Jump to content

Pro Patria/IX

Unchecked
E Wikisource
 Castellum Rutupinum Res Africanae 
IX. Angli et Saxones.
[Second ConjugationPerfect Stem, Active.]

24. Inter cēnam nōs puerī “Quis hoc castellum dēlēvit?” inquimus. Et patruus meus “Dē fortūnā castellī nihil cōnstat” inquit; “aetās fortasse mūrōs dēlēvit. Sed vōs mihi respondēte. Cuius nōmen hīc praecipuō honōre habētur?” Aqua haerēbat: nihil habuimus respondēre. Et amita mea “Nōnne memoriā tenētis?” inquit. Tum Lȳdia, quae librum dē historiā Anglicā in manibus nūper habuerat, “Anglī et Saxonēs” inquit “in hunc angulum Cantiī cursum tenuērunt.” Et ille “Vērum est” inquit; “nam annō quadringentēsimō quadrāgēsimō nōnō Hengistus et Horsa ad īnsulam Tanatim, quae tum rēvērā īnsula erat, nāvēs suās applicāvērunt. Locus ipse duo tantum vel tria mīlia passuum ā castellō Rutupīnō iacet.” Tum illa “Nōnne ab angulō Cantiī Anglī nōmen suum habuērunt?” Nōs puerī rīsimus. Sed amita mea “Sīc nūper affirmāvit vir doctus. Atque nōmen ipsum Cantiī nihil aliud significat quam prōmunturium vel angulum.” Tum patruus meus “Sed Tacitus populum Germāniae Īnferiōris commemorat quī nōmen habēbat Anglōrum; pars Suēbōrum erant.” Et Lȳdia “Fortasse in angulō Germāniae habitābant” inquit. Et ille “In paenīnsulā Cimbricā rēvērā habitāsse affirmantur; et duo illa verba ‘angulus’ et ‘Cantium’ Germānica sunt.”

25. “Sed dē Hengistō et Horsā” inquit “nōn cōgitābam cum interrogāvī. Quis alius vir clārus hīc praecipuō honōre habētur?” Aqua iterum haesit: nōs nihil respondimus. Sed ille “Abhinc annōs duōs saecula tredecim fuerant, ex quō Sānctus Augustīnus, nūntius verbī dīvīnī, cum parvā manū ministrōrum fīdōrum hūc cursum tenuit. Nam annō quīngentēsimō nōnāgēsimō septimō post Chrīstum nātum Gregōrius Prīmus, pontifex Rōmānus, Augustīnum nōtitiam Deī vērī in Angliā docēre iusserat. Itaque Augustīnus ex Galliā in Britanniam nāvigāvit, et nāvem suam ad īnsulam Tanatim applicāvit. Eō tempore Aedilberctus rēx Cantiī erat, quī uxōrem Chrīstiānam, nōmine Berctam, habēbat, fīliam rēgis Francōrum. Itaque rēx Chrīstiānīs benignus fuit, atque Durovernī, in capite rēgnī suī, eīs domum praebuit.”

26. Tum amita mea: “Sed antequam rēx Chrīstiānīs domum praebuit, sermōnem cum eīs habuit, dum in clīvō grāmineō sedēbant, unde urbem Durovernum procul vidēre poterant. Vel, ut nōnnūllī librī historicī affirmant, Chrīstiānī ad ipsōs mūrōs Castellī Rutupīnī nāvem suam applicāverant, et per fenestram castellī cum rēge sermōnem habuērunt. Nam eō tempore aqua portūs Rutupīnī ūsque ad mūrōs castellī pertinēbat. Rēx Chrīstiānīs in hunc modum respondisse narrātur. ‘Pulchra sunt verba et prōmissa vestra; sed nova sunt et incerta; nec deōs antīquōs, quōs per multōs annōs ego et populus meus adōrāvimus, oblīviōnī dare possumus. Sed, quia ex terrā peregrīnā hūc cursum tenuistis, et in animō habētis ea docēre quae vēra esse exīstimātis, nōn prohibēbō vōs in rēgnō meō manēre et nōtitiam Deī vestrī docēre. Itaque domum vōbīs Durovernī praebēbō.’ Et basilicam Sānctī Martīnī eīs dedit.”

[Perfect, Pluperfect and Future Perfect Passivehow expressed.]

