Qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem meam non de illorum facto, sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo, ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum fidem et diligentiam tum vim animi libertatemque dicendi, ex hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim. A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque dicentur, ut neque fides huius defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut amicitia violata esse videatur.
119. Video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius consilii Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. Hic illud primum commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. Neque in re nota consumam tempus; exempli causa ponam unum illud, C. Getam, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea factum, et cuius mores erant a censoribus reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. Quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset. 120. Nunc si quem Cn. Lentuli aut L. Gelli libertus furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem recuperabit; quos autem ipse L. Gellius et Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, ii non modo in senatum redierunt, sed etiam illarum ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt
XLIII
[recensere]Neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam, sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset; quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est; timoris enim causam, non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt. 121. Itaque non solum illud ostendam, quod iam videtis, populi Romani suffragiis saepenumero censorias subscriptiones esse sublatas, verum etiam iudiciis eorum qui iurati statuere maiore cum religione et diligentia debuerunt. Primum iudices, senatores equitesque Romani, in compluribus iam reis quos contra leges pecunias accepisse subscriptum est, suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt; deinde praetores urbani, qui iurati debent optimum quemque in lectos iudices referre, numquam sibi ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt; 122. censores denique ipsi saepe numero superiorum censorum iudiciis, si ista iudicia appellari vultis, non steterunt. Atque etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse arbitrantur ut alter alterius iudicium non modo reprehendat, sed etiam rescindat; ut alter de senatu movere velit, alter retineat et ordine amplissimo dignum existimet; ut alter in aerarios referri aut tribu moveri iubeat, alter vetet. Qua re qui vobis in mentem venit haec appellare iudicia, quae a populo rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis qui eandem potestatem adepti sunt commutari, inter collegas discrepare videatis?
XLIV
[recensere]123. Quae cum ita sint, videamus quid tandem censores de illo iudicio corrupto iudicasse dicantur. Ac primum illud statuamus, utrum quia censores subscripserint ita sit, an quia ita fuerit illi subscripserint. Si quia subscripserint, videte quid agatis, ne in unum quemque nostrum censoribus in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio censoria non minus calamitatis civibus quam illa acerbissima proscriptio posset adferre, ne censorium stilum, cuius mucronem multis remediis maiores nostri rettuderunt, aeque posthac atque illum dictatorium gaudium pertimescamus. 124. Sin autem quod subscriptum est, quia verum est, idcirco grave debet esse, hoc quaeremus, verum sit an falsum. Removeantur auctoritates censoriae; tollatur id ex causa quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum dederit; unum denique aliquod a Cluentio aliquando profectae pecuniae vestigium ostende. Vince deinde bonum virum fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. Tum auctoritatem censoriam amplexator, tum illorum 'iudicium' coniunctum cum re esse defendito. 125. Dum vero eum fuisse Oppianicum constabit qui tabulas publicas municipii manu sua corrupisse iudicatus sit, qui testamentum interleverit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum est interfecerit, qui avunculum filii sui in servitute ac vinculis necaverit, qui municipes suos proscribendos occidendosque curaverit, qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium duxerit, qui pecuniam pro abortione dederit, qui socrum, qui uxores, qui uno tempore fratris uxorem speratosque liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos interfecerit, qui cum venenum privigno suo dare vellet, manifesto deprehensus sit, cuius ministris consciisque damnatis ipse adductus in iudicium pecuniam iudici dederit ad sententias iudicum corrumpendas – dum haec, inquam, de Oppianico constabunt, neque ullo argumento Cluentianeae pecuniae crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria sive voluntas sive opinio fuit, adiuvare aut hunc innocentem opprimere posse videatur?
XLV
[recensere]126. Quid igitur censores secuti sunt? Ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent praeter sermonem atque famam; nihil se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo gravi argumento comperisse, nihil denique causa cognita statuisse dicent. Quod si ita fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret. Non utar exemplorum copia, quae summa est; non rem veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. Nuper hominem tenuem, scribam aedilicium, D. Matrinium, cum defendissem apud M. Iunium Q. Publicium praetores et M. Plaetorium C. Flaminium aediles curules, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem isti censores aerarium reliquissent; cum enim in homine nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset, quaerendum esse duxerunt. 127. Nam haec quidem quae de iudicio corrupto subscripserunt, quis est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? In M'. Aquilium et in Ti. Guttam video esse subscriptum. Quid est hoc? duos esse corruptos solos pecunia dicant? ceteri videlicet gratis condemnarunt. Non est igitur circumventus, non est oppressus pecunia, non, ut illae Quinctianae contiones habebantur, omnes qui Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac suspicione ponendi. Duos solos video auctoritate censorum adfines ei turpitudini iudicari: aut illud adferant, aliquid sese, quod de his duobus habuerint compertum, de ceteris comperisse.
XLVI
[recensere]128. Nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e consuetudine militari transtulisse. Statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortito in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnes, poena ad paucos perveniret. Quod idem facere censores in delectu dignitatis et in iudicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit? Nam miles qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et vir bonus et civis utilis. Qua re qui in bello propter hostium metum deliquerat, amplior ei mortis ut supplicii metus est a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est. 129. Hoc tu idem facies censor in senatu legendo? Si erunt plures qui ob innocentem condemnandum pecuniam acceperint, tu non animadvertes in omnes, sed carpes ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? Habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iudicem, res publica civem sine ignominia quemquam, qui ad perniciem innocentis fidem suam et religionem pecunia commutarit; et qui pretio adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur? Tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae ac severitatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum, aut statuis qui in eadem culpa sit non eadem poena adfici convenire? Aut quam condicionem supplicii maiores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constitues improbitati senatoris? Quod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum fuit, sortitione id ipsum factum esse oportuit; sin autem sortiri ad poenam et hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam [et turpitudinem] non oportet.
