Pro Marco Tullio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pro Marco Tullio
69 BC
editio: incognita
fons: incognitus

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23 - 24

1[recensere]

1A a sra, ratores, turos adversarios arbitrarer tantam caedem et tam atrocem ad familiam suam pertinere. itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse. nunc vero postea quam non modo confessus est vir primarius, L. Quin . . .

Roughly six lines of eighty characters are missing.

borabam ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem; nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id cum confessi sunt, meliore loco esse videantur. 2itaque tum vestrum difficilius iudicium, mea facilis defensio fore videbatur. ego enim omnia in tes . . .

Seven lines are missing

quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum est.

3[3] Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis . . .

Seven lines are missing

minus diligenter illius existimationem quam rem M. Tulli viderer defendere. nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere videbor quam antea consului. Six lines are missing.

2[recensere]

4Pri . . .. . . ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, homine coniuncto mecum+ non minus animo quam nomine? ac mihi magis illud laborandum videtur, recuperatores, ut quod antea nihil in istum dixi probarm, quam in eo reprehendar quod hoc tempore respondeo. 5verum et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est. nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum mea natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia res postulare non videretur. quid ergo est? tametsi postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum non soleo descendere. nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat.

3[recensere]

6Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare--quod tametsi eo volo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco quia aequum est, postulo--ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his aliquid ad iudicandum relinquas. namque antea non defensionis tuae modus, sed nox tibi finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem facias, id abs te postulo. neque hoc idcirco postulo quod te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque de re dicas; quod si facies, non vereor ne dicendo dies eximatur.

7iudicium vestrum est, recuperatores, Qvantae pecvniae paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs armatis coactisve damnvm datvm esse M. Tvllio. eius rei taxationem nos fecimus; aestimatio vestra est; iudicium datum est in quadruplum.

4[recensere]

8Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est. nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum sed ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui summa aequitate et sapientia ius dixit, primus hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnes ita familias suas continerent ut non modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis defenderent; 9et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur quam admonere.

5[recensere]

10his temporibus cum ex bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare, [11] ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere: 'damnum iniuria.' quod in aliis causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno quod vi per servos armatos datum esset . . .

Seven short lines of thirty characters are missing.

12ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma capere, manum cogere, homines occidere. Cum iudicium ita daret ut hoc solum in iudicium veniret, videreturne vi hominibus coactis armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet 'inivria,' putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset.

6[recensere]

13quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, attendite. 14fundum habet in agro Thurino M. Tullius+ paternum, recuperatores, quem se habere usque eo non moleste tulit, donec vicinum eius modi nactus est qui agri finis armis proferre mallet quam iure defendere. nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo+ erat+ adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius . . .

Eleven lines are missing.

15clam circumscripsisse isti a consulari Macedonia et Asia. etiam illud addam quod ad rem pertinet: imperatore mortuo pecuniam nescio quo modo quaesitam dum volt in praedio ponere, non posuit, sed abiecit. nihil adhuc m . . .

Ten lines are missing.

. . am calamitate vicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno Tulli lere conatus est.

7[recensere]

16est in eo agro centuria quae Populiana nominatur, recuperatores, quae semper M. Tulli fuit, quam etiam pater pos . . .

Eleven lines are missing.

posita esse et ad fundum eius convenire. ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit; eum autem emptum habebat cum socio Cn. Acerronio, viro op. . . .

Eleven lines are missing.

modum proscripsisse. 17hominem appellat. iste sane adroganter quod commodum fuit respondit. Nequedum finis auctor demonstraverat. mittit ad procuratorem litteras et ad vilicum Tullius . . . Ten lines are missing. facturum negavit; illis absentibus finis Acerronio demonstravit neque tamen hanc centuriam Populianam vacuam tradidit. Acerronius, quo modo potuit, se de tota re ex . . .

Eleven lines are missing.

