Pro damnatione trium capitulorum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Pro damnatione trium capitulorum
saeculo III

editio: Migne 1848
fons: Corpus Corporum

VigPap.PrDaTrC 69 Vigilius papa Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Pro damnatione trium capitulorum

Aetius archidiaconus Constantinopolis novae Romae dixit: Sancta et magna et universalis synodus quae secundum Dei gratiam et sanctionem piissimorum Christianissimorumque imperatorum nostrorum Valentiniani et Martiani Augustorum congregata apud Chalcedonam metropolim Bithyniae provinciae in martyrio sanctae et venerabilis martyris Euphimiae definivit subter adnexa.

Dominus noster et Salvator Christus notitiam fidei confirmans discipulis suis ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis; ne ullus a proximo suo dissonet in doctrina pietatis, sed aequaliter praedicationem veritatis ostendat. Sed quoniam non quiescit nequissimus per sua zizania insurgens sationibus pietatis inspergere, et novi aliquid contra veritatem semper inveniens, ob hoc consuete Dominus noster providens humano generi, pium hunc et fidelissimum principem ad zelum fidei suscitavit, et undique sacerdotii principes ad se convocavit, quatenus gratia Domini omnium nostrum, Christo operante, ab ovibus Christi omnem pestem quidem mendacii submoveret, germinibus autem veritatis pingues efficeret. Quod quidem et fecimus, communi decreto dogmata fugantes erroris, integram Patrum renovantes fidem, trecentorum decem et octo symbolum in omnibus praedicantes, et tanquam domesticos, qui pietatis hujus compositionem receperunt, Patres ascribentes qui postea apud magnam Constantinopolim convenerunt centum quinquaginta, qui et ipsi eamdem fidem subsignaverunt. Definimus igitur ordinem et omnes formas fidei conservantes, nos quaeque apud Ephesum olim facta est sancta synodus, cujus praesides fuerunt sanctae memoriae Coelestinus Romanae urbis antistes et Cyrillus Alexandrinae Ecclesiae, praefulgere quidem rectae et immaculatae fidei expositionem trecentorum decem et octo sanctorum et beatissimorum Patrum apud Nicaeam sub piae recordationis Constantino principe congregatorum, obtinere autem etiam centum quinquaginta sanctorum Patrum apud Constantinopolim definita ad interemptionem quidem tunc exortarum haereseon, confirmationem vero ejusdem catholicae nostrae fidei.

Symbolum apud Nicaeam trecentorum decem et octo.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, qui natus est ex Patre ante omnia saecula, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, qui propter nos homines et propter salutem nostram descendit, et incarnatus est atque humanatus est et passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos; et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat aliquando quando non erat, et priusquam nasceretur non erat, et quia ex non exstantibus factus est, aut ex alia subsistentia vel substantia, dicentes esse aut convertibilem aut mutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

Item etiam centum quinquaginta sanctorum Patrum qui Constantinopolim congregati sunt.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, natum ex Patre ante omnia saecula, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, qui propter nos homines et salutem nostram descendit, et incarnatus est de Spiritu sancto et Maria Virgine et humanatus, et crucifixus est pro nobis sub Pontio Pilato, et sepultus est, et resurrexit tertia die, ascendit in coelos, et sedit ad dexteram Patris, iterum venturus cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis, et in Spiritum sanctum dominum et vivificantem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et glorificandum, qui locutus est per sanctos prophetas, et in unam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confitemur unum baptisma, et remissionem peccatorum. Speramus resurrectionem mortuorum, vitam futuri saeculi. Amen.

Sufficeret quidem ad plenam cognitionem pietatis et confirmationem sapiens hoc et salutare divinae gratiae symbolum. De Patre enim et Filio et sancto Spiritu perfectionem docet, et Domini humanationem fideliter accipientibus repraesentat. Sed quoniam hi qui veritatis reprobare praedicationem conantur per proprias haereses novas voces genuerunt, hi quidem mysterium quod pro nobis est. Domini dispensationis corrumpere praesumentes, et Dei genitricis vocem de Virgine Maria dicere renuentes, alii vero confusionem permixtionemque introducentes, et unam esse naturam carnis et deitatis stulte confingentes, et passibilem unigeniti divinam naturam per confusionem portentose dicentes, ob hoc illis omnem machinationem contra fidem volens claudere praesens nunc sancta et magna atque universalis synodus, praedicationem hanc ab initio inconcussam docens, definivit principaliter trecentorum decem et octo sanctorum patrum fidem manere intentabilem. Et propter illos quidem qui adversum sanctum Spiritum pugnant posteriori tempore a Patribus apud Constantinopolim CL. congregatis, de substantia Spiritus traditam doctrinam corroborat, quam illi omnibus notam fecerunt, non quasi quod aliquid esset minus in praecedentibus inferentes; sed de Spiritu sancto intellectum eorum adversus eos qui dominationem ejus respuere tentaverunt, Scripturarum testimoniis declarantes. Propter illos vero qui mysterium dispensationis corrumpere moliuntur, et purum hominem esse qui ex sancta Virgine Maria natus est impudenter delirantes, epistolas beati Cyrilli Alexandrinae Ecclesiae praesulis synodicas ad Nestorium et ad alios per Orientem congruas existentes suscepit ad convincendas Nestorii vesanias, interpretationem vero eorum qui salutaris symboli pio zelo nosse desiderant, quibus etiam epistolam magnam et senioris urbis praesulis beatissimi et sanctissimi archiepiscopi Leonis, quae scripta est ad sanctae memoriae archiepiscopum Flavianum ad perimendam Eutychis malam intelligentiam, ut pote et magni illius Petri confessioni congruentem, et communem quamdam columnam nobis adversus prava dogmata existentem, ad confirmationem rectorum dogmatum utique intellectum coaptavit. His namque qui in duos filios dispensationis divinae mysterium discerpere nituntur obsistit; et illos qui passibilem deitatem Unigeniti ausi sunt dicere, a sacro coetu expellit. Et his qui in duabus naturis Christi temperamentum aut confusionem exquirunt resistit. Et eos qui coelestem aut alterius alicujus esse substantiae dicunt quam ex nobis assumpsit servi formam, ut dementes abigit. Et qui duas quidem ante unitionem naturas Domini fabulantur, unam vero post unitionem confingunt, condemnat. Sequenter igitur sanctos Patres unum eumdemque confiteri Filium et Dominum nostrum Jesum Christum consonantes omnes docemus, eumdem perfectum in deitate, eumdem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere, eumdem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem, consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato, ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eumdem propter nos et propter salutem nostram ex Maria Virgine Dei Genitrice secundum humanitatem, unum eumdemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis, inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem, magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrentem, non in duas personas partitum atque divisum, sed unum et eumdem Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Jesum Christum, sicut ante prophetae de eo et ipse nos Jesus Christus erudivit, et Patrum nobis symbolum tradidit. His igitur cum omni undique scrupulositate et diligentia a nobis dispositis, definivit sancta et universalis synodus alterum fidem nulli licere proferre vel conscribere, aut componere, aut sentire, aut docere aliter. Eos autem qui aeusi sunt componere fidem alteram, aut proferre, aut docere, aut tradere alterum symbolum, volentibus vel ex gentilitate ad agnitionem veritatis, vel ex Judaeis, vel ex haeresi quacunque converti, hos, si episcopi fuerint aut clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu et clericos a clero; si vero monachi aut laici fuerint, anathematizari.

Dilectissimo fratri Flaviano Leo.