XLVII
[recensere]130. Verum omnes intellegimus in istis subscriptionibus ventum quendam popularem esse quaesitum. Iactata res erat in contione a tribuno seditioso; incognita causa probatum erat illud multitudini; nemini licitum est contra dicere; nemo denique ut defenderet contrariam partem laborabat. In invidiam porro magnam illa iudicia venerant: etenim paucis postea mensibus alia vehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum invidia versata. Praetermitti ab censoribus et neglegi macula iudiciorum posse non videbatur. Homines quos ceteris vitiis atque omni dedecore infames videbant, – et eo magis quod illo ipso tempore, illis censoribus, erant iudicia cum equestri ordine communicata, – ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate illa iudicia reprehendisse. 131. Quod si hanc apud eosdem ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia praeditis certe probavissem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum.
Nam in P. Popilium, qui Oppianicum condemnarat, subscripsit L. Gellius, quod is pecuniam accepisset, quo innocentem condemnaret. Iam id ipsum quantae divinationis est scire innocentem fuisse reum, quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eis qui condemnarunt, causa cognita sibi dixerunt non liquere! 132. Verum esto: condemnat Popilium Gellius, iudicat accepisse a Cluentio pecuniam. Negat hoc Lentulus. Nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit, et eum omni ignominia liberat; quod cum facit, iudicat eius sententia gratis esse Oppianicum condemnatum. Et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. Qua re si neque L. Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnes fixas et in perpetuum ratas putet esse oportere?
XLVIII
[recensere]133. At in ipsum Habitum animadverterunt. Nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium, sed erratum; neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest. Neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam iudicii corrupti secuti sunt: neque ipsi secus existimant quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuisse, cum animadversum esset in iudices. Qua de re [tota] si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura non dicam. 134. Non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P. Africani, praetereundem videtur, qui cum esset censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodisset, clara voce, ut omnis contio audire posset, dixit se scire illum verbis conceptis peierasse: si qui contra vellet dicere, usurum esse eum suo testimonio: deinde cum nemo contra diceret, iussit equum traducere. Ita is, cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consuerant, ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. Quod si hoc Habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset.
135. Unam etiam est quod me maxime perturbat, cui loco respondere vix videor posse, quod elogium recitasti de testamento Cn. Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi: idcirco se exheredasse filium quod is ob Oppianici condemnationem pecuniam accepisset. De cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam: hoc testamentum ipsum, quod recitas, eius modi est ut ille, cum eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret quem diligebat. Sed tu, Acci, consideres, censeo, diligenter, utrum censorum iudicium grave velis esse an Egnati. Si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn. Egnatium, quem tu gravem esse vis, ex senatu eiecerunt: sin autem censorum, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione exheredavit, censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.
XLIX
[recensere]136. At enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium. Quo modo? Suscepit causam. An potuit rem delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis populo concitato rem paene ad manus revocasset, cum vir optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus esse diceretur, cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil decerni? potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo rei publicae repudiari? At quid est decretum? quam iuste! quam sapienter! quam diligenter! SE QUI SUNT QUORUM OPERA FACTUM SIT UT IUDICIUM PUBLICUM CORRUMPERETUR. Utrum videtur id senatus factum iudicare, an, si factum sit, moleste graviterque ferre? Si ipse A. Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ii dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis. 137. Sed quaero a vobis num istam legem ex isto senatus consulto L. Lucullus consul, homo sapientissimus, tulerit, num anno post M. Lucullus et C. Cassius, in quos tum consules designatos idem illud senatus decreverat? Non tulerunt; et quod tu Habiti pecunia factum esse arguis neque id ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est primum illorum aequitate et sapientia consulum, ut id, quod senatus decreverat ad illud invidiae praesens incendium restinguendum, id postea ferendum ad populum non arbitrarentur: ipse deinde populus Romanus, qui L. Quincti fictis querimoniis antea concitatus rem illam et rogationem flagitarat, idem C. Iuni filii, pueri parvuli, lacrimis commotus, maximo clamore et concursu totam quaestionem illam et legem repudiavit. 138. Ex quo intellegi potuit id quod saepe dictum est: ut mare, quod sua natura tranquillum sit, ventorum vi agitari atque turbari, sic populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari.