8[recensere]

18mine eius modi semustilatus effugit. adducit iste interea in saltum homines electos maximis animis et viribus et eis arma quae cuique habilia atque apta essent comparat, prorsus ut quivis intellegeret non eos ad rem rusticam, verum ad caedem ac pugnam comparari. 19brevi illo tempore Q. Cati Aemiliani, hominis honesti, quem vos nostis, duo homines occiderunt; multa alia fecerunt; passim vagabantur armati, non obscure, sed ut plane intellegere viderentur ad quam rem parati essent; agros, vias denique infestas habebant. venit in Thurinum interea Tullius. deinde iste pater familias Asiaticus beatus, novus arator et idem pecuarius, cum ambularet in agro, animadvertit in hac ipsa centuria Populiana aedificium non ita magnum servumque M. Tulli Philinum. 20'quid vobis,' inquit, 'istic negoti in meo est?' servus respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad villam; posse eum cum eo disceptare si quid vellet. rogat Fabius Acerronium--nam ibi tum erat--ut secum simul veniat ad Tullium. venitur. ad villam erat Tullius. appellat Fabius ut aut ipse Tullium deduceret aut ab eo deduceretur. dicit deducturum se Tullius, vadimonium Fabio Romam promissurum. manet in ea condicione Fabius. mature disceditur.

9[recensere]

21proxima nocte, iam fere cum lux adpropinquaret, ad illud aedificium de quo antea dixi, quod erat in centuria Populiana, servi P. Fabi frequentes armatique veniunt; introitum ipsi sibi manuque patefaciunt; homines magni preti servos M. Tulli nec opinantis adoriuntur; quod facile factu fuit, neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi crudelitatisque uerunt ut eos omnis gurgulionibus insectis relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent, minor eis honor haberetur; praeterea tectum villamque disturbant. 22hanc rem tam atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat. Tullius statim dimittit ad amicos, quorum ex vicinitate Thurina bona atque honesta copia praesto fuit. 23omnibus acerba res et misera videbatur. Cum amici in comm . . .

Major break -- end of one manuscript.

turbarunt.

10[recensere]

24audite, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium. haec+ quae mei testes dicunt, fatetur adversarius eos vere dicere; quae mei testes non dicunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius. nostri testes dicunt occisos homines; cruorem in locis pluribus, deiectum aedificium se vidisse dicunt; nihil amplius. quid Fabius? Horum nihil negat. quid ergo addit amplius? 25Suam familiam fecisse dicit. quo modo? vi hominibus armatis. quo animo? Vt id fieret quod factum est. quid est id? Vt homines M. Tulli occiderentur. quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum convenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt, potestis eam voluntatem, id consilium, id factum a dolo malo seiungere? 26at istuc totum 'dolo malo' additur in hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur. id ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis; profecto quin ita sit non dubitabitis.

11[recensere]

27si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur. nemo enim potest hoc iudicare, qua in re familia non interfuisset, in ea re eam ipsam familiam vi armatis hominibus damnum dedisse. ergo, id quia poterat fieri et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset, verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset. 28nam cum facit ipsa familia vim armatis coactisve hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est; cum autem rationem init ut ea fiat, familia ipsa non facit, fit autem dolo malo eius. ergo addito 'dolo malo' actoris et petitoris fit causa copiosior. Vtrum enim ostendere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse, sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat necesse est.

12[recensere]

29videtis praetores per hos annos interdicere hoc modo, me et M. Claudium: Vnde dolo malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator eivs vi detrvsvs est, cetera ex formula. si, ubi ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic defendam vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis me audiat? non opinor equidem, quia, si vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci; in vi enim dolus malus inest, et Claudio utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur. 30plus igitur Claudio, cum interdicitur, unde dolo malo meo vi deiectus sit, quam si daretur, unde a me vi deiectus esset. nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem; in illo priore, ubi dolus malus additur, sive consilium inissem, sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo vi deiectum iudicari.