27. Tum nōs “Chrīstiānī igitur fuerant in Britanniā iam ante adventum Sānctī Augustīnī?” inquimus. Et ille “Fuerant” inquit; “nam basilicae ā Chrīstiānīs Britannicīs iam temporibus Rōmānīs aedificātae erant, quārum reliquiās vōs Dubrīs vīdistis et ego Callēvae vīdī. Post prīncipātum Nerōnis multī Chrīstiānī in imperiō Rōmānō fuērunt; nam annō prīmō et sexāgēsimō post Chrīstum nātum Sānctus Paulus Rōmam captīvus dēportātus est. Et uxor illīus Aulī Plautiī, quī iam aetāte prīncipis Claudiī Britanniae praefuit, Chrīstiāna fuisse exīstimātur. Nam ‘superstitiōnis peregrīnae’ accūsāta est. Nōmen eī fuit Pompōniae Graecīnae. Sed Anglī et Saxonēs, quī multōs deōs adōrābant, basilicās Chrīstiānās plērumque dēlēvērunt. Basilica autem Sānctī Martīnī, quae Durovernī erat, nōn omnīnō dēlēta erat. Durovernum igitur intrāvērunt nūntiī illī verbī dīvīnī, crucem argenteam et simulācrum Chrīstī in manibus tenentēs, et carmen sacrum cantantēs: ‘Īram tuam ab hāc urbe et ā domō tuā sānctā removē, ō Deus; quia peccāvimus: allēlūia!’ Sīc Beda, vir venerābilis, narrat.”

[Fifth Declension.]

28. Et amita mea: “Cūr nōn illud in memoriam revocās, quod animum pontificis illīus Gregōriī misericordiā Anglōrum commōverat? Nam multīs annīs ante in forō Rōmānō quondam fuit, cum puerōs nōnnūllōs faciē pulchrā, oculīs caeruleīs, capillīs flāvīs vīdit. Misericordiā commōtus est: nam illī puerī servī erant et vēnumdabantur. Itaque mercātōrēs, quōrum in manū puerī erant, sīc interrogāvit: “Quae est patria eōrum?” inquit. Et mercātōrēs “Ex Angliā sunt” inquiunt, “cuius incolae huius faciēī sunt.” Tum Gregōrius “Num Chrīstiānī sunt?” “Nōn sunt” inquiunt. Et ille “Heu!” inquit; “quam pulchra est faciēs eōrum quōs Rēx Tenebrārum ministrōs habet!” Deinde alia interrogāvit: “Quid est nōmen gentis eōrum?” inquit. Respondērunt eōs esse Anglōs. Et ille “Rēctē!” inquit; “nam angelicam faciem habent: nōn Anglōs sed Angelōs eōs vocārī oportet. Sed quid est nōmen illīus partis Angliae in quā habitābant?” “Deira vocātur, quae pars Northumbriae est” inquiunt. Sed ille “Rēctē!” inquit; “Nam dē īrā Deī ad fidem revocandī sunt.” Postrēmō “Quis est rēx illīus partis Angliae?” inquit. “Aella vocātur” inquiunt. Tum “Allēlūia!” inquit; “nam diēs adventat cum carmen omnium carminum optimum in Angliā cantābitur!”

29. Sed fīnis diēī illīus bellī iam adventābat, et necesse erat domum properāre. Intrā sēmihōram vehiculum parātum erat, et in viam nōs dedimus. Dum in vehiculō sedēbāmus, mūrōs castellī lūnā plēnā illūstrātōs vīdimus. Pulchrum erat spectāculum. Mox domī erāmus. Nōs puerī longō diē fatīgātī et sēmisomnī erāmus. “Nōn pigēbit vōs” inquit amita mea “ad lectum properāre.” Eā nocte Mārcus et Alexander apud nōs mānsērunt. Postrīdiē Dubrās redambulāvērunt.

30. Hodiē iam quīnque diēs post Īdūs Septembrēs ēlāpsī sunt, et diēs ille āter appropinquat quī ultimus fēriārum erit. Omnium diērum ille trīstissimus est quī fīnis est fēriārum. Nam trīste est verbum “valē,” cum scholae īnstant. Intrā paucōs diēs patruum meum et amitam meam et Lȳdiam valēre iubēbō. Quam bellae fuērunt fēriae ā māne usque ad vesperum! Quae mūtātiō rērum īnstat! Paucī erunt diēs fēriātī, multī profestī.

Īllĕ prŏfēstŭs ĕrīt, pēr quēm trĭă vĕrbă sĭlēntŭr:
Ēt quī fēstŭs ĕrīt, mānĕ prŏfēstŭs ĕrāt.

Nam tribus illīs verbīs trēs rēs significantur quae puerīs cārissimae sunt — pila, follis, trigōn.

 Castellum Rutupinum Res Africanae