L
[recensere]Est etiam reliqua permagna auctoritas, quam ego turpiter paene preterii; mea enim esse dicitur. Recitavit ex oratione nescio qua Accius, quam meam esse dicebat, cohortationem quandam iudicum ad honeste iudicandum et commemorationem cum aliorum iudiciorum quae probata non essent, tum illius ipsius iudicii Iuniani; proinde quasi ego non ab initio huius defensionis dixerim invidiosum illud iudicium fuisse, aut, cum de infamia iudiciorum disputarem, potuerim illud quod tam populare esset illo tempore praeterire. 139. Ego vero, si quid eius modi dixi, neque cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei quam iudicii et auctoritatis fuit. Cum enim accusarem, et mihi initio proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnes offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam rem, quae tam populariter esset agitata, praeterire non potui. Sed errat vehementer si quis in orationibus nostris, quas in iudiciis habuimus, auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur; omnes enim illae causarum ac temporum sunt, non hominum ipsorum aut patronorum. Nam si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem: nunc adhibemur ut ea dicamus, non quae nostra auctoritate constituantur, sed quae ex re ipsa causaque ducantur. 140. Hominem ingeniosum, M. Antonium, aiunt solitum esse dicere idcirco se nullam umquam orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare dixisse; proinde quasi si quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus, hominum memoria non comprehendatur
LI
[recensere]Ego vero in isto genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor, qui cum Cn. Plancum defenderet, accusante M. Bruto, homine in dicendo vehemente et callido, cum Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius orationibus capita alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset, quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur. 141. Itaque in respondendo primum euit utriusque rationem temporis, ut oratio ex re et ex causa habita videretur; deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia, verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tres ipse excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, – ea quae vobis nota esse arbitror: 'Forte evenit ut ruri in Privernati essemus ego et Brutus filius,' fundum Privernatem flagitabat; 'In Albano eramus ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; 'In Tiburti forte cum adsedissemus ego et Brutus filius,' Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod filii nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari voluisse dicebat. Quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset: eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris, sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum, quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. 142. Ego autem illa recitata esse non moleste fero; neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ista dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. Quod si velim confiteri me causam A. Cluenti nunc cognosse, antea fuisse in illa populari opinione, quis tandem id possit reprehendere? praesertim, iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum, quod ego et ab initio petivi et nunc peto, ut, si quam huc graviorem de illo iudicio opinionem attulistis, hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.
LII
[recensere]143. Nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T. Acci, de Oppianici damnatione respondi, confiteare necesse est te opinionem multum fefellise, quod existimaris me causam A. Cluenti non facto eius, sed lege defensurum. Nam hoc persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. Itane est? Ab amicis imprudentes videlicet prodimur, et est nescio quis de eis quos amicos nostros arbitramur qui nostra consilia ad adversarios deferat. Quisnam hoc tibi renuntiavit? quis tam improbus fuit? Cui ego autem narravi? Nemo, ut opinor, in culpa est: et nimirum tibi istud lex ipsa renuntiavit. Sed num tibi ita defendisse videor ut tota in causa mentionem ullam fecerim legis? num secus hanc causam defendisse ac si lege Habitus teneretur? Certe, ut hominem confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius invidiosi criminis praetermissus. 144. Quid ergo est? quaeret fortasse quispiam: displicetne mihi legum praesidio capitis periculum propulsare? Mihi vero, iudices, non displicet, sed utor instituto meo. In hominis honesti prudentisque iudicio non solum meo consilio uti consuevi, sed multum etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero. Nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas adhibemur et in quibus versamur nosse deberem, dixi Habito statim eo capite QUI COISSET QUO QUIS CONDEMNARETUR illum esse liberum, teneri autem nostrum ordinem: atque ille me orare atque obsecrare coepit ne se lege defenderem. Cum ego quae mihi videbantur dicerem, traduxit me ad suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupidiorem esse civitatis retinendae quam existimationis. Morem homini gessi, et tamen idcirco feci – neque enim id semper facere debemus – quod videbam per se ipsam causam sine lege copiosissime posse defendi. Videbam in hac defensione qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti noluit minus laboris futurum: quod si nihil aliud esset actum nisi ut hanc causam obtineremus, lege recitata perorassem.
LIII
[recensere]Neque me illa oratio commovet, quod ait Accius indignum esse facinus, si senator iudicio quempiam circumvenerit, legibus eum teneri: si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri. Ut tibi concedam hoc indignum esse, quod cuius modi sit iam videro, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur discedi ab legibus. Hoc enim vinculum est huius dignitatis qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic fons aequitatis: mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis partibus, ut nervis et sanguine et membris, uti non potest. Legum ministri magistratus, legum interpretes iudices, legum denique idcirco omnes servi sumus ut liberi esse possimus. 147. Quid est, Q. Naso, cur tu in isto loco sedeas? Quae vis est, qua abs te hi iudices tali dignitate praediti coerceantur? Vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? Quo iure Accius quae voluit dixit? Cur mihi tam diu potestas dicendi datur? Quid sibi autem illi scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video, volunt? Opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. Quid ergo? haec quaestio sola ita gubernatur? Quid M. Plaetori et C. Flamini inter sicarios, quid C. Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis reptundis, quid C. Aquili, apud quem nunc de ambitu causa dicitur, quid reliquae quaestiones? Circumspicite omnes rei publicae partes: 148. omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis. Si quis apud me, T. Acci, te reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae pecuniae, sed laboris et periculi non legitimi declinatio
LIV
[recensere]Nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide. Iubet lex ea, qua lege haec quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est Q. Voconium, cum eis iudicibus qui ei obvenerint – vos appellat, iudices – quaerere de veneno. In quem quaerere? Infinitum est: QUICUMQUE, FECERIT, VENDIDERIT, EMERIT, HABUERIT, DEDERIT. Quid eadem lex statim adiungit? recita. DEQUE EIUS CAPITE QUAERITO. Cuius? qui coierit, convenerit? Non ita est. Quid ergo est? dic. QUI TRIBUNUS MILITUM LEGIONIBUS QUATTUOR PRIMIS, QUIVE QUAESTOR, TRIBUNUS PLEBIS – deinceps omnes magistratus nominavit – QUIVE IN SENATU SENTENTIAM DIXIT, DIXERIT. Quid tum? QUI EORUM COIT, COIERIT, CONVENIT, CONVENERIT, QUO QUIS IUDICIO PUBLICO CONDEMNARETUR. 'Qui eorum': quorum? videlicet, qui supra scripti sunt. Quid interest utro modo scriptum sit? Etsi est apertum, ipsa tamen lex nos docet. Ubi enim omnes mortales adligat ita loquitur, QUI VENENUM MALUM FECIT, FECERIT: omnes viri, mulieres, liberi, servi in iudicium vocantur. Si idem de coitione voluisset, adiunxisset: QUIVE, COIERIT. Nunc ita est: DEQUE EIUS CAPITE QUAERITO QUI MAGISTRATUM HABUERIT INVE SENATU SENTENTIAM DIXERIT, QUI EORUM COIT, COIERIT. 149. Num is est Cluentius? Certe non est. Quis ergo est Cluentius? Qui tamen defendi causam suam lege noluit. Itaque abicio legem: morem Cluentio gero. Tibi tamen, Acci, pauca quae ab huius causa seiuncta sunt respondebo. Est enim quiddam in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod ego ad me putem pertinere. Hic sua putat interesse se re ipsa et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in disputatione ab Accio videri esse superatum. Non enim mihi haec causa sola dicenda est; omnibus hic labor meus propositus est, quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt. Nolo quemquam eorum qui adsunt existimare me, quae de lege ab Accio dicta sunt, si reticuerim, comprobare. Quam ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor, neque enim legem recito neque hoc loco pro te dico; sed ea quae a me desiderari arbitror non relinquam.