13[recensere]

31hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores. quaero enim abs te, si ita iudicium datum esset: Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii hominibvs armatis damnvm M. Tvllio datvm, quid haberes quod diceres? nihil, opinor. fateris enim omnia et familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse. quod additum est 'dolo malo,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur omnis tua defensio? 32nam si additum id non esset ac tibi libitum esset ita defendere, tuam familiam non fecisse, vinceres, si id probare potuisses. nunc, sive illa defensione uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est; nisi putamus eum cium venire qui consilium inierit, illum qui fecerit non venire, cum consilium sine facto intellegi possit, factum sine consilio non possit. an, quod factum eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur? an, qua in re praetor illi improbam defensionem tolli voluit, in ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis?

14[recensere]

33hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur. nam in dolo malo volunt delitiscere, in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur. 34ego non in una re sola, quod mihi satis est, neque in universa re solum, sed singillatim in omnibus dolum malum exstare dico. consilium capiunt ut ad servos M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. arma capiunt; dolo malo faciunt. tempus ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt; dolo malo faciunt. vi in tectum inruunt; in ipsa vi dolus est. occidunt homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri damnum dari sine dolo malo potest. ergo si omnes partes sunt eius modi ut in singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus sine dolo malo factum iudicabitis?

15[recensere]

35quid ad haec Quinctius? sane nihil certum neque unum, in quo non modo possit verum putet se posse consistere. primum enim illud inict, nihil posse dolo malo familiae fieri. hoc loco non solum fecit ut defenderet Fabium, sed ut omnino huiusce modi iudicia dissolveret. nam si venit id in iudicium de familia quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur omnes de mili causa necesse est, bona me hercule! 36si hoc solum esset, tamen vos, tales viri, nolle deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica fortunisque privatorum, severissimum iudicium maximaque ratione compositum per vos videri esse dissolutum. sed non id solum agitur . . .

end of this MS. Priscian 6.1.5

hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed omnibus constitui putetur. 37. . .ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit, pro concesso putetur.

16[recensere]

38dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint necne. de quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc iudicium necne. si non venit, quid attinet aut nos dicere aut hos quaerere? si autem venit, quid attinuit te tam multis verbis a praetore postulare ut adderet in iudicium 'inivria,' et, quia non impetrasses, tribunos pl. appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de iniuria non addidisset? 39haec cum praetorem+ postulabas+, cum tribunos appellabas, nempe dicebas, potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum. quod ergo ideo in iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo ess es impetraris?

17[recensere]

at quibus verbis in decernendo Metellus usus est ceteri quos appellasti? nonne haec omnium fuit oratio, quod vi hominibus armatis coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? et recte, recuperatores. 40nam cum perfugio nullo constituto tamen haec scelera servi audacissime faciant, domini impudentissime confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure posse? an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant? 41etenim, recuperatores, non damno commoventur magistratus ut in haec verba iudicium dent. nam id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum cum nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et 'damnvm' adderetur 'inivria.' neque enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debet advertere.

18[recensere]

42in hoc iudicio videtis agi de vi, videtis agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum expugnationes, agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne, non utrum iure facta an iniuria? non ergo praetores a lege Aquilia recesserunt, quae de damno est, sed de vi et armis severum iudicium constituerunt, nec ius et iniuriam quaeri nusquam putarunt oportere, sed eos qui armis quam iure agere maluissent de iure et iniuria disputare noluerunt. 43neque ideo de iniuria non addiderunt quod in aliis rebus non adderent, sed ne ipsi iudicarent posse homines servos iure arma capere et manum cogere, neque quod putarent, si additum esset, posse hoc talibus viris persuaderi non iniuria factum, sed ne quod tamen scutum dare in iudicio viderentur eis quos propter haec arma in iudicium vocavissent.

19[recensere]

44fuit illud interdictum apud maiores nostros de vi quod hodie quoque est: Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno vi deiecisti. deinde additur illius iam hoc causa quicum agitur: cvm ille possideret, et hoc amplius: qvod nec vi nec clam nec precario possideret. 45multa dantur ei qui vi alterum detrusisse dicitur; quorum si unum quodlibet probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario. ei qui de vi confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam maiores reliquerunt.

20[recensere]

46age illud alterum interdictum consideremus, quod item nunc est constitutum propter eandem iniquitatem temporum nimiamque hominum . . .