Lectis dilectionis tuae litteris, quas miramur fuisse tam seras, et gestorum episcopalium ordine recensito, tandem quid apud vos scandali contra integritatem fidei exortum fuisset agnovimus, et quae prius videbantur occulta nunc nobis reserata patuerunt, quibus Eutyches, qui presbyterii nomen honorabilis videbatur, multum imprudens et nimis imperitus ostenditur; ut jam de ipso dictum sit a propheta: Noluit intelligere ut bene ageret, iniquitatem meditatus est in cubili suo. Quid autem iniquius quam impia sapere et sapientioribus doctoribusque non cedere? Sed in hanc insipientiam cadunt qui cum ad cognoscendam veritatem aliquo impediuntur obscuro, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras, nec ad evangelicas auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt; et ideo magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli non fuerunt. Et caetera quae in eadem epistola usque ad finem continentur. Data idus Junias Asterio et Protogene consulibus. I. Posteaquam beati Chalcedonensis concilii expositionem vel beati Leonis epistolam de sancta et orthodoxa fide posuimus, quae una eademque est trium praecedentium synodorum, id est, Nicaenae, Constantinopolitanae, atque Ephesinae primae et Deo juvante in ea nos omni sincerae mentis devotione persistere fraternitas vestra et universalis cognoscit Ecclesia, necessarium valde credimus, pro ejus servanda per omnia reverentia, de suprascriptis trium capitulorum quaestionibus diligenter debere nos cuncta discutere et cauta promulgatione sententiae definire. Arbitramur ergo esse conveniens primum, sicut proposuimus, quid de epistola quae ab Iba ad Marim Persam scripta dicitur, apertissima demonstratione declarare. Dum igitur Ibas episcopus improbe a Samuelo, Mara, aliisque suis clericis impetitus, et pro gravi, tanquam impugnatae ab eo sanctae fidei, crimine epistola ad Marim Persam ei ab eisdem accusatoribus fuisset opposita, nec non a Photio et Eustathio episcopis fuisset absolutus, quibus tunc a Theodosio piae recordationis principe fuerat delegata cognitio; ac postea pro iisdem a quibus fuerat purgatus criminibus, per nefaria illa gesta Ephesini secundi concilii, absens falsorum responsis testium quam maxime eamdem ad Marim epistolam ejus esse asserentium fuisset addictus, veniens ad sanctam Chalcedonensem synodum haec pro sua purgatione legitur allegasse. De synodo Chalcedonensi in actione de Iba episcopo habita post alia ita (Act. 9): Ingressus Ibas reverentissimus Edessenae civitatis episcopus dixit: Injustitiam ab Eutyche et falsa figmenta perpessus, absens a quadraginta mansionibus, et condemnatus, hic adveni impetrare clementiam, et adii sacrum et immortalem verticem, et jussit vestra magnificentia cum sancta hac et universali synodo quae adversum me sunt gesta perquirere. Deprecor igitur vos ut cognoscatis quia falsam accusationem pertuli et calumniam a quibusdam clericis. Jubete ergo ea quae judicata sunt a Photio et Eustathio reverentissimis episcopis relegi. Uranius enim episcopus Hemeriorum pro gratia Eutyches omnia agens praeparavit quosdam clericos accusare me, et judicium sibi praedictisque transmitti. Et inventus sum innocens a blasphemiis quae mihi illatae sunt, et judicatum datum est a praefatis reverentissimis episcopis accusationes quidem adversum me per calumniam factas arguens, testificans autem me esse catholicum. Jubete omnia quae per absentiam meam in Epheso gesta sunt evacuari et justitiam mihi servari, qui sum in nullo culpabilis, et reddi mihi episcopatum pariter et Ecclesiam. Nam et omnes clerici Edesseni, per quos scripserunt praefatis episcopis, testantur me esse catholicum, et alienus sum a nefariis blasphemiis quae mihi inferuntur; et caetera. Item ex ejusdem synodi actione undecima: Ingressus Ibas praedictus reverentissimus vir dixit: Deprecor magnificentiam vestram et hanc universalem sanctam synodum. Eutyches adversum me pro fide quaedam falsa confixit, nec me in sancta synodo introire permisit. Et post alia: Ob hoc etenim, sicut jam edocui, adii sacrum et immortalem verticem, et jussit vestram magnificentiam et sanctam synodum audire quae adversum me gesta sunt. Et cognovistis ex decreto quia in nullo culpabilis sum repertus.

II. Claret igitur ab ipso initio quo Ibas Edessenae civitatis episcopus sanctam Chalcedonensem synodum monstratur ingressus, epistolam quae ad Marim Persam ab eo scripta compingitur [ forte confingitur], quia sua fuerit denegasse, adeo ut apertissime fateatur in secundi illius Ephesini concilii nefarii gestis injustitiam se ab Eutyche et falsa figmenta perpessum. Constat autem in eadem secunda Ephesina audientia adversus absentem praedictum episcopum hoc quam maxime flagitatum, ut responsis testium jampridem productorum accusatores ejus niterentur ostendere Ibam episcopum eam quae ad Marim Persam scripta fuerat epistolam suam fuisse confessum. Ex qua causa apparet eum, sicut ipse queritur, injusta sententia fuisse damnatum. Quod quia Iba episcopus falsis figmentis falsaque accusatione et per calumniam adversum se in secundo Ephesino pravo judicio asserit concionatum, evidentissime declaratur a saepedicto Iba episcopo memoratam ad Marim Persam scriptam epistolam quia sua fuerat denegatam. Huc accedit quod illius concilii nefariis gestis ipsa a responsorum testium ab adversariis episcopi Ibae praelatio [ Veritas, prolatio], quibus epistolam ejus fuisse falso nitebantur ostendere, nihil aliud indicat nisi quia in memoratorum Photii et Eustathii judicio esse ejusdem Ibae episcopi probari non potuit. Nam si probata illic esset, gestis potius apud Photium et Eustathium habitis in Ephesina secunda synodo accusatores quam testibus uterentur. Non enim de manifestis, sed de incertis rebus producendorum testium necessitas irrogatur. Unde justissime Ibas episcopus agens apud sanctum Chalcedonense concilium, falsos eosdem testes redarguens, se absente in secunda Ephesina per figmenta potius quam per veritatem accusationem perpessum esse conqueritur; quippe qui noverat se in judicio praefatorum episcoporum Photii et Eustathii nulla ab eisdem accusatoribus obsectione convictum; contraque ad demonstrandam plenius innocentiam suam, Photii atque Eustathii episcoporum judicatum relegi postulavit, in quorum judicio dum [ forte, dudum] ab accusatoribus libellus fuisset oblatus ita (Act. 10): Nos equidem optabamus omne tempus vitae sine litigio vivere. Quoniam autem ea quae audacter gesta sunt adversus nostram Ecclesiam et sanctissimam Patrum nostrorum fidem a venerabili episcopo nostro Iba injustitiae proxima impulerunt nos ad hanc accusationem descendere; et reliqua. Dumque ab eisdem cognitoribus per interlocutionem decretum fuisset ut a generali accusatione descendentes, singillatim ex scripto accusatores quae adversus Ibam episcopum dicerent capitula designarent, nihil aliud, quantum ad fidei causas pertinet, id est, quod Patrum fidem, ut accusatores dixerant, impugnare videretur, nisi hoc tantummodo ab eis accusatio scriptis oblata noscitur continere quia beatum Cyrillum appellat haereticum, et ob hoc Nestorianus esse monstratur. Ita enim dicit: Quia Nestorianus est, et beatum Cyrillum episcopum haereticum appellat; quod in se maxime quae ad Marim Persam scripta legitur certum est epistolam continere. Quodque statim judices pro gravi haereseos dictum pondere se suscepisse sua interlocutione testati sunt dicentes ita (Act. 10): Quando objurgatio capitulum sequitur, animae periculum ferens, superfluum judicamus inquisitionem fieri caeterorum. Quae igitur manifeste indicta sunt et canonibus et legibus, et sunt aperte odiosa Deum timentibus, haec eligite primitus et his instate. Videtur autem nobis haec esse integra, primo quidem rectae esse fidei oportere qui sacerdotio fungitur, et ita esse totius luxuriae liberum, et caetera. III. Quis ergo dubitet ex eo judices capitulum ad animae periculum pertinere dixisse