LV
[recensere]150. Iniquum tibi videtur, Acci, esse non isdem legibus omnes teneri. Primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut commutatis eis opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. Deinde quis umquam hoc senator accusavit, ut cum altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? Quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et difficilia quae subimus! atque haec omnia tantum honoris et amplitudinis commodo compensantur. Converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones: non perferent. Putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere, qui summum locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt. 151. Atque ut omittam leges alias omnes quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem NE QUIS IUDICIO CIRCUMVENIRETUR C. Gracchus tulit: eam legem pro plebe, non in plebem tulit. Postea L. Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum, quem ab hoc genere liberum acceperat, adligare novo quaestionis genere ausus non est. Quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem prosciptionis suae, qua est usus in veteres iudices, in hanc unam quaestionem contulisset. 152. Nec nunc quicquam agitur – mihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum est – nisi ut equester ordo in huiusce legis periculum concludatur. Neque hoc agitur ab omnibus, sed a paucis. Nam ii senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia – quales, ut vere dicam, vos estis, et ceteri qui sine cupiditate vixerunt – equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ii qui sese volunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint huiusce modi iudicia fieri possint. Vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari: vident iudicia comprobari: hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt. 153. Quis enim de homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam?
LVI
[recensere]O viros fortes, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M. Druso, tribuno plebis restiterunt, cum ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat nobilitate, nisi ut ii qui rem iudicassent huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur. Tunc C. Flavius Pusio, Cn. Titinius, C. Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum haec recusarent et palam fortissime atque honestissime dicerent se potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad honores petendos conferre voluissent; sese vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse, sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam, remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse: 154. aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere, aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti petitionem reliquissent manere; iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere; senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset, quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud exteras nationes nomen et gratia, toga praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae: quibus in rebus cum summa recte factis maiores nostri praemia tum plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. Illi non hoc recusabant, ne ea lege accusarentur qua nunc Habitus accusatur, quae tunc erat Sempronia, nunc est Cornelia; intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri; sed ne nova lege adligarentur laborabant. 155. Habitus ne hoc quidem umquam recusavit, quo minus vel ea lege rationem vitae suae redderet qua non tenetur. Quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnes ordines quaestio perferatur.
LVII
[recensere]Interea quidem, per deos immortales! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus. Simul et illud quam sit iniquum cogitemus populum Romanum aliud nunc agere; vobis rem publicam et fortunas suas commisisse, ipsum sine cura esse; non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit, et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitretur, per paucos iudices astringatur. 156. Agit enim sic causam T. Accius, adulescens bonus et disertus, omnes cives legibus teneri omnibus; vos attenditis et auditis silentio sicut facere debetis; A. Cluentius causam dicit eques Romanus ea lege qua lege senatores et ii qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. Si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem, quam attingere noluerit, praesidii nihil fuisse. 157. Hic nunc est quiddam quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano praestare debeam, quoniam is vitae meae status est ut omnis mihi cura et opera posita sit in hominum periculis defendendis. Video quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur. Qua in lege est QUI COIERIT, quod quam late pateat videtis; CONVENERIT aeque incertum et infinitum est; CONSENSERIT, hoc vero cum infinitum tum obscurum et occultum; FALSUMVE TESTIMONIUM DIXERIT, – quis de plebe romana testimonium dixit umquam cui non hoc periculum T. Accio auctore paratum esse videatis? Nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam esse confirmo. 158. Sed hoc polliceor omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur qui lege non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio defensurum, et vel his iudicibus vel horum similibus facillime probaturum, et omni me defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi obtemperandum est non conceditur
LVIII
[recensere]Non enim debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius vestrae quam odio pareatis. 159. Est enim sapientis iudicis cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam, verum etiam fidem habitam esse meminisse: posse quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et semper non quid ipse velit, sed quid lex et religio cogat cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. Cum haec sunt videnda tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum esse neque sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnes amovere maximique aestimare conscientiam mentis suae, quam ab dis immortalibus accepimus, quae a nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate vivemus. 160. Haec si T. Accius aut cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur statuere et non devinctum legibus esse oportere.
