Pro S. Athanasio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Pro S. Athanasio
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13

LucCal.PrSAt 13 Lucifer Calaritanus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

Cogis nos, Constanti, absentem damnare consacerdotem nostrum religiosum Athanasium: sed divina id facere prohibemur lege; impellis auctoritate latius regali Domini sacerdotes ad effundendum cruorem, ignorans jura justitiae, tradita nobis divinitus, te conatum ex nostris auferre mentibus. An divinitus poteris asserere permissum, absentem, inauditum, et quod est maximum, innocentem damnari? Quomodo etenim arbitraris divinitus permissum, puniri inauditos, quando videas Adam et Evam principes nostri generis auditos sententia percussos Dei? Et vocavit Deus Adam, et dixit ei: Adam, ubi es? Et dixit: Vocem tuam audivi, Domine, in paradiso, et timui, quoniam nudus sum, et abscondi me. Et dixit illi Deus: Quis tibi indicavit, quia nudus es, nisi de ligno de quo praeceperam tibi, de hoc solo ne manducares, ex eo manducasti? Et dixit Adam: Mulier quam dedisti, ipsa mihi dedit de ligno, et manducavi. Et dixit Deus mulieri: Quid hoc fecisti? Et dixit mulier: Serpens persuasit mihi, et manducavi (Gen. III, 9). Cum igitur hujusmodi formam judicandi dedisse Deum advertas, cum a latebris evocatis confessisque Deum sententiam dedisse de sacris Scripturarum collegeris fontibus, cujus fuisti atque es impudentiae judicandi Dei servos eam dare formam, quae non fuisset de lege veniens Domini? Nec timuisti, ne fuisset dictum ad Deum a nobis de te, quomodo fuerat dictum de refuga illo angelo: Serpens suasit me; Constantius imperator seduxit nos; credidimus ei, eum arbitrari fuisse hominem. Nonne videre potuisti, quia possis tali percuti Dei indignantis sententia, qua percussus videtur et serpens? cui dicitur: Quia tu fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecudibus, et ab omnibus bestiis terrae, quae sunt super terram: super pectus et ventrem tuum repes, et terram edes omnibus diebus vitae tuae. Et inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et inter semen ejus: ipse tuum observavit caput, et tu ejus observabis calcaneum (Ibid. 14). Nonne ita et te Dei offensam incurrere potuisse, ut ille incurrerit angelus, ex hac una sententia Domini debueras reminisci? praesertim cum cognosceres, tuum etiam opus fuisse serpentinum. An cum ille serpens fuerit factus ex angelis, tu ex hominibus serpentem te fieri potuisse es arbitratus? minime: sed dicas velim, quid intersit inter tuum atque hujus angeli refugae apostatae factum: si ille mendacio seduxit rudes homines, et tu, et quidem tu non rudes: si ille utilitatis gratia ad arboris eorum illexit mentes fructus edendos, et tu pacis causa te facere cum eis astruxeris; cumque omnium Christianorum bono te hoc opus dixeris aggressum, utique inspecta opera tua, datur intelligi serpentem te illum esse imitatum: cupiens Dei mandatorum fieri transgressores, dedisti praecepta, damnandum esse inauditum, absentem, negandamque audientiam, purgare posse se de crimine objecto proclamatum. Abel interficitur justus, et interrogatus Cain sumit sententiam; et tu Domini inauditum vis puniri sacerdotem? Factus est inquit (Ibid., IV, 2), Abel pastor ovium, Cain autem erat operans terram. Et factum est, post dies obtulit Cain de fructu terrae sacrificium Domino, et Abel obtulit et ipse de primitiis ovium suarum, et respexit Deus super Abel, et super munera ejus, super Cain vero et super sacrificia ejus non respexit: et contristatus est Cain valde, et concidit vultus ejus. Et dixit Dominus Deus ad Cain: Quare tristis factus es, et quare concidit vultus tuus? Quare non recte obtulisti? Peccasti, quiesce. Et infra: Dixit Cain ad Abel fratrem suum: Eamus in campum. Et factum est, cum essent ipsi in campo, insurrexit Cain super Abel fratrem suum, et occidit eum. Et dixit Deus ad Cain: Ubi est frater tuus? Et dixit: Nescio. Numquid custos fratris mei sum ego? Et dixit Deus: Quid fecisti hoc? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Ibid. 8). Numquid non licuerat Deo, priusquam Cain convocaret atque interrogaret, punire? sed noluit; dans formam, quo genere inciperemus judicare commissos nobis, nobis inquam, de quibus per Hieremiam prophetam dicit ad populos suae majestati dicatos: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina. Damnate, inquis, eum, quem ignoratis deliquisse (Jer. III, 15). Cur? nempe ad hoc ut jam non episcopi, sed mereremur nuncupari vesani atque carnifices. Non metuis, oro, haec mandans, Domini ad Noe sanctissimum dicentis vocem? Sicut olera feni dedi vobis omnia: praeter carnem et sanguinem animae non edetis. Etenim vestrum sanguinem animarum vestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum: exquiram animam hominis. Qui effuderit sanguinem hominis, pro sanguine hominis effundetur, quia ad imaginem Dei feci hominem (Gen. IX, 3). Non metuis, oro, tantorum te qui videas interfectorem Dei exstitisse servorum, ut adhuc et ipse innocentes jugules, et nos participes fieri tuorum cogas funerum? Cum dictum a socero suo Jethro fuisset Moysi, cur tota detineret populum die: Venit ad me, inquit, populus quaerens judicium a Deo (Exod. XVIII, 15). Igitur si judicium Dei antistitum tam decet esse justum, quod Dei esse dicatur judicio terminatum, quomodo tu inauditum jubebas damnari a nobis? cum Moysen inveneris dixisse: Venit ad me populus quaerens judicium a Domino (Ibid.). Si populus idcirco ad nos confluit, ut secundum Dei legem judicetur, cur tu inquies, Damnate innocentem? Itaque cum hoc praeceptum, quod prolatum est a te, non sit veniens ex lege Dei, sed sit plane ex voluntate firmatum diaboli, tandem intellige, quisnam sis. Uxor Loth conversa in salem est, quod implere nequiverit imperata; nobis, credo, interventu tuo, quia videlicet sis rex Romani imperii, nihil accideret malorum, si falsis praegravatum criminibus damnaremus. Sacra scriptura in Exodo, Moyses, inquit, ascendit in montem Dei et vocavit eum Deus de monte dicens: Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel: Ipsi vidistis, quanta fecerim Aegyptiis, et assumpsi vos tamquam supra pinnas aquilae, et adduxi vos ad me: et nunc si auditu audieritis vocem meam et custodieritis testamentum meum, eritis mihi populus abundans prae omnibus gentibus. Mea est universa terra. Vos autem eritis mihi regnum sacratissimum, et gens sanctu (Ibid. XIX, 3). Quomodo gens sancta, si innocentium fuerimus necatores? Quomodo regnum Deo sacratissimum, si praecepta praetereamus ejus? Item dicit Deus: Non moechaberis, Non occides, Non falsum testimonium dices adversus proximum tuum (Ibid. XX, 13). Tu inquis contra: Crede mihi dicenti falsa, et macta innocentem. Monens Deus dicit in Exodo: Non credes auditui vano, Non consenties cum iniquo fieri testis injustus, Non eris cum compluribus in malitia. Non appones cum compluribus declinare cum turba, ut declines judicium, et pauperi non miserearis in judicio ejus (Ibid. XXIII, 1). Et infra: Non subvertes judicium pauperis in judicio ejus, ab omni verbo iniquo recedes, innocentem et justum non accides, non justificabis impium pro muneribus: munera enim excaecant oculos videntium, et pestiferant sermones justos (Ibid. 6). Ad haec tu excludenda praecepta, subvertere judicium ejus servos compellis; justam tentans etiam muneribus nostram corrumpere dicatam conscientiam Deo. Si auditu, dicit Deus, audieris vocem meam, et feceris omnia quae dixero tibi, inimicus ero inimicis tuis, et resistam contrariis tuis (Ibid. 22). Jam tuum sit probare, praecepisse Deum innocentes esse percutiendos, apostolicam deserendam fidem, et tuam suscipiendam perfidiam. Cur haec, quae mandatis Domini adversantur, fieri praecipiendum putasti? cum etiam in Levitico Dominum memineris dixisse ad Moysen: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester, secundum studia terrae Aegypti, in qua inhabitastis, in ea non facietis, et secundum studia terrae Chananaeorum, in quam ego induxero vos, ibi non facietis, et in legitima eorum non ambulabitis. Judicia mea facietis, et praecepta mea custodite, et ambulate in eis: Ego Dominus Deus vester. Custodite omnia praecepta mea, et omnia judicia mea, et facietis ea: qui fecerit ea homo, vivet in ipsis, Ego Dominus Deus vester (Lev. XVIII, 2). Si in praeceptis Domini docere vales conscriptum, justos esse ad injustorum suggestiones puniendos, recte cuncta te egisse atque agere poteris advertere. Doce in mandatis Dei conscriptum, calumniis petitos ejus cultores a te domus ejus persecutore per nos episcopos esse interimendos. Cur ad hanc per Coarianos tuos deductus es implendam malitiam? quae coegit te causa imperatorem petere calumniis Dei hominem? Nunquid non legeras in Levitico dixisse Deum: Nolite mendacio petere neque calumniemini unusquisque proximum (Ib. XIX, 11)? Et infra: Non mentiemini neque calumniam facietis proximo, et non profanabitis nomen Domini Dei vestri. Ego sum Dominus Deus vester. Non nocebis proximo tuo, et timebis Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus Deus tuus. Non facietis iniquum in judicio. Non accipias personam pauperis, neque miratus fueris ad personam potentis: in justitia judicabis proximum tuum. Non ambulabis in dolo in gente tua. Non consenties in sanguinem proximi tui, Ego sum Dominus Deus vester. Non odies fratrem tuum sensu tuo, corripiens corripies proximum tuum, et diliges proximum tuum sicut te ipsum, Ego Dominus Deus vester. Legem meam custodite (Ibid. 12). Haec cum scripta memineris, existimas acceptatores personae nos tuae futuros? Ad innocentis rogasti necem, et cum te contemptum advertisses, tetendisti temet ad genera omnia ingerenda poenarum. Dicit Deus: A facie divitis ne timeas, et honorabis faciem presbyteri et timebis Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus Deus tuus (Ibid. 32). Et tu timeri te potuisse es arbitratus, et exhonorari Athanasium, quem Deus praeceperit honorandum? Non legeras dixisse Deum: Non facietis injuste in judicio, in mensura, et in penso, et in stateris: statera justa pensabitis (Ibid. 35), et mensura justa est ut statuisses fuisse per nos necandum absentem? Si justum est judicium audiri se proclamantem, absentem puniri, tuae erunt justitiae allegationes apud Deum contra nos, qui tuae temeritatis praecepta respuerimus. In Deuteronomio reperitur gloriosus Moyses dixisse ad judices, quos populo dederat: Audite inter fratres vestros, et judicate juste inter medium viri, et inter medium fratris, et in medio proselyti ejus. Non accipietis personam in judicio, adversus minorem, aut adversus majorem judicabitis: non sumas personam hominis, quoniam judicium est Dei (Deut. I, 16). Et vis, Constanti, credo, quia sis in sublimitate degens regali, accipi tuam personam: es magnopere cupiens eum, cujus sis sanguinem sitiens, mactari per nos Domini sacerdotes. Hinc itaque apud te nos detestabiles, quoniam judicium ad Dei sumus voluntatem promentes. Hinc ad gladium putasti tendendam carnificem dexteram tuam, tamquam possis gladio vincere, quos videres propter Dei Filium nec praesentem dubitare amittere vitam, nec perhorrescere mortem. Ad filios Israel narrat sanctissimus Moyses ex praecepto Dei: Videte, tradidit vobis Dominus Deus vester ante faciem vestram terram: ascendentes possidete, quemadmodum dixit Dominus Deus patrum nostrorum nobis: nolite timere neque formidetis (Ibid. 21). Si illis neminem praeter Deum timendum mandatum est, illis imaginem nostrae vocationis portantibus, quanto magis praeter Deum neminem metuere condecet, qui non terras Chananaeorum, Jebusaeorum, et Gergesaeorum, atque Amorrhaeorum simus desiderantes consequi, sed coelestia regna, sed Dei perpetuum amorem? Quomodo etenim vigor inanis dignitatis tuae nos ab hoc potuit aut potest proposito flectere, cum praeter Deum statuerimus metuendum neminem? Non sumus Christiani ex illis, qui dixerunt: Propter quod odiit nos Dominus, eduxit nos de terra Aegypti, tradere nos in manus Amorrhaeorum, et disperdere nos (Ibid. 27); sed sumus ex illis, qui dixerunt, ac dicunt ad Deum: Propter te occidimur tota die, aestimati sumus, ut oves occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos (Rom. VIII, 36). Non timuimus, neque timemus minas tuas nos, qui novimus nihil posse Deo resistere, ne ut illi pereamus, qui audiunt a Moyse: Fratres vestri averterunt cor vestrum dicentes: Gens magna est et dura multa et potentior vobis, et civitates magnae, et muratae usque ad coelum, sed et filios gigantum vidimus illic (Deut. I, 28). Non timemus gladium tuum Christiani, qui praesumamus prostratis vobis, Dei religionis inimicis, venturos nos ad convivium patriarcharum, prophetarum, apostolorum ac martyrum. Non metuimus virtutem caduci regni tui, milites divini. Non sumus ex illis diffidentiae filiis, qui plus inimicos suos, quam Deum fuerant arbitrati potuisse, ut tuam fragilem vereamur potentiam: si enim non ita Judaei credidissent, quod videlicet plus possent Chananaei, Jebusaei, et Amorrhaei, et caeteri inimici quam Deus, numquam profecto Moysis vocem superhabuissent dicentis: Ne loquamini, neque formidetis ab eis. Dominus Deus vester, qui antecedit ante faciem vestram, ipse simul expugnabit eos vobiscum, secundum omnia quaecumque fecit vobis in terra Aegypti, et in deserto hoc quod videtis quomodo fovit te Dominus Deus tuus, sicut quis foveat homo filium suum, in omnem viam quam ambulatis, quoadusque venistis ad hunc locum, deducens vos in igni nocte, ostendens vobis iter, ut ambularetis in ea, et in nube diei (Ibid. 29). Si non post haec salutaria monita, plus potuisse quos contra pugnam gerebant, quam Deum, filii Israel fuissent credentes, numquam profecto ad omnem devenissent interitum. Potentem igitur esse novimus Deum ad eripiendos nos de manibus tuis, ad coeleste nobis regnum promissum tendentes: timere tuam crudelitatem non poterimus, maxime qui elegerimus a te, non a Deo puniri. Dixisti: Damnate Athanasium. Quem eramus, Constanti, damnaturi? illum ne quem videmus Dei Filium confiteri, ut sunt confessi patriarchae, prophetae, apostoli, ac martyres? an te, qui sis negans, ut negavit magister tuus Arius, ut negaverunt Scarioth Judas, et cuncti Judaei? Dicit Deus ad Moysem: Non erunt tibi dii alii praeter me: non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem eorum, quaecumque sunt in coelo sursum et eorum quae sunt in terra deorsum, et quaecumque sunt in aquis subtus terram: non adorabis illa, neque servies eis, quoniam ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelans, reddens peccata patrum in filiis, in tertiam et quartam progeniem, eis qui oderunt me, et faciens misericordiam in millibus his qui diligunt me, et his qui custodiunt praecepta mea (Ibid. V, 7). Et haec dicis divina mandata calcanda: Suscipite idololatriam meam, derelinquite Deum, interficite inimicum meum, non Dei, Athanasium, quo possitis inveniri inter eos, qui oderunt Deum, quibus promiserit se in tertiam et quartam progeniem redditurum; date operam, ne cum illis diligamini a Deo, propter quos dicit: Faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et his qui custodiunt praecepta mea (Ibid. 10). Conspicis, prudentissime imperator, hoc tibi bonum videri, quod sit malum, et hoc malum quod bonum. Aut negabis bonum, aut negabis bona te mala esse intelligere? et mala bona si negas, responde. Bonum est damnare innocentem, an malum? bonum est derelinquere Deum, et ire post idololatriam, an malum? Si dixeris malum, dicetur tibi a nobis: Cur haec tu geris? Iterum clamat in Deuteronomio Moyses, dicens: Custodire mandata Domini Dei tui, et testimonia, et justificationes quascumque mandavit tibi: et facies quod placitum est, et quod bonum ante Dominum Deum tuum, ut benefiat tibi: et intrabis, et haereditate possidebis terram bonam, quam juravit Dominus patribus vestris (Ib. VI, 17). Et tu haec esse bona elegisti, haec Deo placita, ut in contumeliam ejus majestatis idololatria firmetur per tui regni virtutem, et jugulentur hi, qui se ejus fuerint confessi cultores. Ecce ego, dicit Moyses, dedi ante conspectum vestrum hodie benedictionem et maledictionem: benedictionem, si audieritis mandata Domini Dei vestri, quaecumque ego mando vobis hodie (Ib. XI, 26). Cum itaque illi sint benedicti qui innocentem non sint punientes, illi Domini servantes mandata, qui inauditum damnare noluerint, tu quomodo te benedictum putas, cum per opus tuum te probes inter maledictos constitutum? aut si non inter maledictos es, cur Moysem spernis dicentem? Si autem inveniatur in te in una civitatum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui fecerit malignum ante Dominum Deum tuum, transire in testamentum ejus, et venientes servierint diis alienis, et adoraverint eos, aut soli, aut lunae, aut omni, qui sunt in mundo de coelo (Ib. XVII, 2). Et infra: Produces virum illum, aut mulierem illam, et lapidabitis eos in lapidibus, et morientur: in duobus testibus, aut in tribus morietur. Moriens, non morietur in uno teste; et manus testium erit super eum in primis ad occidendum illum, et manus totius plebis postremo: et tolles malignum ex vobis ipsis (Ibid. 5). Si non es, Constanti, currens cum maledictis, cur non mandatis Dei servi paruisti Moysis? Cur cum ille dicat, duobus tribusve testibus etiam idololatram perire, tu nec quidem audientiam volueris praeberi viro Deo dicato, eique negare fecisti audientiam, cui sis traditus a Deo? ei, inquam, cui si justa defendenti restiteris, morte mori jussus ore fueris Moysis? Ut enim judicia sacerdotis maneant inviolata, dicit sic: Exsurgens ascendes in locum quemcumque elegerit Dominus Deus tuus invocari nomen ejus ibi: et loquere ad sacerdotes, levitas, aut ad judicem, quicumque factus fuerit in diebus illis: et requirentes nuntiabunt tibi judicium, et facies secundum omne praeceptum quodcumque nuntiaverint tibi, qui sunt in loco illo, in quo elegit Dominus Deus tuus invocari nomen illius ibi, et observa te nimis: facies secundum omnia quaecumque constituerunt tibi; secundum legem, et secundum judicium, quodcumque dixerint, facies: non declinabis a verbo, quodcumque nuntiaverint tibi, facies quodcumque indicaverint tibi, non declinabis dextra aut sinistra: et homo quicumque fecerit in superbia, ne audiat sacerdotes astantes officia exhibere in nomine Domini Dei, aut judicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et tolles malum de Israel, et omnis populus audiens timebit, et non impie aget ultra (Ibid. 8). Sed dicis; isto in loco Deo devotissimus Moyses quomodo sacerdotum fecit mentionem, sic et judicis. Proba te super nos factum judicem, proba ad hoc te constitutum imperatorem, ut nos armis tuis ad omnem implendam voluntatem amici tui diaboli perduceres; cum probare non possis quia praeceptum sit tibi, non solum non dominari episcopis, sed et ita eorum obedire statutis, ut si subvertere eorum decreta tentaveris, si fueris in superbia comprehensus, morte mori jussus sis. Quomodo dicere poteris, judicare te posse de episcopis, quibus nisi obedieris, jam, quantum apud Deum, mortis poena fueris multatus? Cum haec ita sint, tu qui es profanus, ad Dei domesticos, quare istam sumis in Dei sacerdotem auctoritatem? cum etiam ipsos judices Judaeos, tunc quando in lege manebant Dei, ex genere habere permiserit suo. Si enim, inquit Moyses, dixeris, Statuam supra me principem, quomodo et reliquae gentes, quae in circuitu meo: constituens constitues super te ipsum principem, quemcumque elegerit Dominus Deus tuus, ipsum de fratribus vestris constitues: non poteris constituere super te hominem alienigenam, quoniam non est frater vester (Ibid. 14). Et subsequitur, cur noluerit alienigenam fieri principem, ne scilicet ad sectam suam traheret alios. Propterea dicit: Ne revocet nos in Aegyptum (Ibid. 16), hoc est, ad idolorum cultum; quasi dicat: Quis es tu, inquam, qui tibi usurpasti hanc auctoritatem, quam tibi Deus non tradidit, et si traderet, et inter te esse permitteret, primo in loco Christianum te esse oportuerat, quia scelus esset alienigenam Dei servos judicare, inimicum religionis domesticos Dei. Deinde si fuisses Christianus, et te participem censuisset Deus sacerdotibus fieri ad gerendum populum ejus, accipe qualem te esse praeceperit in Deuteronomio. Et erit cum sederit in principatu suo, scribe hoc in libro ante sacerdotes et levitas, et erit cum ipso, et legetis eis omnes dies vitae ejus, ut discant timere Dominum Deum tuum, custodire omnia mandata haec, et justificationes has facere, ut non extollatur cor ejus a fratribus ejus, et non transgrediatur a mandatis dextra aut sinistra, ut longiturni temporis sit in principatu suo ipse et filii ejus cum ipso in filiis Israel (Ibid. 18). Quid tu hujusmodi habes, nisi omnia contraria, nisi cuncta, quae Dei impugnent domum? Primo es haereticus, deinde persecutor Dei domesticorum; conatus es ac conaris ad Athanasium jugulandum, tamquam is homo, qui non memineris scriptum: Si fuerit homo odiens proximum et insidiatur eum, et surrexerit in eum, et percusserit eum animo, et mortuus fuerit, et fugerit in unam civitatum harum, mittent seniores civitatis illius, et accipient eum inde, et tradent eum in manus exquirentium sanguinem, et morietur; non parces oculo tuo super eum, et mundabis sanguinem innocentis ex illis, et bene tibi erit (Ib. XIX, 11). Et iterum: Non manebit testis unus in testificationem adversus hominem secundum omnem iniquitatem, et secundum omne peccatum, quod cumque peccatur: in ore duorum testium aut trium stabit omnis sermo. Si autem steterit testis injustus adversus hominem, detrahens ei iniquitatem, stabunt duo homines, quibus est ipsis contradictio, ante Dominum et ante sacerdotem, et in conspectu judicis, quicumque fuerit in diebus illis: et interrogabunt diligenter judices, et ecce testis injustus testificatus est iniqua, resistens adversus fratrem suum, et facite ei, quemadmodum nequiter egit facere adversus fratrem suum, et auferes iniquum ex vobis ipsis; et caeteri audientes timebunt, et non apponent amplius facere verbum malignum hoc in vobis. Non parces oculis tuis super eum, animam pro anima, oculo pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede (Ibid. 15). Cum cernas haec fieri, de te, homicida, Deum statuisse dicas. Quaeso, quid sit aliud dicere, Damnate eum, quem scitis innocentem, facite contra Dei mandata; nisi, evellite corda, tollite vobismet sensus, ultro jugulate vestras animas, licet videntes quia fovea sit, fingite vos caecos, praecipitesque vosmet date in aeternam voraginem, mergite in eam foveam, a qua non vos eripi posse cernitis, vobis ipsis vitam auferte, sumite perpetuam mortem? Quid est aliud dicere, Fac quod Deus fieri prohibuit, nisi, estote inimici Deo, acquirite vobis diabolum amicum, date operam ne consequamini paradisum, ne denique regnum coelorum quod vobis promisit si mandata ejus servaveritis, Deus: amate inferna, diligite stagnum ardentem, desiderate esse cum omnibus, qui sunt semper dantes poenas, desiderate dici homines diaboli. Haec sunt praemia, quae tua egregia conquirunt consilia, haec illa optima quae mortem pariunt sempiternam, haec quae demergunt hominem coelo jam proximum ad inferna. Adhuc non sciebas scriptum, ut ad haec nos rogares mala gerenda? Non erit in sacco tuo pondus et pondus, majus aut minus: non erit in domo tua mensura et mensura major et minor: pondus verum et justum erit tibi, et mensura vera et justa erit tibi, ut multorum dierum sis, et bene tibi sit super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in sorte, quoniam abominabilis est Domino Deo tuo omnis qui facit haec, omnis qui facit iniqua (Ibid. XXV, 13). Pondera integra, et mensuras justas qui non servaverit, abominabilem eum esse cum sacris referatur litteris, credo nos acceptissimos tunc fore putasti, si injuste in eum protulissemus judicium. Moyses, Maledictus, inquit, qui transfert terminos proximi: proximi evellere et de loco transferre in locum prohibemur terminos; et tu, Egredimini, dicis, Dei sacerdotes, terminos justitiae (Ib. XXVII, 17). Maledictus, inquit Spiritus sanctus ore Moysi, quicumque declinaverit judicium advenae, orphani, et viduae; et tu ludos tibi praebens de nostro sanguine, dixisti: Punite eum quem ignoratis deliquisse (Ibid. 19). Noluimus, Constanti, esse tecum maledicti; te magis cupientes sumus nobiscum benedictum in sancta inveniri Ecclesia. Non tuam audimus vocem, quae nos Dei incurrere offensam provocat; sed audimus vocem Moysis servi Domini dicentis: Et erit, si non audieritis vocem Domini Dei vestri, custodire et facere omnia mandata ejus, quaecumque ego mandabo tibi hodie, et venient super te omnes maledictiones hae, et invenient te. Maledictus tu in civitate, maledictus tu in agro, maledictae apothecae tuae, et quae sunt reliqua tua, et maledicti filii tui ventris, et nascentia terrae tuae, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum, maledictus tu in gressu tuo. Mittet tibi Dominus taedium et thlipsen, et anxietatem in omnia quocumque immiseris manum tuam, quaecumque facies, quoadusque disperdat te in brevi propter nequitiam studiorum tuorum (Ib. XXVIII, 15). Si non sunt mala studia falsa mittere crimina, persequi Dei cultores, Dei idololatriam introducere in Ecclesiam, manu militari jugulare credentes in unicum Dei Filium, poterunt haec maledicta non te ac tecum apprehendere currentes. Convocasti nos ad Dei sacerdotem jugulandum, ad eum interimendum, per quem te praecepta sua audire sanxerit Deus. Et scripsit Moyses verba legis hujus in libro, et dedit eum sacerdotibus et levitis, qui tollunt arcam testamenti Domini, et presbyteriis Israel. Et mandavit eis Moyses in illa die, dicens: Post septem annos in tempore anni remissionis in die festo scenopegiae in coeundo omnem Israel apparere in conspectu Domini Dei tui, in loco quem elegerit, legetis hanc legem in conspectu Israel, in auribus eorum, convocatis in ecclesiam viris et mulieribus, et natis, et proselyto, qui fuerit in civitatibus vestris, ut audiant et discant timere Dominum Deum vestrum, et audiant facere omnia verba legis hujus: et filii eorum qui nesciunt, audientes discent Dominum Deum vestrum omnibus diebus, quibus ipsi vivunt super terram (Ib. XXXI, 9). Persequeris eum, per quem te audire praeceperit Dominus; agente eo in rebus humanis cohaereticum tuum Georgium mittis successorem, cum tametsi fuisset liberatus jam Athanasius et corpore, tibi non licuerit mittere, sed fuerit ac sit in Dei manu, quem fuisset dignatus populo suo antistitem instituere, per servos videlicet suos, hoc est, catholicos episcopos. Neque enim posset impleri virtus Spiritus sancti ad Dei gubernandum populum, nisi is, quem Deus allegisset, cuique manus per catholicos episcopos fuisset imposita, sicut defuncto Moyse, impletum Spiritu sancto invenimus successorem ejus Jesum Nave. Loquitur scriptura sancta dicens: Et Jesus filius Nave impletus est spiritu intelligentiae. Imposuerat enim Moyses manum super eum. Et audierunt eum filii Israel, et fecerunt secundum quod mandavit Dominus Moysi (Ib. XXXIV, 9). Conspicis ordinationi Dei te obviam isse, contra Dei faciendo voluntatem, temet mucrone gladii tui jugulatum; siquidem non licuerit ordinari nisi fuisset defunctus Athanasius, et defuncto Athanasio, catholicus debuerit per catholicos ordinari episcopos. Loquitur sacra scriptura dixisse ad Jesum Nave Deum: Moyses servus meus defunctus est: nunc itaque surgens, transi Jordanem tu, et omnis populus iste in terra quam ego dabo illis: omnem locum quemcumque ingressi fueritis vestigio pedum tuorum, vobis dabo illum, sicut dixeram Moysi; desertum et ante Libanum usque ad flumen Euphratem et usque ad mare magnum, usque ad solis occasum, erunt fines termini vestri. Non resistet homo in conspectu tuo per omnes dies vitae tuae, et sicut eram cum Moyse, sic ero tecum et non derelinquam te, neque despiciam te (Jos. I, 2). Numquid potest Deus esse cum inimico suo Georgio? numquid ei quem non ordinaverit, quem non elegerit, poterit esse propitius? Talis est Georgius, qualis fuerat Arius, quales qui sunt Valens et Ursacius, vel ad quem me destinasti Germaniciensium, Adoxius: neque enim possent nisi de spinis spinae procedere. Haec ita se habere ex actibus ipsius Georgii legens contestationes Alexandrinorum poteris colligere; et quamvis tibi sceleratum blasphemum illum esse placeat; neque enim aliter tibi esset amantissimus, nisi quia sit sceleratus: tamen haec eo protulerim, ut eximiam possis cernere operam tuam. Cum igitur non esse Deum cognoscas cum Georgio, sed esse cum Athanasio, quem populo suo instituerit antistitem, cognoscere tandem poteris Dei te ordinationem fuisse conatum destruere, Deum te fuisse in Athanasio persecutum. Audis enim dicere Deum ad Moysis successorem: Sicut eram cum Moyse, sic ero tecum, et non derelinquam te, neque despiciam te (Ibid., 5). Ecce alio loco: Invalesce et viriliter age, custodire et facere sicut praecepit tibi Moyses puer meus: et non declinabis ex illa dextra aut sinistra, ut intelligas in omnibus quaecumque agis: et non recedet liber legis hujus ex ore tuo, et meditaberis in eo die ac nocte, ut custodias facere universa quae scripta sunt: tunc dirigam vias tuas, et tunc intelliges. Ecce praecepi tibi, invalesce et viriliter age: non est quod expavescas, neque timeas, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omni loco (Ibid., 7). Jam superest te, sive tu, sive Georgius quae geritis, si sunt venientia ex Dei mandatis, probare. Audis enim promittere se Deum futurum cum successore Moysis, quomodo fuerit et cum Moyse, si modo quae sunt in libro legis scripta servaverit. Si igitur ut haec geras scriptum non inveneris, tuae erit aequitatis tandem advertere vobiscum Arianis non esse Deum, sed illum in vobis mansitare, qui manserit et in Cain. Quae te causa ad haec, Constanti, impulit gerenda, ut potentia regni tui ad tantam perductus superbiam statuisses eum necandum, quem Deus sibi in sacerdotali honore elegerit? Non inveneras in primo Regnorum libro scriptum? Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque glorietur potens in virtute sua, neque glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et intelligere Deum, et facere judicium et justitiam in medio terrae (Jer. IX, 23). Cur haec praeteriens, qui in omni tempore judicium justum facere debueras, injustitiam tecum etiam nos facere cogebas? Deponi per nos decreveras catholicum, firmari vero haereticum: sed quando istud sanae fecissent mentis homines? si enim Heli sacerdos, quod filios in sacerdotii honore constituisset indignos, illa audit, quae perpessus est a Domino; quid nos audire ac perpeti mereremur, si catholicum episcopum damnantes, et quidem inauditum, sineremus Georgium fieri Arianum Alexandrinis episcopum? Et venit, inquit, homo Dei, et dixit: Haec dicit Dominus: Manifeste ostendi me ad domum patris tui ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotium, ut ascenderent ad sacrificium meum, et incenderent incensum, et tollerent ephod. Et dedi in domo patris tui omnia frumenta filiorum Israel in escam. Et tu quare respexisti in incensum meum ac sacrificium meum improbo oculo, et honorificasti filios tuos plus quam me, ut benediceres eos a primordio in omnibus sacrificiis Israel coram me? Propter hoc haec dicit Dominus Israel: Dixi, domus tua, et domus patris tui transiet coram me usque in aeternum, et nunc non est. Sic dicit Dominus: Nequaquam mihi, non sic erit a me, quoniam qui honorificant me, honorificabo eos, et qui spernit me, ad nihilum redigetur. Et ecce dies veniunt, et disperdam semen tuum, et semen patris tui, et non erit tibi senex in domo mea omnibus diebus, et virum disperdam a sacrario meo, ut deficiant oculi ejus, et defluet anima ejus: et omnis quae superaverit multitudo e domo tua decidet in gladio virorum. Et hoc tibi signum, quod veniet super duos filios tuos hos Ofni et Phinees: in uno die morientur ambo gladio virorum (I Reg. II, 27). Si hanc ille accepit increpationem pro filiis a Deo, qualem nos mereremur accipere pro te, Constanti? credo dictum fuisset nobis: Plus honorificastis Constantium, quam me; quomodo illi dictum est, quod plus honorificaverit filios, quam Deum. Qua, inquis, de re? quia si tua fecissemus praecepta, Domini inveniebamur sprevisse; quia Georgius sit, ut fuerint filii Heli, filius pestilentiae, quem tu loco Dei hominis Athanasii collocandum per nos censueras. Deinde cum dicat Deus: Qui me honorificaverit, honorificabitur, et qui me spernit, ad nihilum redigetur (Ibid., 30); si tuam contra ipsius divina mandata prolatam vocem sacrilegam audiremus, honorificaveramus Deum? an si te nihil esse judicantes illius tantum sacris statutis parere niteremur? Interea tu gaude, quia sis exhonorans Deum. Audis enim ipsum dicentem, quod venturi sint ad nihilum omnes eum spernentes. An negabis te exhonorasse Dominum tollendo sacerdotes e plebibus, quos ordinavit ille? An negabis te exhonorasse Dominum, quando contra sancita ipsius coegeris sacerdotes ejus damnare absentem, inauditum, et quidem falsis criminibus per te ac tuos petitum? Non ergo exhonorasti Deum, quando tuleris apostolicam atque evangelicam traditionem, et idololatriam, quam Arius aedificaverit in corde, diabolus statueris ab hominibus cultoribus teneri Dei? Cum haec ita sint, jam tuae erit prudentiae aestimare, quid tibi agendum expediat, utrum ne hic corrigens errores tuos, consecutus veniam tantorum scelerum, inter Dei inveniri statuas domesticos; an redactus ad nihilum, sicut promittit spernentibus se Dominus, incipias in perpetuum dare poenas, quas dant hi quorum tenere delegeris itinera. Et ut plane videre possis, quae te maneant pericula, propterea quod sis exhonorans divinitatem, accipe Samueli etiam quae dicantur propter Heli filios: Et dixit Dominus ad Samuel: ecce ego facio verba mea in Israel, et omnis qui audierit ea, tinnient utraeque aures ejus, in illo die, quo suscitabo super Heli omnia quae locutus sum in domo ejus, et consummabo quae praedixi ei, quoniam ego ulciscor in domo ejus usque in aeternum propter iniquitatem filiorum ejus, quam ego scio; quoniam contemnentes Dominum mala locuti sunt filii ejus, et non monuit eos neque castigavit. Et nunc sic juravi domui Heli, si propitiabitur iniquitas in domo Heli, in incenso, aut in sacrificiis in sempiternum (I Reg. III, 11). Si haec Heli sunt promissa propter delictum filiorum, quid tibi propter sacrilegium tuum? Si illi haec in aeternum sunt promissa, quid tibi agenti tanta? Si filios Heli dixit Deus male locutos de se, quanto magis dicat te qui susceperis Arii blasphemiam ad impugnandam scilicet fidem, quam patriarchae, prophetae, apostoli, et omnes tenuerunt martyres! Rogamus te inter haec gerere factorum tuorum poenitentiam, considerans saltem quae filiis Heli exhonorantibus Deum acciderint. Heli (Ibid., 21), inquit scriptura, senex erat valde, et filii ejus euntes abierant, et erat maligna via eorum coram Domino. Et factum est in diebus illis, et convenerunt alienigenae in pugnam ad Israel (I Reg. IV, 1). Et infra: Et inclinavit pugna, et cecidit vir Israel coram alienigenis, et vulnerati sunt in acie in campo, quatuor millia hominum: et venit populus in castra, et dixerunt majores natu Israel: Propter quid deficere fecit nos hodie Dominus coram alienigenis? Tollamus igitur arcam Domini Dei nostri ex Selon, et exeat in medio nostrum, et liberabit nos de manibus inimicorum nostrorum. Et misit populus ad Selon, et sustulerunt inde arcam Domini, ubi sedebat Cherubin: et ambo filii Heli cum arca Dei ibant, Ofni et Phinees (Ibid., 2). Et infra: Expugnaverunt illos, et defecit vir Israel a conspectu alienigenarum, et fugit unusquisque in tabernaculum suum, et facta est plaga magna valde, et ceciderunt ex Israel triginta millia virorum: et arca Dei capta est, et ambo filii Heli mortui sunt (Ibid., 10). Et infra: Et vir properans accessit ad Heli, dixitque ei: Ego sum qui veni de castris fugiens de praelio hodie. Et dixit Heli: Qui sermo factus est, filiole? Et respondit vir, et dixit: Fugit vir Israel a facie alienigenarum, et facta est plaga magna in populo, et ambo filii tui mortui sunt, et arca Dei capta est. Et factum est cum audisset, Arca Dei capta est, cecidit supinus de sella juxta portam, et contribulatum est dorsum ejus, et mortuus est; quoniam senex erat et gravis homo, et ipse judicabat in Israel viginti annis (Ibid., 16). Si haec mala Heli sacerdoti et judici Israelitarum uno die venerunt, propterea quod non, ut fuerat dignum, suos castigasset filios, quid tibi religionis Dei destructori cernis venturum, isto in loco probandum tibi censui. Quod enim ex Dei veniat voluntate, ut nos ejus servi subjiciamur vobis persecutoribus nostris, dixisse te non negabis: Nisi nostra fides, hoc est, haec, quae dicitur a Lucifero Ariana, fuisset catholica, numquam in omnes plebes accepissem potestatem. Si ita est, potuit et illorum allophilorum, qui arcam ceperant Dei, quisquam fuisse melior, quam est Dei cultor. Utique tu dicis fidem tuam, quam nos novimus haereticam, hoc tibi praestitisse: sed et Maxentius, Nero, et cuncti illi persecutores domus Dei dixerunt deorum suorum potentia fuisse factum, ut Christiani sub illorum ditionem veniremus. Percurre quae acciderint illis, qui arcam se Dei coepisse laetabantur, qui virtute deorum suorum vicisse se Israelitas dicebant, et invenies unum te ex illis qui Dei fuerint domum persecuti. Et alienigenae abstulerunt arcam Dei ex Abenezer, et intulerunt illam in Azotum; et sustulerunt alienigenae arcam, et intulerunt illam in domum Dagon, et collocaverunt illam juxta Dagon: et mane vigilaverunt Azoti, et intraverunt in domum Dagon, et viderunt: et ecce Dagon cecidit in faciem suam ante arcam Dei; et sustulerunt Dagon: et statuerunt in locum suum. Et gravata est manus Domini super Azotos, et cruciabat illos, et percussit illos in domibus eorum, in Azotum, et regiones ejus. Et factum est, cum ante lucem vigilassent, et Dagon ceciderat in faciem ante arcam testamenti Domini; et caput Dagon, et ambo vestigia manus ejus ablata erant per partes centum, et ambo articuli manus illius ceciderunt in limen (I Reg. V, 1). Et infra: Et gravata est manus Domini super Azotum, et induxit illis mures, et facta est confusio mortis magna in civitate: et viderunt viri Azoti, quoniam sic est, et dixerunt: Quoniam non sedebit arca Domini Dei Israel nobiscum: Quoniam dura est manus illius super nos, et super Dagon deum nostrum. Et mittunt, et convocant reliquos alienigenarum ad se, et dicunt, quid faciemus de arca Dei Israel? et dixerunt Gethaei: Transeat arca Dei Israel in Geth. Et factum est, postquam translata est arca Dei, facta manus Domini in civitate, et est facta turbatio magna valde: et percussit viros civitatis a minimo usque ad maximum, et ebullivit illis mures in sedibus, et fecerunt sibi Gethaei sedes pelliceas, et miserunt arcam Dei in Ascalonem. Et factum est, ut intravit arca Dei Israel in Ascalonem, exclamaverunt Ascalonenses dicentes: Ut quid misistis arcam Dei Israel ad nos, ut morti tradat nos, et populum nostrum? et mittunt et convocant regulos alienigenarum, et dixerunt: Remittite arcam Dei Israel, et reducatur in locum suum, et non morti dabit nos, et populum nostrum: quia acta est confusio gravis in civitate tota, gravis valde, ut intravit arca Dei: et qui vivebant, et non sunt mortui, percussi sunt sedibus suis: et ascendit clamor civitatum usque ad coelum (Ibid., 6). Vides, Constanti, quomodo sinat Deus noster humiliatam videri religionem suam a vobis alienigenis, et eo quidem usque humiliatam, donec etiam vos, persecutores verae religionis, videatis non esse Deum alium praeter Deum nostrum. Sed ut iterum ad Athanasii redeam causam; numquid non sciebas scriptum in Regnorum libro primo: Et Samuel judicabat populum Israel in omnibus sanctificationibus (Ibid., VII, 16); ut imperandum putares per Domini sacerdotes fuisse damnandum innocentem? Legisti Samuel, quod in omni sanctificatione judicarit populum Dei; et quia nolumus ab hac recedere justa via judicandi, perpetimur persecutionem a te. At hoc non novum, quando Saul persecutus fuerit justum Samuelem, cur ei vera dixerit, equidem eum per quem fuerit in regem unctus, per quem eum Dominus ad tantam provexerat gloriam. Persequebatur Saul Domini prophetam atque sacerdotem, quia non compos fuerat mentis: Saul alioquin quomodo sospes persequeretur eum, quem sciret Dei ministrum, Dei spiritu plenum? persequebatur eum, quem jugiter propter persecutoris ignorabat ingemuisse salutem. Loquitur in libro primo Regnorum scriptura dixisse Dominum ad Samuel: Usquequo luges tu in Saul? ecce expello illum, ne regnet super Israel: imple cornu tuum oleo, et veni, mittam te in domo Jesse usque in Bethlehem, quoniam vidi in filiis Jesse mihi in regem. Et dixit Samuel: Quomodo ibo, ne audiat Saul, et occidat me (Ib. XVI, 1)? Eum quaerebat consumere, quem jam multis meminerat modis Dei esse hominem: homo Dei veniam persecutori poscendo non desistit, contra pestilentiae factus filius ejus auferre animam quaerit: eo etenim usque persecutor exstitit Samuelis Domini sacerdotis Saul, ut dixerit Domino dicenti sibi: Veni, mittam te: Et quomodo ibo? audiet Saul, et occidet me (Ibid.). Conspicis, Constanti, recedentibus vobis a Deo non vos homines, sed feras, sed belluas, atque latrones aestimari. Aut numquid in hoc, quod Athanasium injuste persequeris, non eris Sauli comparandus? quando sis ita jugulare cupiens innocentem Athanasium, quomodo et ille fuerit interficere desiderans, non solum Samuelem, sed et David. Eos Saul nempe interficere minabatur, cum quibus cognoscebat esse Deum. Et vidit, inquit scriptura, Saul, quoniam Dominus cum David est, et omnis Israel diligebat eum: et magis adjecit Saul timere a facie David (Ib., XVIII, 28). Et locutus est Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes pueros suos, occidere David (Ib., XIX, 1). Responde, imperator impudentissime; si haec gerere potest Dei habens spiritum. Quo Saul coepit haec gerere tempore? nempe quo per Samuel maledictus reprobatus est, eodem etenim tempore scriptum est recessisse Dominum ab eo, cum David vero fuisse. Quibus rebus probatur vos esse Arianos sine spiritu Dei, qui persequimini Athanasium virum plenum Spiritu sancto. Et erat, inquit, David in omnibus viis suis sapiens, et Dominus erat cum illo, et omnis Israel et Juda diligebant David (Ib., XVIII, 34). Igitur ut ea te agere possis cognoscere circa Athanasium, quae egerit Saul circa David, accipe scriptum: Et Jonatha filius Saul diligebat David valde, et indicavit Jonatha David dicens: Saul quaerit occidere te (Ib. XIX, 1). Et infra: Et locutus est Jonatha ad patrem suum dicens: Noli peccare, rex, in servum tuum David, quoniam non peccavit in te, et facta ejus bona sunt valde, et posuit animam suam in manibus suis, et occidit alienigenam, et fecit Dominus salutem in Israel; et omnis Israel viderunt, et gavisi sunt. Et ut quid peccas in sanguinem, et occidere vis David sine causa? Et audivit Saul vocem Jonathae filii sui: et juravit Saul dicens: Vivit Dominus, si mortuus fuerit David (Ibid., 4). Et infra: Et adjectum est bellum fieri, et invaluit David, et expugnavit alienigenas, et percussit illos plaga magna, et fugerunt a facie David. Et factus est in Saul spiritus malus, et ipse in domo sua dormiebat, et erat in manu ejus lancea, et ecce psallebat in manibus suis: et quaerebat Saul percutere lancea David, et percussit, et declinavit David a facie Saul: et percussit lancea in parietem, et David fugit, et salvus factus est. Et factum est in illa nocte, et misit Saul nuncios ad domum David, ut custodirent illum, quo mane occideret illum (Ibid., 8). Et David fugit, et salvus factus est: et venit ad Samuel in Armathen, et renunciavit ei omnia quae fecit Saul (Ibid., 18). Et infra: Et factus est iratus in Jonathan Saul valde (Ibid., XX, 30). Et infra: Et dixit: Mitte haec, accipe juvenem, quoniam filius mortis est. Et respondit Jonatha patri suo: Quare morietur, quid fecit? et sustulit Saul lanceam in Jonathan ut occideret eum (Ibid., 31). Cui parceret Saul, vera sibi dicenti, quando nec filio pepercerit? sic estis praetereuntes Dei mandata, atque vestra statuentes. Denique non miramur, si quia dicitur, non potest damnari absens, Domini persequaris sacerdotes; quando videamus sic fuisse Deo famulantes persecutum Saul. Loquitur scriptura dicens: Et dixit rex: Morte morieris, Abimelech, et tu, et omnis domus patris tui (Ib., XXII, 16). Et infra: Et dixit rex cursoribus, et stantibus sibi: Adducite, et occidite sacerdotes Domini, quoniam manus eorum cum David est, quoniam cognoverant quod David fugeret, et non decooperuerunt aurem meam. Et noluerunt pueri regis ingerere manus suas adversus sacerdotes Domini (Ibid. 17). Quid dicis, aequissime rex? si illi regis pueri noluisse referuntur obedire imperio regis, si illi contempsisse monstrantur praecepta Saul, ne contra Dei fecissent mandata, nos episcopos fuerat dignum Domini calcantes praecepta, implere tua sacrilegi homicidae? Idcirco ergo nos dignaris persequi, quia non Domini mandatis tua anteponamus. Haec fecit et Saul, quae ita esse probat sacra scriptura dicens: Et dixit Saul ad Doeg: Converte te in obviam sacerdotibus Domini. Et conversus est Doeg Syrus, et mortificavit ipse sacerdotes Domini, et occidit illa die trecentos quinque viros, et omnes portantes ephod, et Oben civitatem sacerdotum occidit in ore gladii a viro usque ad mulierem, et ab infante usque ad nutrientem (Ibid., 18). Simili nunc modo conatus es, atque conaris eorum laniare corpora, quos videas praeceptorum Dei memores tuo reniti praecepto. Non itaque mirari poterimus, si tu nos persequaris; quando videamus Saul, quod non servum Domini David in manus tradiderint ejus, non solum trecentos quinque sacerdotes, sed et totam perdidisse civitatem. Persequebatur Saul David, eum, in cujus ditione cum fuerit, saepe tamen ei ignoverit. Et factum, dicit scriptura, cum reversus esset Saul post alienigenas, et renuntiaverunt ei dicentes: Ecce David in deserto Gaddi est. Et sumpsit secum tria millia virorum electorum ex omni Israel, et abiit quaerere David et viros ejus ante faciem venationis cervorum: et venit ad greges ovium, quae erant ad viam, et erat ibi spelunca, et introivit Saul ad sellam, et David et pueri ejus interius speluncae sedebant. Et dixerunt viri David ad eum: Ecce dies hic quem dixit Dominus: Tibi dabo inimicum tuum in manibus tuis, et facies ei quae placita sunt ante oculos tuos. Et exsurrexit David, et dempsit pinnam chlamydis Saul occulte. Et factum est post haec, et percussit cor David eo quod dempsisset pinnam chlamydis: et dixit David ad pueros suos: Non mihi contingat a Domino si fecero hoc verbum domino meo, christo Domini, inferre manum meam in eum, quia christus Domini hic est. Et suasit David viros suos verbis, et non permisit illis, ut surgentes occiderent Saul: et surrexit Saul, et descendit in viam, et exiit David post Saul dicens: Domine rex. Et respexit Saul post se, et inclinavit se David in faciem suam super terram, et adoravit eum, et dixit David ad Saul: Quare audis verba populi dicentium: Ecce David quaerit animam tuam? et ecce in hac die viderunt oculi tui, quomodo tradidit te Dominus hodie in manibus meis in spelaeo, et nolui te occidere, et peperci tibi, et dixi: Non injiciam manum meam in dominum meum, quoniam christus Domini est: qui accepi pinnam chlamydis tuae in manu mea, et ego abscidi laciniam chlamydis tuae, et non occidi te. Cognosce et vide hodie quoniam non est in manu mea malitia, neque injustitia, et non peccavi in te, et tu quaeris animam meam accipere. Judicet Dominus inter me et te, et vindicabit me de te, manus autem mea non erit in te. Sicut dicitur parabola antiqua, ex iniquis exiet nequitia: manus autem mea non erit in te. Retro quem tu persequeris? canem mortuum, et retro pulicem unum. Fiat Dominus in judicem et in vindicem inter me et inter te: videat Dominus et judicet judicium meum, et justificet me ex manu tua (Ibid. XXIV, 2). Talis mos est Dei cultoribus, ut totum reservent Deo, scientes esse magnum vindicari ab eo. Interea, sicuti superius dixi, vide Saul, ubi compos mentis est, quae dicat: at ubi impos efficitur, quomodo sitiens sit David justi et innocentis sanguinem: Et factum est, inquit, cum consummasset David verba haec, loquens ad Saul, dixit Saul: Vox tua haec, fili David? et exclamavit Saul et ploravit, et dixit ad David: Justus es tu quam ego, quoniam tu reddidisti mihi bona, ego autem tribui mala tibi: et renuntiasti mihi hodie quae fecisti mihi bona, sicut conclusit me Dominus in manibus tuis, et non occidisti me: et sicut inveniat quis amicum suum, et praemittat eum in viam bonam, et Dominus retribuat tibi bona, pro quibus fecisti mihi hodie: et nunc ecce ego scio quoniam regnando regnabis, et constituetur in manu tua regnum Israel, et nunc jura tu mihi in Domino, si non eradicabis semen meum post me: et si non exterminabis nomen de domo patris mei. Et juravit David Saul (Ibid. 17). Post haec utique debuerat jam mutari Saul; sed adhuc nec iste desinit persequi, nec deficit parcere David. Et surrexit, dicit Scriptura, Saul, et descendit in desertum opacum, et cum eo tria millia virorum electorum ex Israel quaerere David (Ibid. XXVI, 2). Et infra: Et misit David exploratores, et cognovit quoniam venit Saul in Sicelet: et surrexit David occulte, et abiit in locum ubi dormiebat Saul, et Abner filius Ner princeps militiae ejus: et Saul dormiebat in stragulis praeclaris, et plebs erat circa eum. Et David dixit ad Amalech Cethaeum, et Abessa filium Sarviae fratrem Joab dicens: Quis introibit mecum in castris ad Saul? et dixit Abessa ad David: Ego ibo tecum. Et intraverunt David et Abessa ad populum nocte, et ecce Saul dormiebat in stragulis pretiosis, et lancea fixa ad caput ejus praeclara, et Abner dormiebat circa eum. Et dixit Abessa ad David: Conclusit Dominus hodie inimicum tuum in manibus tuis: et nunc occidam de lancea semel in terram figens, et non repetam illam. Et dixit David ad Abessa: Non continges illum: quoniam quis injiciet manum suam in christum Domini, et purus erit? Et dixit David: Vivit Dominus, quoniam nisi Dominus percusserit illum, aut nisi hora illius venerit, et moriatur, vel in pugnam descenderit et apponatur, mihi autem non sit a Domino injicere manum in christum Domini: et nunc accipe lanceam, quae est ad caput illius, et lentem aquae, et recedamus nos. Et accepit David lanceam, et lentem aquae a capite ejus, et abierunt ipsi: et non erat qui videret, neque qui sciret, et non erat qui vigilaret: omnes enim dormiebant, quoniam timor Domini irruerat in illos: et transivit David contra, et stetit in cacumine montis longe, et erat magnum iter inter eos: et deprecatus est David populum, et Abner, et locutus est dicens: Non respondis, Abner? Et respondit Abner, et dixit: Quis es tu qui vocas me? Quid est? Et dixit David ad Abner: Vir tu es; et quis sicut tu in Israel? quare non custodis dominum tuum regem? quoniam intravit unus de populo disperdere dominum tuum regem. Non est bonum hoc quod fecisti: vivit Dominus quoniam filii mortificationis vos estis, qui non custodiistis dominum regem vestrum, christum Domini: et nunc vide ubi est lancea regis, et lentis aquae quae erat ad caput ejus. Et cognovit rex Saul vocem David, et dixit: Vox tua haec, fili David? Servus tuus, domine rex. Et adjecit David: Ut quid hoc persequitur dominus meus retro servum suum? quoniam quid deliqui, et quae est a me malitia? et nunc audiat dominus meus rex verba servi: Si Dominus Deus tuus incutit te in meum dolorem, et victimam immolationis: quod si filii hominum, maledicti hi in conspectu Domini, quoniam ejecerunt me hodie non confirmatum esse in testamentum Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis. Et nunc non cadet sanguis meus in terram ante conspectum Domini, quoniam exiit rex Israel quaerere pulicem unum, sicut persequitur noctua in montibus. Et dixit Saul: Peccavi; converte, fili David, quoniam non malignabor in te jam, ideo quoniam anima mea accepta est ante oculos tuos in diem hunc, in quo stultus factus sum, et ignoravi multa vehementer. Et respondit David dicens: Ecce lancea regis: accedat unus ex pueris et accipiat eam. Et Dominus restituat unicuique justitias, et fidem suam, sicut tradidit te hodie in manibus meis, et nolui injicere manum meam in christum Domini. Ecce sicut exaltavit se anima tua in diem hunc ante oculos meos, sic significetur anima mea in conspectu Domini, et abripiat me, et eruat me ex omnibus tribulationibus. Et dixit Saul ad David: Benedictus tu, fili, et faciens, et potens poteris. (Ibid., 4) Haec idcirco indidi, ut tandem posses conjicere, sic te, sive Athanasium, sive nos injuste persequi, sic te famulari in tuae salutis necem, sic tibimet mortis apud divinitatem contrahere pericula, ut sibi per haec quae egerit contraxerit Saul. Si haec non ita sunt, dic cur nos persequaris? nempe quia non fundamus sanguinem innocentem. Quem vis imitemur, tene, aut David? de David enim scriptum invenio: Et David regnavit in Israel, et erat faciens judicium et justitiam in toto populo suo (II Reg. VIII, 15): te vero esse cernimus injustum judicem, cultorum Dei interfectorem. Cur nos persequeris? nempe quia noluerimus, ut tu es, fieri apostatae, quia noluerimus unicum Dei negare Filium. David liber et Trinitatem loquitur perfectam, et unam narrat deitatem Patris et Filii et Spiritus sancti; et tu esse inveniris apostata. Quem inquam, sequar, tene, an David? illumne cultorem Domini, misericordiae amatorem; an te sacrilegum, carnificem? cujus sapientiae homo persequeris Athanasium? Mirarer te haec agere, si non et Achab rex sic Heliam et caeteros Domini prophetas fuisset persecutus: mirarer te persequi Dei hominem, si non in omnibus te Achab esse cernerem. Denique talia tibi dicuntur a nobis, qualia et illi a Dei dicta sint domesticis: Noli Baal colere, noli idolis servire, sed Deo; servi Deo Abrahae, Deo Isaac, Deo Jacob, servi Deo Israel. Si talia meministi dixisse Heliam et caeteros prophetas Domini ad Achab apostatam regem, adverte similia tibi ab eis, quibus docendi dederit auctoritatem Dominus, dici. Noli, Constanti, cum Arianis pugnare contra Dei domum, noli idololatriam Arii introducere in ecclesiam, noli negare unicum Filium Dei, desine persequi apostolicam atque evangelicam fidem. Haec quia dicamus, videmur esse tibi inimici: sic fuerunt regi vera sibi dicentes inimici. Percurramus denique quaenam fuerint orta, quae facta inter Heliam Domini prophetam et Achab tuum coapostatam; et invenies te esse hodie Achab. Vivit, inquit Helias, Dominus, cui assisto ante conspectum, si erit annis istis ros et pluvia, nisi per verbum oris mei (III Reg. XVII, 1). Quod utique cum impletum fuisset, debuerat vecors cognoscere verum Deum solum potentem totum non fuisse, nisi illum, cui serviret Helias. Quid agit Achab? Videt per triennium et eo amplius non esse pluviam, et magis est idolis serviens, magis est cupiens interficere Heliam. Audit Dei propheta ore sacrilegi Achab: Si tu es ipse, qui evertis Israel (III Reg. XVIII, 17)? Sic et tu dicis Athanasio vel nobis, quod enim nos sumus vertentes Dei populum, cum tu sis ad tuam suscipiendam haeresim Christianos convocans: sed audis a nobis quae audiit Achab ille cultor idololatriae ab Helia glorioso: Non nos evertimus Dei domum, sed evertis tu et domus patris tui. Aut negabis nihil te cogitare, nisi ut omnes nos coapostatas efficias tuos? Sed ut coeperam de Heliae et Achab dicere actibus: Et dixit Helias: Ego non verto Israel, sed evertis tu et domus patris tui, dum relinquitis vos Dominum Deum nostrum, et itis post Baal. Et nunc mitte, et congrega ad me omnem Israel in montem Carmeli, et prophetas confusionis quadringentos quinquaginta, et prophetas lucorum quadringentos, manducantes et bibentes in mensa Jezabel. Et misit rex Achab ad omnem Israel, et collegit omnes prophetas in montem Carmeli: et accessit Helias ad omnes, et dixit eis: Usquequo vos claudicatis sensu vestro? si est Dominus Deus, ite post ipsum. Si autem Baal est, ite post illum. Et non respondit illi populus verbum: et dixit Helias ad populum dicens: Ego superavi solus prophetarum Domini unus, et prophetae hujus Baal quadringenti quinquaginta viri, et prophetae lucorum quadringenti; dentur ergo nobis duo boves, et eligant sibi illi unum, et demembrent, et imponant eum super lignum, et ignem non supponant; et ego faciam bovem alterum, et ignem non supponam. Et clamate in nomine deorum vestrorum et ego clamabo in nomine Dei mei, et erit hic Deus quicumque exaudierit nos in igne, hic erit Deus. Et respondit omnis populus, et dixerunt: Bonum verbum quod locutus est Helias. Et dixit Helias ad prophetas confusionis: Eligite vobis vitulum unum et facite priores, quoniam vos multi estis, et clamate in nomine deorum vestrorum, et ignem nolite supponere. Et acceperunt vitulum, et fecerunt; et invocabant in nomine Baal a mane usque ad vesperam, et dicebant: Exaudi nos, Baal, exaudi nos. Et non fuit istis vox neque auditio: Et apposuit Helias Thesbites dicens: Invocate in voce magna pariter, ne forte occupatus sit, vel dormiat ipse, et suscitabitur. Et illum vocabant in voce magna, et secabant se secundum consuetudinem suam gladiis et novaculis usque ad effusionem sanguinis super se, et prophetabant usque dum transiret meridies; et factum est quomodo tempus erat ut accenderet sacrificium, et locutus est Helias Thesbites ad prophetas dicens: Discedite amodo, et ego faciam holocaustomata. Et discesserunt et abierunt; et dixit Helias ad populum: Accedite ad me. Et accesserunt omnes populi ad eum, et accepit Helias duodecim lapides secundum numerum tribus Israel, sicut locutus est Dominus ad eum dicens: Israel erit nomen tuum. Et aedificavit lapides, et restituit altare Domini quod dissipatum fuerat, et fecit foveam, quae caperet duas metretas seminis in gyro altaris et constipavit scizas super altare quod fecit, et demembravit holocaustum, et imposuit scizam, et stipavit super altare, et dixit: Accipite mihi quatuor hydrias aquae, et effundite super holocaustum, et super scizam. Et dixit: Iterum afferte. Et iterum attulerunt. Et dixit: Repetite tertio. Et repetierunt tertio, et manabat aqua in circuitu sacrarii, et foveam impleverunt aqua. Et clamavit Helias in coelum, et dixit: Dominus Deus Abraham, et Isaac, et Israel, exaudi me, Domine, exaudi me hodie in igne, ut sciant omnis populus hic, quoniam tu es Dominus Deus Israel, et ego servus tuus, et propter te feci haec opera, et tu versasti cor populi hujus retro. Et cecidit ignis a Domino de coelo, et comedit holocausta, et scizas, et aquam quae erat in altare, et lapides et terram linxit ignis: et cecidit totus populus super faciem suam, et dixit: Vere Dominus Deus ipse est Deus. Et dixit Helias ad populum: Suscipite prophetas Baal, nemo sit salvus ex illis. Et susceperunt illos, et deduxit illos Helias ad torrentem Cison, et occidit illos ibi; et dixit ad Achab: Manduca et bibe, quoniam vox est pedum pluviae. Et ascendit Achab, ut manducaret et biberet: et Helias ascendit in Carmelum, et inclinavit se in terram, et posuit faciem suam inter genua, et dixit puero suo: Ascende et prospice viam maris. Et respexit puer, et dixit puer: Non est nihil. Circumage te septies. Et factum est in septimo, et ecce nubis pusilla, quasi vestigium hominis adducens aquam de mari. Et dixit illi Helias: Ascende, et dic ad Achab: Junge currum tuum et ascende, ne comprehendat te pluvia. Et factum est hinc et inde, et coelum contenebricavit nubibus, et ventis, et facta est pluvia magna: et plorabat et ibat Achab in Israel, et manus Domini erat in Heliam (III Reg. XVIII, 18). Cognoscis in qua perversitate hodie tu sis manens in qua manserit et Achab: de tantis etenim signis ac prodigiis exhibitis non dignatur gaudere cum populo, sed dolet, cur Helias sacerdotes ac prophetas idolorum fuerit ausus interficere: nec post tanta dignatur semet vertere ad Deum, sed magis adhuc ejus persequitur cultorem. Videt quia est Deus in Helia, et magis quaerit ejus animam. Conspicit prophetas Baal et lucorum fuisse daemoniorum cultores, et illos magis etiam exstinctos diligit, quam eum, quem tot modis adverterat Dei domesticum. Ita et tu eos dignaris diligere, quos haeresis Arianae sectae vides homines, et es Dei cultores quam acerrime persequens. Pauca de multis gestis inter Achab et Heliam idcirco duxi tibi ingerenda, ut possis noscere vos, ex quo Deum derelinquitis, neque signis, neque prodigiis facile converti ad eum, sed magis in vestris durantes erroribus, ut bestias immanes saevire in gregem Dei cultorum. Deprecamur te, Constanti, ne adhuc in his tuis malis digneris demorari, sed magis emergas a turbinibus diaboli, ne illa comprehendant te mala, quae Achab et Jezabel. Nec in eo dicas felicem te, quia potens sis ad Dei persequendos homines: quando videas potuisse ad petitum Heliae exstingui Achab et Jezabel, et tamen fuerint reservati, ut plenius et Heliae Dei hominis tolerantia fuisset beatificata et illorum impleta impietatis mensura: quasi vero non posset Helias petere Deum, ut arderent persecutores religionis ejus idolorum cultores. Ignem petit dari de coelo ad sacrificia consumenda; illico descendit pluvia, quae triennio fuerat ablata et mensibus sex; petit, et illico datur aqua, quamplurima signa fiunt; et exstingui Dei inimici ad petitum Heliae non potuerunt, cum etiam illos honoratos quinquagenarios ad Heliae dictum descendens ignis consumpserit? Vides hodie posse, quia persequaris Athanasium, vel nos te fulmine aut quolibet modo exstingui, sed reservari ad hoc, ut aut te convertas, aut omnis possit impleri iniquitatis tuae mensura. Persequebatur Achab rex Heliam, ut tu persequeris nunc Athanasium. Dixit nempe Jezabel ad Domini prophetam, posteaquam comperisset per Heliam illas virtutes exhibitas, et prophetas confusionis atque religionum sacerdotes interfectos: Haec mihi faciant dii et haec mihi adaugeant, si non in hac hora cras posuero animam tuam, quemadmodum animam unius ex illis (Ibid. XIX, 2). Sed quid audit Helias a Deo post quadraginta dierum ac noctium celebratum jejunium? nempe ut ungeret reges, per quos Achab et socii exstinguerentur. Est cum Helia misericordia Dei, cognoscit Helias diligi se a Deo: contra Achab Heliae persecutor ita est miser, ut in diaboli semper potestate fuerit. Sic Athanasium juste puniri mandasti quomodo et Jezabel Nabutheum Israelitem: sic tu veros testes produxisti contra Athanasium, ut illi produxerunt ad quos scripserat Jezabel dicens: Jejunate jejunium, et sedeat Nabutheus in primo populo, et collocate duos viros filios iniquorum contra eum, et testentur adversus eum dicentes: Maledixisti Dominum et regem; et deducite eum, et lapidetur, et moriatur (Ibid. XXI, 9). Talia sunt opera nunc vestra Arianorum: reos nos dicitis, impingitis multa, nec testibus falsis egetis, ipsi enim testes in omnibus falsi estis. Sic vos filii perditionis Ariani interficere tentatis Athanasium, quomodo Nabutheum Jezabel; tamquam possetis omnia conspicientis effugere manum. Scis vindicasse Deum sanguinem Nabuthei, mortem ejus de manibus interfectorum exquisivisse; et arbitraris ex tuis manibus non Deum exquisiturum sanguinem sacerdotis sui Athanasii? Et dixit Dominus ad Heliam Thesbitem dicens: Surge et descende in obviam Achab regi Israel, qui est in Samaria, quia hic in vineam Nabuthei descendit, ut possideat eam. Et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Quomodo occidisti Nabutheum, et possedisti vineam ejus, propter hoc haec dicit Dominus: In loco in quo linxerunt canes et sues sanguinem Nabuthei, ibi lingent canes sanguinem tuum, et fornicariae lavabunt in sanguine tuo. Et dixit Achab ad Heliam: Si invenisti me, inimicus meus? Et dixit Helias: Inveni, quoniam cogitasti facere maligne ante conspectum Domini, ut exacerbares eum. Haec dicit Dominus: Ecce ego induco super te mala, et succendam post te ignem, et disperdam tuum, Achab, mingentem ad parietem, et contemptum, et reliquum in Israel: et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath, sicut domum Saba filii Acia, pro omnibus exacerbationibus, quibus exacerbasti, et peccatum dedisti in Israel. Et ad Jezabel locutus est Dominus dicens; Canes manducabunt eam ante murum Israel: et mortuos tuos in civitate manducabunt volucres coeli (Ibid. 17). Quid tu, Constanti, dicis ad haec? minora astruis esse peccata tua, quam fuerunt Achab et Jezabel? illi sacerdotes Dei sunt persecuti, interimerunt Dei domesticos, religionem Dei tulerunt, et idololatriam statuerunt, populum averterunt a Deo, et tu haec omnia fecisti ac facis. Sic nos tu vocas inimicos tuos quomodo et Achab Heliam, qui cum audisset ore prophetae Domini indignationem, dixerit: Si invenisti me, inimicus Achab regi (Ibid. 20)? Nempe quia diceret: Noli idolis servire, sed Deo soli Abrahae, Isaac, et Israel: et nunc quia tibi dicatur: Noli esse haereticus, sed esto Christianus, inimicos vocas, quod tibi idololatriam tradenti haec ingerentur, quae fuerint ingesta et per Heliam regi Achab; qui Achab dilexisset profecto Heliam, si ejus idolis Domini propheta censuisset serviendum, derelinquendum vero Deum. Negare tu id non potes, quod enim si esse elegissemus quod ipse es, fuisses nos singulari dilecturus affectu. Quibus rebus intelligeris esse filius pestilentiae, tenebrarum fons, gurges omnium malorum, caput totius nequitiae, sentina omnium blasphemorum, haereticorum fomes, radix amaritudinis; arbos igni destinata, quippe afferens fructus mortiferos; inimicus Dei, hostis ecclesiae, veritatis interpolator, pravitatis concinnator, injustitiae amator, justitiae