et ex eo censendum non rectae fidei sacerdotem qui beatum Cyrillum appellavit haereticum, cum nihil aliud in accusatione ante hanc interlocutionem propositam de causis ad fidem pertinentibus dictum sit nisi quia Nestorianus est et beatum Cyrillum appellavit haereticum. Ex quo satis apertum est epistolam ad Marim Persam scriptam, quae beati Cyrilli dogmata, quibus non consentientem Nestorium constat esse damnatum, definiendo rectae fidei esse contraria, beatum Cyrillum appellaret haereticum, ab adversariis Ibae episcopi, quia ejusdem Ibae fuerit, nullo modo comprobatam, nec eumdem Ibam quia ejus fuerit fuisse confessum. Quoniam si apud praefatos judices ab Iba factam doceri potuisset epistolam, numquam eorum sententia Ibas meruisset absolvi, cum tantae interlocutionis suae pondere fidei prius causam quaeri magnopere voluerunt, quam in beatissimo Cyrillo, qui ab Iba nominatus dicebatur haereticus, aestimaverunt fuisse gravissima. Nam et subsequens constituti textus his convenire quae dicta sunt per sua loca subteradnexa evidenter ostenditur. Ad petitionem namque Ibae, Photii atque Eustathii episcoporum in memorato sancto Chalcedonensi concilio relecta serie judicati, haec post aliqua praedictos judices, dum de accusationis adversus Ibam episcopum institutae ordine loquerentur, in sua claret dixisse sententia, quae ita se habent (Act. 9): His ergo dantibus capitula quaedam et rogantibus ut horum fieret subtilis inquisitio, incumbentes nos capitulis; et invenientes in his immissionem quamdam adversus Ibam reverentissimum episcopum, quasi non recte saperet, sed alia praeter piam doctrinam doceret, necessarie ex hoc prius inquisitionem cum magna diligentia facere sumus impulsi. Praecepimus etenim accusatoribus dici quae essent quae ab episcopo Iba dicerentur, sicut ipsi dicebant, pii dogmatis aliena. Dixerunt eorum ipsorum quaedam. Et cum multa mota fuissent quae in actis inserta sunt. Et post pauca iidem judices ita dixerunt: Et consiliis pietatem ubique praeponentes et inquirentes praeparavimus reverentissimum Ibam episcopum quod et ipse ad satisfactionem eorum quae [forte, de fide] levi dicta fuerant sapuit, ex scripto dare quid sentit vel sapit de pia nostra fide; quod et fecit. Ex abundantia autem praedictus reverentissimus vir promisit et in suae eloqui civitatis ecclesia et manifeste anathematizare malignae impietatis principem Nestorium et eos qui sicut ille sapiunt, et qui vel libris vel codicibus ejus utuntur. Confessus est autem sic se credere sicut continent litterae quae venerant inter reverentissimae et sanctissimae memoriae Joannem magnae Antiochenae civitatis episcopum et Cyrillum maximae Alexandrinorum civitatis episcopum, quibus ministravit beatae memoriae Paulus Emesinorum civitatis episcopus, ex quibus universalis consensus efficitur. Consentire autem et in omnibus quae nuper gesta sunt a sancta synodo quae convenit in regia et Christiana Constantinopoli civitate, habere autem omnia quae placuerum in Ephesino metropolitano concilio quod a sancto Spiritu movebatur, aequa autem huic judicare qui in Nicaea sunt constituta, et nullam differentiam arbitrari ejus ad aliam. Et nimis ejus sanctitatem laudavimus quod prone sapuerit curare eos qui vel suspicione vel alio quoquomodo ejus laederent opinionem doctrinae, et caetera. IV. Constituti igitur quod a viris venerabilibus Photio et Eustathio prolatum est tenore perpenso, in quo dicitur dantibus capitula accusatoribus, quae utique dari, sicut superius legitur, nisi scripto minime potuerunt, inventam illic immissionem adversus Ibam episcopum factam, quod alia praeter piam doctrinam faceret vel doceret, nihil aliud pronuntiasse judices clarum est, negotio, ut ipsi memorant, subtiliter inquisito, quam per immissionis figmenta calumniose adversus Ibam episcopum accusationem esse propositam, non studio veritatis. Et quid est quod in capitulis scripto porrectis accusatores contra episcopum Ibam de fidei causa detulerant nisi quod Nestorianus esset, beatum Cyrillum haereticum nominando, quem in Apollinaris incidisse haeresim et haereticam conscripsisse epistolam, quae ad Marim Persam scripta perhibetur, affirmat? Unde clarum est Ibae episcopi eamdem epistolam non fuisse, cum ei per immissionis falsitatem quod eadem epistola continet judices testentur objectum, quem memorati superius constituti locum quaestioni episcopi Ibae manifestum est convenire, per quam in sancto ac reverendo Chalcedonensi concilio Uranium episcopum queritur pro Eutychis agentem gratia quosdam clericos qui suae accusationi insisterent praeparasse. Ex quo satis apparet ipsam immissionem sua sententia Photium et Eustathium judices tacito immittentis nomine lacerasse, quam Ibas episcopus palam in sancta Chalcedonensi synodo expresso concinnatoris vocabulo denotavit. Non est igitur ambiguum hoc quod ad criminandum beatum Cyrillum, et pro haeresi schismate Ibae constat objectum, idque epistolam continere, manifestum est ab accusatoribus immissionis calliditate confictum et accusati negatione et judicium definitione fuisse monstratum. V. Adjicitur quoque ejusdem pagina constituti quod ad satisfactionem eorum quae ab accusatoribus [ forte, de fide] levi dicta fuerant sapuit Ibas episcopus ex scripto dare quid sentit vel sapit de pia fide. Unde apparet consequenter Ibae episcopi accusatores notari per omnia falsitatis, qui inconsulto simultatis calore lapsi, leviter potius quam vere criminati fuisse Ibam monstrantur episcopum, adeo ut adversus ea quae tenor epistolae ad Marim Persam scriptae in obtrectationem beati Cyrilli et duodecim capitulorum ejus asseruit, et eadem accusatorum levitate atque falsitate objecta Ibas dixisse convinci non potuit, ex scripto insuper idem Ibas quid de pia fide sentiret ostenderet, tanquam puritati suae sufficere non judicans quod convinci aliquid contra rectam fidem dixisse non potuit, nisi etiam ipsam fidem qualiter semper retinuisset animo sua sententia publicaret. Quod vel judicibus vel ipsi Ibae episcopo necessarium minime fuerat, si supradicta epistola et ejus esse et orthodoxo sensu dictata potuisset ostendi. Quapropter diligenter attendendum est quod dicitur ad satisfactionem eorum quae levi dicta fuerant prone sapuisse Ibam episcopum ex scripto ostendere quid de pia fide sentiret. Evidenter etenim clarum est ita epistolae ad Marim textum pio dogmati inveniri contrarium, ut quamvis levitate accusantium quam rerum veritate Ibae episcopo firmetur objecta, tamen ne vel hoc quod false ipsius dicta fuerat, ejus catholicae fidei derogaret, prone sapuit contra illius impietatem quid de pia fide sentiret ostenderet. Neque enim de orthodoxae fidei sinceritate quid sapiebat necessarium esset scripto depromeret, nisi in illa epistola quae ei objecta fuerat clareret perfidiae macula quam vitabat. Constat igitur et ejus non esse epistolam quae levitate accusantium objecta firmatur, et fidei rectae adversariam; contra cujus objectionem ex scripto recta fides opponitur. Rursus consequenter et evidentius ad Ibae episcopi purgationem in eodem astruitur judicatum [ forte, judicato] quod Ibas episcopus ex abundanti promisisse memoratur manifeste anathematizare malignae impietatis principem Nestorium, et eos qui sicut ille sapiunt, vel qui libris aut codicibus ejus utuntur; habere autem se omnia quae placuerant in Ephesino concilio quod a sancto Spiritu movebatur, nihilque a Nicaeno differre [forte, differret] concilio. Porro autem epistola quae ad Marim Persam scripta relegitur, non solum non habere quae in Ephesino primo concilio gesta sunt, sed etiam gravi exsecratione respuisse et condemnasse monstratur: quippe cum et Nestorium judicio et inquisitione non facta memoret esse damnatum, et beatum Cyrillum in Apollinaris haeresim incidisse, et ei similia scripsisse pertinacia sacrilego [ forte, pertinaci ac sacrilego] errore definiat, et duodecim beati Cyrilli capitula