Quibus de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor. Reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi et proferenda, ne omnium turpissimi reperirentur si in iudicium nihil praeter invidiam attulissent
LIX
[recensere]Atque ut existimetis necessario me de his rebus de quibus iam dixerim pluribus egisse verbis, attendite reliqua: profecto intellegetis ea quae paucis demonstrari potuerint brevissime esse defensa.
161. Cn. Decidio Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse dixistis. Ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est: huius illum opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc cum ipse tum eius amici necessariique omnes cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius vilicum vim et manus attulisse. Cum quaedam in callibus, ut solet, controversia pastorum esset orta, Habiti vilici rem domini et privatam possessionem defenderunt: cum esset etulatio facta, causa illis demonstrata, sine iudicio controversiaque discessum est. 162. 'P. Aeli testamento propinquus exheredatus cum esset, heres hic alienior institutus est.' P. Aelius Habiti merito fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testamentum ab huius inimico Oppianico est obsignatum. Floro legatum ex testamento infitiatum esse. Non est ita; sed cum HS XXX milia scripta essent pro HS CCC milibus, neque ei cautum satis videretur, voluit eum aliquid acceptum referre liberalitati suae. Primo debere negavit; post sine controversia solvit. Cei cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc esse repetitam. Mulierem cum emisset a sectoribus, quo tempore eam primum liberam esse audivit, sine iudicio reddidit Ceio. 163. Ennium esse quendam cuius bona teneat Habitus. Est hic Ennius egens quidam calumniator, mercennarius Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde aliquando cum servis Habiti furti egit; nuper ab ipso Habito petere coepit. Hic illo privato iudicio, mihi credite, vobis isdem fortasse patronis, calumniam non effugiet. Atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitem, Ambivium quendam, coponem de via Latina, subornatis, qui sibi a Cluentio servisque eius in taberna sua manus adlatas esse dicat. Quo de homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse: si invitaverit, id quod solet, sic hominem accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse.
164. Habetis, iudices, quae in totam causam de moribus A. Cluenti, quem illi invidiosum esse reum volunt, annos octo meditati accusatores collegerunt; quam levia genere ipso! quam falsa re! quam brevia responsu!
LX
[recensere]Cognoscite nunc id quod ad vestrum ius iurandum pertinet, quod vestri iudicii est, quod vobis oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de criminibus veneni; ut omnes intellegant quam paucis verbis haec causa perorari potuerit, et quam multa a me dicta sint quae ad huius voluntatem maxime, ad vestrum iudicium minime pertinerent.
165. Obiectum est C. Vibium Cappadocem ab hoc A. Cluentio veneno esse sublatum. Opportune adest homo summa fide et omni virtute praeditus, L. Plaetorius, senator, qui illius Vibi hospes fuit et familiaris. Apud hunc ille Romae habitavit, apud hunc aegrotavit, huius domi est mortuus. At heres est Cluentius. Intestatum dico esse mortuum possessionemque eius bonorum, ex edicto praetoris, huic, illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis honesto, equiti Romano datam, Numerio Cluentio, quem videtis.
166. Alterum veneficii crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum Habiti consilio paratum; id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, bibisse, statimque esse mortuum. Hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus verbis dicerem per quae nunc paucis percurrit oratio mea. 167. Quid umquam Habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere videatur? quid autem magno opere Oppianicum metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit, huic autem accusatores viva matre deesse non possint? id quod iam intellegetis. An ut de causa eius periculi nihil decederet, ad causam novum crimen accederet? Quod autem tempus veneni dandi illo die, illa frequentia? per quem porro datum? unde sumptum? quae deinde interceptio poculi? cur non de integro autem datum? Multa sunt quae dici possunt, sed non committam ut videar non dicendo voluisse dicere; res enim iam se ipsa defendit. 168. Nego illum adulescentem, quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis, omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen et impudens mendacium! Perspicite cetera. Dico illum, cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa fert, sibi tum non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum. Quis huic rei testis est? Idem qui sui luctus, pater, – pater, inquam, illius adulescentis; quem propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo loco testem in A. Cluentium constituere, is hunc suo testimonio sublevat; quod recita. Tu autem, nisi molestum est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius non morabor, quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti ut ne cui innocenti maeror tuus calamitatem et falsum crimen adferret.
LXI
[recensere]169. Unum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices, ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis meae dictum est: quicquid mali per hosce annos A. Cluentius viderit, quicquid hoc tempore habeat sollicitudinis ac negotii, id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno necatum esse quod ei datum sit in pane per M. Asellium quendam, familiarem illius, idque Habiti consilio factum esse dicitis. In quo primum illud quaero, quae causa Habito fuerit cur interficere Oppianicum vellet. Inimicitias enim inter eos fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici volunt aut quod [eos] metuunt aut quod oderunt. 170. Quo tandem igitur Habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus est? quid erat quod iam Oppianicum poena adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate quisquam timeret? quid metuebat? ne oppugnaretur a perdito? an ne accusaretur a damnato? an ne exsulis testimonio laederetur? Si autem quod oderat Habitus inimicum, idcirco illum vita frui noluit, adeone erat stultus ut illam, quam tum ille vivebat vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus? quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo adire, nemo adloqui, nemo aspicere vellet? 171. Huius igitur Habitus vitae invidebat? Hunc si acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi unum in malis erat perfugium calamitatis? Qui si quid animi et virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri in eius modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huis quam ob rem id vellet inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet? Nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit? nisi forte ineptis fabulis ducimur ut existimemus illum ad inferos impiorum supplicia perferre ac plures illic offendisse inimicos quam hic reliquisse: a socrus, ab uxorum, a fratris, a liberum Poenis actum esse praecipitem in sceleratorum sedem ac regionem. Quae si falsa sunt, id quod omnes intellegunt, quid ei tandem mors eripuit praeter sensum doloris? 172. Age vero, per quem venenum datum? per M. Asellium
LXII
[recensere]Quid huic cum Habito? nihil, atque adeo, quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum et illius periculum committebat? Cur igitur tu, qui pietate ad accusandum excitatus es, hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? Cur non Habiti exemplo usus es, ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur? 173. Iam vero illud quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, in pane datum venenum! Num latius potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum colliquefactum in potione esset, celerius potuis comestum quam epotum in venas atque in omnes partes corporis permanere? facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo posset? 174. 'At repentina morte periit.' Quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minime firmam veneni suspicionem haberet; quod si esset suspiciosum, tamen potius ad alios quam ad Habitum pertineret. Verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur: id ut intellegatis, et mortem eius et quem ad modum post mortem in Habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite.
175. Cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L. Quinctium contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. Cum esset una Sassia, eaque Sex. Albio quodam colono, homines valenti, qui simul esse solebat, familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset, et ius illud matrimonii castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servulus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare solitus esse. Interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset – solebat enim extra portam aliquid habere conducti – cecidisse de equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer, et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur
LXIII
[recensere]176. Post mortem eius Sassia moliri statim nefaria mulier coepit insidias filio: quaestionem habere de viri morte constituit. Emit de A. Rupilio, quo erat usus Oppianicus medico, Stratonem quendam, quasi ut idem faceret quod Habitus in emendo Diogene fecerat. De hoc Stratone et de Ascla quodam servo suo quaesituram esse dixit; praeterea servum illum Nicostratum, quem nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem arbitrabatur, ab hoc adulescente Oppianico in quaestionem postulavit. Hic cum esset illo tempore puer et illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur, etsi illum servum et sibi benivolum esse et patri fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. Advocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, homines honesti atque omnibus rebus ornati. Tormentis omnibus vehementissime quaeritur. Cum essent animi servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorum [et vi tormentorum] adducti in veritate manserunt neque se quicquam scire dixerunt. 177. Quaestio illo die de amicorum sententia dimissa est; satis longo intervallo post iterum advocantur. Habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum praetermittitur. Adversari advocati et iam vix ferre posse; furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut sperasset ea quae cogitasset procedere. Cum iam tortor atque essent tormenta ipsa defensa neque tamen illa finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur, sed ut aliquid falsi dicere cogerentur. Hoc postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum. 178. Redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis maerens, quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem non modo verum crimen, sed ne ficta quidem suspicio perveniret et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio, sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam venit, quae a Stratone illo venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit.
LXIV
[recensere]Unum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere et moliri videretur. 179. Tum interim Q. Hortensio Q. Metello consulibus, ut hunc Oppianicum aliud agentem ac nihil eius modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret, invito despondit ei filiam suam, – illam quam ex genero susceperat, – ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum posset habere in potestate. Hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. Cum esset in aedibus armarium, in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientes occidit in piscinamque deiecit: ipse armarii fundum exsecuit, et HS* et auri quinque pondo abstulit, uno ex servis puero non grandi conscio. 180. Furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur. cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, quaerebant homines quonam modo fieri potuisset. Quidam ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam, qua illud potuisse ita circumsecari videretur. Ne multa, perquiritur a coactoribus: invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. Hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone, puer ille conscius pertimuit; rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt; Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur. 181. Constituitur quaestio de furto; nam quid quisquam suspicari aliud potest? An hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata, occisis hominibus, institutam esse quaestionem de morte Oppianici? Cui probatis? quid est quod minus veri simile proferre potuistis? Deinde, ut omittam cetera, triennio post mortem Oppianici de eius morte quaerebatur? Atque etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum sine causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo recusavit: postea, cum illa abducturam se filiam, mutaturam esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimae servum fidelissimum non in quaestionem tulit, sed plane ad supplicium dedidit
LXV
[recensere]182. Post triennum igitur agitata denuo quaestio de viri morte habebatur. Et de quibus servis habebatur? Nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt. De Stratone et de Nicostrato. Quid? Romae quaesitum de istis hominibus non erat? Itane tandem? Mulier iam non morbo, sed scelere furiosa, cum quaestionem habuisset Romae, cum de T. Anni, L. Rutili, P. Saturi, ceterorum honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio post, isdem de hominibus, nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in filii caput quaestionem habere conata est? 183. An hoc dicitis (mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi ab hoc non esse hoc dictum mementote), cum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? Hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ii qui ad fraudem callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ii quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur. Quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo eis obsisti modo posset. Utrum furtum factum non est? at nihil clarius Larini. An ad Stratonem suspicio non pertinuit? at is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. An id actum non est in quaerendo? quae fuit igitur alia causa quaerendi? An, id quod vobis dicendum est et quod tum Sassia dictitavit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis dixisse de veneno? 184. En hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. Nam tabellae quaestionis plures proferuntur, quae recitatae vobisque editae sunt, illae ipsae quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla littera invenitur. Non venit in mentem primum orationem Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere de veneno, quod non percontatione quaesitum, sed per dolorem expressum videretur. Quaestio de furto est; veneni iam suspicio superiore quaestione sublata; quod ipsum haec eadem mulier iudicarat, quae ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus servis Stratonem illum dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat. 185. Cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod ille sine controversia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit? De veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliqua denique parte quaestionis verbum fecit ullum?