adversarius; totus in tenebras, et quidem inextricabiles conversus; factus vero verius templum omnium daemonum, quorum instinctu haec cuncta, ut Achab, perpetratus fueris mala, ac perpetreris. Sed non diu, nisi te converteris ad Deum, esse poteris impunitus; cum cernas quae receperint Achab et Jezabel. Si enim Achab, sicut ei fuerat promissum ore Heliae, interit, si canes comedunt Jezabel, tu eris a tantis impunitus facinoribus? qui non solum non doles interfecisse te Deo mancipatos, sed et adhuc glorieris, existimans bene te fecisse. Nec mirum cum praescius futurorum, cujus tu negator es, dixerit in Evangelio: Veniet hora, ut omnis qui vos occiderit putet se officium Deo facere; sed hoc faciunt quia nesciunt neque Patrem, neque unicum Filium ejus (Joan. XVI, 2): Sciens tu, degens sine notitia Dei persequeris Athanasium vera tibi dicentem, ex toto amantem Deum corde. Sic et Achab persecutus Heliam. Sed vide exitum Heliae atque inimici ejus Achab. Heliam conspice translatum ad amicitias Dei perfruendas aeternas; et nunc Achab torquetur in exterioribus tenebris. Est Helias de Dei gaudens amicitiis, et est Achab exsolvens perpetuas poenas. Erit sine dubio Athanasius in convivio ubi est Helias, et tu eris in loco illo tormentorum, nisi tibi consulueris, in quo detinetur Achab, cujus in omnibus imitator reperieris. Istud est sapere, ut elegisses infelicitatem aeternam Achab regis, magis quam frui felicitate perpetua, quam est consecutus Helias? cujus translationem loquitur scriptura in quarto Regnorum libro dicens: Euntibus autem illis et loquentibus, ecce currus igneus, et equi ignei, et separavit inter utrosque: et ascendit Helias in commotione quasi in coelum: et Helisaeus videbat, et ipse clamabat, et dixit: Pater, pater, agitator Israel. Et non vidit eum amplius (IV Reg. II, 11). Non novum nobis tuum, haeretice, factum poterit videri, si nos persequaris Domini sacerdotes; cum in libro Paralipomenon secundo inveniamus Hieroboam et ejus filios haec egisse. Sacra scriptura, Juda, inquit, et Benjamin, et levitae, et sacerdotes qui erant in omni Israel, convenerunt ex omnibus finibus, quoniam dereliquerunt (levitae et tabernacula sua et possessiones suas, et abierunt ad Hieroboam, quoniam repellit eos Hieroboam, et filii ejus, ut non servirent Domino. Et constituit ibi sacerdotes excelsorum, et simulacris, et da moniis, et vitulis, quae fecit Hieroboam: et projecit eos a filiis Israel, et a tribubus Israel, qui dederant cor suum quaerere Dominum Deum Israel (II Paralip. XI, 12). Non erit itaque admirandum, si tu nos vel nobis divinitus commissos persequeris, si de re nobis commissa nos pellis, si denique locis nostris ordines Dei inimicos eos, qui tecum dereliquerunt Deum, quando videas haec te implere quae fecerit Hieroboam. Quid est enim dicere: Fidem apud Nicaeam damnate conscriptam, et suscipite meam; nisi hoc quod dixit Hieroboam: Et relinquite Deum, et servile simulacris meis? Quis tu homo dicis: Damnate absentem, inauditum, innocentem? certe is, qui jam fidem apostolicam negaveras atque evangelicam; nempe is, qui traditionem beatorum destruxeras, quantum apud te ac tuos est, apostolorum: inde denique factum est, ut ad tantam venires vecordiam, quia fueris ut Hieroboam sine Deo. Caeterum si Deum habuisses, si te ejus meminisses cultorem, numquam profecto diceres: Damnate innocentem; percutite inauditum, absentem, consacerdotem vestrum. Et ut videas te non esse in Deo, unde et talla fieri mandaris, accipe regem, cum quo pro meritis fuerit Deus suus, accipe et ejus obsecrationem ad Domini sacerdotes, quos populo Dei impellebat justum judicare judicium: conspice etiam tuorum a te contra ecclesiam institutorum judicium, et illius ministrorum actus, et poteris perpendere, si tecum non immundi spiritus sunt, qui fuerunt cum Hieroboam. Et habitavit, inquit in libro secundo Paralipomenon, Josaphat in Jerusalem, et conversus est, et exiit in populo a Bersabee usque ad montem Ephrem, et convertit eos ad Dominum Deum patrum suorum, et statuit judices in omnibus civitatibus Juda munitis, et per singulas civitates dixit judicibus: Videte quid vobis facietis: non enim homini judicabitis, sed Domino, et vobiscum est in verbo, et nunc sit timor Domini super vos, ut servetis et faciatis. Neque enim est cum Domino Deo nostro iniquitas, neque personae acceptio, neque munerum acceptio. Et quidem in Hierusalem statuit Josaphat de levitis, et sacerdotibus, et principibus Israel in judicium Domini, et judicare habitantes in Jerusalem. Et mandavit super eos dicens: Ita facietis in timore Domini, in corde perfecto; et omne judicium quod acceptum fuerit super vos a fratribus vestris, qui habitant in civitatibus suis, inter medium sanguinis et sanguinis, inter medium legis, in mandatis ac justificationibus, et ad judicia: et distinguetis eis, et non peccabunt Domino, et non erit ira super vos et fratres vestros: sic facite, et non peccabitis. Ecce Amarias sacerdos princeps super vos in omne verbum Domini, et Jabadias filius Zmabel, qui princeps est domui Juda in omne verbum regis: et scribae, et levitae in conspectu vestro. Confortamini et facite, et erit Dominus vobiscum cum bono (II Paralip. XIX, 4). Numquid dixit ad Domini sacerdotes, vel ad regni sui principes, vel ad caeteros judices: Condemnate justum, persequimini innocentem, damnate; interficite omnes credentes in Deum? Numquid dixit: Amate, quod non amat Deus; odite justitiam, diligite injustitiam, sicuti dicis tu? Aut numquid negare poteris te dixisse, Damnate Athanasium absentem, inauditum? Josaphat Deo dicatus rex Judae dicit secundum Domini judicandum legem; et tu dicis in apostasiam conversus rex, Damnate inauditum. Pone interea, Constanti, hodie in corpore esse Josaphat regem, et utrosque vos dicere ad nos, ille quidem haec: Videte quid vos facietis: non enim homini judicabitis, sed Domino, et vobiscum est in verbo, et nunc sit timor Domini super vos, ut servetis et faciatis. Neque enim est cum Domino Deo nostro iniquitas, neque personae acceptio (Ibid. 6); tu contra esse damnandum dicas inauditum, et eum quidem quem etiam ipse scias innocentem; cui obedire poterimus nos antistites Dei? nos, quos ante populo suo ore Jeremiae promiserat dicens: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos, pascentes cum disciplina (Jer. III, 15). Cui, inquam, obediremus, tibi ne an Josaphat dicato Deo viro, qui id nos facere compelleret, quod meminissemus fieri mandasse Deum? Si itaque illum cognoscis Domini implere praecepisse mandata, te vero exstitisse non solum Dei mandatorum destructorem, verum etiam ipsius desertorem, superest ut videas, quis vestrum fuerit homo Dei, quis ejus clementiae fecerit voluntatem. Legimus scriptum sic de illo: Et factus est Dominus cum Josaphat, quoniam ambulavit in viis patris sui primis, et non quaesivit simulacra, sed Dominum Deum patris sui, et in mandatis ejus ambulavit, et non sic opera Israel: et direxit Dominus regnum ejus: et dedit omnis Juda munera Josaphat: et factae sunt illi divitiae et gloria multa: et exaltatum est cor ejus in viis Domini, et adhuc amputavit et lucos a Juda: et tertio anno regni sui misit duces suos, et filios virtutum (II Paralip. XVII, 3). Et infra: Et cum illis Elimasat, et Joram sacerdotes, et docebant Judam, et cum illis librum legis Domini, et pertransierunt in civitates Juda, et docebant populum. Et factus est pavor Domini in regnis terrae, et in circuitu Juda, et non bellaverunt Josaphat: et ab alienigenis afferebant Josaphat munera, et argentum, et dona, et Arabes afferebant illi arietes ovium septem millia septingentos; et erat Josaphat ambulans magnificatus usque in altum (Ibid. 8). Quid tu tale facis? nempe misisti per omne regnum tuum, ut cuncti mandata Dei despueremus, susciperemusque praeceptum tuum, quod tentaret impugnare Domini praeceptum. Josaphat misit principes virtutis regni sui, misit consiliarios suos, misit levitas ac Domini sacerdotes, obsecrans ut cuncti cultores Domini fuissent in regno suo, ut omnes unanimes Deo tantum semet praeberent famulos; mittit etiam librum sacrae legis per gloriosum Moysem traditum, ut nihil extra fecissent, quam quae fieri mandasset Deus. Tu non solum legem Domini inveniris impugnasse, quae praecepit innocentem et justum non necandum, sed et ipsum dereliquisse Deum; siquidem non sis apostolicam tenens fidem, sed Arii perfidiam. Ille populum errantem ab idolis convertit ad Deum, tu populum Deo dicatum conatus es facere apostatam, quod es tu, hoc est, sacrilegus. Persecutus es atque persequeris Athanasium, ejus sitiens cruorem. Sed vide quid Spiritus sanctus dicat in nono psalmo, in quo tu mihi specialiter descriptus esse videris: Dixit in corde suo: Non movebor a saeculo in saeculum sine malo, cujus os maledictione plenum est, et amaritudine et dolo: sub lingua ejus labor et dolor: sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Oculi ejus in pauperem respiciunt: insidiatur in absconso sicut leo in spelunca sua; insidiatur ut rapiat pauperem, rapere pauperem, donec adducat eum in conversatione sua: in laqueo suo humiliavit eum, inclinavit se, et cadet dum dominatur pauperum. Dixit in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat usque in finem (Ps. IX, 6, post 21). An si in hac perseveraveris nequitia, non erit dici dignum de te: Avertit faciem suam ne videat usque in finem (Ibid.)? Tanta sunt funera tua, Constanti, ut cum dicitur in psalmo decimo ex persona populi nostri: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montem sicut passer? quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 2); tu mihi descriptus esse cum scelerum tuorum participibus videaris. Cognoscimus etenim vos Arianos esse temporis nostri antichristos: aut si non is es, qui merearis numerari inter antichristos, aestima Dei unici Filii negator. Dicit Spiritus sanctus per prophetam: Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus: oculi ejus in pauperem respiciunt, et palpebrae ejus interrogant filios hominum. Dominus interrogat justum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 5). Et tu statuisti eum puniendum, quem nec ipse cognoveris reum, nisi tantum in eo, quod tuae blasphemiae restiterit, factum apud te mortis reum. Audi dicere Dei spiritum: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Ibid. 6): et cogis iniquitatem amare magis quam justitiam. Si non est injustum damnare inauditum, accusantibus vobis haereticis, catholicum convince. Ego etenim cum adhuc scriptum invenio: Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum, et pars calicis eorum: quoniam justus Dominus, et justitiam dilexit: aequitatem vidit vultus ejus (Ibid. 7); te atque omnes tecum facientes in hac parte esse cognosco. Veniet utique super vos ignis et sulphur, et spiritus procellarum, nisi conversi fueritis ad Deum, quia sit pars calicis vestri negatorum unici Filii Dei, ejus divinae majestatis dicatorum persecutoribus: qui cum sciatis Deum justum, justitiam diligere, amare aequitatem, vos censueritis damnare innocentem, persequi Domini fidelissimum sacerdotem. Diligite, inquit, Dominum, in psalmo XXX. Spiritus sanctus, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requirit Dominus, et retribuet facientibus abundanter superbiam (Ps. XXX, 24). Et tu nos impuleras ad interficiendum innocentem, ad superbiam tuam possidendam. Non enim te negare possis esse superbum, cum et in Dei cultores funestas miseris manus, et evangelicam fidem destruere fueris conatus, atque firmare haereticam. In XXXII psalmo non legeras: Diligit Dominus misericordiam et judicium, et misericordia Domini plena est terra (Ps. XXXII, 5); ut juberes damnari absentem? Cognosce per haec opera tua quam sis inconsideratus, quamque tuae salutis hostis, qui cum scriptum memineris: Quis est homo qui vult vitam, et amat videre dies bonos? prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum: et averte a malo, et fac bonum (Ps. XXXIII, 13); tu tamen non quietem capias haec gerendo, quae te prohibuerit gerere Deus. Hoc est nolle videre dies bonos, hoc est nolle vitam, hoc est petere sibi tribui mortem. Cum itaque sis talis, qui ad mortem aeternam hamiendam curras, etiam in XXXV tu mihi videris esse praeostensus. Dixit injustus, ut delinquat in semetipsum: non est timor Dei ante oculos ejus: quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus et odium. Verba oris ejus iniquitas et dolus: noluit intelligere, ut bene ageret: iniquitatem meditatus est in cubili suo, assistit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit (Ps. XXXV, 2). Qualis es adverte, justissime imperator, propter quem esse dicta sentiantur etiam illa quae in Scariotem Judam et populum Judaeorum fuerint dicta. Quomodo potueramus, Constanti, damnare innocentem ad superbiae tuae consilium? cum sciremus scriptum apud David: Ostende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his, qui recto sunt corde. Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me: ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec poterunt stare (Ibid. 11). Quid dicis? talis est misericordia Dei ac justitia, ut absentes et inauditi damnentur? et quidem innocentes, quos punire nec praesentes licet. Sed quid mirum si haec fieri mandasti, homo nesciens Deum? Quid mirum, si ignorans ejus misericordiam atque justitiam, praeceperis perversa fieri, iniqua, injusta? Non te a tanto potuit removere scelere psalmographi sermo dicentis: Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare (Ibid. 13)? nec ille in trigesimo sexto: Desine ab ira, et derelinque furorem; noli aemulari ut maligneris, quoniam qui malignantur, exterminabuntur (Ps. XXXVI, 8)? Haec itaque legens, quia pro nihilo habenda statuta censueris Domini, idcirco te esse judico illum, de quo dictum est: Observabit peccator justum et stridebit super eum dentibus suis; Dominus autem deridebit eum, quia prospicit quia veniet dies ejus (Psal. XXXVI, 12). Inter illos te habemus, de quibus dictum cerno: Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum ut dejiciant inopem et pauperem, et trucident rectos corde: gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. Melius est modicum justum super divitias peccatorum multas: quoniam brachia peccatorum conterentur (Ibid. 14). Tu inter istos inimicus es Domini constitutus, quos describit Dei Spiritus adhuc infra: Inimici Domini mox ut honorabuntur et exaltabuntur, deficientes ut fumus deficient (Ibid. 20). Considera tandem te cum omni tua sublimitate, nisi temet correxeris, ut fumum interiturum, quippe Dei inimicum. Adhuc de te scriptum video, quod nisi conversus poenitueris, venturus sis ad nihilum: Vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani: et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Ibid. 35). Tu es, inquam, ille, Constanti, de quo etiam haec dicta video: Conspicit peccator justum, et quaerit mortificare eum: Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus (Ibid. 32). Dicit propheta plenus Spiritu sancto: Noli aemulari inter malignantes, neque zelaveris facientes iniquitatem: quoniam tamquam fenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident (Ibid. 1). Et dicitur a te Constantio destructore Dei religionis, Meos imitamini? Quis vos imitetur, nisi qui velit vobiscum tamquam olera herbarum arescere? Quis? nisi qui velit Dei indignatione deleri? Si vere utique dicit: Justitiam loquimini, juste judicate filii hominum (Ps. LVII, 2): et tu in innocentis exsurgis necem. Dubitare itaque non poterit te esse ex illis ad quos dicit Spiritus sanctus: Etenim in corde iniquitates operamini, in terra iniquitatem manus vestrae concinnant. Alienati sunt peccatores ab utero, erraverunt a venire, locuti sunt falsa: ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, quae non exaudivit vocem incantantium incantatoris, quae incantatur a sapiente. Deus conterat dentes eorum, in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus: ad nihilum venientes ut aqua decurrent, intendit arcum suum donec infirmentur. Sicut cera liquefacta auferantur, super eos cecidit ignis, non viderunt solem (Ibid. 3). Audis te cum tuis ad nihilum venturum, ut jam illi venerunt, quorum esse delegeris imitator. Conspicis vos persecutores Dei servorum, unici Filii Dei negatores serpentibus et aspidibus comparatos; et non tandem times ad Dei te transferre domum? non te, qui unus esse monstraris ex illis aspidibus, ita formas ad diaboli calcandum caput, quo possis dignus effici regnare inter eos, quorum Joannes narrat gloriam: In sua propria venit, et sui eum non receperunt; quotquot autem receperunt eum, dedit illis potestatem filios fieri Dei, qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 11)? Non memineras scriptum in LVIII psalmo: Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes, non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem (Ps. LVIII, 6); ut juberes dandam in absentem sententiam? nec LXI commonere pariter atque increpare Spiritum sanctum per haec verba cognoveras: Quousque irruitis in hominem? interficitis universos (Ps. LXI, 4)? Timor, inquit Salomon, Domini, initium sensus; sapientiam autem et disciplinam impii spernunt (Prov. I, 7). Hinc disciplinam et sapientiam spernis, quia sis sine Dei timore. Hinc impius esse sacris describeris litteris: impius utique, quia non solum ipse deserueris Deum, sed et qui colentes illum tam infeste persequaris. Vae tibi quia cum illis esse inveniris, de quibus in Proverbiis lego: Fili, non te seducant viri impii, neque acquiescas, si te rogaverint dicentes: Veni, communica nobiscum sanguinem, abscondamus autem in terra virum justum injuste: deglutiamus autem illum, velut inferi vivum (Ibid. 10). Quid te Arianorum Judaeorum imitatorum delectaverat, Constanti, ut has illorum impias audiens voces ad effundendum sanguinem Dei servorum fuisses eosdem secutus? Cur non consilia audisti Salomonis dicentis tibi? Nec abieris vias cum illis, ne declinaveris pedem tuum ad semitas eorum: non enim inique tenduntur retia avibus: ipsi enim qui homicidii participes sunt, thesaurizant sibimetipsis mala. Hae sunt viae omnium consummantium iniqua: sua enim impietate suam animam auferunt (Ibid. 15). Et iterum: Quanto tempore innocentes tenuerint justitiam, non erubescent; insipientes autem dum contumeliae cupidi sunt, impii facti oderunt intellectum, et subjecti facti sunt opprobriis (Ibid. 22). Tu tibi, Constanti, haec quaesisti opprobria, tu temet damnasti, qui praecepta contemnens Dei, maledictis Judaeorum discipulis haerere censueris Arianis, cum quibus digne adhuc haec audis: Nam quoniam vocabam, nec obediebatis; et extendebam verba, nec attendebatis: sed irrita faciebatis mea consilia, meis autem increpationibus non intendebatis. Itaque et ego vestra perditione ridebo: gratulabor autem adversus vos, cum venerit vobis subito tumultus, eversio autem similis procellae, cum advenerit autem vobis interitus: erit enim cum me invocabitis, ego autem non exaudiam; quaerent me mali et non invenient. Oderunt enim sapientiam, verbum autem Domini non assumpserunt, neque voluerunt meis consiliis intendere: spreverunt enim meas increpationes: ideoque edent viae suae fructus, et sua impietate saturabunt animas. Nam quia decipiebant parvulos, interficientur (Prov. I, 24). Interfici certe tecum merebamur, et quidem a Deo, si tecum Dei hominem fuissemus persecuti. Sed quomodo istud fecissemus? qui sciebamus scriptum: Noli fabricare in amicum tuum mala, in incolam et confidentem. Noli inimicitias exercere adversus hominem sine causa, ne quid tibi operetur malum (lb. III, 29). Aut numquid non erat sine causa, si prout insanus furor cohaereticorum tuorum per te jusserat, in innocentem mortis tulissemus sententiam? Vae tibi, quia dictum de te persecutore nostro video: Oculus contumeliosus, lingua iniqua, manus sunt effundentes sanguinem justi, et cor fabricans cogitationes malas, et pedes festinantes ad male faciendum (lb. VI, 17). Legisti: Fili, honora Dominum, et valebis: praeter eum ne timeas alterum (lb. VII, 1); et tamen te timeri voluisti, Deum vero contemni. Unde etenim solum Deum potuerimus reperiri metuentes, si minis tuis succumbentes, absentem, inauditum, et quidem eum, quem sciremus justum, damnaremus? Salomon dicit: Statera doli abominatio est coram Domino: pondus autem aequum acceptum est ei (lb. XI, 1). Tu contra mandare non dubitas, Damnate injusto judicio virum, hoc rectum putans, quod perversum est. Adhuc Salomon de te ac tibi similibus: Viae insipientium rectae coram ipsis: exaudit autem consilia sapiens (lb. XII, 15). Damnate, inquis, Athanasium: et quidem ubi valere non potuisti ingenio detestandae subtilitatis tuae, viribus imperii tui coepisti. De te itaque scriptum accipe: Malus cum contumelia agit mala (lb. XIII, 10); et iterum, quod temet sic laqueo jam necaveris, haerendo Arianis, sicuti et Judas Scarioth Judaeis: Lex sapienti fons est vitae, stultus autem laqueo morietur (Ibid. 14). Adhuc dicitur de te: Rex audax incidet in mala (Ibid. 17). Utique incidisti in haec mala, quia nihil sapientiae tibi reliqueris, negando unicum Dei Filium, sed totum temet verteris in stultitiam, quae res effecerit te mactare Deo charos. Scriptum est: Sapiens timendo declinabit a malo, insipiens autem miscetur confidens iniquo (lb. XIV, 16). Non legeras scriptum: Qui contumeliam facit pauperi, irritat eum, qui fecit illum (Ibid. 31); ut innocentem tecum nos interficere traheris? Si enim contumeliam facienti irascitur Deus, quanto magis ei qui interfecerit ejus sacerdotem! Scriptum adhuc non retinebas: Initium viae bonae, facere justa: accepta autem sunt apud Dominum magis quam immolare hostias (Ib. XVI, 5); ut tu injusta nos facere cogeres? Sed et alio loco: Qui justum vocat injustum, injustum autem ut justum, abominabilis est apud Deum (Ib. XVII, 15). Abominabiles sine dubio essemus, si te justum pronuntiaremus, et virum Deo acceptum Athanasium injustum judicaremus. Mirari, inquit, personam impii non est bonum, neque sanctum declinare justum in judicio (Ib. XVIII, 5). Tu dicis contra qui in impii persona videris descriptus: Damnate insontem, imitati meam injusti personam: et licet haec nos facere coegeris, quae nobis possent Deum quaerere iratum, tamen hortamur te inimicum sospitatis nostrae, ex impio pium fieri, salvum ex aegro, vivum ex mortuo, religiosum ex sacrilego. Unde, inquis, haec assequi potero? quibus rebus? Desine persequi Dei domum; desine proscribere, deportare, interficere ejus servos; fatere te Christianum, exsecrare nobiscum catervam commento diaboli quaesitam Arianorum; crede sicuti credimus nos, qui ex beatorum Apostolorum successione sumus episcopi; confitere unicum Dei Filium, sicuti illi confessi sunt, ac nos confitemur; et veniam consequeris tantorum scelerum. Legisti enim apud Salomonem: Mors et vita in manibus linguae (Ibid. 21), et apud beatum Paulum: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Meministi scriptum: Testis falsus non impunitus erit; et qui accusat inique, non effugiet (Prov. XIX, 5): et tamen fuisti ausus inficiari Athanasium. Non enim nobis fuerat aliqua causa cum collegis sectae tuae Arianis, cum eosdem jam pridem Dei potentia cum Ario apud Nicaeam, tempore quo non solum contra blasphemiam vestram, sed et contra omnes haereses fides descripta est, praeuniverit. Non, inquam, nobis cum illis pseudoepiscopis, inimicis Dei, magistris tuis, aliqua fuerat quaestio, ut iterum contra eosdem confligeremus, quos semel Deus pepulerat de populo suo. Itaque nunc nobis tecum est ratio, quia te auctorem institueris, quod enim Athanasius fuisset reus: quem inauditum quia punire noluerimus, homo qui temet testem scires falsum, ut fera immanis ac bellua coepisti nos cum Athanasio velle punire, tamquam frendoribus tuis possis servorum Dei vigorem superare. Licet enim Salomon dicat: Regis minae similes sunt gemitibus leonis (Ibid. 12), tamen gemitus tui leonini contra nos habere virtutem non poterunt. Quare? quia sis tu praecursor antichristi, et nos sumus milites Christi. Quare? quia homines Dei vincere non valeas tu persecutor ejus religionis. Item alio loco, Nihil, inquit, interest inter minas regis et iram leonis (Prov. XX, 2). Quid hoc ad Dei servos, qui praeter Deum neminem esse timendum statuerimus? qui in manu Dei animas positas nostras meminerimus? possunt rugitus tuos timere coariani tui, quia sitis sine notitia Dei, quia sint minime arma Dei induti. Caeterum Dei domestici ridemus rugitus tuos leoni similes. Quare? quia feram te cognoscentes, cujus rugitus habere describeris, rideamus te magis sub figura hominis constitutam rabidam feram cernentes, quam timeamus, necesse est. Sed si non es fera sub imagine latens hominis, dicito. Legisti apud Salomonem: Misericordia et veritas tutela est regi, et circumeunt justi sedem ejus (Ibid. 28). Cum te contra caterva malignorum circumsepserit Arianorum, et esse cernamus misericordiae punitorem, veritatis exsecratorem, quid esse aliud te judicabimus, nisi feram ac belluam? excitaris in nos, ut leo rugiens, quod misericordiam et veritatem diligamus, quod non innocentem et justum puniverimus, et arbitraris non te esse immanem feram ac belluam saevissimam? Sed quae te voluntas ad haec perpetranda perduxerit, prorsus videre non possum, ut totius justitiae episcopum catholicum, Domini sacerdotem fuisses tali exitio persecutus. Numquid non memineras scriptum: Facere justitiam, et veracem esse, placet Deo magis quam hostiarum sanguis (Ibid. XXI, 3)? Displicet tibi Athanasius, quod traditionem beatorum apostolorum custodiat, quod se christianum fateatur, quod nolit esse coapostata tuus. Non mirandum; quandoquidem scriptum teneamus: Sanctus autem immundus est apud malos (Ibid. 15). Vobis malignis displicet is, qui Deo placeat, tibi praesertim temerario ac superbo, qui temerarius hinc esse intelligeris ac superbus, quod contra Dei ordinationem tetenderis manum, quod apostolicam traditionem putaveris destruendam, quod episcopos, sub quorum te sollicitudine agere oportuerat, sub tuam ditionem censueris redigendos. Quid igitur sis intellige, audiens per Salomonem quod tibi sit superbo nomen: Temerarius et superbus pestilentia vocabitur (Ibid. 24). Pestilens licet sis homo, tamen morbo tuo vexare nos non poteris, quia tutelam nobis sit praebens divina clementia. Tentasti denique pestilens facere nos compestilentes tuos; sed ille, cui dicati vivimus, non sivit tua tentamenta adire corda recta: suggerit enim scriptum: Libera eos qui ducuntur ad mortem, et redimere eos qui interficiuntur, ne parcas. Si autem dixeris, Nescio hunc, scito quoniam Dominus corda omnium novit: et qui figuravit spiritum omnibus illis, scit omnia, qui reddit unicuique secundum opera ejus (Ibid. XXIV, 11). Ad haec, te dicente, Damnate Dei cultorem, derelinquite fidem apostolicam, suscipite perfidiam meam, utique te aperit esse hominem pestilentem. Deus nobis subvenire vult in pressuris atque angustiis constitutis; et tu eos, quos benefacere oportet, male facere urges, et quidem admovens ea, quae timere posse existimaris. Adverte jam si non in te sit morbus ille qui vocatur pestis, est morbus ad hoc valens, ut non solum corpora, sed et animas morbidas possis efficere, eorum videlicet qui te velint audire dicentem: Damnate Domini antistitem, repudiate fidem quam semper tenuit ecclesia, et suscipite meam quam tradidit Arius. Erubescere, inquit sancta scriptura, personam in judicio non est bonum: et qui dicit impium justum esse, maledictus erit in populis, et odibilis gentibus. Nam qui arguunt, meliora sperabunt: in ipsos autem veniet benedictio optima (Ibid. 23). Et tu existimasti erubescere nos potuisse personam tuam, et damnare eum quem scires etiam ipse innocentem, quem retineres esse reum in hoc tantum, quod noluerit se esse negare christianum. Interea quia te arguamus mortis iter tenentem, quia corripiamus, conspicis quae nobis merces promittatur: Aperi, dicit Propheta, os tuum verbo Dei, et judica omnibus integre: aperi os tuum et judica justa (Ibid. XXXI, 8). Et tu dicis, Damnate innocentem? Retineo quidem sacris continens scripturis: Noli superbire coram rege (Ibid. XXV, 6): sed si intra terminos potestatis tuae esse voluisses, et superbus exstitissem te contra, re vera ipse me ut praevaricatorem legis condemnassem. Nunc vero quia homicidae tibi ac sacrilego vera dicamus, non utique tamquam superbi puniri merebimur, sed magis praemiis afficiemur coelestibus, quod tibi erranti non pepercerimus. Scriptum est: Flagellum equo, et stimulum asino, virgam autem genti insipienti (Ibid. XXVI, 3). Vos negatores Dei unici Filii recte insipientes vocamus, quos videamus in tanto versari sacrilegio. Nam cum esse scriptum video, quod sicut canis qui convertitur ad vomitum suum, et odibilis efficitur, ita stultus sua malitia conversus ad suum peccatum (Ibid. 11); de te specialiter dictum judico. Quare? inquis; quia litteris tuis jurasti Alexandrinis nihil te mali deinceps facturum Athanasio, et nunc quaeris eum interficere. Sed inquis: Pater meus illum miserat ad exsilium, et me oportuit patris mei parere statutis. Pone, ut vis, haereticum esse Athanasium: si recte fuerat missus ad exsilium, cur eum passus es contra patris tui statuta recipere dignitatem, quam ei se tulisse tuus arbitratus fuerat pater? Sed inquis: Fratris mei Constantis factum est interventu. Sed potuisti occurrere Constanti, dicens: Pater noster quem probavit haereticum nisi se correxerit, recipere in partes regni mei non possum. Sed inquis, Timui ne inter nos bella fuissent orta. Ergo quia Soporinus Persarum rex nunc contra te gerit praelium, si tibi dixerit: Suscipe religiones meas et ero tecum pacatus; te oportet cum omnibus in imperio tuo demorantibus facere transitum ad religiones daemonum? daemoniis enim sacrificans est Soporinus. Conspicis enim non te egisse ut Dei servum, suscipiendo eum, et loco revocando suo quem meminisses in causam fidei deportatum. Primo quod impotentem judicaveris Deum, tamquam te tueri non potuerit, tuentem veritatem, haereticis resistentem; deinde quod magis tibi propitium esse volueris Constantem, quam Deum: quem utique Constantem regem si haereticum factum memineras favendo Athanasio, quem tu jam probatum habebas sacrilegum, non solum non regnum tuum Deo debueras praeponere, sed nec ipsam tuam animam. Tu etenim ipse testis es conscientiae tuae, quod enim propter fidem quam semper tenuit ecclesia ac tenet, quod eam damnare noluerit, missus fuerit ad exsilium, quia videlicet noluerit esse Arianus: idcirco namque Athanasium perosum habitum a patre tuo non fugit te; quandoquidem et tu in ea eum digneris persequi causa, in qua fuerit et tuus pater persecutus. Dicat denique se non esse christianum, fateatur se Arianum, et erit apud te sapientissimus, magnus. Digne itaque comparatus es cani, qui redierit ad vomitum suum: jam enim christianus aestimabaris, et non esse Arianus, ex quo Athanasium cum talibus litteris divinitus sibi commissis repraesentaveris. At nunc cum esse comprobaris Arianus, et cupiens haeresen tuam invenire locum, virum justum persequaris, quia ille videlicet sit eamdem omni nisu impugnans, recte es comparatus cani redienti ad suum vomitum. Item etiam in illo facto tuo egregio recte comparandus cani, qui redierit ad vomitum suum, quod enim acceperis veritatem, non esse catholicum Adoxium Germaniciensium, et dederis contra eumdem litteras ad Antiochenos, et postea hunc eumdem Adoxium defendere coeperis veritatis esse doctorem, ipsius haeresen catholicam judicans fidem. Quare, Constanti, tam levis? quamobrem in causa fidei, ut ventis pulsantibus arundo, flecteris huc atque illuc? quid mirum si tam facilis fuisti, ad damnandum Athanasium, etiam cunctos Dei invitare sacerdotes? quandoquidem etiam in statu religionis tanta agere per tuam non dubitaris temeritatem. Efferbuisti ad innocentis fundendum sanguinem rex piissimus, tamquam non meminisses scriptum: Regis in veritate judicantis de pauperibus, sedes ejus in testimonium resurget (Ibid. XXIX, 14); sed tu hinc putasti te summum, si contra divinas ires scripturas, si cuncta quae prohibent fecisses. Odis Athanasium quod christianus sit; quod esse noluerit Arii, ut tu dicis, discipulus, summo eum persequeris odio: sed talem te circa eum futurum olim Spiritus sanctus ostenderat, ore Salomonis dicens: Abominatio est justus viro iniquo (Ibid. 27). Noli, Constanti, adhuc demorari in his malis, noli Dei abuti patientia, retine scriptum in LXXVII psalmo: Excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino, et percussit omnes inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis (Ps. LXXVII, 65). In LXXXI psalmo, Quousque, dicit Spiritus sanctus, judicastis iniquitatem, et faciem peccantium sumitis? Judicate pupillum et egenum, humilem et pauperem justificate. Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate (Ps.LXXXI, 2). Tu, Interficite mecum, inquis, Deo dicatum, cupiens nos tecum haberi cum illis, propter quos dicitur: Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant (Ibid. 5). Mandat Deus ne judicium proferamus injustum, ne tuam peccatoris reveriti faciem, sineremus te punire eum quem persequeris injuste. Praecepit Deus humilem justificari a nobis, eripi pauperem, et egenum de manu tua liberari carnificis. Et tu inquis, Damnate eum quem voluit Deus de mea manu peccatoris erui. Non mirum; nec enim poteras ire contra tuas exsecrabiles dispositiones. Dicit Spiritus sanctus in XCVI: Qui diligtiis dominum, odite malum (Ps. XCVI, 10): et tua indicant praecepta te dicere: Amate quod est malum. Si enim malum esse videtur Deo damnari innocentem, dare adversus absentem, et quidem justum virum, sententiam, quid est aliud quod nos cogis facere, nisi quod odio habeat Deus? Si igitur quod odit Deus fecerimus, utique non erimus ex illis, ad quos dicitur: Qui diligitis Dominum, odite malum (Ibid.). Nempe tu idcirco non odis malum, quia non diligas Dominum: sed nos idcirco facere nolumus quod odit Deus, quia eum diligamus. Facis haec quia non sis servus ejus, cujus metus atque amor compellat nos odire malum. Neque enim in ecclesia Domini, persecutor ejus ecclesiae inveniris, ut putes ad vos dixisse Prophetam in psalmo: Qui diligitis Dominum, odite malum (Ibid.); quando et in centesimo dicat: Non habitat in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum (Ps. C, 7). Non ergo ad vos foris positos dicitur, sed ad nos: Qui diligitis Dominum, odite malum (Ps. XCVI, 10). Odimus denique malum quod vos idcirco amatis, quia sitis non in ecclesia Dei. Quamodo etenim te in ecclesia esse poteris astruere Dei, homo qui non solum ecclesiam sis persequens, sed et ipsum negans qui fundarit ecclesiam? An non es superbus, et habitare poteris in domo Domini, quamdiu in hoc manseris supercilio? Quis enim merito poterit dici superbus, si tu possis humilis judicari, qui dicis: Damnate contra mandata divina innocentem, calcate praecepta Dei, mea servate? Sed fortasse non loqueris iniqua, et poteris inveniri inter christianos (tu negator Patris, negator unici Filii ejus, negator Spiritus sancti paracleti, Arianae haeresis fundator, destructor apostolicae fidei; non loqueris iniqua labiis tuis venenatis, nihil ore illo profers sacrilego quod sit iniquum. Ignorabas in psalmo centesimo secundo Spiritum sanctum dixisse de Domino: Faciens misericordiam Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus (Ps. CII, 6); ut injuste mandares judicari? Cujus mandatis parere nos dignum est Domini sacerdotes? tuisne nondum erepti ab immundis spiritibus, an prophetae? per quem moneat Spiritus sanctus, ut omnis injustitiae pars vitetur a nobis cultoribus verae divinitatis? Non legeras, Constanti, dictum ad vos reges a Deo: Nolite tangere christos meos, et in prophetas meos nolite malignari (Ps. CIV, 15); ut ad domum Dei auderes tendere manus? Dicit plenus Spiritu sancto David in centesimo quinto psalmo: Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Ps. CV, 3); et tu: Facite, inquis, mecum injustitiam. Persequeris Athanasium, impius pium, haereticus christianum: sed orote, dicas, qui vestrum Deo esse possit acceptus? tu negator aeternae majestatis unici Filii Dei, aedificator falsae religionis atque institutor, an Athanasius? Legisti in psalmo CXVIII: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui perscrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum (Ps. CXVIII, 1): et dicito, quis vestrum exquirit Deum, quis fideliter ejus majestati famulatum praebet? tune, qui facis persecutionem Athanasio, quod se christianum fateatur; an ille qui te velit persecutorem suum e laqueis eripi diaboli? tune, qui sis destructor catholicae fidei; an ille apostolicae fidei praedicator? Si tu es serviens Deo, quomodo infra dicit Spiritus sanctus? Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt (Ibid. 3). Vos igitur haeretici operarii iniquitatis, cum non in viis inveniamini Domini, utique manifestatis vos operibus vestris esse in via diaboli. Legisti: Nolite zelari mortem in errorem vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum; quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 12). An meministi legisse? Cur praecepisti quaereremus nobismetipsis mortem? Si non legisti, cognosce quid nos facere fueris hortatus, tu qui in sortem delegeris esse illorum, quorum facinora describat ore Salomonis Spiritus sanctus dicens: Neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum; quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem suae similitudinis fecit illum: invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Ibid. II, 22). Imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius. Conspicis te imitatorem esse diaboli, in parte esse constitutum illius; cognoscis tu quod tibimet conquiras mortem, tu qui nolueris in imaginem Dei, quomodo es factus a Deo, manere, sed temet contuleris ad illum, cujus invidia mors intraverit in orbem terrarum. Contra accipe quantam felicitatem cupiat consequi Athanasius; unde et nolit esse, quod sis tu, Arianus apostata; accipe quantam fuerint etiam illi, quos jam quod se Christianos dixerint, es interficere dignatus, consecuti beatitudinem: Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum. Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est malitia exitus illorum ab itinere justo. Abierunt in exterminium, illi autem sunt in pace. Etenim si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est, et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, quasi holocaustam hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum: fulgebunt tamquam scintillae, in arundineto discurrent, judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus eorum in perpetuum (Sap. III, 1). Desideras interficere Athanasium, existimans quod ei si eum mactaveris possis aeternum dare malum, ignorans scripptum: Condemnat justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata, longaevitatem injusti. Videbunt etenim finem sapientis, et non intelligent quid cognoverit de illo, et quare munierit Dominus: videbunt et contemnent, illos autem Dominus irridebit: et erunt post haec decidentes sine honore, et in contumelia mortis in perpetuo, quoniam disrumpet illos sine voce inflatos, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum deserentur, et erunt in dolore, et memoria illorum periet: venient in cognitionem peccatorum suorum timidi, et transducent illos ex adverso iniquitates eorum (Ibid. IV, 16). Cernis inter quos sit pars tua constituta: cernis cum qualibus temet feceris stare contra Dei domum; Athanasium vero videbis inter istos, de quibus infra scriptum accipe: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt, et abstulerunt labores eorum: videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur, in subitatione insperatae salutis dicent inter se poenitentiam habentes, et per angustiam spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est (Ibid. V, 1)! Tunc haec dicturus es, nisi tibi consulueris, quando videris te demersum in Tartarum: tunc dicturus haec, quae dicit dicturos suos persecutores militum Christi scriptura sancta: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis; lassati sumus iniquitatis in via et perditionis, et ambulavimus heremias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis pro fuit superbia, aut quid divitiae cum exsultatione contulerunt nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuncius percurrens (Ibid. 6). Contra Athanasium visurus es inter illos, quorum gloriam narrans Spiritus sanctus dicit: Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces illorum, et cogitatio eorum apud Altissimum. Ideo accipient regnum decoris, et diadema de manu Domini, quoniam dextera sua proteget illos et in brachio suo defendet illos (Ibid. 16). Tu contra si in hac manseris animi obstinatione, si censueris finire fragilem hanc vitam inter Arianos, eris inter illos, ad quos item loquitur ore prophetae Spiritus sanctus: Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terrae: praebete aures, vos, qui continetis multitudinem, et placetis vobis in turbis nationum; quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur regni, quoniam cum essetis ministri ejus, non recte judicastis, neque custodistis legem, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum in his, qui praesunt, fiet: exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur. Non subtransiet personam cujusque Dominus, nec reverebitur magnitudinem cujusquam, quoniam et pupillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus: fortioribus autem fortior instat cruciatio. Ad vos ergo, o mali tyranni, sunt sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis (Ibid. VI, 2). Tunc, si nec dum nos audieris, Constanti, visurus, quae nunc videre vales minime per incredulitatem tuam, videbis tunc cum inter contyrannos tuos fueris collocatus in illis locis tormentorum, non solum quod injusta amaveris judicia, sed et quod Dei domum destruere volueris, quod negator Dei Filii exstiteris, quod aliter fidem praedicari sanxeris per manentem potentiam tuam, quam prophetae et apostoli praedicaverunt. Nec poteris dicere: Non sum inter illos quos describit per Salomonem Spiritus sanctus; quando audias dicere: Ad vos ergo, o mali tyranni, sunt sermones mei (Sap. VI, 10). Non poteris itaque negare te omnium esse contyrannorum tuorum principem, si modo penitus intuearis opera tua. Custoditio, inquit Propheta, legum, confirmatio incorruptionis est, incorruptio autem faciet te proximum Deo (Ibid. 19). Tu ad haec, Corrumpite, inquis Dei legem; ut corrupistis vos, persecutores nostri. Quis tam vecors est, qui velit corruptus a te in aeternum perire? qui nolit manendo in integritate proximus fieri Deo? Cur haec aut ipse fecisti, aut nos facere fueras compellere ausus? Numquid non legeras dixisse in libro Sapientiae Salomonem ad Deum: Deus parentum, et Domine misericordiarum, qui fecisti omnia verbo tuo, et sapientia constituisti hominem, ut dominetur creaturae quae a te facta est, ut disponat orbem terrarum in justitia et aequitate, et in directione animi judicium judicet (Ib. IX, 1). Et iterum: Docuisti populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse, et humanae et bonae spei fecisti filios tuos (Ib. XII, 19). Non, inquam, si haec scripta inveneras, auderes ad tantam provocare nos inhumanitatem. Quomodo vero bonae spei filii erimus? Quomodo justos nos et humanos ante Deum servos illius exhibebimus? cum praevaricatores legis neque justi neque filii Dei dicantur. Cognosce itaque a quali nos bono volueris pertrahere ad mortem, et quidem sempiternam. Siquidem omnis qui desinit esse inter eos, quos in filiorum adoptionem vocaverit Deus, sit amittens vitam, sit perpetuam possidens mortem. Cum igitur sitis Ariani inhumani, impii, crudeles, homicidae, quomodo dici christiani poteritis? sed et cum negetis Christum unicum Dei Filium, et confiteamini credidisse vos in antichristum, unde aut quomodo vos poteritis Christi probare servos, cum manifestaretis vosmet vestra professione esse famulos antichristi? Antichristus etenim, in quem Arius crediderit, re vera fuit, quando non fuerit: contra noster Salvator Dominus ac Deus Dei unicus Filius, non est, ut tu vis, Constanti creatura, sed est Dominus creaturae; est aeternus, inaestimabilis, sicut est, et cujus est Filius; induit sane perfectum hominem novissimis diebus de utero virginis; sed et cum suscepisset hominem, talis est immutabilis, incorruptibilis, inenarrabilis, et inconvertibilis, qualis est et cujus est Filius; non eum suscepti hominis causa in aliud, quam quod semper fuit, potuit convertere; quandoquidem in forma sit Dei patris sui, quandoquidem sit aequalis Filius Patri, ut refert beatissimus Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam accipiens servi (Philip. II, 6). Non enim quia dixit, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens Deus Dei unicus Filius aliud fieri potuit ex illo, quod est incorruptibilis, inenarrabilis, immutabilis, cum sit semper in eo statu aeternae magnitudinis manens, in quo sit manens et ejus Pater. Sed utique intelligimus quod sit, sed semetipsum exinanivit, hoc est, cum sit similis atque aequalis Patri Filius, tamen quod et hominem se propter nostram salutem fieri voluerit. Cum itaque tu antichristum susceperis pro Christo, quia re vera ille fuerit, quando non fuerit, qua fronte adhuc es resistens christianis? nisi illa, qua solent et adulterae pudicis? Ausus fuisti tentare, dominari velle Dei populo, subjicere velle ecclesiam Dei tuo regno, divinam majestatem illius tantum metuentem tuo futili imperio: et hoc quidem fecisti, quia nesciens sis scriptum esse de vobis tyrannis: Propter hoc indisciplinatae animae erraverunt: dum enim persuasum habent iniqui posse se dominari nationi sanctorum, vincti tenebrarum catenis, et longa nocte compediti, inclusi sub tectis, fugitivi (Sap. XVII, 1). Conspicis jam te esse inter illos Dei populi persecutores, de quibus legisti, quod una catena tenebrarum sunt omnes colligati (Ib. 17). Et iterum: Digni quidem illi carere lumen et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiunt filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen vitae omnibus dari (Sap. XVIII, 4). An negabis Dei antistites te tenere in claustris? Et cum es detinens ne praedicemus certe Dei populo veritatem, cur nos retines in carcere? cur mittis ad exsilia? nisi quia sis metuens ne vos lupos Arianos, rapaces canes rabidosos atque antichristos esse temporis nostri, manifestemus sacris revelantibus scripturis. Sacrae enim scripturae probant vos ex actibus vestris non esse Dei servos, sed plane filios diaboli. Si enim non es unus ex illis, quos tales futuros sacrae clamant scripturae, cum scriptum inveneris in CXXXI psalmo: Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae: sacerdotes tui induantur justitiam (Ps. CXXXI, 8); cur damnari a nobis absentem voluisti? certe ad hoc ut justitiam, qua nos induerat Dominus, amitteremus. Cum enim dicat: Sacerdotes tui induantur justitiam, et tu injustitiam nos urgeres facere, quid aliud essemus, si fecissemus quod tuae malevolentiae fuerat visum, nisi conscelerati tui, nisi totius iniquitatis fontes? hi scilicet, qui deponentes justitiae officium, injustitiae, ut tibi placeremus, essemus suscepturi. Persequeris Dei domum, Constanti, ignorans teipsum Deum persequi in domo ejus: domus etenim Dei est ecclesia, in qua est inhabitans Dominus, sicut scriptum est in eodem psalmo: Elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi: haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo quoniam praeelegi eam (Ib. 13). Cum haec itaque sint, temet puniri conspice, quando aliquem nostrorum punis tuam; te salutem persequi, quando sis Deo repugnans, non nos, in quos audias Deum dicere, quod enim dignetur requiescere. Tu ergo qui templa Domini tentas violare, nisi te converteris, eo dispereas genere, quo illi, de quibus dicit David in psalmo CXXXV: Qui percussit Aegyptum cum primitivis eorum, quoniam in saecula misericordia ejus, et eduxit Israel de medio eorum, quoniam in saeculum misericordia ejus, in manu forti et brachio excelso, quoniam in saeculum misericordia ejus. Qui divisit mare rubrum in divisionem, quoniam in saeculum misericordia ejus, et transduxit Israel per medium ejus, quoniam in saeculum misericordia ejus, et excussit Pharaonem et exercitum ejus in mare Rubrum (Ps. CXXXV, 10). Qua de re haec scripta invenio? nisi ut crederem, quia cum tu me premere tentares, Deus meus quod sic potuisset, nisi te convertisses, exstinguere, quomodo Pharaonem, et me quod sic fuisset erepturus de manibus tuis, quomodo et illos de Pharaonis potestate. Idcirco etenim dicit ad singulas virtutes, quoniam in saeculum misericordia ejus, ut mihi aperiret, quoniam Domini misericordia mecum sit semper permanens, qui ei tantum sim serviens, tecum vero esse non posse, quia videlicet inimicus illius sis, quomodo fuit et Pharao. Noluimus damnare absentem; noluimus in eum quem scimus innocentem, et in eum quem novimus catholicae fidei praedicatorem, dare juxta desiderium tuum sententiam. Quare? quia nos christiani in Deum porreximus spem nostram, non in te, ac regnum tuum caducum. Noluimus de gloria regni tui nobis placere, qui gloriam consecuturi sumus, exspectantes ab eo, in quem solum confidendum esse atque sperandum docens dicit David in psalmo CXLV: Nolite confidere in principibus, et in filiis hominum, quibus non est salus: exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, et spes ejus in Domino Deo ipsius qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis. Qui custodit veritatem in saeculum, facit judicium injuriam patientibus (Ps. CXLV, 2). Noluimus injuste tecum persequi justitiae plenum fructibus, ne dum de te vindicta coepisset consequi, fuisset consecuta etiam de nobis: non fecimus quod injuste praecepisti nos implere, ne tecum veniremus ad illum locum, qui in Ecclesiastico describitur: Et Deus requiret eum, qui persecutionem patitur (Ecc. III, 15); et adhuc: Vidi sub sole locum judicii, illic impius: et locum justi, illic pius (Ib. 16). Noluimus vobis conjungi haereticis, noluimus tecum dare manus ad Dei impugnandam domum, noluimus tecum idololatriam suscipere in contumeliam Dei, noluimus sacrilegio tuo misceri, ne et nos audire mereremur tecum illa, quae ore Oseae prophetae audient sacerdotes, populus et rex Israel, qui cuncti derelicto Deo ad idololatriam se contulerant: Audite haec, sacerdotes, et attendite, domus Israel, et domus regis intuemini: ad vos est judicium, quia ut laqueum facti estis ad insidiam, et sicut retia extensa ad aviarium venantis (Os. V, 1). Apud Amos prophetam sciebas utique scriptum, quando dedisti disciplinam, exemplum damnandi scilicet innocentem; Qui fecit in excelso judicium, et justitiam in terra posuit (Am. V, 7). Dei justitiae violator, Michaeam prophetam dixisse numquid ignorabas de Juda et eorum principibus? Non levaverunt ad Deum manus suas, et concupiebant agros, et diripiebant orphanos, et domum per potentiam invadebant, et diripiebant virum et domum ejus, virum et haereditatem ejus: propter hoc haec dicit Dominus: Ecce ego cognosco super plebem mala, ex quibus non levabitis services vestras (Mich. II, 1). Sed tibi cum proscribere digneris, deportare, mittere in carcerem, torquere, postremo interficere Dei cultores, nihil malorum repraesentabitur? Noluimus misceri actibus tuis nefandis, ne tecum ad aeternam damnati poenam haec audiremus, quae dicuntur apud Michaeam a Deo: Audite itaque haec, praepositi domus Jacob, et residui domus Israel, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis. Qui aedificastis Sion et Jerusalem in sanguinem iniquitatibus. Judices ejus cum muneribus judicabant, et sacerdotes ejus cum mercede respondebant, et prophetae cum pecuniis divinabant, et in Domino requiescebant, dicentes: Dominus in nobis est, et non venient in nos mala (Ib. III, 9). Non legeras adhuc apud istum sanctissimum prophetam, ut damnari juberes virum Deo dicatum? In quo comprehendam Dominum, assumam Deum meum excelsum. Si comprehendam eum in holocaustis aut in vitulis anniculis; aut si suscipiet Dominus in millia arietum, aut in decem millia haedorum pinguium, aut dabo primogenita mea impietatis, fructum ventris mei pro peccatis animae meae. Renuntiandum tibi est, homo, quod sit bonum, aut quid Dominus exquisivit a te aliud, nisi ut facias judicium et justitiam, et diligas misericordiam, et paratus sis ire cum Domino Deo tuo (Ib. VI, 6)? Nec apud Habacuc inveneras scriptum: Impius per potentiam oppressit justum (Habac. I, 4)? ut ita sceleratum fuisses aggressus opus quod te apud Deum posset facere impium. Item infra non inveneras positum? Cur inspicis super contemptores? tacebis ob hoc, quod devoret impius justum (Ib. 23). Et idcirco nos videntes quia tu impius justum devorare tentaveras, verum non solum non tacuimus male te agere, sed nec tacebimus. Non enim alius es ab eo, propter quem dicitur: Placens et contemptor vir superbus nihil proficiet, qui dilatavit sicut inferus animam suam, et ipse ut mors insatiabilis (Ib. II, 5). Non poterit dici quod non conveniat dici de te, si digneris mecum recordari scelera facinorum tuorum, et si funera tua non fueris tardus recensere. Quis etenim alius nostris diebus sibi placens, contemptor, superbus, nihil proficiens, qui dilataverit sicut inferus animam suam, et quia aestimari possit esse ut mors insatiabilis, reperiri potest, nisi tu? Sed conspice nihil te posse proficere, dici tibi a Deo. Licet enim contemptor Dei praeceptorum sis, ejus licet religionem cupiens persequi, eo usque dilataveris animam tuam ad Dei mactandos cultores, ut toto in regno non digneris desinere gregem vexando Domini; tamen nihil proficit omnis infestatio tua. Cuncti etenim, quos persequeris, Dei semper et sunt et erunt servi. Tu vero, nisi tibi provideris, in aeternum eris periturus: tibi placens, contemptor, superbus, quia sis dilatans animam tuam tamquam inferus ad nos devorandos pariter et absorbendos, propterea quod male tibi agenti resistamus, factus ut mors insatiabilis, furiis ageris in nostram necem. Adeo nequam es, Constanti, ut cum prophetam invenio dicere: O qui mihi fundat fundationem malam domui suae, ut collocet in altum nidum suum (Ib. 9), tu mihi atque haereditas antichristi, cui faves, ante oculos obversetur, cognoscens conatus tuos illos sacrilegos. Non enim potest dubitari te cona et conari, ut toto in regno tuo posset fundari haeresis tua, destrui vero fides catholica. Sed et cum audio dicatum Deo prophetam dicere: Vae qui aedificant civitatem in sanguinibus, et praeparant civitatem in iniquitatibus (Ib. 12); tu mihi esse videris, qui speluncam latronum sis per sanguinis fusionem aedificans, per necem Dei servorum. Aut negabis speluncam latronum esse vestrum malignum concilium Arianorum? Si non estis latrones, quomodo interficere invenimini Deo dicatos? Civitates in sanguine qui aedificant, vae habent. Prudentissimus imperator, non vidisti, vae tibi posse esse, quia haeresem tuam per sanguinis Dei hominum fusionem putasti reaedificandam? Dicit Spiritus sanctus per Sophoniam prophetam: Quaerite Dominum, et omnes humiles terrae judicium operamini, et justitiam quaerite, et respondete, ea sic ut tegamini in die irae Domini: tu dicis: Damnate innocentem, estote mecum homicidae, sacrilegi (Soph. II, 3); an non haec sunt, quae nos facere praecipis? Imperasti damnari Domini sacerdotem, nec non imperasti Arianam perfidiam tenendam, rejiciendam vero fidem apud Nicaeam conscriptam. Si haec impleri mandasse te refragari non potes, conspice et homicidas et sacrilegos nos efficere voluisse. Dicit Deus: Et erit in illo die: Scrutinabo super viros, qui contemptores sunt, ne custodiant mandata (Ib. I, 12): et tu inquis, tua magis atque conblasphemorum tuorum custodienda. Quomodo poteramus damnare injuste justitiae fructibus plenum Domini sacerdotem, cum videamus qualis comminatio fuerit oborta contra Judaeorum praepositos, vel contra omnes? eorum conscios qui haec quae agis egisse noscantur? O quae erat splendida et redempta civitas, columba: non exaudivit vocem, non percepit disciplinam, in Domino non confidit, et ad Deum suum non accessit. Principes ejus sicut leones fremunt, judices ejus sicut lupi Arabiae, non subreliqui erunt in mane: prophetae ejus spiritales, viri contemptores, sacerdotes ejus contaminant se et impie agunt. Dominus autem justus est in medio ejus, et non faciet injuste (Ibid. III, 1). Cum haec ita se habeant, et nobis licitum minime sit injustum proferre judicium, superest autem unum te facias esse ex ejus servis, et discas judicium proferre; aut si semper Dei vis esse inter adversarios, judicium tuum solus prome injustum, desine nos cogere facere quod fieri cernas divinitus prohibitum. Desine jam criminari Athanasium vel nos quod nos Dei destruamus domum, quando invenias apud Zachariam te atque contyrannos tuos esse descriptos, quod enim futuri essetis Dei haereditatis persecutores vos, quos dicit supra modum vobis usurpasse potestatem. Crudelitatem etenim narrans vestram dicit Dominus: Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno, et ira magna ego irascor super gentes, quae se superponunt vobis, propter quod ego iratus sum minima. Ipsi autem composuerunt se in mala (Zach. I, 14). Audes, tenebrarum amator, exsecrator luminis, dicere: Damnate innocentem, cum dignetur praecipere nobis Deus per Zachariam dicens: Judicium justum judicate, et pietatem et misericordiam facite unusquisque ad fratrem suum: et viduam, et orphanum, et proselytum, et pauperem, per potentiam nolite nocere, et malitiam unusquisque non reminiscatur fratris sui in corde suo (Ib. VII, 9). Cum haec sint mandata coelestia, tu cujus auctoritate dixisti, Laniate conservum vestrum? Si Dei mandatis te protulisse hanc auctoritatem dixeris, non poteris probare, quoniam quidem inveniri non possit in sacris scripturis praeceptum Dei, innocentem damnandum. Cum itaque ea feceris, quae lex prohibet Dei, constat te hanc auctoritatem ex voluntate illius protulisse, qui vocetur inimicus Dei; unde et illis compareris necesse est, quibus dicitur per prophetam: Et dissuaserunt ne observarent, et dederunt dorsum stultitiae, et aures suas et cor suum statuerunt insuadibile, ne obedirent; degravaverunt, ut non obedirent legem meam (Ibid. 11). Et infra: Non exaudierunt; si clamabunt, et non exaudiam eos, dicit Dominus omnipotens (Ib. 13). Animae, quiestote : haec sunt verba quae faciatis: loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, et judicium pacificum et justum judicate in portis vestris: et unusquisque malitiam proximi sui nolite cogitare in cordibus vestris, et jusjurandum falsum nolite diligere, quoniam haec omnia odi, dicit Dominus omnipotens (Ib. VIII, 15). Quid me cogis facere ea, quae odio se habere dicit Dominus omnipotens? Sed instruens Dominus de jejunio, Pacem, inquit, et veritatem diligite (Ib. 19). Quomodo pacis atque veritatis amatores esse poteramus, si innocentem falsis per te ac tuos criminibus praegravatum, tamquam reum puniremus? aut quae erat pax? cum haec faciendo etiam a pace Domini potuissemus rejici. Neque enim pax Domini dicentis: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27), relinqueretur ab eo in nobis, cum alio ipsi tulissemus injuste. Quis ignorat recedente disciplina recedere et gratiam? Apud Malachiam dicit Deus: Filius honorificat patrem, et servus Dominum suum . Et si pater sum ego, ubi est honor meus ? dicit Dominus omnipotens (Mal. I, 6). Quem igitur timorem atque honorem Deo facturi eramus, si fecissemus, quae tu fieri mandasti? Illa enim tua praecepta et timorem et honorem Dei nituntur auferre dicatis ejus clementiae. Sed et infra tuam specialiter operam manifestans, dicit: Exacerbatis Deum in verbis vestris, et dixistis: In qua re exacerbavimus eum? in eo quod dicatis: Omnis qui facit malum, bonum est coram Deo, et in ipsis benedicet: et ubi est Deus justitiae (Ibid. II, 17)? Propheta dicit: Ubi est Deus justitiae, contra eos qui dicunt: Qui facit malum, bonum est coram Deo, et ipsis benedicet: et tu das mandata, fundendum cruorem justorum, et adhuc dicis te Dei servum, cum sis ipsius dissipator legis. Justum est damnare absentem, et quidem innocentem, aut injustum? Si justum non est, quia cogis facere nos eam rem per quam puniri mereamur a Deo? Tobias, Omnibus, inquit, diebus vitae tuae, fili, Deum in mente habe, et noli peccare velle, vel praeterire praecepta illius. Justitiam fac omnibus diebus vitae tuae, et noli ambulare per viam iniquitatis, quoniam agente te ex veritate, erit respectio operibus tuis et omnibus qui faciunt justitiam (Tob. IV, 6). Dic, Constanti, justitiam facit, qui interficit innocentes? qui servorum Dei fundit sanguinem? Si non facit justitiam, sed magis iniquitatem, restat ut te videas esse iniquitatis amatorem, atque omne iniquum fabricantem opus. Etenim cum justitiam nos in omni tempore facere hortetur sacra lex, et tu compellas facere injustitiam, quem te alium velis habeam nisi et injustitiae amatorem et perpetratorem? Omnibus, inquit, diebus vitae tuae, fili, Deum in mente habe (ibid.); cum eumdem reliqueris haerendo Arianis. Hi etenim non eum derelinquimus, qui fidem tenemus apostolicam. Quomodo non praecepta ejus praeteris, qui interficias servos ejus nomini majestatique dicatos? cum sis eos cogens derelinquere eum, et fieri conserpentes atque coapostatas tuos? Nos odio apud te laboramus, quia tibi vera dicamus, quia te vivere nobiscum velimus in aeternum; illos vero es diligens, qui ad te transitum fecerint, illos qui cum tibi primum contraxerint, postea tamen servire nefariis meditationibus tuis, quam Dei parere praeceptis maluerint. Gaudens es quod eosdem tua calliditate illiciens ad suscipiendam perduxeris haeresim tuam, quod in omnibus eos habeas subjectos, illos quos jampridem videras pro nihilo te dicere, quos cernebas calcare propter veritatem regni tui auctoritatem. Sed scire te volumus non esse novum hoc factum, sed saepe ita esse actum a perfidis atque inconsideratis, ab eis, quos praescius futurorum ore sanctissimi Malachiae praeostenderit prophetae (Mal. III, 13): Gravastis adversum me consilia vestra, dicit Dominus omnipotens, et dixistis: In qua re detraximus de te? quia dixistis: Vanus est omnis qui servit Deo, et quid amplius? Quod custodivimus praecepta illius, et ambulavimus deprecantes ante conspectum Domini omnipotentis. Et nunc nos magnificamus alienos, et renovantur omnes facientes iniqua: et restiterunt Deo, et salvati sunt. Haec detraxerunt qui timent Deum, unusquisque ad proximum suum: etintendit Dominus, et exaudivit, et scripsit librum memorialem coram se timentibus Dominum et metuentibus nomen suum. Et erit mihi, dicit Dominus omnipotens, in die qua ego facio, in possessione; et eligam eos, quemadmodum eligit homo filium suum bene servientem sibi: et conversi videbitis quantum sit inter justum et injustum, inter servientem Deo et non servientem. Quia ecce dies venit Domini, ardens sicut clibanus, et uret eos, et erunt omnes alienigenae, et omnes qui faciunt scelera ut sarmenta, et succendet eos dies Domini, quae venit, dicit Dominus omnipotens, et non derelinquetur ex eis radix, nec vitis (Ib. IV, 1). Deum dicere haec audiens, quia adhuc in malis tuis esse digneris, gaudere te etiam in hoc arbitror, quod cum praevaricatoribus, cum Deum derelinquentibus, illa percepturus sis ab eo. Vae tibi homicidae atque sacrilego, quoniam nisi poenitentiam factorum tuorum egeris, eris ut nunc es inter illos, quos ore Esaiae increpat Deus dicens (Is. I, 4): Vae, gens peccatrix, populus plenus delictis, semen malignum, filii sine lege, dereliquistis Dominum, et exacerbastis sanctum Israel. Eris semper unus ex illis, qui propter nequitias studiorum suorum principibus Sodomorum et populis Gomorrhae comparantur, dum dicitur (Ib. 10): Audite verbum Domini, principes Sodomorum: attendite legem Dei, plebs Gomorrhae. Cum illis eris nisi te correxeris, de quibus scriptum legisti (Ibid. 15): Si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Vae tibi, Constanti, qui tantam Dei incurreris offensam, ut non videre potuisses quid tibi fuisset cavendum. Cum enim dicat ore Esaiae illis prophetarum sanctorum et omnium justorum interfectoribus (Ibid. 16): Lavamini, mundi estote, auferte malitias ab inimicis vestris ante oculos meos, desinite a malitiis vestris, discite bonum facere, inquirite judicium, eripite injuriam accipientem, judicate pupillo et justificate viduam; ad haec tu contra juberes trucidandos Dei cultores, ipsum deserendum Deum, suscipiendam vero idololatriam; hoc fuit audisse Dei monita, et fuisse correctum. Qua de re istud cogis nos facere? nisi quia sis cupiens nos tecum gladio consumi? Et si volueritis, dicit Deus, et exaudieretis me, bona terrae edetis. Si vero nolueritis, neque exaudieretis me, gladius vos comedet: os enim Domini locutum est ista (Ibid. 19). Cui obtemperabimus, Deone haec dicenti, an tibi ejus inimico? Deus dicit Judaeis, ut jam derelinquerent errores suos, abjicerent malitias suas ex cordibus suis, discerent bonum facere, justum judicarent judicium. Tu inquis, Damnate injuste. Qua de re istud suades me facere? nisi quia velis me effici illiusmodi hominem, quales sint illi, ad quos dixerit Deus (Ibid. III, 14): Vos autem, dicit Deus, quid succenditis vineam meam, et rapina pauperum in domibus vestris? quid vos injuriam facitis populo et faciem inopum confunditis? Et tu ita haec es faciens, ita cuncta gerens, quae quia faciant, indignatur facientibus: tamquam placere te non posse sis sciens, nisi et Domini succendisses vineam, et rapinam pauperum constituisses intra domum tuam, et multis modis servis Dei irrogasses