omni impietate plena et rectae fidei contraria nuncupasset. Unde evidentissime declaratur quia ex professione Ibae episcopi, per quam ex abundanti, ut attestantur judices, universa quae in Ephesino primo concilio gesta sunt servare et recipere profitetur, quia ejus fuerit epistolam denegatam. Nam si ejus esse constitisset epistolam, in qua, ut dictum est, Ephesina prima synodus impugnatur, non dicerent judices Ibam episcopum ex abundanti inter alia promisisse habere omnia quae placuerunt in Ephesino primo concilio, sed pro correctione potius declaranda dicerent necessarie coactum praedictum episcopum illa recipere quae ab eo quidem per epistolam fuerant improbata. Non enim ex abundanti professus Ibas diceretur episcopus, si ipsa rerum necessitate cogente, ut appareret orthodoxus, fateretur. Cui etiam dilucidae rationi consequenter quae inferius continentur ejusdem judicati verba proficiunt quibus dicitur (Act. 10): Ita enim ejus sanctitatem laudavimus quod prone sapuerit curare eos qui vel suspicione vel quoquomodo ejus laederent opinionem doctrinae, et caetera. Ex quibus verbis apertissime claret ex abundanti hoc quoque Ibam episcopum fuisse professum per quod non veritas, quae de eo probata non fuerat, sed etiam suspicio, si potuisset accedere, purgaretur. Cum autem epistola ad Marim Persam scripta non ea quae quamdam suspicionem facerent, sed apertissima et manifesta Ephesinae primae synodi et duodecim capitulorum beati Cyrilli legatur crimina continere, nemini venit in dubium quin Ibae episcopi minime probata fuisset epistola, qui ex abundanti etiam de suspicionibus liber ostensus est. Et quomodo de veritate reprehensibilis facti argui poterit qui de suspicione quoque reddi voluit alienus? VI. His igitur ita se habentibus congruenter et una eademque suadente justitia, etiam legatorum sedis apostolicae interlocutio prolata subsequitur, qua ex decreto proprio Photii atque Eustathii venerabilium episcoporum, tam de his quae ex scripto accusatores dederunt, quam de his quae inter gesta locuti sunt, id est ab omni accusatione inculpabilem et liberum Ibam fateretur episcopum reperiri, et id tantummodo postulat, ut utrum sententiam suam Photius atque Eustathius venerabiles viri cognoscerent, sua professione signarent. Ita enim se habet (Act. 9): Paschasinus et reliqui episcopi per presbyterum apostolicae sedis dixerunt: Sanctissimi episcopi qui decreto proprio et inculpabilem et omni accusatione liberum Ibam reverentissimum declararunt, si propriam sententiam recognoscunt edicant. Photius reverentissimus episcopus Tyri dixit: Etiam nostrum est decretum. Eustathius reverentissimus episcopus Beryti dixit: Mea est subscriptio; et reliqua. Ex qua inquisitione cum tantummodo de recognoscenda sententia judices monuissent, nihil de qualitate sententiae dubitantes, imo etiam quia per eam Ibas episcopus liber ab omni accusatione inventus sit approbantes, dilucide aperteque monstratur decreto venerabilium Photii atque Eustathii episcoporum etiam legatorum apostolicae sedis indubitabilem accessisse consensum, quia, sicut dictum est, ab omni accusatione liber Ibas exstitisset episcopus. Relecto itaque Photii atque Eustathii episcoporum, quod pro se Ibas episcopus protulit, judicato et ab eisdem judicibus, sicut supra dictum est, repetita professione recognito, cum in subsequentem diem de persona ejusdem Ibae episcopi fuisset cognitio prolata, rursus ingressus Ibas episcopus haec legitur fuisse conquestus (Act. 10): Deprecor magnificentiam vestram et hanc universalem sanctam synodum. Eutyches adversum me pro fide quaedam falsa confinxit, nec me in sancta synodo introire permisit; per quadraginta mansiones invicem per diversos ordines direxit me; viginti et amplius carceres mutavi, tanquam non esset carcer in Antiochia, in ordine comitianorum dicentibus mihi quia damnatus es. Si videtur ergo magnificentiae vestrae et sanctae vestrae synodo quae sine judicio in absentia mea adversum me gesta sunt infringere, in vestra erit potestate. Ob hoc etenim, sicut jam edocui, adii sacrum et immortalem verticem, et jussit vestram magnificentiam et sanctam synodum audire quae adversum me gesta sunt, et cognovistis ex decreto quia in nullo culpabilis sum repertus. VII. His ergo in querelam deductis claret Ibam episcopum apertissimis deplorationibus alligare [ forte, allegare] quod in secretario superiore conquestus est ea quae in sceleratis illis gestis Ephesinae secundae synodi adversus eum de fide gesta sunt ab Eutyche fuisse confecta [ forte, conficta]; ubi, sicut jam superius dictum est, per introducta contra absentem responsa testium, maxime epistolam ad Marim Persam ejusdem fuisse docere conati sunt. Quam epistolam in hoc loco duplici modo ab Iba episcopo, sicut et superius assertum est, denegatam evidenter apparet. Primo quod accusatoribus ejus ipsa productio testium nisi contra negantem necessaria non fuisse convincitur. Nemo enim contra illum testium responsis indiget quem viderit quod ab eo factum arguit confiteri. Quam negationem suam Ibas episcopus evidentius ex formidine accusatoris ostendit dicens: nec me in synodo introire permisit (Ibid.). Ita enim contra se falsos testes eum praeparasse testatur; ut cum suam adversarii studio profligatam queratur absentiam, confirmet se praesentem non potuisse convinci. Deinde quod in sancto ac reverendo Chalcedonensi concilio praesens Ibas episcopus, dum ea quae adversus eum in Ephesina secunda testatus [ forte, testibus] aliisque modis gesta sunt ficta [ forte, fictam] conqueritur epistolam quam ejus esse illic responsis testium dictum false fuerat alienasse [alienam a se] procul dubio profitetur. Unde et competenter sequitur quia sancti illic in Chalcedona residentes judices ex decreto Photii atque Eustathii in nullo eum cognoverint culpabilem, apertissime profitentes quod ea quae de fide adversus eum accusatores, tam in libello apud Photium et Eustathium episcopos oblato, in quo dixerunt eum plurima contra fidem Patrum dicere, quam in capitulis ex scripto datis, in quibus dixerunt (Ibid.), Nestorianus est, et beatum Cyrillum appellat haereticum, nec non et in his sunt dicentes eum publice allocutum, Non invideo Christo facto Deo: in quantum enim factus est, et ego. Quam accusationem videlicet eorum et in quibus eum Nestorianum esse et beatum Cyrillum haereticum appellasse dixerunt, false adversus se ab accusatoribus fuerint intimata, et ita quoque venerabilium Photii atque Eustathii episcoporum quia leviter false dicta sint constitutum, adeo ut ex eodem decreto ab omni accusatione liber et in nullo inventus culpabilis diceretur. Quod cum ita sit, evidenter ostenditur epistolam ad Marim Persam scriptam, quae duodecim beati Cyrilli capitula omni impietate plena et rectae fidei dicit esse contraria, et Nestorium judicio et inquisitione non facta damnatum, nullo modo quia Ibae fuerit approbatum; quippe cum ipse de se apertissime fateatur quod ea quae de fide adversus se accusatores dixerint, false dixissent; cum si aut ipse suam esse epistolam fateretur, aut ab accusatoribus aliqua fuisset probatione convictus, non utique Photii atque Eustathii episcoporum judicio, in quorum examine haec fuerunt flagitate [agitata], absolutissime censeretur. Quod leviter ac false ac per immissionem quamdam ab accusatoribus suis ibas episcopus fuerit impetitus necessitate, et Nestorium anathematizaverit, et omnia quae in Ephesino primo placuerunt concilio se habere tanquam ea quae in Nicaea acta sunt voluntaria professione testatus sit; quae utique ab epistola quae ad Marim Persam scripta dicitur excusatio Nestorio constat esse rejecta. Propter quod nulli venit in dubium quod ea quae adversus nos false dici asserimus, neque a nobis dicta, neque a nobis facta esse omnino disfateamur, et quae ex abundanti recepisse astruimur, et antea tenuisse firmemur. VIII. Ad hujus quoque indubitabiliter ostendendae negationis