LXVI
[recensere]Iam videtis illam nefariam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas, interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse. Atque istam ipsam quaestionem dicite qui obsignarit unum aliquem nominatim: neminem reperietis, nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim quam neminem nominari. 186. Quid ais, T. Acci? tu periculum capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius litteris conscriptas in iudicium adferas, neque earum auctorem litterarum neque obsignatorem neque testem ullum nominabis? et quam tu pestem innocentissimo filio de matris sinu deprompseris, hanc hi tales viri comprobabunt? Esto, in tabellis nihil est auctoritatis: quid, ipsa quaestio iudicibus, quid, amicis hospitibusque Oppianici, quos adhibuerat antea, quid, huic tandem ipsi tempori cur non servata est? Quid istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato? 187. Quaero abs te, Oppianice, servo tuo Nicostrato quid factum esse dicas; quem tu, cum hunc brevi tempore accusaturus esses, Romam deducere, dare potestatem indicandi, incolumem denique servare quaestioni, servare his iudicibus, servare huic tempori debuisti. Nam Stratonem quidem, iudices, in crucem esse actum exsecta scitote lingua; quod nemo Larinatium est qui nesciat. Timuit mulier amens non suam conscientiam, non odium municipum, non famam omnium, sed quasi non omnes eius sceleris testes essent futuri, sic metuit ne condemnaretur extrema servuli voce morientis.
188. Quod hoc portentum, di immortales! quod tantum monstrum in ullis locis, quod tam infestum scelus et immane aut unde natum esse dicamus? Iam enim videtis profecto, iudices, non sine necessariis me ac maximis causis principio orationis meae de matre dixisse. Nihil est enim mali, nihil sceleris quod illa non ab initio filio voluerit, optaverit, cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam, mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate matris expulsam ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce vitae periculum, sed ad commune familiae dedecus pertinebant; nihil de alteris Oppianici nuptiis queror, quarum illa cum obsides filios ab eo mortuos accepisset, tum denique in familiae luctum atque in privignorum funus nupsit; praetereo quod A. Aurium, cuius illa quondam socrus, paulo ante uxor fuisset, cum Oppianici esse opera proscriptum occisumque cognosset, eam sibi domum sedemque delegit in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia fortunarum videret. 189. Illud primum queror, de illo scelere quod nunc denique patefactum est, Fabriciani veneni. Quod iam tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc vero apertum iam omnibus ac manifestum videtur: non est profecto de illo veneno celata mater. Nihil est ab Oppianico sine consilio mulieris cogitatum; quod si esset, certe postea, deprehensa re, non illa ut a viro improbo discessisset, sed ut a crudelissimo hoste fugisset domumque illam in perpetuum scelerum omnium adfluentem reliquisset. 190. Non modo id non fecit, sed ab illo tempore nullum locum praetermisit in quo non strueret insidias aliquas ac dies omnes atque noctes tota mente mater de pernicie filii cogitaret. Quae primum ut illum confirmaret Oppianicum accusatorem filio suo, donis, muneribus, collocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit
LXVII
[recensere]Ita quod apud ceteros novis inter propinquos susceptis inimicitiis saepe fieri divortia atque adfinitatum discidia videmus, haec mulier satis firmum accusatorem filio suo fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem eius antea duxisset. Ceteri novis adfinitatibus adducti veteres inimicitias saepe deponunt: illa sibi ad confirmandas inimicitias adfinitatis coniunctionem pignori fore putavit. 191. Neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo compararet, sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret. Hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis, hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici quaestiones; quibus finem aliquando non mulieris modus, sed amicorum auctoritas fecit. Ab eodem scelere illae triennio post habitae Larini quaestiones; eiusdem amentiae falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam illa conscelerata exsectio linguae; totius denique huius ab illa est et inventa et adornata comparatio criminis. 192. Atque his rebus cum instructum accusatorem filio suo Romam misisset, ipsa paulisper conquirendorum et conducendorum testium causa Larini est commorata; postea autem quam appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim huc advolavit, ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia testibus deesset, aut ne forte mater hoc sibi optatissimum spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris amitteret.
LXVIII
[recensere]Iam vero quod iter Romam eius mulieris fuisse existimatis? quod ego propter vicinitatem Aquinatium et Fabraternorum ex multis audivi et comperi; quos concursus in his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? Mulierem quandam Larino adesse, atque illam usque a mari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia, quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere filium possit! 193. Nemo erat illorum, paene dicam, quin expiandum illum locum esse arbitraretur, quacumque illa iter fecisset; nemo quin terram ipsam violari, quae mater est omnium, vestigiis consceleratae matris putaret. Itaque nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus fugeret: nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbi aut hospiti committebat. 194. Nunc vero quid agat, quid moliatur, quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrum putat? Quos appellarit, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio labefactere conata sit tenemus. Quin etiam nocturna sacrificia, quae putat occultiora esse, sceleratasque eius preces et nefaria vota cognovimus; quibus illa etiam deos immortales de suo scelere testatur neque intellegit pietate et religione et iustis precibus deorum mentes, non contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum caesis hostiis posse placari. Cuius ego furorem atque crudelitatem deos immortales a suis aris atque templis aspernatos esse confido.