Major break in the text.

boni debent dicere. 47atque ille legem mihi de xii tabulis recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luce, si se telo defendat, et legem antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl. pulsaverit. nihil, ut opinor, praeterea de legibus. 48qua in re hoc primum quaero, quid ad hoc iudicium recitari istas leges pertinuerit. num quem tribunum pl. servi M. Tulli pulsaverunt? non opinor. num furatum domum P. Fabi noctu venerunt? ne id quidem. num luce furatum venerunt et se telo defenderunt? dici non potest. ergo istis legibus quas recitasti certe non potuit istius familia servos M. Tulli occidere.

21[recensere]

49'non,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut hoc intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid quam tu putas, hominem occidi.' at primum istae ipsae leges quas recitas, ut mittam cetera, significant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse esset, hominem occidi. ista lex sacrata est, quam rogarunt armati, ut inermes sine periculo possent esse. qua re non iniuria, quo magistratu munitae leges sunt, eius magistratus corpus legibus vallatum esse voluerunt. 50Furem, hoc est praedonem et latronem, luce occidi vetant xii tabulae; cum intra parietes tuos hostem certissimum teneas, nisi se telo defendit, inquit, etiam si cum telo venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides; quod si repugnat, 'endoplorato,' hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant. quid ad hanc clementiam addi potest, qui ne hoc quidem permiserint, ut domi suae caput suum sine testibus et arbitris ferro defendere liceret?

22[recensere]

51quis est cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad xii tabulas revocas, quam si quis quem imprudens occiderit? nemo, opinor. haec enim tacita lex est humanitatis ut ab homine consili, non fortunae poena repetatur. tamen huiusce rei veniam maiores non dederunt. nam lex est in xii tabulis: si telvm manv fvgit ma< gis qvam iecit> . . .

The current MS breaks off.

52Iulius Rufinianus (H. p. 40.21).

si qui furem occiderit, iniuria occiderit. quam ob rem? quia ius constitutum nullum est. quid, si se telo defenderit? non iniuria. quid ita? quia constitutum est.

23[recensere]

53. . tamen per vim factum esset, tamen in eo ipso loco qui tuus esset, non modo servos M. Tulli occidere iure non potuisti verum etiam, si tectum hoc insciente aut per vim demolitus esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse defenderet, id vi aut clam factum iudicaretur. tu ipse iam statue quam verum sit, cum paucas tegulas deicere impune familia tua non potuerit, maximam caedem sine fraude facere potuisse. ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione condemneris necesse est; nunc hoc probabis viris talibus, cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset, quem ad modum tu vis, in tuo, homines qui in eo aedificio fuerint te tuo iure potuisse occidere?

24[recensere]

54'at servus meus non comparet, qui visus est cum tuis; at casa mea est incensa a tuis.' quid ad haec respondeam? ostendi falsa esse; verum tamen confitebor. quid postea? hoc sequitur, ut familiam M. Tulli concidi oportuerit? vix me hercule ut corium peti, vix ut gravius expostulari; verum ut esses durissimus, agi quidem usitato iure et cotidiana actione potuit. quid opus fuit vi, quid armatis hominibus, quid caede, quid sanguine? 55'at enim oppugnatum me fortasse venissent.' haec est illorum in causa perdita extrema non oratio neque defensio, sed coniectura et quasi divinatio. illi oppugnatum venturi erant? quem? Fabium. quo consilio? Vt occiderent. quam ob causam? quid ut proficerent? qui comperisti? et ut rem perspicuam quam paucissimis verbis agam, dubitari hoc potest, recuperatores, utri oppugnasse videantur, qui ad villam venerunt, an qui in villa manserunt? 56qui occisi sunt, an ei ex quorum numero saucius factus est nemo? qui cur facerent, causa non fuit, an ei qui fecisse se confitentur? verum ut hoc tibi credam, metuisse te ne oppugnarere, quis hoc statuit umquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere a quo metuisse se dicat ne ipse posterius occideretur?