augmentum [argumentum] commode sequentium gestorum ordo connectitur. Cum enim quidam jam in sancta Chalcedonensi synodo absolutioni Ibae episcopi vocem curassent contradictionis opponere, et ingredi ejus accusatores judices praecepissent, ingressus Theophilus diaconus cum aliis, dum interrogaretur utrum accusaturus Ibam venisset episcopum, ita respondit (Act. 10): Accusatores manifesti sunt, et hic non sunt. Ego diaconus sum, et scio violentiam civitatis. Et si accuso, testes non adsunt, et denegat. Quae accusatoris responsio manifestat quod ita ea quae apud Photium et Eustathium episcopos objecta sunt denegaverit Ibas episcopus ut in Chalcedonensi synodo, cum ipsa idem a se objicienda nosset, ab Iba episcopo deneganda confirmet. Unde quorumdam valde est stupenda contentio, qui epistolam ad Marim Persam scriptam, ab accusatoribus pro magno crimine objectam, et in Chalcedonensi synodo ex gestis apud Photium atque Eustathium episcopos habitis rursus ad convincendum, ut putabant, Ibam episcopum proferendam, eumdem Ibam episcopum quia sua fuerit mentiuntur esse confessum; cum, (ut) supra dictum est, accusatores ipsius praecedentes negationes ejus experti ea quae a se ex memoratis gestis objicienda noverant, certissime negaturum esse testentur. In tantum enim in illo Photii atque Eustathii episcoporum judicio Ibam episcopum conscientiae suae virtute subnexum [ forte, subnixum] sciebant ea quae ab accusatoribus proposita fuerant denegasse, ut in sancto Chalcedonensi concilio etiam ipsis Photio atque Eustathio praesentibus, quorum pridem judicio res fuerat agitata, confirment denuo negaturum. Nunquam enim accusator iisdem rursus in cognitione sedentibus Ibam episcopum diceret negaturum, si apud eos in priore judicio sciret jam fuisse confessum. Posthaec cum interlocutio judicum in Chalcedona residentium quaereret ab accusatoribus Ibae episcopi utrum scriptas probationes praebere de re aliqua potuissent, Theophilus diaconus dixit: Habeo monumenta quae super haec gesta sunt in Beryto, et quae in Epheso, et caetera. IX. Animadvertendum est igitur quod nihil aliud contra Ibam episcopum adversarii ejus quod in Chalcedonensi proferrent synodo se habere dixerunt, nisi ea quae apud Photium et Eustathium episcopos et postea in Ephesina secunda de eo sunt habita monumenta. Ex quo apparet non sibi eos judicasse sufficere, imo contra se futurum potius aestimasse, si ea tantummodo quae apud memoratos Photium et Eustathium episcopos adversus Ibam episcopum gesta sunt legerentur, in quibus neque testibus neque sua monstrabatur confessione convictus, nisi et ea proferre quae nefarie in secunda Ephesina synodo acta sunt poposcissent, in quibus illis falsitatibus uterentur qui Ibam episcopum epistolam quae ad Marim Persam scripta est mendaciter suam esse dixerunt confessum. Certum est igitur nullum adversus Ibam probationis, ut putabant, habuisse ejus adversarios documentum, nisi hoc solummodo quod in illa non dicenda synodo adversum se Ibas episcopus per sui absentiam astruit fuisse confictum, quod in sancta Chalcedonensi synodo residentes judices rei veritate permoti sunt, interlocutionis justitia submoverunt, interrogantes Thalassium atque Eusebium episcopos, qui tunc in secunda Ephesina cum aliis adfuerunt, utrum eorum audientiam praesens Ibas fuisset expertus. Qui dixerunt (Act. 10): Non aderat. Qua responsione cognita, Orientales et Pontici episcopi in Chalcedonensi concilio clamaverunt: Absentem nullus addicit. Quorum interlocutio ita prolata ea quae adversus Ibam episcopum in secunda Ephesina gesta sunt evidenter evacuat, ad illorum, id est Photii et Eustathii, consequenter omne remittens acta negotium, quorum jam sententia Ibam episcopum noverant absolutum. Quod in sequentibus evidentiore judicium interlocutione signatur, qui gesta nefaria secundae Ephesinae synodi contra Ibam episcopum pro exsecratione atque mendacio sui habita relegi vetuerunt. Nam ut apertius manifestetur intelligi Ibam episcopum universa quae ab adversariis in judicio Photii atque Eustathii episcoporum objecta fuerant, et nunc in sancto Chalcedonensi concilio ex gestis quae Theophilus proferebat objicienda erant, indubitabiliter denegasse, interrogatio judicum in Chalcedona residentium, vel responsio Photii episcopi sine cujusquam ambiguitatis patefecit obstaculo; quae ita se habent (Ibid.): Magnificentissimi et gloriosissimi judices dixerunt: Ibas igitur reverentissimus a suis accusatoribus est convictus? Photius reverentissimus episcopus dixit: Non, et caetera. Quid hac probatione clarius, quid evidentius dici potest quam ut ea quae accusator propositurus negaturum Ibam confirmavit episcopum? Haec quoque ipse Photius judex, apud quem pridem gestum fuerat confitens quia non convictus esset Ibas episcopus, eum procul dubio quae objecta sunt negasse testetur? Quam negationem maxime ad epistolam quae ad Marim Persam scripta legitur pertinere sequentium declarat ordo gestorum. Nam eum ad documentum eorum quae in judicio Photii et Eustathii ex scripto dederant, id est, quia Nestorianus esset, et beatum Cyrillum appellasset haereticum, blasphemias illas protulissent quas se putabant testibus probaturos, id est, Non invideo Christo Deo facto (Act. 10), et reprobatis testibus nihil ex his ostendere potuissent, ad illa quae pridem ex scripto dederant redeuntes, hoc quod epistola ad Marim Persam scripta continet objecerunt, id est, quia beatae memoriae Cyrillum et duodecim ejus capitula appellasset haeretica. Cui Patri Photius atque Eustathius judices, sicut superius ipsi professi sunt, diligentius incumbentes, modo ab eodem Iba episcopo perscrutantes, modo probationes ab accusatoribus exigentes, utrum aliquid post unitatem Ecclesiarum factam in obtrectatione beati Cyrilli a saepedicto Iba episcopo dictum sit, vehementer et sagacissime quaesiverunt. Adversum quae Ibas respondens episcopus omnibus exceptionibus suis eam quae ad Marim Persam scripta legitur impugnavit epistolam, asserendo quia post unitatem et pacem inter beatum Cyrillum et Orientales factam in nullo beato Cyrillo derogasset. X. Porro autem saepedicta ad Marim Persam scripta epistola jam post unitatem pacemque Ecclesiis restitutam et beatum Cyrillum incidisse in Apollinaris haeresem, eique similia conscripsisse confirmat, et duodecim ejus capitula asserit rectae fidei esse contraria, Nestorium autem judicium [sine judicio] et inquisitione non facta damnatum. Quod scriptor epistolae non per suum aut alicujus alterius intelligentiae evenisse dicit errorem ut beatus Cyrillus conscripsisse haeretica dogmata putaretur; sed ita in ea pravitate idem confictor epistolae permanens, illa orthodoxa beati Cyrilli dogmata haeretica videretur astruere, ut ab eis potius beatum Cyrillum veluti abnegantem quae prave conscripserat asserat recessisse. Quae omnia Ibae episcopi professioni quare ab adversariorum objectione tuetur esse contraria quicunque pio ac recto corde legit intelligit. Neque enim ipsi judices si quod vel levi derogatione post unitatem dictum sit, exquirentes Ibam episcopum, si ejus esse tam aperte blasphemantem epistolam comprobassent, paterentur sine ultione transire aut dicerent non esse convictum. Quae autem beati Cyrilli major injuria potest vel exquiri vel fieri quam dogmata ejus, quae in Ephesina prima exposuit, haeretica definire, per quorum orthodoxam praedicationem vivus ac mortuus omnibus venerabilis et reverendus existit; quae dogmata beati Cyrilli dum per epistolam ad Marim Persam scriptam posteaquam adunati sunt beatae memoriae Cyrillus et Joannes Antiochenae civitatis episcopi, constet profana voce omnimodis impugnare, quis sana mente possit advertere Ibam negantem quia post unitatem aliquid adversum beatum Cyrillum dixerit epistolam non negasse, quae post illam unitionem ejus dogmata definit esse haeretica. Nisi forte aliquis ita ab humani sensus ratione discedat, ut credat Ibam