LXIX
[recensere]195. Vos iudices, quos huic A. Cluentio quosdam alios deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius importunitatem matris a filii capite depellite. Multi saepe in iudicando peccata liberum parentum misericordiae concesserunt: vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis. Omnes scitote, iudices, – incredibile dictu est, sed a me verissime dicetur – omnes Larinates, qui valuerunt, venisse Romam, ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent in tanto eius periculo sublevarent. Pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia [communi Italiae pace] in domesticis copiis esse totum. Quos tamen ipsos aeque, et eos quos praesentes videtis, huius exspectatio iudicii dies noctesque sollicitat. 196. Non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur, sed de totius municipii statu, dignitate, commodisque omnibus sententias esse laturos. Summa est enim, iudices, hominis in communem municipii rem diligentia, in singulos municipes benignitas, in omnes homines iustitia et fides. Praeterea nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum sic tuetur ut maiorum gravitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem adsequatur. Itaque eis eum verbis publice laudant ut non solum testimonium suum iudiciumque significent, verum etiam curam animi ac dolorem. Quae dum laudatio recitatur, vos, quaeso, qui eam detulistis, adsurgite.
197. Ex lacrimis horum, iudices, existimare potestis omnes haec decuriones decrevisse lacrimantes. Age vero, vicinorum quantum studium, quam incredibilis benevolentia, quanta cura est! Non illi in libellis laudationem decretam miserunt, sed homines honestissimos, quos nossemus omnes, huc frequentes adesse et hunc praesentes laudare voluerunt. Adsunt Frentani, homines nobilissimi, Marrucini item pari dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos, homines honestissimos, laudatores videtis; Boviano totoque ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt tum homines amplissimi nobilissimique venerunt. 198. Iam qui in agro Larinati praedia, qui negotia, qui res pecuarias habent, honesti homines et summo splendore praediti, difficile dictu est quam sint solliciti, quam laborent. Non multi mihi ab uno sic diligi videntur, ut hic ab eis universis.
LXX
[recensere]Quam doleo abesse ab huius iudicio L. Volusienum, summo splendore hominem ac virtute praeditum! Vellem praesentem possem P. Helvidium Rufum, equitem Romanum omnium ornatissimum, nominare! qui cum huius causa dies noctesque vigilaret et cum me hanc causam doceret, in morbum gravem periculosumque incidit; in quo tamen non minus de capite huius quam de sua vita laborat. Cn. Tudici senatoris, viri optimi et honestissimi, par studium ex testimonio et laudatione cognoscetis. Eadem spe, sed maiore verecundia de te, P. Volumni, quoniam iudex es in A. Cluentium, dicimus; et, ne longum sit, omnium vicinorum summam esse in hunc benevolentiam confirmamus. 199. Horum omnium studium, curam, diligentiam, meumque una laborem, qui totam hanc causam vetere instituto solus peroravi, vestramque simul, iudices, aequitatem et mansuetudinem una mater oppugnat. At quae mater? Quam caecam crudelitate et scelere ferri videtis; cuius cupiditatem nulla umquam turpitudo retardavit; quae vitiis animi in deterrimas partes iura hominum convertit omnia; cuius ea stultitia est ut eam nemo hominem, ea vis ut nemo feminam, ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit. Atque etiam nomina necessitudinum, non solum naturae nomen et iura mutavit, – uxor generi, noverca filii, filiae pelex; eo iam denique adducta est ut sibi praeter formam nihil ad similitudinem hominis reservarit.
200. Qua re, iudices, si scelus odistis, prohibete aditum matris a filii sanguine, date parenti hunc incredibilem dolorem ex salute, ex victoria liberum; patimini matrem, ne orbata filio laetetur, victam potius vestra aequitate discedere. Sin autem, id quod vestra natura postulat, pudorem, veritatem, virtutemque diligitis, levate hunc aliquando supplicem vestrum, iudices, tot annos in falsa invidia periculisque versatum, qui nunc primum post illam flammam aliorum facto et cupiditate excitatam spe vestrae aequitatis erigere animum et paulum respirare a metu coepit, cui posita sunt in vobis omnia, quem servatum esse plurimi cupiunt, servare soli vos potestis. 201. Orat vos Habitus, iudices, et flens obsecrat, ne se invidiae, quae in iudiciis valere non debet, ne matri, cuius vota et preces a vestris mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini nefario, condemnato iam et mortuo, condonetis
LXXI
[recensere]Quod si qua calamitas hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne iste miser, si, id quod difficile factu est, in vita remanebit, saepe et multum queretur deprehensum esse illud quondam Fabricianum venenum. Quod si tum indicatum non esset, non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset, sed multorum medicamentum laborum; postremo etiam fortasse mater exsequias illius funeris prosecuta mortem se filii lugere simulasset. Nunc vero quid erit profectum nisi ut huius ex mediis mortis insidiis vita ad luctum conservata, mors sepulcro patris privata esse videatur? 202. Satis diu fuit in miseriis, iudices, satis multos annos ex invidia laboravit. Nemo huic tam iniquus praeter parentem fuit cuius non animum iam expletum esse putemus. Vos, qui aequi estis omnibus, qui, ut quisque crudelissime oppugnatur, eum lenissime sublevatis, conservate A. Cluentium; restituite incolumem municipio; amicis, vicinis, hospitibus, quorum studia videtis, reddite; vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. Vestrum est hoc, iudices, vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc repetitur a vobis, ut virum optimum atque innocentissimum plurimisque mortalibus carissimum atque iucundissimum his aliquando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in contionibus esse invidiae locum, in iudiciis veritati.