injurias. Aut dicere tentabis haec omnia te non fecisse? Numquid non succendisti vineam Domini, quando coegisti eam jam non scire Dominum Abrahae, Deum Isaac, Deum Jacob, Deum apostolorum, Deum prophetarum ac martyrum, sed idololatriam per Arium inventam, per te vero exaltatam? Numquid non est rapina pauperum haec Dei servorum christianorum in domo tua, propter quos legisti scriptum: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3)? cum scias te proscripsisse resistentes sacrilegio tuo. Numquid dicere audebis: Non feci, nec facio injuriam populo Dei? Et quis tantam aliquando fecit quantam tu? qui neque omnia genera tormentorum inferendo desinis, neque varie puniendum. Noluimus innocentem tamquam reum punire, ne ista et nos percuteret sententia, quae ore adhuc prophetatur Esaiae (Is. X, 1): Vae scribentibus nequitiam; scribentes enim nequitiam scribunt, declinantes judicium pauperum, et rapientes judicium egentium plebis meae, ut sit illis vidua in rapinam, et pupillus in direptionem: et quid facient in diem visitationis. Tribulatio enim a vobis longe superveniet, et ad quem refugietis? Non temperavimus tuo consilio venenato, cupientes confugere in omnibus tribulationibus nostris atque anxietatibus ad eum, ad quem confugerit ille justitiae amator in omnibus probatione Job; non obedivimus praecepto tuo crudeli, quia voluerimus imitatores inveniri istius Dei servi Job dicentis (Job XXIX, 12): Liberavi pauperem de manu potentis, et orphano qui sine adjutorio erat, ego eram adjutor. Os autem viduae me semper benedixit. Justitia enim eram vestitus, et coopertus judicium ; et eram oculus caecorum, et pater in infirmorum, iniquorum autem molas confregi, et dentibus illorum rapinam abstuli. Et infra (Ib. XXXI, 6): Positus sum statera justitiae, et scit Dominus simplicitatem meam, quoniam numquam pes meus exerravit a via recta, sed nec oculus meus conspexit. Quae est recta via, a qua se refert gloriosus Job non deorbitavisse? utique haec, quae nec innocentem interfecit, nec alium scit Deum; quia nec scit nisi Deum angelorum archangelorumque, quem non posse nos sentis eripere de tua potestate Quando enim dicis de fide beatae Ecclesiae: Si catholica est apud Nicaeam descripta fides, eripiat eos in quem crediderunt de mea potestate; non habere utique virum ad eripiendum nos de manibus tuis Deum dicis, non posse te stare contra; asseris Ecclesiae apostolicae Deum non habere tantam potentiam, quae possit tuam excludere virtutem. Quid enim aliud confitetur beata Ecclesiae fides, nisi quia sit credens in Deum Patrem et in unicum Filium ejus, natum ex innato et vero Patre, et in sanctum Spiritum paracletum? Quid aliud confitetur fides catholicae Ecclesiae, nisi quia et Trinitas sit perfecta, et una sit dealitas Patris et Filii et Spiritus sancti? Quid aliud confitetur beatae Ecclesiae fides, nisi quia neque Pater susceperit hominem, neque Spiritus sanctus paracletus, sed unicus Filius Dei? Quid aliud astruit gloriosae Ecclesiae fides, nisi quia sit Dei unicus Filius immutabilis, inconvertibilis, inaestimabilis, immensus, aeternus, sicuti sit et cujus sit Filius? Credidit sancta Ecclesia unam potentiam habere, unicamque dominationem Patrem et Filium et Spiritum sanctum, hanc fidem, quam dicis haereticam; et tuam astruis catholicam, illam quae dicat Deum non habere verum Filium, quae dicat fuisse quando non fuerit, quae dicat factum ex nihilo, utique ex illis sensibus, quibus Rabsaces, dux Assyriorum regis, exprobrabat Deum Abrahae, et Deum Isaac, et Deum Jacob, dicens: Non vos seducat Ezechias, quia possit vos liberare de manibus regis Assyriorum Deus vester (Is. XXXVI, 14). Ita et tu, dux Antichristi, dicis per tuos: Non vos seducant verba episcoporum vestrorum, qui mihi contradicunt, quia vos liberare non potest fides, quam illi praedicant. Licet enim sermonem varient, tamen res ad hoc perducitur ut constare possit, te sic nobis exprobrare Deum, quod impotens sit ad eripiendos nos, quomodo rex exprobrarit Assyriorum (Ibid. 16): Haec dicit rex Assyriorum: Si vultis benedici, exite potius ad me, et manducabitis unusquisque fructum vestrum vineae et ficus, et bibetis aquam de lacubus vestris, donec veniam et accipiam vos in terra tali, sicut est terra vestra, terra tritici, et vini, et panis, et vinearum. Non ergo vos seducat Ezechias, dicens: Deus vos liberabit. Et infra (Ibid. 20): Quis liberabit Jerusalem de manu mea? Sed quod contra talis esse monstratus es, dicit ore Esaiae Deus ad Ezechiam (Ibid. XXXVII, 6): Non est quod paveas a sermonibus istis, quos audistis, quibus exprobraverunt me legati Assyriorum: ecce mitto meum spiritum, et audito nuntio revertetur in regione sua, et cadet gladio in terra sua. Illa nunc, Constanti, circa te stare cernimus pericula, nisi tibi feceris esse consultum, quae circa illum steterint, qui dicebat (Ibid. X): Sic dicetis Ezechiae regi Juda: Non te seducat Deus tuus, in quo confidis, dicens: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum. Sic in periculis es tu, blaspheme, ut ille, et non vides; contra nos Dei cultores videmus tutos defensosque stare incolumes. Unde tuti sumus ac defensi? nisi quia sanctam teneamus fidem quam tenuerunt patriarchae, prophetae, apostoli ac martyres, hanc quam judicasti haereticam. Sed ut iterum ad Athanasium redeamus, in quo hanc persequeris sacram fidem, non timuisti, oro te, indignationem Domini contra illos prolatam, qui exprobrare tentaverunt Job justissimum, ut falsis criminibus peteres Dei antistitem? Non metuis etiam nunc ne ad te dicat Deus, quae dixit illi regi loquenti contra Job sanctissimum (Job XLII, 7): Peccasti tu, et amici tui ambo . Nihil enim veri locuti estis coram me. Interea sic vos Ariani superiores poteritis Athanasio inveniri nunc apud Deum, quomodo et illi tunc inventi sunt, qui Job exprobrant . Utile est tibi, Constanti, ut per Athanasium Domini sacerdotem pro facinoribus tuis sis supplex Deo, per ipsum dirigas vota tua, sicuti et illi per Job; per Athanasium sive per coepiscopos ejus des operam, salutarem consequi baptismum . Caeterum quo velitis vos torqueatis modo adversus Athanasium, vos de filiis esse invenimini, quippe haeretici, illius anguis, colubri, refugae, desertoris; Athanasius vero est Dei domesticus, ut fuit Job; est de filiis lucis, et ipsam tenens justitiae viam quam tenuit servus Dei Job; est ipse possidens fidem, unde et de filiis Athanasius Abrahae est. Sic Dei Filium confitetur Athanasius, ut confessus est Job; qui Job unde de filiis Abrahae? nisi quia sic crediderit, quomodo fuit credens et Abraham. Si haec ita se habere ignoras, percurre beatum Paulum apostolum non solum ad Romanos, sed ad Galatas, et invenies vera esse quae defendam. Aut numquid, quia Job justi beatus apostolus nominis specialiter non fecit mentionem, negabitur Job de filiis esse Abrahae? Si non potest negari Job esse de filiis Israel, dubitari non potest, hinc illum tantum factum ac talem, quia crediderit in Deum, ut fuerit credens beatus Abraham. Non enim operibus legis, sed per fidem justificari credentes revelat apostolus: neque enim illarum tentationum victoria ei fuisset reputata ad justitiam, nisi fuisset sic credens in Deum ut crediderit Abraham: aut unde vinceret diabolum, nisi quia fuisset credens in Deum Patrem, et in unicum Filium ejus, natum ex innato et vero Patre, et in sanctum paracletum spiritum? aut si putas quia non ita est semper creditum, ut hodie credimus, proba beatos apostolos ac martyres potuisse superare concarnifices tuos, atque victo amico vestro diabolo consequi regna coelestia, nisi credentes in Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum. Igitur si ita hi credendo vicerunt, qui post Domini unici Filii Dei adventum crediderunt, crede quia et ante adventum ejus, qui vicerunt diabolum, non aliter crediderunt, quam quomodo hodie credimus. Neque enim Daniel leones, et tres pueri vincerent ignes, nisi quia credentes fuissent, ut hodie credit Ecclesia. Inde denique Abrahae fidem provocat apostolus, probans auctoritate usus sacrarum litterarum, sic credidisse Abraham, quomodo nunc fuerit credens Paulus, tunc vero se fuisse filium irae erroneum, quando cum Judaeis negabat unicum Dei Filium. Cum haec ita sint, obsecro te ut jam contra Dei domum gerere pugnam desinas, accipiasque hortamenta coelestia; quae te perducere possint ad consequendam salutem perpetuam. Ore accipe quae dicat ad vos Isaiae Deus (Is. XLVI, 12): Audite me, qui perdidistis cor vestrum, qui longe estis a justitia. Aut si cor tuum tecum est, si non a justitia es longe, cur dicis nobis Dei sacerdotibus: Damnate absentem, punite innocentem? Si enim cor tuum non amisisti, et justitiae tenes viam, cur non retines scriptum (Ib. LVI, 1): Custodite judicium, facite justitiam: appropiavit enim salutare meum advenire, et misericordia mea revelari. Beatus vir qui facit eam, et homo qui amplectitur eam, sabbata mea non violare, custodiens manus suas ne faciat injustitias. Et iterum (Ibid. LVII, 21): Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Exclama in virtute, ne parcas: sicut tubae exalta vocem tuam, et annuntia populo meo peccata eorum; et domui Jacob iniquitates suas: me de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt, tamquam populus qui justitiam fecerit et judicium Dei non dereliquerit. Petunt a me nunc judicium justum, et appropiare Deo desiderant (Ib. LVIII, 1). Quam, infelix, spem habere potes, nisi poenitentiam malorum tuorum factorum egeris? cum audias Deum dicere (Ibid. LVII, 21): Non est gaudere impiis. Aut negabis te impium Dei cultorem, cum te non neges fusorem sanguinis? Deinde si tempore jejuniorum subditos quia percusserint pugnis, et aliis injuriarum generibus laeserint, contra eos hujusmodi increpationes pretulit Deus, qualem contra nos protulisset si contra praecepta divinae magnitudinis ejus damnaremus inauditum, absentem et quidem innocentem? Nec si flectas ut circulum cervicem tuam, et cilicium, et cinerem substernas, nec sic vocabitis jejunium acceptum (Ib. LVIII, 5). Cernimus per hanc comminationem quanta esse possit adversus nos Dei ira, si innocentem damnaremus. Si enim tempore jejuniorum pugnis subditos nobis percusserimus, taliter indignatur Dominus, quanto magis si ejus cultores mactaverimus! Si pugnis non licet mihi percutere subditos tempore jejuniorum, poterit licere quovis tempore gladio percutere consacerdotem meum? Non tale jejunium elegi, dicit Dominus, sed solve obligationes violentorum contractorum ; dimitte confractos in remissionem, et omnem conscriptionem iniquam disrumpe; frange esurienti panem tuum et egenos, qui sine tecto sunt, induc in domum tuam: si videris nudum, operi, et domesticos seminis tui noli despicere (Ibid. VI). Quam tenes, rex prudentissime, spem? cum haec omnia verteris in contrarium. Quomodo enim omnem nodum solvisti iniquitatis, cum sive incredulitate tua, qualem te institueris adversum nos, sis talis permanens, et magis magisque sis crescens in malevolentia tua ad nos disperdendos, sive in blasphemia tua auctor sacrilegii creveris, magis etiam edicto blasphemiam tuam, catholicam esse asserendo fidem, more scilicet meretricum, quae primo clam scortentur, postea vero ita sint inverecundae, ita amittentes pudicitiae decus, ut velint scortari in propatulis? Quomodo dissolvisti omnem nodum iniquitatis, cum contra beatum Athanasium, susceptum ante annos furorem adhuc ita retineas, ut velis ejus fundi cruorem? Quomodo dimisisti confractos in requiem, cum torquendo varie non desinas servos Dei? Et quomodo dimisisti confractos in requiem, quando videas carceris metalla, exsilia, vix jam capere posse christianorum numerum per te damnatorum? Quomodo etiamsi fregeris esurientibus panem tuum, acceptum habebit Dominus, cum servos fame neces dicatos ejus aeternitati? Quomodo si inducas egenos sine tecto in domum tuam, respicere dignabitur super opus tuum Deus, cum videat servos suae claritatis rejectos de domibus privatis, propterea exsules factos, quod noluerint suscipere idololatriam tuam per Arium institutam? Quomodo si nudos texeris, poteris Deo placere, cum servis ipsius patrimonia tuleris, et dixeris: Si damnaveritis fidem apostolicam, atque arianam susceperitis, cuncta vestra recipietis? Sane unum de his omnibus Domini sacris mandatis inveneris implere, quod enim domesticos seminis tui non despicias. Non despicis re vera conviperinos tuos Arianos, natos videlicet de impuderato patre vestro diabolo; diligis fratres tuos quia hos videas tibi proximiores, hos amas singulari affectu, his cunctam gloriam regni tui exhibes, hos socios atque participes ad Dei delendam haereditatem in tuo regno habes; illos fecisti locupletes, illos extulisti supra omnes constitutos in sublimitate, hoc est, eos, qui se vestris miscere censuerunt tenebris. Igitur cum sis haec agens, quae odio habeat Deus, quomodo arbitraris te audiri posse a Deo? aut si feceris eleemosynam, posset ibi ferri accepto? cum audias eum dicere: Tunc orietur matutinum lumen tuum, et sanitas tua cito orietur, et praecedet ante te justitia, et majestas Dei circumdabit te. Tunc clamabis, et Deus exaudiet te. Adhuc loquenti tibi dicet: Ecce adsum (Ibid. 8). Aliquid te eorum posse consequi arbitraris, quandoquidem non ortum tibi fuerit matutinum lumen, sed tenebrae inextricabiles obsederint animum tuum, atque pertexerint errorum caligines ? quae sanitas tibi oborta est, cum sis positus in omni vulnere mortis, cum quotidie augmenta parias vulneribus tuis, cum dans operam sis, quo possis penitus temet exstinguere? Nobis etenim non aliunde est sanitas, nisi primo in loco quia crediderimus, ut crediderunt patriarchae, prophetae, apostoli ac martyres. Quomodo potest te praecedere justitia, cum totus in injustitia sis permanens? cum sentina sis Ariani dogmatis? cum Christianorum sis fusor sanguinis? Quomodo te majestas Dei circumdabit, cum expugnans ipsam majestatem sis, quam derelinquens, idololatriam Ariani dogmatis suscipere censueris? Quomodo tunc clamabis, et Deus exaudiet te? adhuc loquenti tibi dicet: Ego adsum? cum sis negans Deum Patrem, negans unicum Filium ejus, negans sanctum paracletum Spiritum. Quomodo aut exaudire te poterit, aut dicere tibi: Ecce adsum? cum vertis, quantum apud te est, ejus religionem, cum ejus antistites catholicos removeris, et haereticos constitueris? quomodo te exaudiet, quem calcandum putasti modis omnibus, nisi poenitentiam malorum factorum egeris, nisi vias tuas nefarias deserens, sanctae ecclesiae justum iter comprehenderis? Tunc utique haec promissa Dei consequi poteris. Scriptum est enim propter eos, qui corde ex toto sese ad Deum converterint: Haec dicit Excelsus in excelsis habitans, in aeternum sanctus in sanctis, nomen ei Dominus Altissimus in sanctis requiescens, et pusillanimis dans animae aequitatem, et dans vindictam contribulatis corde. Non in aeternum irascar vobis, nec semper vindictam de vobis exigam (Ib. LVII, 15). Sed quibus hoc dicit? nempe eis, qui se converterint per satisfactionem ad delicta sua delenda. Unde et, Non tale jejunium elegi, dicit Dominus, sed solve omnem nodum iniquitatis, sed solve obligationes violentorum contractorum; dimitte confractos in remissionem, et omnem conscriptionem iniquam disrumpe: frange esurienti panem tuum, et pauperes qui sine tecto sunt induc in domum tuam: si videris nudum, operi, et domesticos seminis tui non despicies. Tunc orietur matutinum lumen tuum, et sanitas tua cito orietur, et praecedet ante te justitia, et majestas Dei circumdabit te. Tunc clamabis, et Deus exaudiet te: et adhuc loquenti tibi dicet: Ecce adsum (Ib. LVIII, 6). Aderit tibi Deus, si primo credas in eum, si deinde ad haec verteris temet, quae etiam infra dicit implenda: Si auferas a te vinculum iniquitatis et obligationis, et verbum murmurationis, et dederis esurienti panem tuum ex animo, et animam humiliatam satiaveris. Tunc orietur in tenebris lumen tibi, et tenebrae tibi ut meridies erunt: et erit Deus tuus tecum semper, et repleberis sicut desiderat anima tua, et omnia ossa tua pinguescent. et erunt sicut hortus ebrius, et sicut fons cui non defecit aqua (Ibid. 9). Haec, ut jam dictum est, consequi poteris, si te ad ecclesiam conferas, si coarianos tuos vites, si illam malignorum congregationem vestram odire digneris. Tunc erit Deus tecum semper, tunc in tenebris orietur lumen tibi, tunc tenebrae tibi ut meridies erunt, tunc in bonis dirigetur iter tuum. Caeterum si in hac pervicacia manseris, si in hac crudelitate, ut servos ejus crucies, non tecum Deus erit, sed ille, qui et hodie esse in vestro coetu Arianorum invenitur, hoc est diabolus. Ista etenim quae agere dignaris, non sunt Dei, sed diaboli. Si opera sunt illa Dei, ut proscribas certos quod aut Athanasium antistitem Dei non damnaverint innocentem, aut quod non cohaeretico tuo Georgio communicaverint, aut quod se dicant Christianos, quod nolint effici coapostatae tui, possunt sane aestimare, si illa opera Deo sint placita; item si eleemosyna est ista, quam de lacrymis das alienis, de eorum bonis, qui deportari, interfici, proscribique maluerint a te, quam aut innocentem damnare, aut negare unicum Dei Filium, in quem credentes sciebant glorificatos Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes prophetas, apostolos ac martyres, quorum te fieri socium, atque omnibus participem me cupere, mea circa te haec esse vota, ille est testis qui nobis tribuere hoc potens est.

PRO SANCTO ATHANASIO LIBER SECUNDUS . Audes ad Deo dicatos tendere, Constanti, manus, ad eos vexandos, quorum felicitatem declarat apostolus dicens: Scimus autem quoniam diligentibus Dominum omnia procedunt in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt, quos praesciit et praedestinavit conformes fieri imagini Filii ejus (Rom. VIII, 28). Procedunt quidem nobis in bonum tuae persecutiones. Sed adverte per Jeremiam quae vobis persecutoribus promittat Deus dicens: Sanctus Israel Domino, initium generationum ejus: omnes qui edunt eum, poenitebunt. Mala inducam super eos, dicit Dominus (Jer. II, 3). Venient super te mala quae tibi promittit Deus, Constanti, nisi temet correxeris, sicut venerunt super illum populum carnalem comblasphemum tuum, ad quem dicitur: Tu malignatus es ut coinquinares vias tuas, et in manibus tuis inventus est sanguis animarum innocentium (Ibid. 33). Eris in aeternum inter Dei inimicos, nisi audieris audiens ejus sanctam dicentis admonitionem: Si emendantes emendabitis vias vestras, et cogitationes vestras, et facientes feceritis judicium inter virum et proximum ejus, et proselytum, et pauperem, et viduam non potentabitis, sanguinem innocentis non effuderitis in hoc loco, et post alienos Deos non abibitis (Ib. VII, 5). Emendabis vias tuas, si jam desinas persequi Dei servos, si te Christianum fueris confessus, et esse Arianum negaveris, si Filium Dei, verum Dei Filium credideris, si anathema feceris dicentes: Erat quando non erat, et factus est ex nihilo: mutabis vias tuas, si poenitueris pro homicidiis, proque sacrilegio tuo; alioquin eris, ut nunc es, ex illis, in quorum exprobrationem dicitur a Deo: Numquid spelunca latronum est domus mea, in qua vocatum est nomen meum (Ibid. 11)? Quos vis esse Dei domum, vosne Arianos, an nos Christianos? Si enim vestra maligna congregatio est domus Dei, ergo latronum congregatio est domus Dei. Vos etenim fundendo sanguinem Dei servorum, ut tunc fundebant Judaei, inspicimini esse latrones. Ex fructibus tuis, Imperator Constanti, non esse Christianus, sed plane manceps latronum cognosceris. Praecipis denique innocentes interimi, habitans scilicet non in ecclesia Domini, sed in spelunca latronum: non desinis interficere eos, quos videas interfici paratos pro unici Dei Filii claritate, pro aeterna illius majestate. Noluimus ad falsas suggestiones tuas, dare contra virum justum sententiam, ne et nos percuteret tecum et cum Judaeis ista Domini increpatio: Extendit linguam suam sicut arcum in falso, et fides non invaluit super terram, quia de malis mala exierunt, et me nescierunt (Ibid. IX, 3). Tu, qui falsorum es criminum concinnator pariter et amator, tu Dominum nesciens, nisi te correxeris, ut es, unus eris ex illis, de quibus scriptum legisti: Veritatem non loquuntur, didicit lingua eorum loqui mendacium: reverti noluerunt, et non obreliquerunt usuram super usuram, dolum super dolum: noluerunt me nosse, dicit Dominus. Propter haec, hoc dicit Dominus: Ecce ego comburo eos, et probabo eos, quia sic faciam a facie malignitatis filiae populi mei. Sagitta vulnerans lingua eorum, maligna verba oris eorum: proximo suo loquitur pacifica, et in semetipsum detinet inimicitiam. Numquid in his visitabo, dicit Dominus, aut in gentem talem non vindicabit anima mea (Ibid. 5)? Eripe te, Constanti, a fovea Arianae dementiae, ne des aeternas poenas cum consacrilegis tuis. Noli gloriari tibi de caduca tua dignitate: considera te mortalem, quia aliter non possis consequi immortalitatem, nisi Deum agnoveris, et ejus feceris voluntatem; sicut scriptum est: Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sua sapientia, et non glorietur fortis in fortitudine sua, nec glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, inquirere me et intelligere, et scire in Deum gloriari, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam super terram; quia in his est voluntas mea, dicit Dominus (Ibid. 23). Cum igitur videas in his esse voluntatem Domini, quomodo haec quae amare se dicit Dominus, perosa habere dignaris? In hoc, inquit, glorietur, qui gloriatur, inquirere me et intelligere, et scire in Deum gloriari (Ibid. 24). Quomodo poteris te dicere nunc in Deum gloriari? Quomodo poteris requirere te illum astruere, cum sis provocans omnes cultores ejus majestatis ad deserendam fidem apostolorum, ad blasphemiam dogmatis vestri suscipiendam? In hoc glorietur, qui gloriatur, inquirere me et intelligere, et scire in Deum gloriari, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam super terram, quia in his est voluntas mea, dicit Dominus (Ibid.). Cum itaque judicium vis injustum a Dei proferri sacerdotibus, cum sis fusor innocentium sanguinis, non es ejus servus, qui haec ore loqui dignatus sit prophetae, sed plane es illius famulus qui repleverit cor Cain, ut justum puerum primum cultorem interficeret Domini. Hinc est quod cum sis tanta in sublimitate positus, unus tamen ex his esse inveniaris, de quibus Dominum locutum in evangelio legisti: Vos de diabolo patre nati estis, et concupiscentiam patris vestri facere vultis: ille enim homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit (Jo. VIII, 44). Es mendax et homicida: mendax, qui crimina falsa obieceris Dei servo Athanasio; mendax, quia haereticam fidem dicas catholicam, et catholicam dicas haereticam; homicida, quia et sanguinem persequeris Athanasii, et jam interfeceris certum numerum Dei cultorum. Non stetisti sine dubio in veritate, quia sis haec gerens, sed es totus in mendacio constitutus, quia et mendax sit pater tuus, qui te cogit ad unicum negandum Dei Filium, qui te impellit ad ejus servorum effundendum cruorem. Noluimus damnare absentem, noluimus innocentum ferre sententiam, noluimus haeresim suscipere tuam, ne facti tibi similes mereremur audire, quae audiunt coerratici tui Judaei, in quorum opprobrium colligimus per Jeremiam dictum: Omnes gentes sine circumcisione sunt domus Israel sine circumcisione sunt cordis (Jer. IX, 26). Es atque eris, nisi te nobis tradideris, inter illos, quos contra clamat Spiritus sanctus ex persona nostri populi ad Deum dicens: Scio, Domine, quoniam non sunt hominis viae ejus, neque vir ibit et corriget cogitationem suam: doce nos Domine, sed in judicio, et non in ira, ne paucos nos facias: effunde iram tuam super gentes, quae nesciunt te, et super regna quae nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et consumpserunt illum, et pascua ejus exterminaverunt (Ib. X, 23). Conspicis te unum esse ex illis, contra quos dicit Dei spiritus ex persona populi nostri. Respicis, nisi te converteris, quod ira Domini in te alienigenam, in te regem; quia non solum non invocaveris nomen Domini, sed adhuc fueris persecutus, sit ventura. Nam et cum dicit: Quia comederunt Jacob, et consumpserunt eum, et pascua ejus desolaverunt (Ibid. 25); quis reperiri potest esse inter contyrannos tuos, princeps hujus pascuae exterminator, nisi tu quidem, qui nec laniando Dei destiteris servos, nec blasphemias tuas toto in regno seminans tuo? Exterminare etenim te populi Dei pascuam conatum non poterit dubitari, quando ejus pastores tuleris, de quibus, sicut saepe diximus, per Jeremiam dixerit Deus: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina (Ib. III, 15); et statueris haereticos, aliis vero catholicis imponi feceris modum, ut si in votis gererent in suis considere sedibus, non auderent fidem praedicare apostolicam, non tentarent, te haeresis Arianae defensore degenti in corpore, evangelicam traditionem populis insinuare. Haec est causa, quae te probat pascuam Dei populi exterminare tentasse. Omnis etenim sagina animarum christianarum non est nisi credere, quomodo et crediderint patriarchae, prophetae, apostoli ac martyres, deinde omnem facere justitiam. Tu contra cum et fidem tollere volueris de cordibus populorum Dei, et perfidiam tuam inserere, cum justitia Dei vis in ecclesia fieri ut absens et innocens damnetur a justitiae sectatoribus, et per sacerdotes puniatur consacerdos eorum catholicus ad tuam haeretici suggestionem; quomodo videri poteris non esse exterminator pascuae dominici gregis, quando nostra pascua non sit nisi coelestis doctrina? Si vis, inquit Dominus, ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17); et iterum: Si feceritis quae mando vobis, jam non dico vos servos, sed amicos (Jo. XV, 14). Cum haec ita sint, debes tu ad te purgandum dare praecepta dominica, quae jusserint innocentem catholicum episcopum, te haeretico interea imperatore accusante, debere interfici a consacerdotibus suis. Fortassis etenim tentabis isto in loco dicere, non te pascuam dominici gregis exterminare conatum. Si nullum Domini praeceptum illiusmodi quale prolatum est a te poteris prolerre, superest ut cordis illi tui oculi blasphemia caecati Arii patefacti per Dei servos hanc increpationem videant omnia te fecisse quae tibi objecimus. Negare non poteris, talem te praebere circa nos, qualem se praebuerit Herodes ille, cui et in carnificinae rabie, et in sacrilegio, et in regali dignitate esse inveniris collega, circa illos quos in evangelio legimus propter Deum Dei Filium interfectos parvulos. Invenisti utique scriptam crudelitatem Herodis, quam nunc tu dignaris exhibere, apud Matthaeum evangelistam: Tunc Herodes cum videret quia delusus est a Magis, iratus est vehementer, et misit occidere omnes infantes in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis (Matth. II, 16). Minime adhuc fortassis conspicis sic te injuste contra nos Dei cultores motum, ut contra illos parvulos fuerit motus Herodes. Cur nobis dignaris esse infestus? nempe quia fateamur nos Christianos, qui non damnaverimus justum falsis a te praegravatum criminibus. Quibus rebus quisnam sis, ex beati Baptistae Joannis responsis poteris perpendere, et temet reconciliare Deo per poenitentiam: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere ab ira superventura? Facite ergo dignum poenitentiae fructum, et nolite praeferre vos, dicentes: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quod potens sit Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Jam enim ad radices arborum posita est securis. Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, exciditur, et in ignem mittitur (Ib. III, 7). Quid sentis ad haec? debuimus damnare innocentem, debuimus dare contra absentem inauditum sententiam? et quomodo cum hoc fecissemus, potueramus reperiri Christiani? Cum illos quo possint esse Christiani, hortatus fuerit beatissimus Joannes, ut dignum fructum fecissent poenitentiae; illi, qui nec dum comprehenderant viam justitiae, comprehendere cogebantur; nos, qui jam tenemus, urgebamur atque urgemur a te illud occupare iter iniquitatis, in quo positi noscantur Judaei. Quid igitur nobis posset accidere, si vipereis tuis depasti fuissemus consiliis? nisi ut ex Christianis fuissemus viperae progenies effecti. Cur haec fieri mandasti, nisi quia conserpentes nos tuos effici cupiveris tu? qui cum scias dixisse Dominum in evangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur (Ib. V, 6); et tamen dixeris, necandum innocentem. Quomodo etenim beatus potero esse, si damnavero virum justum, si rejiciens sitim justitiae concepero ardorem injustitiae? Quomodo propter fructus justitiae saturabor a Deo, cum opus hoc injustum faciat me Cain fratricidam? Quomodo iterum potero inter misericordes fructibus misericordiae locupletatis regnum consequi coeleste? cum, si interfecero juxta desideria tua Dei servum, inveniar non misericors, sed crudelis atque sceleratus, quippe homicida; cum, si cum ego immisericors fuerim circa fratrem meum, sic sit et circa me futurus ille misericordiae amator, ille justitiae exactor, qui dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur (Ibid.). Quicumque, dicit Dominus, solverit unum ex mandatis his minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Ibid. 19); et dicis, Constanti, ut quicumque non fuderit sanguinem innocentis, non potest regnum consequi coelorum? Dic, sanctissime, in quo abundare poterit Christianorum justitia, plus quam scribarum et pharisaeorum, si eum, quem tu, quod se Christianum dicat, quod nolit fieri Arianus, persequeris, interfecerimus? in quo essemus potiores scribis et pharisaeis, si exstitissemus tecum negatores unici Dei Filii, si, ut illi repudiant, tecum repudiaremus evangelicam fidem, destruxissemusque apostolicam traditionem? Ne dixisse memineras Dominum: Audistis quia dictum est antiquis : Non occides; quicumque autem occiderit, reus erit judicio . Ego autem dico vobis quod omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio (Ibid. 21); ut haec fieri imperares? Si iratus fuero sine causa fratri meo, si dixero ei, Fatue, reum me dicit futurum unicus Dei Filius in gehennam; et, imperator Constanti, si fudero cruorem innocentis, dicis, requiem aeternam possessurum: nec retinere potuisti, quando meditabaris interfici oportuisse Athanasium, sub quali conditione munera jusserit offerri Dominus? Si igitur offers munus tuum ad altare, et ibi rememoratus fueris, quod habeas aliquid cum fratre tuo, pone munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc reversus offer munus tuum (Ibid. 23). Quid fuerat operatus malorum Athanasius, ut haec transgressus praecepta interfici eum mandares? nempe hoc, quod se Christianum dixerit, aut dicat. Aliud etenim nihil est quod exsecraris, atque es punire cupiens in Athanasio. Non memineras praecepisse Dominum etiam inimicos diligendos, ut eum quem neque in te, neque in Deum scires peccasse, tam acerrime fuisses persecutus? Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, et benedicite maledicentes vos, et benefacite eis, qui persequuntur vos, et orate pro eis, qui vos persequuntur, ut sitis filii Patris vestri qui est in coelis, qui solis ortus exhibet super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Si enim dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani ita faciunt? et si salutatis amicos vestros tantum, quid plus facitis? nonne et gentiles idipsum faciunt? Eritis ergo et vos perfecti, sicut et Pater vester, qui est in coelis, perfectus est (Ibid. 43). Diligendos mandat etiam inimicos Dominus; et tu nos persequeris quod innocentis Domini sacerdotis cruorem non tecum fuderimus. Divina clamat vox dicens: In quo judicio judicaveritis, et de vobis judicabitur, et in qua mensura mensi fueritis, in eadem remittetur vobis (Ib. VII, 2), et tu dicis: Jugulate quem deliquisse ignoratis. Fontem malorum cum te esse memineris, fuisti tamen ausus de eo, quem sciebas false petitum a vobis, dicere: Reus est mortis. Adeo es excors, Constanti auguste, ut nec dictum illud Domini cum haec mandares fieri, potueris reminisci: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides? aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ut ejiciam tibi festucam de oculo tuo, et ecce trabes in oculo tuo est? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Ibid. 3). Trabem in oculo tuo dicit esse Dominus, et audes dicere Athanasio viro justissimo, Festucam habes in oculo? Ille enim nihil horum commisit, quae ei dignaris objicere: contra tu, quaecumque diximus, es operatus, Damnate, quoties dixisti, innocentem. Quam nos aliam voluisti comprehendere viam, nisi tuam, quam describit Dominus, dicens: Quam lata et spatiosa via, quae ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per illam (Ibid. 13)? Quia itaque sis in hac lata et spatiosa constitutus via, praecepisti damnari innocentem, cupiens profecto cunctis revelari, quod tua late perditio dominetur. Tempore quo venisti ad Italiam, sic te lupum finxeras ovem, tamquam non fuissemus ex operibus tuis te reperturi, tamquam fugisset nos Domini monella dicentis: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, ex fructibus eorum cognoscetis eos (Ibid. 15). Numquid non luxerunt illico tristes venenis diaboli in te inseminati amarissimi fructus tui, ut dicere tentasti, damnandum fuisse inauditum? numquid nam non patuerunt confestim insidiae tuae lupi rapacis? Quod enim contra Dei ovile machinam construxisses maximam, fructibus ergo tuis quomodo non ovis fuisse, sed lupus agnitus es, sic et quomodo sis, nisi tibi consulueris, arbor igni destinata, probant sacra evangelia. Numquid colligunt de spinis uvam, aut de tribulis ficus? sic omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere. Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur: ex fructibus enim eorum cognoscetis eos. Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei (Ibid. 16). Si voluntatem Patris unici Dei Filii facis, quomodo fit ut ejus Filium neges unigenitum, ut ipsum Patrem dicas non esse verum Patrem, ut fundamenta per apostolos coneris destruere jacta, ut interficeres atque interficias cultores ejus, ut antistites ipsius de populis pelleres sibi commissis, ut absentem et inauditum damnari juberes, ut haeresim tuam, quae unam blasphemat divinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, in ecclesiam introduceres? Si haec cuncta, ut diximus, placita sunt Deo Patri, poteris intrare in regnum coelorum. Audis enim dicere unicum Filium ejus: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei (Ibid. 21). Damnari jubes innocentem: non recolis in Exodo dixisse Deum? Si rixaverint duo, et percusserint mulierem in utero habentem, et abortiverit non deformatum, detrimentum patietur: quodcumque aestimaverit vir mulieris, dabit cum dignitate. Quod si deformatum fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, combustum pro combusto, vulnus pro vulnere, livorem pro livore (Ex. XXI, 22). Credo nihil sacrarum te fugere scripturarum: neque enim posses egregia nobis dare mandata, nisi fuisses legis peritus. Legisti utique etiam haec: Omnis qui audit hos sermones meos, qui aedificavit domum suam super petram: descendit pluvia, et venerunt flumina, flaverunt venti, impegerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. Et omnis qui audit sermones meos, nec illos facit, similem aestimabo illum homini stulto, qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, advenerunt flumina, flaverunt venti, illiserunt domui illi, et cecidit, et facta est ruina ejus magna (Matth. VII, 24). Quem te horum esse dicis, Constanti, sapientem, an insipientem? Si dixeris sapientem, cur opera tua monstrant te insipientem? cur domus tua invenitur collocata supra arenam? Neque enim poteris supra petram te aedificasse domum tuam dicere, cum omnis sapiens videat fabricam stultitiae tuae, cum omnis Dei servus conspiciat magnam hanc quam praedixit Dominus ruinam salutis tuae. In quo etenim invenitur stare Christianus, nisi in eo quod praeceptis pareat Domini? nisi in eo quod, omnibus si fuerit vexatus pro nomine Dei Filii persecutionibus, tamen duret immobilis? in quo erit perfectus Christianus, nisi si etiam fuerit interfectus pro eo, quem tu negare dignaris verum esse Filium Dei? Tu contra, cum non in ecclesia sis, sed apud Arianos Dei inimicos, cum Dei unicum Filium negans sis, cum non sis implens ejus mandata clementiae, sed magis destruere coneris, cum sis praevaricator legis, cum desertor sacramenti militiae coelestis, cum persecutor Dei religionis, cum te circa ejus cultores praebeas carnificem, quomodo poteris sapiens vir inveniri similis illi, quem dixerit Dominus supra petram aedificasse domum suam? Sed inquis contra haec: Non sum insipiens, ego novi me sapientem. Si sapiens es, cur ea fecisti atque es faciens, quae soli possunt facere insipientes? Si es sapiens, cur damnari mandasti inauditum absentem? cur innocentem praecepisti interfici? cur Dei sacerdotes desiderasti hostes Dei fieri? neque enim possint Dei effici amici per hoc factum, cum Dominum scias dixisse apostolis: Si feceritis quod mando vobis, jam non dicam vos servos, sed amicos (Jo. XV, 14). Si sapiens es, cur damnantem te Athanasium Dei sacerdos audire debeo? Tu eum causas praestare allegationum suarum minime es passus. Si sapiens es, si es Dei cultor, cur nos, quia Christianos esse nos fateamur, persequeris? cur eos, qui se non dixerint esse Christianos, sed fateantur se esse Arianos, vehementer diligis? Si sapiens es, cur ad domum Dei misisti saepe militem armatum? Si prudens es, et Dei te nosti servum, cur ejus populum armis es persecutus atque persequeris? cur postremo fidem apostolicam atque evangelicam haereticam dicis, et haereticam catholicam pronuntias? Tu te dicis sapientem; sed contra nos cernimus nullum posse, qui haec faciat, esse sapientem. Quis etenim sacrilegus poterit dici prudens, nisi ab imprudentioribus se? Si tu sapiens es, Constanti, quis sit te insipientior, invenire non potero. Tune adhuc tibi videris esse sapiens, qui fueris arbitratus, quod prophetae apostoli ac martyres pro creatura fuerint interfecti? Negare enim non audebis cunctos hos pro unico Dei interfectos Filio. Quomodo poteris dici sapiens, qui non solum descendentibus pluviis, fluminibus inundantibus, flantibus ventis resistere non tentaveris, ne temet, qui domus esse inveniris, pessum dedissent, sed et ipse in pluvias, flumina, ventosque te verteris ad hoc, ut nos tu turbo atque procella diabolica tecum ad exteriores traheres tenebras? Manifesta autem sunt, dicit Apostolus, opera carnis, quae sunt adulteria, fornicationes, immunditia, impudicitia, luxuria, idololatria, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Gal. V, 19). Et fuerit in innocentis necem mens tua sapientia vigens? Clamat apostolus quod homicidae non sunt possessuri regnum coelorum, et tu Constantius prudentissimus dicis imperator: Jugulate absentes, mactate inauditos, interficite innocentes, et vestrum erit Dei regnum. Hinc datur intelligi quam sis sapiens; si denique ille sis qui domum tuam aedificaveris supra petram: dixisse etenim te negare non poteris: Ego propterea cupio damnare Athanasium, quia desidero placere Deo. Sic utique et nos placere desiderasti Deo, quomodo jam tu placueris, ex quo videlicet Athanasium es dignatus cogitare interimere in nostra omnium conscientia Domini sacerdotum in primordio Cain Deo placuit, mox ut interficere meditatus est fratrem; quomodo videtur, Constanti, unde sit radix tua, de qua descendisset stirpe. Numquid nam poteris negare post haec, te in illo esse choro quem narrat apostolus Romanis: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, impudicitia, cupiditate, nequitia; plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, malis moribus; susurratores, detrectatores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, sibi placentes, gloriantes, inventores malorum, parentibus non obsequentes, insipientes, incompositos, sine affectu, sine misericordia, qui cum justitiam Dei cognoverint, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte. Non solum qui illa faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus ea (Rom. I, 28) . Ecce nimius amor in te subito circa nos ortus quid nobis contulerat, si tibi obtemperare auderemus? mortem hauseramus perpetuam. Item dicit infra: Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis ipsis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Ib. XII, 17). Sitiens haec calcari salutaria monita es nos hortatus punire innocentem. Quomodo autem bona non solum coram Deo, sed et apud homines providisse inveniebamur, si damnassemus innocentem, qui dedissemus formam ad sanguinem fundendum justorum? quomodo cum omnibus inveniebar hominibus pacem desiderans habere, qui suggestione tua falsa haeretici exitus pacem exstinxissem consacerdotis mei? Dic, Constanti, verum crimen detulisti de Athanasio ad Dei ecclesiam, an falsum? Si verum te detulisse certum habes, proba mihi qui te jam falsi criminis cognovi portitorem. Arbitraris nihil te malorum in conspectu egisse Dei? Quae te compulit ratio fieri testem falsum? cur mendax imperator exstitisti? cur non timuisti ne exemplo Ananiae et Sapphirae fuisses exstinctus? Loquitur in Actibus apostolorum scriptura dixisse beatum Petrum ad Ananiam: Ut quid replevit satanas cor tuum mentiri Spiritui sancto, ut subtraheres de pretio praedii? nonne manens tibi manebat, et venditum in tua erat potestate? Quid est quod posuisti in corde tuo rem istam? Non es mentitus hominibus, sed Deo. Audiens autem Ananias hos sermones cecidit, et exspiravit: et factus est timor magnus super omnes qui audiebant. Surgentes autem adolescentes sustulerunt eum, et euntes sepelierunt. Factum est autem intervallum horarum fere trium, et uxor ejus nesciens quod erat factum, intravit; dixitque ad illam Petrus: Dic mihi si tanti praedium vendidisti? Illa vero ait: Tanti. Quid convenit inter vos tentare spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum in ostio sunt, et efferent te. Et protinus cecidit ante pedes ejus, et exspiravit (Act. V, 3). Credo legeris haec, et tamen non timueris concinnare mendacium ante Domini conspectum. Quare istud fecisti, nisi quia sis sapiens? Quid tu tibi futurum existimas, qui sis non solum mendax, sed homicida, non solum homicida, sed et haereticus? Credis tibi impune tanta cessura? credis te evadere posse aeterna supplicia? Ananiae dicitur: Ut quid replevit satanas cor tuum, ut fuisses mentitus Spiritui sancto (Ibid.)? et dices, Constanti imperator, quia non repleverit satanas cor vestrum Arianorum ut mentiti fuissetis Spiritui sancto manenti in Dei ecclesia? Ecclesiam etenim convenisti dicens: Deliquit in Deum Athanasius; et videbat Spiritus sanctus mendaces animas vestras, sicut vidit et Ananiam ac Sapphiram. Videbat, inquam, Spiritus sanctus, quando haec fingebatis, quod idcirco talia fuissetis commentati circa Athanasium, quo possetis vestram haeresem introducere in ecclesiam, quo possetis apostolicam destruere traditionem. Ananias et Sapphira, propterea quod agrum suum vendentes fraudaverunt de pretio, quod ausi fuissent non integre loqui ante Dei apostolum, taliter judicari meruerunt. Tu qui non solum crimina falsa Dei servo objecisti, sed et omnem domum Dei fueris persecutus, qui effuderis cruorem cultorum ejus, qui sacerdotes ejus miseris ad metalla et exsilia, et haereticos locis ordinaveris eorum, qui evangelicam fidem dixeris haereticam, et blasphemiam vestram dixeris catholicam, qui introduxeris idololatriam in ecclesiam, qui deserueris Deum Abrahae, Deum Isaac, Deum Jacob, ac omnium prophetarum, apostolorum, ac martyrum, et idololatriam fueris Arii secutus, existimas, si in hac blasphemia atque crudelitate duraveris, quod non in te maxima sit vindicta futura? Deinde si adversariis Susannae sic est Deus vindictam dare dignatus, in te arbitraris non graviorem processuram? Procedet, mihi crede, si non te mature converteris. Si enim illi, quia Susannae pudicitiam violare fuerant conati, haec quae subjeci meruerunt consequi, quanto magis tu qui ecclesiae es aggressus violare castitatem? Petiverunt illi falso crimine Susannam, et vos totidem petistis non solum Athanasium, sed et cunctos vobis resistentes. Aut unum dare poteris e resistentibus, cui non applicitum fuerit crimen? Sic vos fuistis armati ad ecclesiae violandam castitatem, sicut illi ad Susannae fuerunt, qui dixerunt: Ostia viridarii clausa sunt, nemo nos videt, in concupiscentia tui sumus; propter hoc consenti nobis, et esto nobiscum: alioquin falsum testimonium dicemus adversum te, quoniam erat tecum juvenis, et propter hoc dimisisti puellas a te (Dan. XIII, 20). Aut tentabis negare esse dictum? Desiderantes sumus nos Ariani, et vos, Christiani, unum effici corpus: derelinquite fidem quam apud Nicaeam contra nos tenetis conscriptam, acquiescite Arii doctrinae; alioquin quia nos multum possumus, imperium nostrum est, quibus velimus vos modis gravabimus, et omnes tollemini e vestris sedibus. Non poteris haec ita se habere negare, cum Deo perosae meditationes tuae rebus gestis fuerint revelatae. Cur enim cogebamur, etiamsi non damnaremus Athanasium, tamen communioni misceremur Arianorum, nisi quia tu leno haeresis Arianae cunctos nos cuperes quovis modo fieri consacrilegos tuos? Sed credo adhuc tentas negare, non te idcireo persequi nos, quia noluerimus Christiani fieri Ariani. Quomodo negare poteris, cum sanctissimum Dionysium Mediolanensium Episcopum, qui jam tibi falsa asserenti credens damnaverat Athanasium, quod Arianus esse noluerit, miseris ad exsilium? aut si non est Auxentius, quem loco illius tu temerarius ac pestilens ordinasti, Arianus? Si Auxentius fidem sanctam apud Nicaeam descriptam tenet, poteris nec tu esse Arianus, nec haec omnia sicut assero egisse poteris, et non misisse crimen Athanasio falsum. Fortassis dicas hinc non esse catholicos, quod Susanna fuerit exaudita, nos vero minime. Quantum apud nostram conscientiam est, tunc nos vindicatos novimus, quando tu serpens publicatus es, quando patuerunt cuncta venena tua, quando omnis machina tua patefacta est: sic etenim nos vindictam desiderabamus de vobis inimicis Dei, ut vos Deus esse haereticos revelaret populo suo. Omnis pene cognovit jam mundus false Athanasium petitum per vos, hujus te esse iniquitatis auctorem; conspectus etenim es, aliud te cupienten implere, aliud protulisse. Ad senes ingemiscens dicit Susanna: Angustiae mihi undique, si enim hoc egero, mors mihi erit. Si autem non fecero, non effugiam manus vestras. Melius est mihi non facienti incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini (Ibid. 22). Et nos crimina mox ut vidissemus imposita a vobis, exstincturi eramus fratres nostros, quoniam essemus ut estis vos tenebrae. Quis Christianus non dicat, melius esse sibi interfici a te praecursore antichristi, quam in vestras ire Arianorum vel quorumlibet haereticorum tenebras? Impingi fecisti crimina non solum Athanasio, sed et nobis, quod noluerimus Christiani effici Ariani. Non defuerunt singula quae possunt objici crimina singulis, quo nullus videretur e nobis propter Deum missus ad exsilia, sed quod quasi pro criminibus nostris. Cum sitis igitur vos rei tantorum criminum quia non vobiscum habere Deum iratum voluerit Athanasius, dixistis eum reum esse mortis: hoc fecerunt et illi quibus in hoc scelere pares estis presbyteri. Loquitur enim scriptura dicens: Et factum est in die altero, ut convenit plebs ad virum ejus Joachim, venerunt duo presbyteri pleni iniquae mentis adversus Susannam, ut mortificarent eam: et dixerunt coram plebe: Mittite ad Susannam filiam Chelchiam, quae est uxor Joachim. Et miserunt, et venit ipsa, et parentes ejus, et omnes cognati ejus. Susanna autem erat tenera nimium et bonae formae: injusti autem jusserunt revelari eam (erat enim velata) ut saturarentur forma ejus. Flebant autem omnes ejus, et caeteri qui videbant eam. Assurgentes igitur duo presbyteri in media plebe posuerunt manus super caput ejus: ipsa autem lacrymans aspexit in coelum, quoniam erat cor ejus confidens in Domino. Dixerunt autem presbyteri: Ambulantibus nobis in viridario solis intravit haec cum puellis; et dimisit puellas, et clausit ostia viridarii: et venit ad eam juvenis qui erat absconditus, et concubuit cum ea. Nos autem cum essemus in angulo viridarii, videntes iniquitatem accurrimus ad eos, et vidimus concurrentes eos. Illum quidem non potuimus apprehendere quod fortior nobis esset, quod aperiens ostia prosilierit: hanc autem apprehensam interrogavimus, quis esset juvenis, et noluit nobis dicere. Haec contestamur. Et credidit eis omnis synagoga ut presbyteris plebis et judicibus, et damnaverunt ut moreretur (Ibid. 27). Considera penitus, Constanti, maledictas adinventiones vestras Arianorum, si non talia sunt quae egeritis vos interim circa Athanasium, qualia et illi egerint circa Susannam. Quis etenim non credidisset tibi imperatori dicenti? Sacrilegium fecit Athanasius. Sed in eo quia tu detestabilior fuisti ab illis comperditis pseudopresbyteris, tibi non est fides habita a nobis; dicebatur etenim tibi, quia absens damnari non posset: illi etenim presbyteri in praesentem dixerunt allegationes criminosas, et omnis synagoga in praesentem dedit sententiam; tu contra ad accusationem haereticorum quando inauditum et absentem damnari cogebas catholicum, utique jam videri coeperat scenae tuae machina. Sed jam accipe quid praestitum sit Susannae pudicae ab innocentium defensore, ab oppressorum vindice. Accipe quae referat Daniel liber de vindicta Susannae. Exclamavit autem Susanna voce magna et dixit: Deus aeternus, qui occultorum cognitor es, qui scis omnia ante generationem eorum, tu scis quoniam falsum testimonium adversum me dixerunt; et ecce morior quae nihil feci horum, quae hi maligni finxerunt adversum me. Et exaudivit Deus vocem ejus. Et cum duceretur ut periret, excitavit Deus spiritum sanctum pueri adolescentis, cui nomen erat Daniel, et exclamavit voce magna: Mundus ego a sanguine hujus. Et conversa est omnis plebs ad eum, et dixerunt: Quis est iste sermo quem tu locutus es? At ille stans in medio eorum: Sic, stulti Israel, non interrogantes neque verum cognoscentes damnastis filiam Israel? Redite in judicium, falsum enim testimonium adversum eam dixerunt (Ibid. 42). Sic etiam nunc exclamante Athanasio ad Deum, omnes famulos suos Deus fecit pro veritate exsurgere contra vos adversarios suos. Haec cultoribus suis praestitit, quae tunc Danieli devotissimo suo, quo possemus te falsum esse testem intelligere, te unum esse de viperarum progenie, te falsa haec cum consacrilegis tuis poetasse . Redeunt ad justum judicandum judicium jam cuncti inter haec torquenti mortis sententiam, etiam illi, quos inscios sua calliditate per te dominator animae tuae diabolus circumscripserat. Non enim esse potest praeter coarianos tuos, qui non velit Athanasii vindicari innocentiam, adeo qui non faveat innocentiae Athanasii, sicut et nunc Susannae, posteaquam constitit illam falso crimine petitam, pudicam ab impudicis, castam ab adulteris, Dei ancillam a servis diaboli: ita a vobis serpentinis filiis satanae pulsatus est status innocentis Deo fideliter servientis; sed estis prostrati. Jacent enim omnia venena vestra virtute Dei mortificata. Siquidem omnis anima christiana sit exorans Deum, ut sicut Susannam, dignetur Athanasium falso eripere crimine, eripere a gladio tuo carnificis, a tua saevitia homicidae. Interea iterum atque iterum urgeo, ut videas quae vos Arianos ceperit dementia, quae comprehenderit insania, ut auderetis haec machinari in innocentis necem, quando sciretis Deum scire omnia priusquam fiant. Sed non mirandum sit, si haec circa Athanasium fuerit per te ac tuos constructa machina quandoquidem non dubitaveris dicere de Deo Patre: Non est verus Pater: non enim habet verum filium. Qui enim dicis ex nihilo esse Filium Dei, quid aliud dicis, nisi quia non sit verus Pater? Non, inquam, mirum, si in Dei servum Athanasium sic exsurrexeris, quando in eum, cujus est servus Athanasius, mittere non dubitaris funestas tuas manus. Nec enim latro, qui domino domus non pepercerit, poterit ejus parcere resistenti sibi familiae. Sed jam redeamus ad illud quod nos facere praecipiebas. Dixisti: Damnate Athanasium. Quid intervenerat ut non facie ad faciem illum vidissemus? Quid factum fuerat, ut non omnem cardinem rei fuissem perscrutatus? Cur idoneis testibus non es passus eumdem superari? Numquid vel hos sanctissimus Daniel, quin immo per Danielem Spiritus sanctus inauditos damnavit? Legimus etenim gloriosum Daniel dixisse ad populum: Separate eos ab alterutro: et vocavit unum ex illis, et dixit ad illum: Inveterate dierum malorum, nunc advenere peccata tua, quae ante faciebas, judicans judicia injusta, et innocentes quidem damnabas, nocentes autem dimittebas, dicente Domino: Innocentem et justum non occides. Nunc tamen hanc si vidisti, dic sub qua arbore vidisti eos tractantes? Et dixit: Sub lentisco. Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum. Jam enim angelus Domini accipiens praeceptum a Deo secabit te medium. Et cum removisset illum, jussit admoveri alterum, et dixit ad eum: Semen Chanaan et non Juda, species seduxit te, et concupiscentia evertit cor tuum: sic faciebatis filiabus Israel, et illae quidem timentes concumbebant vobiscum. Sed non sustinuit filia Juda injustitiam vestram. Nunc autem dic mihi, sub qua arbore comprehendisti eos invicem tractantes? Respondit: Sub ilice. Dixit autem illi Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum. Manet etenim angelus Dei gladium habens ad secandum te medium, ut vos perdat. Et exclamavit omnis synagoga voce magna et benedixit Deum, qui salvos facit sperantes in eum: et surrexerunt adversus duos presbyteros, quoniam comprobaverat eos Daniel ex ore ipsorum falsos testes, et fecerunt illis quemadmodum ipsi male proximo facere voluerunt secundum legem Moysi, et occiderunt, et salvus factus est sanguis innocentis in illo die (Ibid. 51). Quid respondere, Constanti, imprudentia tua potest ad haec? conspicisne reos tanti sceleris passim damnatos, nisi omnibus diligentissime discussis? et tu in eum quem innocentem sciebas, jubere non dubitasti, darent Dei sacerdotes mortis sententiam? Quid audituri si fecissemus? nempe haec quae illi libidinis scopuli pseudopresbyteri falsi testes audiunt: Inveterate dierum malorum, nunc advenerunt peccata tua, quae ante faciebas, judicans judicia injusta, et innocentes quidem damnabas, nocentes autem dimittebas, dicente Domino: Innocentem et justum non occides (Ibid. 52). Haec nonne jure meritoque audire mereremur, qui a te sentina Ariani dogmatis aut fuissemus illecti aut territi ad innocentis damnationem? et idcirco in te haec omnia mala venerunt. Tu cum tuis auditurus, quae illi per Daniel audierunt, sive quia falsi criminis objecti reus sis, sive quia ad innocentis necem omnem chorum invitaris episcoporum, et quia volueris omnem Dei populum haeresim suscipere tuam, audies et quidem gravius, quia tua sint graviora facinora, quippe qui Dei religionis destructor exstiteris, qui ingentem multitudinem Christianorum se dicentium interemeris, qui haeresim vestram Arianam introduxeris in ecclesiam, qui catholicam damnaveris fidem, qui Deum Patrem negaveris verum Patrem, qui unicum ejus Filium dixeris non esse verum Filium, Spiritum quoque sanctum paracletum asseveraveris non esse verum Dei Spiritum. Cum te contra et contra omnes Dei inimicos clamet sanctae ecclesiae fides, credere se in Deum verum Patrem innatum, et in unicum Filium ejus natum ex innato et vero Patre, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt omousion, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, et in Spiritum paracletum verum Dei Spiritum. Tibi ergo falso testi, spiritali adultero, homicidae sacrilego digne graviora dicentur, digne qui tantis ac talibus criminibus major sis illis pseudopresbyteris Susannae inimicis. Si enim illis dicitur mentientibus: Recte mentitus es in caput tuum. Jam etenim angelus Domini accipiens praeceptum a Deo secabit te medium; (Ibid. 55). Et, Recte mentitus es in caput tuum. Manens est angelus Dei gladium habens ad secandum te medium, ut vos perdat (Ibid. 59). Quanto magis, nisi tibi prospexeris, ad te talia dicentur! Num scis esse scriptum: Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud (Luc. XI, 28)? exciderat cordi illi tuo errorum vincto tenebris, ut juberes damnari innocentem: nisi fallor etenim omni in loco lex sacra innocentem et justum non condemnandum loquitur; et idcirco quia haec fieri contra Dei mandasti praeceptum, unum te habemus ex illis, quos Dominus percutit in evangelio: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia monumenta estis quae non parent, et homines nesciunt ambulantes super ea (Ibid. 44). Nesciebant quidem illi, quos ad te sacrilegum illexisti amandum, qui per conatus tuos non consideraverant te esse monumentum omnibus immunditiis plenum; arbitrabantur hominem. Caeterum nos statim, ut coepisti episcopis imponere necessitatem damnandi absentem, illico diximus te injustitiae cultorem, justitiae vero esse persecutorem. Item cum te urgeremus legati nos beatae ecclesiae, sectam damnandam Arii, et illam magis dixisti esse catholicam, praenuntiavimus te Antichristi fuisse praecursorem. Cum persequi Christianos dignaris, cum interficis, similem te, Constanti, illorum facis, ad quos Dominus dicit: Vae vobis qui aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos. Ergo testimonium perhibetis, non consentientes operibus patrum vestrorum, quoniam illi quidem occiderunt eos, vos autem aedificastis sepulcra eorum: ideo mitto prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, ut inquiratur sanguis omnis prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi usque ad generationem istam: a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem: ita dico vobis, requiretur ab hac generatione (Ibid. 47). Tu autem esse ex illis hinc intelligeris, quod cum sis memorias martyrum beatorum instaurans, tamen servorum unici Filii Dei cruorem fundas. Redi, Constanti, ad domum Dei, esto Christianus, ne inventus foris ecclesiam, sis semper ut es hodie inter illos, quos percutiens dicit Dominus: Contendite intrare per angustum ostium, quia dico vobis, multi quaerunt et non poterunt. Cum exsurrexerit pater familias et cluserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Et respondens dicet: Nescio vos unde sitis. Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti . Et dicet vobis: Nescio unde estis, discedite a me, omnes operarii iniquitatis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Cum videbitis Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes prophetas introeuntes in regnum Dei, vos autem expelli foras (Ibid. XIII, 24). Noli ita te peresum habere, ut te sinas haec audire inter illos, maxime cum videas te nequiorem fuisse quam cui digne dicatur: Discede a me, operarius iniquitatis. Eris, Constanti, si in hac malevolentia tua manere volueris, inter illum populum carnalem, cui dicitur: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te (Ibid. 34); eris, inquam, inter illos, quia sic sis persecutor eorum, qui te hortentur promereri Deum, sicut illi fuerint persecuti prophetas atque apostolos. Iterum urget defensio veritatis quaeri a te, cur absentem damnari praeceperis. Dic, quaeso, bene an male id fieri imperaris? Si dixeris bene, credo te ad beati Pauli confugere factum, quod Corinthiis scripserit, jam se illum punisse peccatorem, quem comperisset graviter deliquisse. Videamus nunc, si tu, bellua, membra et corpus tantum habens hominis, animum vero ferinum, si ita egeris ut egit apostolus, si tali ordine rem celebraveris, quo ille qui dixit: Sic omnino auditur inter vos fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat: et vos inflati estis, et non potius luctum habuistis, ut tolleretur e medio vestrum qui hoc opus fecit. Ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu jam judicavi ut praesens eum, qui sic operatus est, in nomine Domini Jesu, congregatis vobis et spiritu meo cum virtute Domini nostri Jesu Christi, tradere hujusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 1). Dicis, credo: Et ego idcirco vobis mandaveram damnare absentem, quia damnaverat et apostolus. Primo omnium beato apostolo catholici nuntiaverant hi, quos norat fideles, quos Deo probaverat devotos, et testem sciebat esse omnem Corinthiorum sanctam ecclesiam. Tu contra cum consacrilegis tuis accusantibus Deo odibilibus haereticis nos dignabaris urgere ad absentis damnationem. Deinde cum apostolum audis dicere: Congregatis vobis et spiritu meo cum virtute Domini Jesu, tradere hujusmodi hominem satanae in interitum carnis (Ibid. 4); tu, tenebra, cur nobis dicentibus: Ad ipsum nos nostris impendiis pergemus in plebe, cui divinitus constitutus est, eumdem audiemus, tantum da catholicos accusatores secundum sacrae legis mandatum; cur detrectrasti? cur, tamquam gladiatores, non episcopi essemus, tantum juxta vota tua, quo possemus interficere eum, cujus tu olim sitiebas cruorem, operam dabas? Interea sic te infelicem traditum satanae pro homicidiis, proque sacrilegio tuo debes scire ut ille qui in illo reatu apud Corinthios inventus est. Neque enim ista tua quae gesseris ac geris minora sunt funera; ut, si se illum tradidisse ore beati apostoli loquitur Spiritus sanctus satanae in interitum, et te mox ut tam gravia commisisti crimina non tradiderit. Si enim non ita esset, meminisses profecto dixisse apostolum: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum (Ibid. VII, 23): numquam cogere Dei ausus fuisses sacerdotes ad inauditum damnandum. Qui enim pretio emptus sum, quia liberatus a lege peccati servus fuerim factus justitiae, jam viventi mihi in lege justitiae imponi onus non debuerat a te, ut servus iterum efficerer iniquitatis atque injustitiae. Impositum itaque est onus a te, quia traditus fueris satanae in interitum propter homicidia atque sacrilegium. Si non fuisses traditus satanae, retineres Timotheo scripsisse apostolum: Scimus autem quoniam bona est lex si quis ea legitime utatur, sciens hoc quia justo lex non est posita, injustis autem, et non obedientibus, et impiis, et peccatoribus, sceleratis, et profanis, parricidis, et matricidis, impudicis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae secundum evangelium est gloriae beati Dei quod creditum est mihi (I Tim. I, 8). Si non est traditus, ex quo Filium Dei negasti, in interitum satanae, quomodo praeteriens tanta, quae te cohibere a tanto potuerant scelere, ad haec gerenda exsilire dignatus es, quae possint cuncta tollere haec, quae noscantur sanae esse doctrinae? Haec qui sis faciens, quae sanae adversentur doctrinae, qui proscribas, torqueas, deportes, mittas in carcerem interficiasque, dic, obsecro, si sis dissimilis ab Herode illo rege, cujus carnificinam describens ita loquitur sacra scriptura: Eodem in tempore remisit Herodes rex manus, ut noceret quosdam de ecclesia. Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio, et cum vidisset quod placeret hoc Judaeis, addit ut comprehenderet Petrum. Erant autem dies azymorum. Hunc cum apprehendisset, misit in carcerem traditum quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post pascha producere eum plebi. Petrus vero custodiebatur in carcere. Oratio ergo instantissime fiebat ad Dominum pro eo ab ecclesia: et cum futurum esset ut eum Herodes produceret, illa nocte Petrus dormiebat inter milites alligatus catenis duabus, et custodes ante ostium, et custodiebant carcerem. Et ecce angelus Domini astitit, et lux ab eo refulsit in illo loco: compungens autem latus Petri suscitavit eum dicens: Surge velociter. Et surrexit, et ceciderunt catenae de manibus ejus (Act. XII, 1). Et infra: Et cum transisset primos et secundos custodes, venit ad portam ferream, quae ducit in civitatem, quae a se aperta est eis. Et cum exiissent, processerunt vicum unum, et continuo discessit ab eo angelus. Et Petrus in se conversus ait: Nunc scio quia vere misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manibus Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum (Ibid. 10). Facta autem die turbatio erat inter milites, quidnam Petrus factus esset. Herodes autem cum requisiisset eum, et non invenisset, interrogatos custodes jussit duci (Ibid. 18). Similem te illi in omnibus videmus sive in crudelitate, sive in sacrilegio; ut enim ille Jacobum beatum apostolum interfecit, ita et tu ingentem multitudinem credentium, sicuti credidit Jacobus apostolus, interfecisti; ut ille in Jacobo apostolo Dei unicum persequebatur Filium, ita et tu, et in illos quos jam interemisti, et in nos, quos persequeris. Iterum te et instruimus et hortamur, ut redeas ad Dei ecclesiam desinasque jam persequi Athanasium, vel nos facientes contra tuam haeresim, ne istius Herodis exemplo disperire incipias; cujus interitum loquitur sacra scriptura dicens: Descendit a Judaea Caesarea, ibique mansit. Erat autem infestus Tyriis et Sidoniensibus: et unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasio, qui erat a cubiculo regis, postulabant pacem, eo quod regiones eorum de regia alerentur. Statuto autem die Herodes vestitus veste regali sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. Populus autem clamabat: Dei voces, et non hominis. Confestim autem percussit eum angelus Domini, quia non dedit honorem Deo, et vermibus scatens exspiravit (Ibid. 19). Ignorabas tu, qui te legisperitum vis videri, dixisse Joannem apostolum , ut cum diceres, Damnate innocentem: Ex hoc intelligimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus servemus. Qui autem dicit: Quoniam cognovi eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. Qui autem servaverint ejus verbum, vere ab eis charitas Dei consummata est (I Joan. II, 3). Tu fieri praecipis contra Dei mandatum: et contra apostolus dicit, quia qui non custodierit praecepta ejus, nec quidem cognoverit eum; quia, inquit, si dicat: Cognovi eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in eo veritas non est (Ibid. 4). Vis nos esse mendaces, vis homicidas inveniri ad hoc sine dubio ne Christiani esse reperiamur. Neque enim mendaces, neque homicidae sunt Christiani. Apostolus dicit: Qui servaverint ejus verbum, vere consummata est charitas Dei apud illos (Ib. 5); et apostata praecursor antichristi dicis: Quicumque non custodit mandata illius, vivet. Adhuc, Qui dicit se in lumine esse, inquit, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui autem amat fratrem suum, in lumine permanet, et scandalum non est in eo. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebrae obscuraverunt cor ejus (Ibid. 9). Quid a te tenebroso poterit dici ad haec? cur in tenebras constitutus, non in lumine dicis: Odite mecum et vos eum quem ego injuste odi, estote comparticipes insaniae meae, estote ut ego etiam vos homicidae. Deinde si dicit, quia qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat (Idid. 11), et nesciens sit quo pergat, videlicet quia tenebrae violentiae oculos ejus excaecaverunt, quid si interfecerit quis fratrem suum? quid si homicida fuerit? Sed tibi nihil videtur homicidae qui tantorum Dei servorum inveniris fudisse sanguinem. Audes haec Dei jubere sacerdotibus facere, quae soli sunt placita patri vestro diabolo, et vobis Arianis filiis ejus. Hortatur item sanctissimus apostolus ut justitiae iter tenentes in perpetuam mereamur constitui requiem; et tu vir sapientissimus compellis nos ad aeternos venire tecum cruciatus. Filii, nemo vos fallat: qui facit justitiam, justus est ; qui autem facit peccatum a diabolo est, quoniam origine diabolus peccat. Ad hoc enim declaratus est Filius Dei, ut solveret opera diaboli (Ibid. III, 7). Igitur cum dicatur ab apostolo, quia sit peccatum a diabolo, et tu compellas nos crimina capitalia committere, quid te aliud possum dicere, nisi procuratorem diaboli? eum quem videam ita ejus diligere causas, ita ejus colere rem, ut cunctos nos in ejus cupias inveniri parte. Unde etenim omnem Dei cultorem compellis ad ipsum facere transitum, nisi quia delegeris favere parti ejusdem? Audis dicere beatum apostolum: Idcirco declaratus est Filius Dei, ut solveret opera diaboli (Ibid. 8); et tu sis urgens Dei cultores opus consummare diaboli. Cum haec agis, nonne videris impugnatorem te constituisse ejus, qui solverit opera diaboli? Sed non mirandum si elegeris ut quae dissolvit unicus Filius Dei, haec possint reaedificari per te Diaboli satellitem, quandoquidem nec ipsum negare dubitaveris, qui opus diaboli destruxerit. Hinc tibi est pro nihilo cruorem fundere innocentis, quia jam innocentium amatorem et suorum cultorum defensorem negans contuleris temet ad eum, ad quem se contulerit Scarioth Judas. Si itaque negare non potes, quia opus sit diaboli viri justi fundere sanguinem, utique est clarum te diaboli opera fecisse, et nos, ut faceremus, hortatum. Adhuc loquitur Joannes Deo amantissimus ut fraterna inviolata teneatur charitas, dicens: Ex hoc apparent Filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non amat fratrem suum, quoniam haec est repromissio quam audistis ab initio, ut amemus alterutrum, et non sicut Cain qui ex maligno fuit et interfecit fratrem suum. Et propter quid interfecit eum? Quoniam opera ipsius maligna fuerunt, fratris autem sui justa. Nolite mirari, fratres, si odit nos saeculum. Nos scimus quoniam transitum fecimus a morte ad vitam, quoniam amamus fratres: qui autem non amat, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est: et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (Ibid. 10). Cum itaque omnis, qui odire invenitur fratrem, filius dicatur diaboli homicida, Cain denique fratricidae comparetur, in morte manere designetur, cur me hoc opus implere compellebas, quod me ut Cain fecisset fratricidam et filium diaboli, quod me in mortem perpetuam fecisset manere? cum jam videas me transitum fecisse de morte ad vitam, cum inter eos, quos filios appellare dignatus est, me jam constituerit Deus. Quam ob caussam me Cain fieri voluisti, tenebras etiam et filium diaboli? in quo te laesi, in quibus rebus exstiti adversarius salutis tuae, ut mihi desideraris ita esse nocitum? cur haec iteramus? nisi ut aliquando intelligere possis, quod quidnam sit bonum sis ignorans. Si enim scires, numquam et ipse tantum admisisses facinus, et nos perpetrare urgeres. Dicas inter haec precor, quamobrem persequeris Dei domus antistitem? dicit enim apostolus, quia qui odit fratrem suum, homicida est (Ibid. 15). Si nos vis habere homicidae nomen, cur odis fratrem tuum? Proba odio dignum Athanasium; quid malorum operatus sit manifesta, ut sit odiri dignus etiam ab omnibus nobis. Profecto non dabis opus commissum aliquod injustum, quod eum faciat odiosum. Cum haec ita sint, necesse est te idcirco odisse illum, quia opus tuum sit malignum, Athanasii vero justum. Propterea etenim vis interficere eum, quod non fuerit te sceleratum, facinorosum, atque sacrilegum imitatus. Constat haec ita esse. Cum enim gloriosus apostolus Cain et Abel introducit comparationem, tu mihi esse videris Cain, Athanasius vero Abel, Ex hoc apparent filii, dicens, Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non amat fratrem suum, quoniam haec repromissio quam audistis ab origine ut amemus alterutrum, et non sicut Cain ex maligno fuit, et interfecit fratrem suum. Et propter quid interfecit eum? quoniam opera illius maligna fuerunt, fratris autem sui justa (Ibid. 10). Nec debes dubitare opera tua esse maligna, Athanasii vero justa. Tu etenim es homicida, religionis Dei destructor, unici Filii Dei negator, apostolicae fidei expugnator, idololatriae Arianae fundator; contra Athanasius est in timore Dei ita permanens, ut nihil commisisse, quantum videri potest, inveniatur, quod eum possit a Deo dilectissimis separare. Cum haec ita sint, hortamur diligas te in Athanasio. Retines scriptum: Diliges proximum tuum tamquam teipsum; et, Qui diligit proximum, legem implevit (Matth. XXII, 39; Rom. XIII, 8). Ut etenim te in ipso odis, ignorans quia malum sit justum odire injuste, ita te in eo incipies amare, si haec tua malevolentia fuerit conversa in benevolentiam. Tunc poteris eripi e tenebris, in quibus te dicit beatus apostolus mansitare. Nolite enim, inquit, mirari, fratres, si odit nos saeculum. Nos scimus quoniam transitum fecimus a morte ad vitam, quoniam amamus fratres: qui autem non amat, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est: et scitis, quia omnis homicida non habet vitam in se manentem (I Joan. III, 13). Non audeas jam dicere: Damnate innocentem, homo non habens in te vitam manentem, homo qui nec dum feceris transitum de morte ad vitam. Si enim fecisses, hoc est, si in unicum Dei Filium sicut nos credidisses, nec homicida esse delegisses, ne videlicet inciperes iterum regredi ad mortem. Duplici igitur modo constitutus sine spe vitae dignatus es imperare Dei sacerdotibus, interficere innocentem. Sed fortassis tenes dicere: Amo amantes Deum, et odio habeo odientes eum. Sed haec de Athanasio non poteris dicere, quoniam quidem magis constet, te odire Deum, quia et dereliqueris illum, et transitum feceris ad idololatriam. Itaque, quia nullam culpam persequeris in Dei sacerdote, sed solam justitiam, sed solam Dei religionem, superest ut adhuc videas nos, quos hortabaris innocentes interficere, quales esse jusserit circa conservos nostros iste beatus apostolus Joannes: Ille propter nos animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas nostras ponere (Ibid. 16). Ab apostolo jubeor animam ponere pro fratre, et a te antichristi mancipio praecipitur mihi fratrem interimere: et iterum, Fiduciam, inquit, habeamus ad Deum, et quicquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata custodimus, et quae ei placent ante conspectum ejus faciamus in nomine Filii ipsius Jesu Christi, et amemus nos invicem, sicut dedit mandatum nobis . . . . (Ibid. 21). Sed quomodo potero audiri ab eo in omni obsecratione, qui sim non servans mandatum ejus? Ut enim diligam fratrem meum mihi mandavit, non ut interimam. Et infra: Charissimi, amemus nos alterutrum, quoniam charitas ex Deo est (Ibid. IV, 7). Et iterum: Quicumque non diligit fratrem, non novit Deum, quoniam Deus charitas est. Ex hoc declarata est charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum misit Deus unicum in saeculum, ut vivamus per eum. In hoc est charitas, non quod nos amaverimus Deum, sed quod ipse amaverit nos, et miserit Filium suum expiatorem peccatorum nostrorum. Charissimi, si ergo sic Deus amavit nos, nos et debemus alterutrum amare (Ibid. 8). Et iterum: Si quis dicit, quia diligit Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Qui autem fratrem suum non amat, Deum quem non vidit non potest amare (Ibid. 20). Et iterum: Hoc mandatum habemus ab ipso ut qui amat Deum, amet et fratrem suum (Ibid. 21). Et iterum: Quoniam ex hoc intelligimus, quoniam amamus filios Dei, quando Deum amamus, et mandata ipsius facimus. Haec est enim charitas Dei : et mandata ipsius gravia non sunt (Ib. V, 2). Haec conspice pauca de multis, et invenies ad quas nos traxeris tenebras, tu homo tenebrarum. Ex hoc intelligimus, dicit, quoniam amamus filios Dei, quoniam Deum amamus, et mandata ipsius facimus. Haec est enim charitas Dei ut mandata ipsius custodiamus (Ibid.); et tu me dignaris impellere ad haec mandata dissipanda, alia contra ipsa, quae per te instinctu diaboli prolata sunt, instituere. Quomodo inveniri potero Deum amans, qui ejus mandatorum adversarius per te factus inveniar? Quibus ex factis quis mihi esse videris, nisi unus ex illis zizaniis destinatis igni? de quibus Dominus, Sicut ergo, dicit, colliguntur zizania, et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: mittet filius hominis angelos suos, et congregabunt de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem; et mittent eos in camino ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris sui (Matth. XIII, 40). Conspicis quia si te haeretico satis agente damnarem innocentem, tecum essem futurus in gehennam. Neque enim possemus consequi Dei regnum, in quo possemus fulgere tamquam sol, si aut homicidium fuissemus perpetrati, aut apostolicam violaremus fidem. Gaudeas huc te in his degere malis, noli cognoscere quae geras mala, et invenies sine dubio te esse inter malignos illos quos designat ad ignem venturos Dominus dicens: Exient angeli et separabunt malos a justorum conversatione, et mittent illos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid. 49). Dignaris pro nihilo habere persequi servos unici Filii Dei, tu membrum diaboli, qui fueras arbitratus quod omnem posses perducere ad scandalum sanctam ecclesiam. Sed conspice quae tibi atque omnibus consacrilegis tuis promittat Deus: Qui acceperit unum puerum talem in nomine meo, me accipit: qui autem scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et mergatur in profundum maris. Vae autem huic mundo ab scandalis. Necesse est enim venire scandala: verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Quod si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te (Ibid. XVIII, 5). Et infra: Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quod angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Ibid. 10). Igitur qui non solum sis spernens credentes in ejus majestatem divinam, sed et es interficiens, quas erit merces repraesentaturus tibi iste quem negas? Qui tibi expedire dixerit, si molam asinariam suspenderes collo tuo, et in profundum maris fuisses praecipitatus, quam unum ex credentibus in eum perduxisses ad scandalum, quam unum contempsisses ex illis, qui sint regnum possessuri coelorum, quae erit repraesentaturus tibi, qui ea de causa ejus sanctae ecclesiae ex membris scindi merueris, quia sis per quem scandala diabolus immiserit nostris diebus in Dei populum, quia licet concitaris scandala, tamen deceperis eos tantum qui te nesciverint jam sic aruisse ut rivus praecisus a fonte, ut fractus ramus ex arbore? Caeterum qui te extra ecclesiam cognoscimus positum, qui hostem unici Filii Dei cernimus, scientes te mortuum, conatus tuos Deo juvante subter pedes notros esse conspicimus. Scimus etenim mortuum vivis dominari non posse. Sed quid dicis vivere te in Christo? Unde probare es potens cum eum sis negans? vivere etenim non possunt, nisi qui illum fateantur verum Deum esse, verum Dei Filium. Unde es vivens cum nos idcirco persequaris, quia ejus esse nos fateamur servos? Aut numquid ob aliam nos persequeris causam? numquid fortassis invenisti nos in te deliquisse? et idcirco in nos tam infestus es? nos in te peccasse nosmet non retinemus. Quomodo etenim in te peccasse nos probari poterit, cum te de morte venire ad vitam urgescimus ? et tamen si sentis nos in te deliquisse, accipe quae te circa nos facere jusserit Dominus dicens: Quod si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum; et si audierit, lucratus eris fratrem tuum: si autem non te audierit, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium, stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic ecclesiae: si autem ecclesiam non audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus (Ibid. 15). Cum haec non feceris quae praeceperit Dominus fieri, cum non solum tu in te et nos non monueris, quibus praesentibus Athanasium unum e nobis convincens reum fuisse, sed coegeris eum inauditum a nobis damnari consacerdotibus suis, cum ei audientiam abstuleris, quomodo nos tu juste poteris incusare, quod enim deliquerimus in te, nihil horum mandatorum Domini cum impleveris? Cur nos tam infeste persequeris, cum magis tu sis reus praevaricationis, qui minime circa nos, pro ut tibi dedit mandata Dei unicus Filius, egeris, sed qui pro ut placuerit inimico nostro diabolo, cuncta gesseris? illius etenim est hujusmodi consilium, illius talis voluntas, ut inauditus damnetur, ut absens interficiatur, ut innocentis cruor fundatur; cum non, inquam, rem egeris eo modo quo jusserit te agere Dominus. Fuisti ausus perferre ad beatam ecclesiam, fuisti ausus dicere: Peccavit Athanasius, et debet ab omnibus ejus condemnari communio? Sed quid dicere tentabis? In Deum deliquit; et ecce inveniri non potest quod in Deum deliquerit, si quidem neque tu, neque consacrilegi tui filii meretricis haeresis Arianae possitis testes admitti contra catholicum episcopum. Dominus etenim loquebatur de tribus catholicis testibus, de servis majestatis suae, ut illis crederet beata ecclesia, non vobis profanis, ex adulterio de meretrice natis. Caeterum si non ita acceperimus Domini istud praeceptum, poterunt et Saturni atque omnium idolorum cultores admitti contra Dei domesticos testes; poterunt et comblasphemi tui a Deo derelicti sine lumine, ut tu es, positi Judaei. Si enim vos haeretici et quidem omnium sectarum admittendi estis testes contra Christianos, debent et ethnici et Judaei: siquidem sive Judaei, sive ethnici, sive vos haeretici positi extra Domini ecclesiam sitis sine Deo, ut tunc illi cuncti qui non fuerint in arca sanctissimi Noe. Ut enim illi positi extra arcam salvari non potuerunt, ita nec vos, sed sic sitis interituri, nisi credentes in unicum Dei Filium, ejus in sancta ecclesia fueritis commanentes nobiscum. Si igitur testes neque tu neque comblasphemi tui esse potestis, quomodo fecisti, insulsissime rex, damnari, et quidem a consacerdotibus suis, totius virum innocentiae? Addo illud, quia jam illum accusaveratis fuisse homicidam apud Sardicam in synodo catholicorum, et probare minime valuerit iniquitas vestra. Addo quod tu ipse ad ecclesiam Alexandrinorum dederis litteras astruens illum virum justum, episcopum catholicum. Ad ultimum, tametsi peccasset, Athanasius fuerat pellendus a populo sibi commisso, et quidem ut ille populus alium e corpore suo dignum peteret sibi fieri episcopum; non tamen fuerat gladio per te imperatorem petendus. At cum tu loco innocentis, in quem nihil veri constituerit loco catholicus, miseris consacrilegum tuum Georgium, et nolentibus ejus maculari sacrilegio tantas contumelias, tantasque intuleris poenas, ut plurimos proscripseris, relegaveris in exsiliis, in metallis, quamplurimos etiam interfeceris, et hodie non desinas ea facere blasphemiam tuam, quae est et Georgii, suscipere nolentibus, quae irati hostes immanissimi barbari vix faciant; quomodo te arbitraris posse intelligi Christianum, qui et feris saevissimis videaris esse ferocior, et belluis omnibus immanior? Fuisti ausus dicere Athanasium percutiendum, non conspiciens tunc vos Arianos esse punitos, et quidem Dei virtute, quando idololatriam introducere estis meditati in Domini ecclesiam. Sed adhuc dicas fortassis: Deliquit in me Athanasius. Ut omittam, quia et in hoc mendax sis, non sciebas scriptum quid circa in te delinquentes agere te praeceperit Dominus, ut sic gladio eum fuisses persecutus? Tunc accedens ad eum Petrus, dixit ei: Domine, si peccaverit in me frater meus, quoties remittam ei? usque septies? Dicit illi: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagesies septies (Ibid. 21). An erubescis audire Athanasium fratrem tuum? Si Christianum te profiteris, debes omnes Christianos fratres dicere, et quidem non solum Athanasium, sed et eos quos videris stipem petentes. Omnes etenim in ecclesia Domini constituti unum sumus ei, apud quem non sit acceptatio personarum: et tamen benefeceris, si nolis illum dici fratrem tuum. Tu etenim filius pestilentiae cum sis, et ille unus sit de filiis lucis, tu cum mancipium sis nostri inimici, et ille sit servus Dei, est iniquissimum si dicaris frater hominis Dei, praecursor antichristi. Si deliquisse illum in te in aliquo videras, dimittendum ei fuerat illico a te, ut tibi dimitteret crimina propria Deus. Nunc vero quia dimittere nequivisti propter contumaciam atque malevolentiam tuam, tibi, qui praeceptum Domini irritum fecisti, accipe quae possint praesentari: Tunc accedens ad eum Petrus dixit : Domine, si peccaverit in me frater meus, quoties remittam ei? usque septies? Dicit illi: Non dico tibi usque septies, sed septuagesies septies. Ideo simile est habitum regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis: et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta: cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus venumdari et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi debitum. Procidens autem servus ille, orabat eum dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Egressus autem servus ille invenit unum ex conservis suis qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: Redde quod debes. Et procidens servus ille rogabat eum dicens: Patientiam habe in me, et reddam tibi. Ille autem noluit, sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt, et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta erant. Tunc vocavit eum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum remisi tibi, quia rogasti me: non oportuit te quoque misereri conservo tuo, sicut et ego misertus sum tibi? Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoad usque redderet universum debitum. Sic et vobis faciet Pater meus qui in coelis est, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Ibid.). Quid respondes ad haec tu, cujus mentis oculi videre minime potuerint haec quae praeceperit fieri Dominus? Ubi ponis illud quod neque in te, neque in Deum deliquerit, sed sit sustinens persecutionem, cur apostolicam teneat fidem, cur nolit fieri ut tu es sacrilegus? Firmasti interficere veritatis praedicatorem cupiens in eo te collocari honore, in quo sunt illi, quos in evangelio et prophetarum interfectores designat Dominus, et impias manus ad ipsum etiam porrecturos aperit dicens: Homo erat paterfamilias qui plantavit vineam, et sepem circumdedit; et fodit in ea torcular, et aedificavit turrem, et locavit eam colonis, et peregre profectus est. Cum tempus autem fructuum appropinquasset, misit servos suos ad colonos, ut acciperet de fructibus suis: et coloni apprehensis servis unum ceciderunt, alterum autem lapidaverunt, alium vero occiderunt. Iterum misit ad illos servos plures, et fecerunt eis similiter. Novissime autem misit illis filium suum unicum dicens: Verebuntur filium meum. Coloni autem videntes filium dixerunt inter se: Hic est haeres, venite, occidamus illum, et habebimus haereditatem ejus: et apprehensum eum occiderunt, et ejecerunt eum extra vineam. Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet colonis illis? Dicunt illi : Malos male perdet illos, vineam locabit aliis colonis, qui reddent ei fructum temporibus suis (Ibid., XXI, 23). Ex his quia esse unus magnopere desideraris, et nos socios criminum tuorum suadebas fieri: neque enim alia sunt consilia tua ab illorum nefariis consiliis, qui inveniuntur prophetas interemisse, qui denique in unicum Dei Filium impias porrexerint manus; maxime cum etiam passiones beatorum istorum missorum ad colonos ad nihilum sis redigens, astruendo illos fuisse interfectos propter eum qui fuerit quando non fuerit; cum clament sacrae scripturae, quia unicus Dei Filius semper regnaverit, ac sit regnans cum Patre. Unam habere deitatem aperiunt dominicae litterae Patrem, et unicum ejus Filium; et dicis eum, pro quo interfecti sunt prophetae gloriosi, factum esse ex nihilo. Si enim tu quae dicis vera sunt, constat propter creaturam interfectos beatos prophetas. Et ubi erit illud quod ingenti indignatione irascatur Dominus in eos, qui serviant creaturae quam creatori? Si pro creatura interfecti sunt beati prophetae, quomodo eos habet charissimos Deus? quomodo quia ipsorum verbis non crediderunt Judaei, sunt hodie Dei inimici? Unde Dei Judaei inimici? unde extra Domini positi inveniuntur vineam? nisi quia prophetarum interemptores exstitissent, nisi quia aeternum Deum aeterni Dei Filium praedicaverint prophetae, et illi comblasphemi tui non solum non crediderint prophetiae eorum, sed et eosdem interemerint. Quid etenim persecutos fuisse arbitraris in prophetis Judaeos, nisi unicum Dei Filium, sicut et in apostolis atque martyribus? Ex te saltem cognosce vera esse quae dico: siquidem et tu, quem in Athanasio nec non et in nobis, Dei verum persequaris Filium. Cum haec ita sint, censueras nos jungendos interfectoribus prophetarum, justorum sanguinis fusoribus, consacrilegis tuis, hoc est Judaeis, ipsorum videlicet quia sis imitator. Nec enim alia de re, Athanasium damnate, dixisti, susciperemus etiam Arii fidem mandasti, nisi ut et in effusione sanguinis justorum, et in negando unicum Dei Filium pares fuissemus Judaeorum, quorum jam tu sis in omnibus particeps. Si enim illi prophetas interemerunt eos qui de adventu loquebantur unici Dei Filii, et tu eos interficis qui sint credentes, sicut crediderunt prophetae. Sed quamdiu de his cum incredulo? cum proposuerim tibi manifestare, unum te esse ex illis, ad quos dicit Dominus: Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Ibid., 43). Neque enim tu in gente hac es, quae fructus inveniatur facere justitiae, ut non unus esse pronuncieris ex illis, quos pulsos esse a Dei regno propter justorum necem et incredulitatem suam audias. Esse te adverte haec gerendo inter illos, quorum nequitias aperiens dicit Dominus: Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos ad invitatos ad nuptias (Ibid. XXII, 2). Et infra: Et noluerunt venire. Iterum misit ad illos servos dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium paravi meum: tauri mei, et saginata occisa, et omnia parata; venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt, et abierunt alii in villam suam, alii vero ad negotiationem suam; reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumelia affectos occiderunt. Ille rex cum audisset, iratus est, et misit exercitum suum, et perdidit homicidas illos, et civitates eorum incendit. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui erant invitati, non fuerunt digni: ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Et egressi servi in vias congregaverunt quotquot invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae a discumbentibus. Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, et ait illi: Amice, quomodo huc venisti non habens vestimentum nuptiale? At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: Tollite eum pedibus et manibus, et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid. 3). Quia itaque sine vestitu sis nuptiarum, Constanti, eris in perpetuum, nisi te converteris, talis, qualis ille, cui dicitur: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem (Ibid. 12)? Sic venturus in tenebras exteriores. Nec dubites etenim te venturum ad exteriores tenebras, quandoquidem jam totus in tenebras sis conversus. Illi etenim, qui justorum fuderunt sanguinem prophetarum, qui unicum Dei negaverunt Filium, et tenebrae, et filii diaboli vocantur. Quia haec sis et ipse agens, utique et tenebrarum, et diaboli filius eris perseveraturus, nisi tibi consulueris. Quomodo, dicis, consulere mihi potero? ut persequi nos desinas, et fidem apostolicam suscipias; qui nisi feceris, ut es nunc, semper futurus inter illos, ad quos dicitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem: haec oportuit facere, et illa non omittere: duces caeci, liquantes culicem, camelum autem contraglutientes (Ibid. XXIII, 23). Si non tu haec digne audis cum illis, ubi est justum judicium quod procedit a te, qui justum virum, apostolicam cur sit praedicans fidem, nitaris interficere? Ubi est justum judicium? qui eos sis omnibus viribus imperii tui persequens, quos videas neque damnare velle inauditum, neque fidem catholicam deserere, et eos sis diligens, quos cognoscas tecum et sanguinem innocentis fudisse, et fidem evangelicam respuisse. Quae est apud te, et in te constituta misericordia, quae ut exhibeatur, lex praecepit sancta? nempe illa quae torquet, proscribit, deportat, mittit in carcerem, deducit ad exsilia, collocat in metalla; illa quae fami, siti, verberibus, nuditate necat; ad ultimum illa quae gladio punit. Haec est, Constanti, tua misericordia, quae non veniat ex lege Dei, sed ex praesumptione diaboli. Judicium, et misericordiam, et fidem, haec, inquit, vos oportuit facere, et illa non omittere (Ibid.). Ubi est fides tua? qui fidem, quam tenuerunt Abraham, Isaac, et Jacob beatissimi, et cuncti prophetae, apostoli, ac martyres, damnaveras, et illam statueris suscipiendam a cunctis Dei cultoribus, quam contra hanc catholicam fidem diabolus per magistrum vestrum Arium vomuerit. Quibus ex rebus esse intelligeris unus ex illis qui dignoscantur audire: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem: haec oportuit facere, et illa non omittere: duces caeci, liquantes culicem et camelum transglutientes (Ibid.). Aut negabis culicem te liquare, et camelum transvorare, homo, qui, cum stipem non solum rogatus, sed et tribuens sis nonnumquam sponte, tamen, ut est saepe dictum, proscribas Christianos se confitentes, deportas, torqueas, postremo interficias: et idcirco esse te cum illis debes advertere, ad quos dicatur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia: sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate (Ibid. 27). Es ex illis interfectoribus, ad quos dicitur: Serpentes, generamina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? Ideo ecce mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et persequimini de civitate in civitatem, ut veniat ad vos omnis sanguis justorum, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen vobis dico, venient haec omnia super generationem istam (Ibid. 33). Probaris actibus tuis ex alio genere te esse vipereo . Inveniris etenim esse unus ex illis, ad quos haec quod perpetraturi essent dicebantur. Aut si negas esse te ex illis qui audiunt ore Domini: Serpentes, generamina viperarum (Ibid.); proba non te, sed Judaeos destinasse militem ad Alexandriam, Judaeorum militem obsedisse fores Dei domus, Judaeorum militum ducem fuisse Syrianum. Proba Judaeos ingressos basilicam cum armis, atque certum numerum interfecisse. Si probare non potes, quia constet te misisse ad Dei impugnandam religionem, rectissime dicimus te unum esse ex illis, ad quos dictum est: Serpentes, generamina viperarum, quomodo fugietis judicium gehennae (Ibid.)? Non sine dubio fugies judicium gehennae, sed eris semper illic ardens cum conserpentibus tuis, nisi tibi prospexeris. Tunc, inquit, tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi: et invicem tradent, et odio habebunt invicem: et multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos: et quoniam abundabit iniquitas, perfrigescet charitas multorum (Ibid. XXIV, 9). Si non mens tua sacrilega scit me propter unicum Dei Filium pati persecutionem a te, poteris non esse de illo genere, non esse in illorum sententia, ad quos dicitur: Serpentes, generamina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? Ideo ecce mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et persequimini de civitate in civitatem (Ibid. XXXIII, 33). Quae cum tu sis hodie gerens, negare non audebis te de vipera esse progeniem. Interemisti enim multis in locis plurimos Christianorum, alios detines vinctos in carceribus, in ergastulis; etiam hinc poteris videre te unum esse ex illis, ad quos dicitur: Serpentes, genimina viperarum (Ibid.); et infra: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis (Ibid. 34): dum non eos dignaris exsecrari, quos videas per abundantem iniquitatem tuam recessisse ab apostolica fide, illos, quorum perfrixerit charitas, sed eos quos videas permanere in eo statu fidei, in quo manentes beati prophetae, apostoli, atque martyres meruerunt aeternas Dei consequi amicitias. Non enim apud Alexandriam Machetam et Dydimam ex presbyteris exsecraris, qui noscantur ex Christianis facti Ariani, sed eos, quos adhuc cognoscis stare nobiscum. Aut si non ita est, cur nunc non exsecraris Dydimam et Machetam, quos antea exsecrabaris? nisi quia tunc a te fuissent exsecrabiles habiti, quia essent adhuc scilicet Christiani, nunc vero sint tibi charissimi, quia videlicet esse coeperunt, ut tu es apostata, blasphemi. Sed jam credimus, te post tantas probationes tibi exhibitas te unum esse ex illis, ad quos dicitur, Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae (Ibid. 33)? daturum te operam quo possis curare vulnera tibi per diabolum inflicta tam gravia, quia et homicida sis et sacrilegus: a quibus criminibus si te nolueris liberari, sanguis tuus requiratur a te, nos coram Deo mundi futuri a sanguine tuo, qui tibi omnibus veritatem patefecerimus modis; a te non solum tuus, sed et eorum requiretur sanguis, quos aut ad haeresem perduxisti suscipiendam, aut ad innocentem illexisti jugulandum. Sed si dixeris: Arbitrabar illorum catholicam fuisse fidem, quos dicitis Arianos; si in fidei nutasti causa, si quod ii qui credere se dicant in creaturam ignorasti quod sint haeretici, hi qui dicant Deum non habere verum Filium, numquid etiam hoc ignorasti, quia non sit justum gladio persequi innocentem? numquid fugerat te dixisse Dominum beato Petro: Converte gladium tuum in loco suo . Omnes enim qui accipiunt gladium, gladio peribunt (Ibid. XXVI, 52)? Quid interea, Constanti, acturus, qui tantam Christi Dei unici Filii servorum interemeris multitudinem? Videas etenim eum, quem in nos persequeris, dicere, quod omnes qui gladium accipiunt, gladio sunt perituri ? qui nisi veniam facinorum tuorum, credens in eum quem negans fueris, consecutus toties merearis et quidem Dei percuti gladio, quoties tu percusseris ejus clementiae dicatos. Quis homo Dei sacerdotibus imponendam dixisti necessitatem ad absentem percutiendum, ad inauditum puniendum, ad innocentis fundendum sanguinem? Cur noluisti audiri Athanasium consacerdotem nostrum a nobis? Cur sic more latronum occulte nos jugulare Dei hominem volueras? nisi quia sis ex illis, in quorum exprobrationem prolata sint haec: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelis . Sicut enim Moyses exaltavit serpentem in deserto, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in eum, habeat vitam aeternam. Sic enim Deus mundum dilexit, ut Filium suum unicum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed vitam aeternam habeat. Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ideo qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit in eum, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unici Filii Dei. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines potius tenebras quam lucem: erant enim opera illorum mala. Omnis qui prava agit, odit lucem ; ut non arguantur opera ejus. Nam qui facit veritatem, venit in lucem, ut manifestentur opera ejus, quoniam in Deo est factum (Joan. III, 13). Si servum te unici cognosceres Dei Filii, numquam profecto ejus majestatem negares, numquam ejus servos nunc occulte, nunc publice jugulari mandares; sed quia sis amator tenebrarum, quippe tenebra, quia sint opera tua mala, noluisti rem quam detuleras plenissime examinari per Dei sacerdotes. Cur noluisti? nisi quia timueris opus tuum publicari serpentinum. Dum sumus in corpore, inquit apostolus, peregrinamur a Domino : ex fide enim ambulamus non per speciem: audemus etiam bonam voluntatem habentes magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum, et contendimus sive absentes sive praesentes placere illi. Nam omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque propria corporis, secundum quod gessit sive bonum sive malum (II Cor. V, 6). Et Constantius haereticus dicis: Damnate, Christiani, Christianum. Cur hoc dicis? nisi quia fundere sanguinem justorum, derelinquere etiam Deum et suscipere idololatriam hoc esse optimum censueris? Sed iterum te obsecro piissime cognoscas imperator, cum sis et unici Filii Dei negator, et in eum credentium persecutor, si non compar illis inveniaris, quorum in Actibus apostolorum describitur nequitia: Cum magna dissensio esset inter illos, timens tribunus ne raptus fuisset Paulus ab illis, jussit exercitum descendere, et rapere eum in castris. Sequenti autem nocte assistens ei Dominus ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic oportet te etiam Romae testificari. Facta autem die, collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt se dicentes, neque manducare, neque bibere, donec occiderent Paulum. Erant autem fere quadraginta, qui hanc conjurationem fecerant, qui et accesserunt ad principes sacerdotum, et indicaverunt dicentes: Devotionem vovimus nos nihil gustare in totum, donec occidamus Paulum: nunc ergo vos colligite concilium, et notum facite tribuno, ut deducat eum ad vos, quasi de eo diligentius quaesituros: nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere eum (Act. XXIII, 10). Si non Dei sacerdotem isto petiisti genere Athanasium, nisi non aliud finxisti te agere, et aliud perficere disposueras, potes ne negare non eodem adverso spiritu te quoque agi, quo sunt acti atque agantur Judaei? Nisi etenim illo fuisses excitatus spiritu contra nos Deo servientes, numquam sine dubio absentem damnari, et quidem innocentem mandares. Sed haec sic ego saepe repeto, tamquam etiam ipse, cum interdum vacas a furoris stimulis, non consideres omnibus te modis ita a justitiae regula exorbitasse, ut nec in Actibus apostolorum videre potueris, petentibus Judaeis ad Paulum necandum beatum, hominem gentilem praesidem Festum minime coetui Judaeorum commodasse assensum, sed tam ipsos, nec non et Paulum se in unum auditurum posse pollicitum: gentilis servavit aequitatis jus, tu vero destruxisti: aut aequitas est damnare inauditum, interficere absentem, audientiam vero negare justo ei homini, cui omnis testis sit Dei populus, quod enim false fuerit petitus a te ac tuis, Christianus a vobis Arianis. Ergo, ut dicere coeperam, quae fuerint inter Judaeos et Paulum beatum gesta a Festo, accipe. Festus autem cum venisset in provinciam praeses, ascendit Hierosolymam, insidias tendentes, ut eum interficerent in via. Festus ergo, respondit Paulum quidem servari in Caesarea, se autem maturius proficisci. Itaque qui inter vos sunt, descendant, et, si quod est in viro crimen, accusent eum. Demoratus ergo inter eos non plus quam octo aut decem dies, descendit Caesaream, et altero die sedit pro tribunali, et jussit citari Paulum: qui cum adductus esset, circumsteterunt eum Judaei, qui a Hierosolymis descenderant, multa et gravia crimina objicientes, quae probare non poterant: Paulo autem rationem reddente, quod neque in legem Judaeorum, neque in templum, neque in Caesarem aliquid deliquerit (Ib. XXV, 1). Ethnicus aequitatis viam inter beatum Paulum et cohomicidas tuos Judaeos tenuit, et tu desideriis malarum meditationum tuarum parere cupiens aequitatem justitiamque tollendam ex sensibus censueras nostris. Sed quomodo istud facere potueramus quod tu fieri cogebas contra justitiam? qui meminissemus scriptum: Nolite judicare secundum personam, sed justum judicium judicate. Damnate inauditum (Jo. VII, 24), quo dixisti tempore, cur non memoratus es dixisse Nicodemum: Numquid lex nostra judicat de homine, nisi audiat ab ipso et cognoscat quid fecerit (Ibid. 51)? Cur noluisti audiri quem reum mortis dixisti, nisi quia falsa detulisses? Dicit Dominus ad Judaeos: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur, quoniam mendax est et pater ejus (Ib. VIII, 44). Et tu, cum mendax esse clarueris, aestimas non te esse filium mendacis, et audes filius mendacis resistere veracibus fallax Domini sacerdotibus? sacrilegus tu audes, quem advertamus esse latronem atque furem illum, quem praeostenderit Dominus dicens: Amen, amen dico vobis, qui non intrat per januam in ovile ovium, sed qui ascendit per aliam partem, ille fur est et latro (Joan. X, 1). Porrexisti quidem manus ad Christi oves antichristo vindicandas; sed ut es agnitus fur atque latro, es vitatus atque rejectus. Cur te vel consacrilegum tuum Georgium non sunt secutae oves Dei? Cur illum, quem esse Alexandrinorum fortissime es dolens episcopum, sequuntur? nisi quia illum quidem instituerit illis episcopum Deus, te vero atque Georgium ad mactandas ut latrones et fures immiserit diabolus. Qui intrat per januam, inquit, pastor est ovium: huic ostiarius aperit, et oves audiunt vocem ejus, et suas oves vocat nominatim, et educit illas; et cum suas omnes ejecerit, ad illas vadit, et oves eum sequuntur, quia noverunt vocem ejus; alterum non sequuntur, sed fugiunt ab illo, quia nesciunt ejus vocem (Ibid. 2). Quia igitur tu non intraveris per januam in ecclesiam, latro esse conspiceris atque fur: non enim nosti Dei Filium ut dicas te intrasse per januam: siquidem ille eos diceret et fures et latrones, quia et tunc non fuerunt in ejus clementiam divinam credentes, nec deinceps essent credituri, et aliter fuissent erudire oves illius tentaturi. Igitur cum tu hinc doctrinam spargens insanam sis, quod enim non in eum credideris, utique esse latro ille atque fur, qui jam tunc praeostendebaris, ex blasphemis tuis manifestissime comprobaris. Quod ita esse probat sequentia pronuntiationis: ait ad illos Jesus: Amen, amen dicos vobis, ego sum janua ovium. Omnes quicumque venerunt ante me, et fures sunt et latrones, sed non audierunt illos oves. Ego sum janua ; si quis per me intraverit, salvus erit, et intrabit, et pascua inveniet; fur non venit, nisi ut furetur (Ibid. 7). O tu itaque fur, qui ad hoc intrasse Dei inveniaris ovile, ut videlicet fuisses furatus et interficeres, qua adhuc voce poteris dicere: Debet non esse episcopus Athanasius Alexandrinorum, sed Georgius, quando videas te Georgium, vel cunctos consacrilegos vestros non esse aliud nisi fures ac latrones? suos Deus servos pastores esse voluit supra gregem, ut te ac tuos cognoscentes latrones esse ac fures pellerent. Sed tu idcirco te ac tuos, pulsis nobis Dei ordinatis judicio, praeesse gregi dominico censuisti, quo possis libere in Dei grassari gregem. Cum sis talis, mirari non poterimus quia dixeris puniendum absentem Dei cultorem. Neque enim retinere potueras dixisse Dominum: Si diligitis me, mandata mea servale : et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum spiritus veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt illum nec agnoscit; vos agnoscitis eum, quoniam vobiscum manet et in vobis est (Ibid. XIV, 15). Sed dic, oro te, quomodo possit in nobis habitare Spiritus sanctus paraclitus, si tuam vel patris tui fecissemus voluntatem? Infra etiam, Qui audit, inquit, praecepta mea, et custodit illa, ille est qui me diligit. Qui autem me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam illum, et ostendam illi meipsum. Ait illi Judas non Scarioth : Domine quid factum est, quod manifestas te nobis, et non huic mundo? Respondit Jesus et dixit illi: Si quis me diligit, sermonem meum custodiet, et Pater meus diliget illum, et ad illum veniemus, et apud eum manebimus. Qui non me diligit, sermones meos non custodit (Ibid., 21). Ex his Domini pronuntiationibus, quam inimicus noster exstiteris, potest conjici: Qui audit mandata mea et custodit illa, ille est qui me diligit (Ibid.). Quomodo dilexisse nos eum monstrabamus, si, ut tu, mandata ejus calcaremus? calcans es etenim dominica mandata; cumque ille servari sanxerit, tu non tantum non esse servanda mandes, sed et ipsum negari praecipias: aut quomodo me Pater ipsius, propterea quod servaverim mandata Filii ejus, amare poterit, si damnem innocentem? Dicit Filius Dei: Si quis me diligit, sermonem meum custodiet, et Pater meus diliget illum, et ad illum veniemus, et apud illum manebimus (Ibid. 23): et tu dicis, esca ignis apostata, Damnate innocentem. Quo genere Dei diligere inventi fuissemus Filium, si contra mandata ipsius jugularemus virum justum? Quomodo fieri poterat ut diligeret nos Pater, et venirent Pater et Filius, et mansitare dignati fuissent in nobis, si rescindentes Domini mandata, tua sacrilegi praecepta custodiremus? Conspice, Constanti, invidus ille amator tuae voluntatis diabolus a quali nos gloria per te clientem suum pellere tentaverit, nisi nobis Domini subveniret pietas; te jam non hominem, quem Deus fecit ad imaginem et similitudinem suam, sed coenum esse omnium cloacarum considerantes, calcaremus tuas sacrilegas jussiones. Quis etenim nolit, nisi vobis Arianis infelicior, a Dei unico Filio diligi? Quis est qui nolit amari ab ejus Patre? Quis qui Patris et unici ejus Filii templum esse recuset? quae utique consequi non potest, qui sicut tu et homicida fuerit et sacrilegus: consequi sane tu etiam poteris, si conversus vere poenitueris. Dicit adhuc Dominus: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Majorem hanc charitatem nemo habet, ut animam suam ponat pro amicis suis. Vos amici mei estis, si feceritis quod praecipio vobis. Jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. XV, 12). Et iterum: Non vos me elegistis, sed ego vos elegi, et posui vos ut eatis et fructificetis, et fructus vester maneat, et quodcumque a Patre meo petieritis in nomine meo, det vobis (Ibid. 16). Quomodo poterimus esse amici unici Filii Dei, si contra interdictum illius pietatis damnaverimus absentem, interfecerimus innocentem? Quomodo fructus noster augmenta crementorum facere poterit? Quomodo quicquid petierimus in nomine ejus, accipiemus a Patre, si, ut tu cogebas, non solum cultorem ejus puniremus, sed et ipsum negaremus? Tito viro Deo dicato scripsisse beatum apostolum non inveneras de episcopi irreprehensibili officio, quod sit dignum praebere Deo, ut homicidas nos effici cuperes? Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant corrigas, et constituas per civitates presbyterium, sicut ego tibi disposui. Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusationem luxuriae, aut non subjectum : oportet enim episcopum sine crimine esse sicut dispensatorem Dei, non protervum , non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpilucrum ; sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem id quod secundum doctrinam est, fidem verbi, ut potens sit exhortari in doctrina, et contradicentes revincere. Sunt enim multi etiam non subditi, vaniloqui, et deceptores, maxime qui ex circumcisione sunt, quos oportet redargui, qui universas domos evertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia (Tit. I, 5). Cum igitur talem voluerit episcopum fieri, qui hanc tenentem viveret viam justitiae, qua tu auctoritate ad excludenda mandata beati apostoli nova praecepta dare dignatus es, ea videlicet, quae ex diaboli esse noscantur orta voluntate? Apostolus me non iracundum, non percussorem vult fieri, et tu me homicidam vis effici? Quibus ex rebus potest colligi Spiritum sanctum locutum ore beati apostoli, spiritum vero nequam locutum ore vestro Arianorum. Conspicis interea mandasse apostolum, ut vos veritati resistentes indentemini episcopi interventu, ut per sanam doctrinam vestra punita esset blasphemia. Non ad hoc beati apostoli protuli dictum, oportere episcopum sine crimine esse, ut me peccatorem negarem, cum et meam norim conscientiam, et dicere audiam Job illum justum: Quis enim mundus a sordibus? nemo, etiam si unius diei sit vita ejus in terra (Job. XIV, 4); Joannem etiam beatum advertam dicere: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Non ergo iccirco apostoli praeceptum protuli, ut, qui meminerim me peccatorem, praedicarem esse sine sordibus, sed ut tu, quam sit malum quod praeceperis fieri, posses advertere. Juvenes, inquit, similiter hortare ut sobrii sint in omnibus, per omnia teipsum formam praebens bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, in sermone sanum, irreprehensibilem, ut adversarius revereatur, nihil habens quid dicere malum de nobis (Tit. II, 6). Quomodo me formam bonorum operum aliis praebuissem, si sanguinem Dei servi fudissem? Quomodo doctrinam integram, quam tradiderunt apostoli, praedicantem me Dei populus cognosceret, si haeresim tuam suscepissem, si denique vel in hypocrisi satellitis tuis pseudoepiscopis Arianis communicarem? Quomodo possit sermo meus proferri sanus, irreprehensibilis, si evangelicam atque apostolicam deserens fidem tuam suscepissem blasphemiam? Quomodo adversarius revereri potuerat? Quomodo de me nihil possit dicere mali, cum si tibi acquiescendum censuissem, et homicidam et sacrilegum me factum comprehendisset? Iterum, cum moneret, servos dominis suis subditos esse debere: Illuxit enim, inquit, gratia Dei salvatoris nostri omnibus hominibus, corripiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et pie, et juste vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem in adventum gloriae magni Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit pro nobis seipsum, ut liberaret nos ab omni iniquitate, et mundet sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum (Ibid. 11). Cum in his nos ambulare praeceperit bonis operibus, quid tibi visum est ut invitaris ad homicidium faciendum? Quomodo etenim abnegantes impietatem, pie et juste viventes conspici potueramus, si tecum fudissemus innocentis cruorem? Sed et cum dicat iccirco se pro peccatis nostris tradidisse Dominum, ut nos eriperet ab operibus satanae, et constitueret ad hoc ut aemulatores essemus bonorum operum, si opus istud tuum et nos tecum perpetrati fuissemus, in qua essemus parte, nisi in qua sit Cain? Illuxit enim, inquit, gratia Dei salvatoris nostri omnibus hominibus, corripiens nos, ut abnegantes impietatem ac desideria saecularia, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo (Ibid.). Et Constantius tu imperator dignaris dicere, simus impii, scelerati, perditi, maligni, iniqui, injusti. Ubi hanc spem inveniam beatam, quam me exspectare docet apostolus beatus, si non solum ipsius, qui omnem beatitudinem tribuere potens est, servos interemero, sed et ipsum negavero? Tu etenim utrumque facis, Constanti, quia et servos ejus persequeris atque interficis, et ipsum deserens idolis te mancipandum censueris. Cur ista geris, nisi quia tibi non illuxerit gratia Dei salvatoris nostri? Si enim illuxisset, meminisses apostoli dicentis praeceptorum: Videte itaque quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quia dies mali sunt. Propterea nolite effici imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Domini (Eph. V, 15). Si voluntas est Domini interficere innocentem, derelinquere fidem evangelicam, poterit non solum haec pars, sed et totum corpus epistolarum beati apostoli tuis patrocinium praebere praescriptionibus; sin minus favet praescriptionibus tuis nulla pars sacrarum scripturarum, est luce clarius manifestum te sub tenebrarum degere potestate; unde et effectum sit, ut nihil de sacris scripturarum hauseris fontibus, quod te potuisset a tantis removere periculis. Si enim non te potestas tenebrarum sub sui redegisset ditione, profecto retineres quae Philippenses audiunt: Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt (Philip. III, 17). Dicas cupio, prudentissime imperator, in quibus debemus effici coimitatores apostoli: doce apostata. Si homicida fuit apostolus, si blasphemus, si evangelicae fidei destructor, si sacrilegus; haec etenim omnia et antequam credidisset in unicum Dei Filium fecisse se profitetur; tu vero qui haec facis hodie, quae ille ante agnitionem unici Dei Filii faciebat, qua de re ausus fuisti jubere nobis Domini sacerdotibus, ut innocentem condemnaremus, ut haeresim tuam suscipientes, apostolicam fidem despueremus? Tu qua de re haec fieri praecepistis, quae contra formam apostoli sunt prolata, nisi quia sis ex inimicis crucis Christi, ex illis qui jam tunc designati fueratis ore sancti apostoli? Te ne ac tuos audiremus, quorum finem dicit apostolus esse interitum? ut illos tuos satellites, qui derelinquentes formam traditam disciplinae, et regulam fidei per apostolos, tibi semet turpis lucri gratia tradiderint; illos qui plus mensae tuae copias fecerunt, quam ea, quae promittit suis Dominus; illos qui tui convivae esse delegerint, quam patriarcharum, prophetarum, apostolorum, vel martyrum; ad quos dicitur rectissime: Vester Deus venter est. Examinate, dicit apostolus, bonum continete, ab omni specie mala continete vos (I Thess. V, 21): et quia viderimus maledictam operam vestram Arianorum et vitaverimus, odio laboramus. Sed quam pulchrum est, quamque jucundum a te odiri, amari vero a Deo! Repulisti nos e re commissa nobis, arbitratus potuisse te, quod Deus aedificavit, destruere. Unicuique autem nostrum, ait Ephesiis scribens, data est gratia secundum mensuram dignationis Christi, propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrae? et qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia: et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas, quosdam autem pastores, et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitate fidei et agnitione Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad remedium erroris. Veritatem autem facientes in charitate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per juncturam subministrationis in mensuram uniuscujusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in charitate (Eph. IV, 7). Cum haec ita esse legis, cur fuisti ausus tollere pastores, quos gregi suo Deus voluerit praesse? cur? nisi ut te cum omni vento doctrinae possent Dei circumferre supra dominicum gregem pastores, ne fuissent ducti tamquam parvuli omni vento doctrinae? Accedentes ad fidem, ne vestra nequissimorum hominum astutia ad diaboli principis vestri remedia recederent ab apostolica evangelicaque fide, tulisti episcopos e plebibus, quibus praesumus divina dignatione, ad hoc utique ut doceres doctrinam non apostolicam sed haereticam. Vae tibi misero, per quem haec gerit satanas. Inveneras homo sapiens colorem aptum fallaciae tuae, quo nam modo posses Dei oves patri tuo defendere, qui tibi ut in his demoreris malis, jam illis jaculis, quibus Evae et Adae mentes sauciavit, cor tuum jaculavit, ad hoc videlicet, ut in hac temet pravitate constitueret. Inveneras, inquam, homo sapiens colorem aptum fallaciae tuae; quo nam modo posses dominicum depopulare gregem dicens: Peccavit Athanasius, et iccirco qui illum mecum interemerit, erit episcopus; qui insuper habendum censuerit, non erit: et qui damnabant Athanasium jungebantur pseudoepiscopis dogmatis tuae Arianae. Si qui tuam metuentes iram hoc egissent, triplex per te homicidam atque sacrilegum incurrebant crimen, sive quod innocentem damnarent, sive quod catholici haereticis communicarent, et in gregem Dei vos lupos intrare sinerent, cum dicat apostolus, iccirco datos pastores, ut omnis daemonum doctrina, quae per vos haereticos et omnes adversarios ecclesiae profertur, fuisset exclusa, atque in veritate currentes Dei servi eo usque mansissent immobiles, donec ad summam venirent perfectionem; et tu tenebra auferre dignatus es pastores judicio constitutos Dei, quo possis tu lupus convertere cunctos in diaboli amatoris tui praedam. Ut jam, inquit, non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad remedium erroris. Veritatem autem facientes in charitate crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus (Ibid., 14). Quomodo possemus crescere in illo, si te secuti tenebram fuissemus, cum sis negans illum verum Deum esse, cum dicas illum non natum de substantia Patris, sed astruas factum ex nihilo? Quomodo potueramus crescere in illo, qui non ambulaturi eramus in veritate, ex quo te fuissemus apostatam secuti? Deinde cum dicat: Veritatem facientes crescamus in charitate (Ibid. 15), et sit manifestum criminibus falsis petitum Dei sacerdotem per te ac tuos Athanasium, si ea, quae imperas, fecissemus, quomodo aut in veritate, aut in charitate currere conspecti fuissemus, qui et charitatem exstinxissemus, quam tenemus cum coepiscopo nostro Athanasio, et quia falso temperassemus crimini, et ipsi tibi fallaci in innocentis necem juncti tecum mereremur divina indignatione percuti? Sic ergo, Constanti, aedificatur domus Dei per fallaciam, per sanguinis innocentium fusionem, per praedicationem blasphemam? Vae tibi qui ad hoc sis vivens, ut haec cuncta mala per te gerat diabolus. Tu mihi dicis: Puni innocentem, derelinque fidem catholicam, atque suscipe venena haeresis meae, et est apostolus dicens: Hoc itaque dico et testificor in Domino, ut non amplius ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intellectu, alienati a vita Dei, per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum (Eph. IV, 17). Cui obediam vestrum? tibine an apostolo? tibine apostatae sacrilego, an illi qui jam fudisse sanguinem propter unicum Dei inveniatur Filium? Quem vestrum sequar? tene templum daemonum, an illum Dei templum? te qui operibus tuis aut Judaeum, aut ethnicum esse declaras, an illum qui jam consecutus sit per hanc quam exsecraris fidem regna coelestia? Si enim non tu operibus tuis gentilem te esse manifestas, poteris defendere, quod enim non digne haec te contra proferantur. Primo quia sis negans Dei Filium, gentilis aut Judaeus nobis es: deinde cum proscribis, deportas, torques, falsis criminibus innocentes oneras, interficis, non inveniri poteris Christianus, qui per viam suam Dei esse homo cognoscatur, sed utique unus de illis, de quibus per apostolum dicit Dei Spiritus, quod enim sint in vanitate mentis suae, insensati, alienati a vita Dei, per caecitatem cordis ipsorum (Ibid. 18). Quando ergo haec caecati gerere corde voce apostoli manifestentur, quae tu geris, qua fronte audes sanis corde ac mente dicere, Errastis; fallax veracibus, Mendaces estis? Apostolus (Ibid. 21), Sicut est veritas, dicit, in Jesu, deponentes secundum pristinam conversationem veterem hominem eum, qui corrumpitur secundum concupiscentiam erroris . Renovamini autem spiritu sensus vestri, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitiam et sanctitatem et veritatem. Deponentes mendacium, loquimini veritatem, unusquisque ad proximum suum. Ubi haec praetermisisti monita salutaria, quae nos custodire hortatur apostolus? Quomodo etenim deposuisse veterem hominem, et novum hominem eum, qui secundum Deum sit, induisse reperiri potueramus? Quomodo manentes in justitia et sanctitate et veritate conspecti fuissemus, qui injusta tecum gerentes eum novum hominem, qui sit creatus secundum Deum, exstinxissemus, et illum veterem, qui corrumpitur secundum erroris concupiscentiam, ut ante corrumpebatur, quam Deum nosse coepisset, iterum portare coepissemus? Ista etenim cuncta faciunt, quae tu facis, non Dei domestici, sed satellites antichristi: Deponentes mendacium, loquimini veritatem, unusquisque ad proximum suum, quia sumus invicem membra (Ibid. 25). Si fuisses de ecclesiae Dei membris, mihi crede quod numquam mendacium pertulisses ad ecclesiam; sed quia sis illius homo, qui deceperit Adam per fallaciam et Evam, iccirco pertulisti mendacium, ut nos sic circumscriberes, quomodo circumscripserit diabolus primoplastos homines. Tu dixisti: Damnate Athanasium, quia graviter deliquit, alioquin in reatu eritis maximo apud Deum. Suscipite Arii fidem, et vivetis in aeternum. Accipe quae etiam amantissimus tibi circa Adam et Evam egerit, et invenies haec te nunc gerere circa nos, quae et ille tunc gesserit circa illos (Gen. II, 25). Et erant, inquit in Genesi Moyses, ambo nudi tunc Adam et mulier ejus, et non confundebantur. (Ib. III, 1). Serpens autem erat sapientior omnibus bestiarum quae erant. Et infra: (Ibid.). Et dixit serpens mulieri: Quid quia dixit Dominus Deus ne edatis ex omni ligno quod est in paradiso? Et dixit mulier serpenti: Ex omni ligno quod est in paradiso edemus, de fructu autem ligni quod est in medio paradisi dixit Deus: Non manducabitis ex eo, sed nec tangetis eum, ne moriamini. Dicimus tibi loco serpentis persuadenti nobis ut inauditum damnemus, ut innocentem jugulemus; praecepit Dominus innocentem et justum non interficiendum. Et dixit serpens mulieri: Non moriemini (Ibid. 4). Sciebat enim Deus quia quacumque die manducaveritis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum. Dicentem itaque istum serpentem per te ad nos, Magis eritis justi si fuderitis sanguinem justum, magis eritis beati si apostolicam evangelicamque anathematizantes fidem Arianam susceperitis perfidiam, calcatur propitio Deo in te quidem jam a nobis fallaciam ipsius scientibus; sed tibi nos dolere est testis Deus, propterea quod per te semet constituerit ad nos circumscribendos. Constat etenim tunc per semetipsum aggressum Adam et Evam. Deprecor te ne haec graviter accipias, quae salutis tuae causa proferantur. Dolere etenim te arbitror quod dixerim per te nos aggressum serpentem, et quod te multis in locis inter eos posuerim qui fuerint dicti serpentes. Considera operam tuam et illorum, et si non unum vos esse cognoveris corpus, dicito me non juste haec dicere. Tuos magistros in perfidia Judaeos audis certe in sacris evangeliis serpentes saepe dictos a Domino, serpentes generamina viperarum (Matth. XXIII, 33). Unde hoc nomine vocari meruerunt? certe propter nequam opus illorum, certe propter incredulitatem suam. Inde et Joannes Baptista, Progenies viperarum (Ibid. III, 7), dicit ad eos, quis monstravit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo dignos fructus poenitentiae. Ut ex illis ergo, qui in unicum crediderunt Filium Dei, qui vias correxerunt suas, meruerint filii effici lucis, alii vero serpentes dicuntur, ita et tu, nisi fructus feceris dignos poenitentiae, nisi tuas vias correxeris, filius viperae atque serpentis diceris. Quis etenim Dei servorum non te homicidam atque blasphemum esse cernens non eo vocet nomine quo vocentur Judaei? quis te e Deum timentibus dubitabit, quod es, pronunciare, quando videat scribas, pharisaeos et principes Judaeorum iccirco serpentes dici, quia et prophetarum fuderunt sanguinem et unicum negaverint Dei Filium? Cum haec ita se habeant, superest ut factorum tuorum geras poenitentiam, advertens Deum suae clementiae misericordiam omnibus a viis recedentibus malis praestitisse, habens formam Ninevitarum, quos si fueris imitatus, ita opem misericordiae consequaris necesse est. Quocirca accipe quae fuerint gesta, vel ipsi, praedicatione Jonae territi, quae fecerint. Praeceptum est, inquit sacra scriptura, ceto, et rejecit Jonam super terram (Jon. II, 11). Et factum est verbum Domini ad Jonam iterum, dicens (Ibid. III, 1): Surge et vade in Ninive civitatem magnam, et praedica in ea secundum praedicationem priorem, quam ego locutus sum ad te. Et surrexit Jonas et abiit in Ninive, secundum quae locutus est Dominus ei. Erat autem Ninive civitas magna adeo sicut iter tridui. Et coepit Jonas introire in civitatem sicut iter dici unius, et praedicavit, et dixit: Adhuc triduo, et Ninive subvertetur. Et crediderunt viri Ninivitae Deo, et praedicaverunt jejunium, et vestierunt se cilicio a maximo usque ad minimum eorum: et pervenit verbum usque ad regem Ninive, et surrexit de sede sua, et abstulit a se stolam suam, et circumdedit se cilicium, et sedit super cinerem. Et praedicatum est a rege Ninive et a magistratibus illius, dicens: Homines et pecudes et boves et oves nihil gustent, sed nec vescantur, et aquam non bibant. Et circumdederunt se cilicia homines, et proclamaverunt homines et pecudes apud Deum instanter, et reversi sunt unusquisque a via sua mala, et ab iniquitate manuum suarum, dicentes: Quis scibit si poenitebitur Deus, et avertet ab ira furoris sui, et non peribimus? Et vidit Deus operam illorum, quia reversi sunt unusquisque a via sua mala: et poenituit Deum de malignitate, qua locutus est facere eis, et non fecit. Et contristatus est Jonas tristitia magna, et confundebatur: et oravit apud Deum dicens (Ibid. IV, 1): O Domine, nonne haec sunt verba mea cum adhuc essem in terra! ideo praeoccupaveram fugere in Tharsis, quoniam scivi quia tu miserator et benevolus, patiens, et misericors, et poenitens in malignitatibus. Et infra: Et dixit Deus ad Jonam (Jon. II, 9): Si valde contristatus es tu super cucurbitam, valde contristatus sum usque ad mortem. Et dixit Dominus: Tu pepercisti cucurbitae, in qua non laborasti, neque nutristi eam, quae sub nocte nata est, et per noctem perit. Ego autem non parcam in Ninive civitatem magnam, in qua habitant plus quam centum viginti millia hominum, qui non sciverunt dexteram aut sinistram ? Et tuam, Constanti, operam malignam si rejecisse te viderit Deus, si vias tuas perditas correctas perspexerit, et te in omnibus reformatum esse viderit, mihi crede, quia in ingenti felicitate esse inter Dei famulos incipies. Habes praeterea beatissimi Pauli apostoli exemplum, ne forte ut ille geras haec per ignorantiam, quod enim mox ut te converteris ad unicum Dei Filium confitendum, veniam tuorum facinorum, ut illi, ita tibi sit tributurus: ipsum sequere, ipsius apprehende viam, ipsum Philippensibus loquentem audi, et quisnam fuerit ante agnitionem, et quantam beatitudinem post agnitionem consequi meruerit. (Phil. III, 4) Si quis autem putat se fiduciam habere in carne, ego magis circumcisione octava die de genere Israel, tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, secundum zelum persequens ecclesiam, secundum justitiam quae in lege est conversatus, cum essem sine querela, quae mihi fuerunt lucra, haec existimavi propter Christum detrimenta. Verumtamen omnia arbitror detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Jesu Domini nostri, propter quem omnia detrimenta passus sum, et arbitror stercora ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quae est ex lege, sed illam quae per fidem Jesu Christi, quae ex Deo est justitia in fide, ad agnoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus, cooneratus morte ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem ejus, quae est a mortuis. Sicut et jam dictum est, istum imitare, istum sequere, ut quia et ille fuerat, quod tu nunc, hoc est persecutor ecclesiae, negator unici Filii Dei, inveniaris sic ad consequenda regna coelestia fuisse conversus a perfidia ad fidem suscipiendam catholicam, sic te transitum fecisse de morte ad vitam. Illum etenim per ignorantiam Dei fuisse persecutum ecclesiam, adhuc accipe etiam Timotheo aperiente de semetipso: (I Tim. I, 8.) Scimus autem quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur, sciens hoc quia justo lex non est posita: injustis autem, et inobedientibus, et impiis, et peccatoribus, et scelestis, et profanis, parricidis et matricidis, homicidis, impudicis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi. Et gratias ago ei qui confortavit me Christo Jesu Domino, quod fidelem me aestimavit, ponens in ministerium; qui prius fueram blasphemus, et persecutor, et injuriosus, sed misericordiam sum consecutus, quod ignorans feci in incredulitate. Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae est in Christo Jesu. Ita et tu ex persecutore, ex injurioso et blasphemo beatus et vere Deo charissimus effici poteris, si ut Paulus beatus verum Dei Filium esse Jesum Christum credideris, si semper illum cum Patre regnasse ac regnaturum, hoc est, sine initio et sine fine confessus fueris, si unam aeternitatem habere Patrem et Filium et Spiritum sanctum clamantibus sacris scripturis non restiteris; si denique unam habere deitatem Patrem ac Filium et Spiritum sanctum credideris, crede mihi quod futurus sis in choro patriarcharum, prophetarum, apostolorum ac martyrum; alioquin tibi imputaturus, cum te torqueri cum diabolo et omnibus satellitibus ejus videre coeperis, cur has tam salubres admonitiones nostras despexeris.