nihil de beato Cyrillo dixisse contrarium, si eum haeretica conscripsisse testetur, et circa ejus personam arbitretur eumdem Ibam servasse reverentiam; si sanctam doctrinam, qua reverendus est omnibus, accusavit. Atque ideo si singularis beati Cyrilli injuria est ejus damnasse doctrinam, et haereseos aperta videtur professio praedicationi derogare catholicae, si Ibae probaretur epistola, in qua utraque manifestum est contineri, nunquam Ibas episcopus, utrumque negando, ex utroque meruisset absolvi. Huc accedit quod luce clarius demonstratur nullum etiam tempus inveniri posse, neque ante adunationem, neque post unitionem, beati Cyrilli cum Orientalibus factam, quo eadem epistola ab Iba episcopo scripta doceatur. Nam ipsius tenor epistolae evidenter ostendit quia post unitatem pacemque Ecclesiis reformatam in derogatione beati Cyrilli ejusque dogmatum facta sit, Ibas vero post adunationem beati Cyrilli cum Orientalibus factam nihil se tale aliquid dixisse testetur. Constat neque ante adunationem, quia hoc in ejusdem epistolae tenore non legitur, neque post adunationem, quia hoc Ibas sua professione denegat, ab eodem Iba memoratam epistolam fuisse conscriptam. XI. Et ut nulli prorsus habeatur ambiguum in eadem negatione qua coeperat Ibam episcopum perstitisse, et hoc ex praesentis Ibae verbis judices ita sensisse, et accusatores eam tanquam negantem voluisse, nec praevaluisse convincere, ipsius necesse est interlocutionis judicum et prosecutionis accusatorum, quae in sancta Chalcedonensi synodo ex gestis Photii et Eustathii releguntur, verba pensemus, quae ita se habent (Act. 10): Reverentissimi episcopi, id est Photius et Eustathius, dixerunt: Si post mortem beati Cyrilli reverentissimus Ibas episcopus eum visus est haereticum nominasse, et haereticum habuisse, monstrate. Maras dixit: Probamus: quod procul dubio neque judices adhuc probari quaererent, neque accusatores repromitterent probaturos, si hoc Ibas episcopus non negasset. Licet ea quae superius in gestis apud Photium et Eustathium habitis eorumque judicato ad negationem Ibae episcopi demonstrandam multimode ex interlocutionibus judicum et accusatorum prosecutionibus ipsiusque Ibae exceptionibus claruerunt abunde sufficerent, tamenetsi minus aliquid in Photii atque Eustathii episcoporum judicio legeretur expressum, ea quae in Chalcedonensi synodo continetur Ibae episcopi negantis epistolam satisfaceret sola professio. Lecta enim ex gestis apud Photium et Eustathium habitis epistola ad Marim Persam scripta, confestim Ibas vocem negantis opposuit dicens: Jubeat vestra clementia relegi litteras clericorum Edessenorum, ut cognoscatis quia et ab his quae mihi illata sunt alienas existo, et violentiam sum perpessus. Ubi primum diligenter est attendendum quod post lectum ad Marim Persam scriptae epistolae textum, eamdem epistolam judices in Chalcedona residentes suo probantur omisisse silentio, quippe quam noverant totiens jam accusati negationibus refutatam. Nam si vidissent in ea esse aliquid quod Ibae episcopi absolutioni proficeret, mox ejus lectione permoti decernerent frustra accusatores ex gestis Photii et Eustathii episcoporum pro crimine haereseos illa producere, quibus econtrario Ibas episcopus ostendebatur orthodoxus, postremo nec juberent suis interlocutionibus Edessenorum epistolam recenseri, quam contra eam quae ad Marim Persam scripta dicitur Ibas episcopus pro se relegi postulavit, si per eam quam accusator protulerat laudabile potius et non magis vituperabile accusati meritum monstrabatur. Quid quod ipse Ibas episcopus, relecta eadem ad Marim Persam epistola, non ejus assumpsit defendere qualitatem, nec suae fidei rectitudinem ex ejusdem epistolae professione monstrare. Continuo etenim, si suam esse aut recta non esse dogmata contineret, contra suos accusatores insurgeret dicens: Caeco corde me impetunt, ut ea mihi pro haereseos crimine objiciant unde possum orthodoxus comprobari. Imo se ostenderunt haereticos, qui epistolam cujus dictatio catholicam fidem astruit, haereticam criminantur. Verum Ibas episcopus sciens nec suam esse epistolam et per omnia piis dogmatibus inimicam, adversus eam magis illam Edessenorum epistolam, quae eum nihil aliquando contra catholicam fidem dixisse attestabatur, opposuit, illud secutus quod supra ingressus sanctum Chalcedonense concilium allegavit dicens: Nam et omnes Edesseni clerici, per quos memoratis episcopis scripserunt, testantur me esse catholicum (Act. 9). In tantum jam tunc in Photii et Eustathii judicio et postea in sancta Chalcedonensi synodo objectam sibi ad Marim Persam epistolam negans suam, orthodoxae fidei sciit esse contrariam, ut propriae fidei documentum non de istius textu, sed de Edessenorum clericorum attestatione requireret. XII. Si igitur judices non solum nihil ex ea aestimantes accusati Ibae episcopi juvari negotium, imo videntes absolute contrariam aliam quam pro sui purgatione accusatus est petiit [expetiit], statuerunt suis interlocutionibus relegendam, et ipse accusatus Ibas episcopus, non illam ad Marim Persam defendendo, imo potius ejus refutandae causa illam Edessenorum relegi postulavit, constat eam quae ad Marim Persam scripta est interlocutione judicum et professione Ibae episcopi quia ejus fuerit abnegatam, et quia scelesta dogmata contineat approbatum: Ergo Ibas episcopus innocentis animi sui fervore permotus, evidentioris negationis etiam in Chalcedonensi synodo festinans adicere documentum, relegendas Edessenorum litteras ex gestis idem [ibidem] apud Photium et Eustathium habitis, quae adversarius ejus protulerat, postulavit: quorum gestorum hanc partem, sicut in consequentibus demonstratur, ex industria accusator omiserat, qua Ibam evidentius noverat adjuvari. Deinde quid ipsa verba Ibae lucide astruant intuendum. Prosequitur enim, ut supra meminimus, ita (Act. 10): Jubeat vestra clementia relegi litteras clericorum Edessenorum, ut cognoscatis quia et ab his quae mihi illata sunt alienus existo et violentiam sum perpessus. Quibus verbis apertissime declaratur quod quia e vestigio post lectam epistolam ad Marim Persam astruit Ibas episcopus alienum se et ab his quae sibi inferuntur existere et violentiam se perpessum, atque ob hoc Edessenorum debere relegi litteras clericorum, evidenter, tanquam manu ipsam epistolae ad Marim Persam ostenderet lectionem, a cujus se purgari crimine festinaret, dixit, et ab his quae mihi inferuntur alienus existo, ostendens et ab aliis quae praecedenti loco ei objecta sunt et ab epistola ad Marim Persam scripta, quae statim relecta fuerat, alienum se per omnia demonstrari. Ubi illud quoque quod supra ingressus Ibas episcopus sanctam Chalcedonensem synodum gravissime legitur fuisse conquestus a falsis se in secunda Ephesina accusationibus impetitum, in concilium ingredi non fuisse permissum, viginti autem plus carceres permutasse, nunc post lectionem epistolae non omisit adjungere; ut appareat illud quod, sicut dictum est, ingressus sanctam Chalcedonensem synodum, de injustitia in secunda Ephesina sibi illata conqueritur, ad hujus causam epistolae pertinere; post cujus lectionem astruens alienum se ab his quae sibi inferuntur existere, violentiam quam ab Eutyche est perpessus adjunxit. Lecta itaque, ut Ibas petiit, ex gestis Photii atque Eustathii judicum, ad quos utique directa fuerat Edessenorum epistola clericorum, qui eam ut Photius et Eustathius in gestis innecterent petiverunt, quae gesta ab adversariis Ibae episcopi in Chalcedonensi synodo sunt prolata, ob quam causam ejusdem epistolae desiderata sit lectio, ipsius verbis agnoscitur, quae ita se habent (Act. 10): A multis atque diversis de Phynicia ad nos venientibus cognovimus ea quae ab his qui insurrexerunt in sanctissimum et reverentissimum episcopum nostrum Ibam gesta sunt, perterriti in eo quod dictum est, (Transcendunt enim et illos qui sine Deo sunt, et infideles et haeretici et Judaei et pagani quae dicta sunt nobis, quia nobis praesentibus dixisset idem reverentissimus episcopus: Non invideo Christo Deo facto, quoniam et ego, si volo, possum fieri secundum illum:) omnes nos, quos dicunt audisse ea quae dicunt, manifestum facimus vestrae reverentiae coram Dei clementia quia neque ab eo neque ab ullo alio tale dictum aliquando audivimus, neque in aures nostras ingressum est tale aliquid aliquando, anathematizantes nos ipsos et terribili gehennae nosmetipsos obnoxios facientes, si novimus aliquid tale dictum ab eo aut aliquid aliud contrarium catholicae fidei. Si enim aliquo tali dicto passi fuissemus communicare ei qui dixit aut missas cum eo tenere, ultimo supplicio fuissemus obnoxii, tanquam communicantes tali errori [Cotelerius legit horrore ], et caetera. XIII. Quibus ita se habentibus evidenter ostenditur omnia in quibus ab accusatoribus tam ex scripto libellis oblatis quam deinceps inter gesta loquentibus Ibas dixisse arguebatur episcopus, quia Ibas episcopus non dixerit, Edessenos clericos fuisse testatos. Nam cum dicant se non nosse quod vel tale dictum, id est, Non invideo Christo facto Deo, vel huic simile, hoc est, quod ex quacunque parte Nestorii videatur dogmatibus convenire, vel aliud aliquid rectae fidei contrarium dixerit Ibas episcopus, apertissime clarum est quod et ab his quae epistola ad Marim Persam scripta continet Ibam episcopum sua attestatione purgaverint. Cum enim saepedicta epistola, dicendo beatum Cyrillum in Apollinaris haeresim incidisse et ei similia conscripsisse, ejusque duodecim capitula omni impietate plena et rectae fidei contraria, Nestoriumque judicio et inquisitione non facta damnatum, non solum videatur aliquid contra rectam fidem dicere, verum etiam ipsam rectam fidem impugnando respuere, Edesseni vero clerici nihil Ibam episcopum suum rectae fidei contrarium dixisse testentur, constat ex attestatione Edesseni cleri memoratam quae ad Marim Persam scripta legitur fuisse epistolam confutatam. Quid evestigio Theophilus accusator fuerit prosecutus, diligentius oportet attendi: qui non hanc Edessenorum velut superfluam aut ad epistolae ad Marim Persam scriptae subversiones nihil judicans profuturam, credidit omittendam, sed magnopere tota mentis intentione asserere nisus est has Edessenorum litteras clericorum esse falsatas, ex eo scilicet valde permotus quod nihil contrarium catholicae fidei Ibam dixisse testati sunt. Quo dicto videns continuo illam epistolam ad Marim Persam scriptam, quae contra rectam fidem apertissime loquitur, impugnatam, istam Edessenorum epistolam voluit arguere falsitatis, per quam videbat omnes objectiones suas fuisse convictas. Cui rei astruendae proficit subsequens ordo gestorum. Dum enim Theophilus adversarius Ibae, sicut jam supra, ita et in hoc loco quaeri ex gestis in Ephesina secunda habitis quae nitebatur astruere poposcisset ab omni episcoporum concilio in Chalcedona residentium, gesta in secunda Ephesina habita sunt prohibita recenseri. Ex qua prohibitione constat assertionem Ibae episcopi comprobatam, qua se per calumniam et falsis figmentis ab Eutyche perhibuit impetitum; ubi mendacibus productis testibus quia epistolam ad Marim Persam scriptam sua esse Ibas [episcopus] esse dixerit constat esse confictum. In his autem Patrum interlocutionibus quae de evacuanda Ephesina secunda synodo sunt prolatae nihil aliud praeter Domni depositionem et ordinationem Maximi certum est esse firmatum. Domnum vero pro nullo alio crimine nisi quod beati Cyrilli duodecim capitula prohibuerat praedicari clarum est fuisse damnatum. Unde manifestatione [manifesta ratione] et evidenti veritate constat, si epistolam ad Marim Persam, quae duodecim capitula beati Cyrilli esse definit haeretica, ipsumque beatum Cyrillum Apollinari similia conscripsisse, sancti Patres in Chalcedona residentes Ibae episcopi eumdem fuisse [ forte, addenda vox sensum] quoquomodo reperissent, eum nullatenus in graviori ejusdem causae crimine absolvendum esse decernerent, qui Domni Antiocheni episcopi damnationem de sola tantummodo eorumdem duodecim capitulorum praedicatione prohibita factam convelli non passi sunt, et ordinationem Maximi firmaverunt. Quomodo enim ipsi iidem judices in uno eodemque negotio Ibam et Domnum ab Ephesina secunda synodo condemnatos sua interlocutione Ibam absolvi decernerent, Domnum paterentur manere damnatum, nisi eum quem absolvi decreverunt approbassent in eodem crimine non teneri? Nam cum apud sanctam Chalcedonensem synodum tam exsecrabilis obtrectatio beati Cyrilli et duodecim capitulorum ejus fuerit ut pro eis etiam in reproba Ephesina secunda synodo addictum Domnum paterentur manere damnatum, quanta apud memoratam sanctam Chalcedonensem synodum innocentia Ibae episcopi claruit ut eum in ejusdem Ephesinae secundae nefario examine pro eodem adjudicatum crimine definiret absolvi. In qua causa nunquam innocens claruisset, si illa ad Marim Persam scelesta epistola ejusdem Ibae episcopi potuisset ostendi. XIV. Tractatis igitur omnibus et dilucida ratione dissertis per quae tam ex gestis apud Photium et Eustathium episcopos habitis quam ex eorum judicato aliisque pluribus modis evidenter apparuit quod epistolam ad Marim Persam scriptam suam per omnia negaverit Ibas episcopus, nunquamque potuerit ex ejusdem objectione convinci, restat ut veritate simili declaremus quemadmodum a sensu vel definitione sive professionibus venerabilium Patrum in Chalcedona residentium saepedicta epistola ad Marim Persam scripta aliena videatur existere et eorum sententiis obviare. Quod ut omnium reddatur sensibus manifestum, primitus inspicere nos oportet quid Patres nostri in Chalcedonensi synodo residentes in praedicatione receptioneque beatae recordationis praedecessoris nostri papae Leonis epistolae vel in explanatione sanctae fidei sint professi, et pia tenendum doctrina tradiderit; ut his inspectis, quantum ab eorum definitione traditioneque epistola ad Marim Persam scripta dissonet ex his atque contraria demonstretur, et ob hoc appareat eam Patrum nostrorum sententiis nullo modo comprobatam. In actione quarta synodi Chalcedonensis, dum post lectam beatae recordationis papae Leonis epistolam Patres nostri de confirmatione ejusdem epistolae loquerentur, ita dixerunt (Act. 4): Anatolius reverentissimus episcopus regiae Constantinopolis dixit: Epistola sanctissimi et apostolici archiepiscopi Leonis consonat symbolo trecentorum decem et octo sanctorum Patrum qui apud Nicaeam et centum quinquaginta qui apud Constantinopolim postea sunt collecti, qui eamdem fidem confirmaverunt, sed et his quae in Ephesino sub beatissimo et sanctissimo Cyrillo gesta sunt ab universali et sancto concilio, quando maledictum Nestorium damnavit. Quapropter consensi, et eidem epistolae libenter subscripsi. Paschasinus et Lucentius viri reverentissimi episcopi et Bonifacius presbyter, vicarii sedis apostolicae per Paschasinum dixerunt: Manifestum est nec poterit dubitari unam fidem beatissimi papae sedis apostolicae rectoris cum trecentorum decem et octo apud Nicaeam Patrum concordare atque servari, sed et centum quinquaginta apud Constantinopolim congregatorum sacerdotum, qui eamdem fidem firmaverunt, sed et Cyrilli sanctae recordationis viri apud Ephesinum, quando Nestorius pro suo errore damnatus est, statuto in nullo penitus discordare; ideoque etiam beatissimi papae epistola, quae illam fidem exposuisse pro erroris Eutyches causa dignoscitur, uno sensu unoque spiritu videtur illi fidei esse conjuncta. Maximus reverentissimus episcopus Antiochiae Syriae dixit: Concordat epistola sanctissimi archiepiscopi regiae Romae Leonis expositionibus trecentorum decem et octo apud Nicaeam sanctorum Patrum, et centum quinquaginta apud Constantinopolim novam Romam, et in Epheso a sanctissimo Cyrillo episcopo expositae fidei; et subscripsi. Et post reliquos similia interloquentes episcopi Illyriciani triginta duo ex charta dictaverunt notis per Sozontem episcopum Philippon ita (Act. 4): Sanctorum Patrum trecentorum decem et octo fidem, quae est salus nostra, et servamus, et cum ipsa vitam nostram complere oramus; et centum quinquaginta ante dicta fide [forte, antedictae fidei] consonant, et servantes perexsequimur et omnia quae acta sunt et decreta in prima Ephesina synodo, cujus praesides fuerunt beatissimus Coelestinus apostolicae sedis princeps, et beatissimus Cyrillus magnae civitatis Alexandriae, et orthodoxorum [forte, orthodoxum] esse sanctum Patrem nostrum archiepiscopum Leonem cognovimus. Sed et reliqui episcopi similia sunt professi. XV. His ergo se ita habentibus, nulli venit in dubium quin Patres nostri ita a se venerabiliter crederent suscipi beati Leonis epistolam, si eam cum Nicaenae Constantinopolitanae synodorum, tum etiam beati Cyrilli in Ephesina prima expositis assererent convenire doctrinis. Et si illa tanti pontificis et tanta orthodoxae fidei luce praefulgens epistola his exigit comparationibus approbari, quomodo illam ad Marim Persam epistolam, quae specialiter Ephesinam primam synodum respuit et beati Cyrilli exposita dogmata definivit haeretica, ab iisdem Patribus credatur orthodoxa nominari, cum illa condemnet quorum collatione tanti pontificis, ut dictum est, meruit doctrina laudari? Nam et universalis synodi Chalcedonensis acclamatio una [ forte, unam] fuisse utriusque, id est beati Leonis et beati Cyrilli, fidem atque doctrinam evidentissime comprobavit, ita dicens (Act. 2): Pie et vere Leo docuit. Cyrillus ita docuit. Cyrilli aeterna memoria. Leo et Cyrillus similiter docuerunt. Anathema qui sic non credit. Unde fit ut illa epistola ad Marim Persam non solum non suscepta, verum etiam anathematizata monstretur, dum dogmata Cyrilli in Ephesina prima exposita appellat haeretica; quae qui non sequitur, anathematis ex sententia sanctae Chalcedonensis synodi poena damnatur. Huc accedit ejusdem venerandae Chalcedonensis synodi etiam fidei exclamatione sententia, quae ad locum ita se habet (Act. 5): Definimus igitur ordinem et omnes formas fidei conservantes nosque quae apud Ephesum facta est sancta synodus, cujus praesides fuerunt sanctae memoriae Coelestinus Romanae urbis antistes et Cyrillus Alexandrinae Ecclesiae, praefulgere quidem rectae et immaculatae fidei expositionem trecentorum decem et octo sanctorum et beatissimorum Patrum apud Nicaeam sub piae recordationis Constantino principe congregatorum, obtinere autem etiam centum quinquaginta sanctorum Patrum apud Constantinopolim definita, ad interruptionem quidem exortarum haereseon, confirmationem vero ejusdem catholicae nostrae fidei. Symbolum apud Nicaeam trecentorum decem et octo. Et post alia (Act. 5): Propter illos vero qui mysterium dispensationis corrumpere moliuntur, et purum hominem esse qui ex sancta Virgine Maria natus est impudenter delirantes, beati Cyrilli Alexandrinae Ecclesiae praesulis synodicas ad Nestorium et ad alios per Orientem congruas existentes suscipit ad convincendas Nestorii vesanias; et reliqua. XVI. Ecce omnium fidelium sensibus patet quod sancti Patres nostri in Chalcedona residentes, cum jam de catholicae fidei explanatione senserint, ordinem et omnes formas fidei quae in Ephesina prima, cui beatae memoriae Coelestinus et beatus Cyrillus Alexandrinus episcopus praesederunt, habitae sunt, sicut Nicaeni atque Constantinopolitani communi [ forte, concilii] circumspectionem se servare professi sunt, illorum definita suam procul dubio fidem esse testantes. Per quod apparet omne quidquid ab ordine vel formis in Ephesino primo concilio habitis discrepat, eisdemque monstratur esse contrarium, beatorum Chalcedonensium quoque Patrum impugnare [ pro impugnari] sententiis. Porro autem epistola ad Marim Persam scripta, dicende beatum Cyrillum haereticum ejusque duodecim capitula impia et fidei rectae contraria Nestoriumque judicio et inquisitione non facta damnatum, omni ordini atque omnibus formis in Ephesina prima synodo habitis manifestatur esse contraria. Unde fit ut valde demonstretur absurdum eorum decretis illam putari epistolam esse susceptam quae apertissime ipsorum impugnat de fide judicium, ut per hoc non solum praecedentes Patres, sed semetipsos, quod vel dici nefas est, aliqua videantur contrarietate destruere. Nam hujusmodi omnia quae in derogatione Ephesini primi concilii dicta sunt vel dicenda erant, etiam in hac quam de fide sancti Patres Chalcedonensis synodi protulerunt explanatione fuisse damnata ex his quae subsequuntur evidentissimae veritatis luce conspicitur, quae ita se habent (Ibid.): His igitur cum omni undique scrupulositate et diligentia a nobis dispositis, definit sancta et universalis synodus alteram fidem nulli licere proferre vel conscribere, aut componere, aut sentire, aut docere aliter. Eos autem qui ausi sunt componere fidem alteram, aut proferre, aut docere, aut tradere alterum symbolum volentibus vel ex gentilitate ad agnitionem veritatis, vel ex Judaeis, vel ex haeresi quacunque converti, hos, si episcopi fuerint aut clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu, et clericos a clero; si vero laici aut monachi fuerint, anathematizari. Cum ergo dixerint Patres nostri ordinem et omnes formas fidei Ephesini primi concilii se servare, et nulli licere alteram fidem proferre, conscribere, vel sentire, seu tradere, aut aliter docere, omnesque qui praesumunt talia esse damnatos, epistolam vero ad Marim Persam scriptam impugnantem per omnia beati Cyrilli expositam in Ephesina prima doctrinam non solum aliter, sed et contrarie non dubitemus astruere, constat synodali judicio ejusdem damnationis sententiam comprehensam, ac propterea ab eis a quibus epistola ad Marim Persam apertissime praedamnata legitur, multo magis clarum est non fuisse susceptam. XVII. Nec quemquam debet permovere fidelium quod quidam subripiendo nituntur astruere quaedam in hac epistola ad Marim ita dicta, et quasi his quae bene dicunt possint convenientia demonstrari; cum haereticorum consuetudo sit venena sua fucatis celare sermonibus et verba praemittere quae quasi orthodoxis videantur professionibus consonare, et reservare indulgentia malignos aditus per quos eorum pestilentia intromittatur erroris, sicut de eis propheta testatur: Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt jacula (Psal. LIV, 22); et iterum: Quoniam in multis erant mecum (Psal. LIV, 19). De quibus etiam et doctor gentium dicit Apostolus: Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Neque enim Nestorio prodest duas naturas et unum filium confiteri, quamvis et orthodoxis sit communis ista professio, cum idem Nestorius duarum naturarum unam subsistentiam, quod est proprium orthodoxorum, dicere recusans, fraudulenter se duas naturas et unum filium dixisse evidenter aperiat. Unde quia antedicta epistola ad Marim Persam per hoc tam manifestum malum quod de beato Cyrillo et de Patribus qui primo in Ephesino convenerunt asseruit, non dubitatur quid ejus scriptor defendendo Nestorio aut prava ejus recipienda doctrina senserit, qui de ejusdem Nestorii damnatoribus vel sanctis eorum dogmatibus tam impia et nefanda conscripsit, aperta veritate fit cognitum eamdem ad Marim Persam epistolam Nestoriani sensus fraude atque perversitate conscriptam. Et ideo quamvis hoc solum ad reverentiam sanctae Chalcedonensis synodi conservandam et ad haereticorum excludendas insidias, qui ad Marim Persam epistolam a nostris approbatam Patribus mentiuntur, videatur satis superque sufficere quod de eadem suscipienda Patres nostros nullo modo judicare potuisse multipliciter superius disserta testantur, quibus ab ipso initio quo Ibas episcopus sanctam Chalcedonensem synodum videtur ingressus, violentiam et falsas criminationes in secunda Ephesina queritur fuisse perpessus, ex gestis Photii et Eustathii eorumque judicato Ibae claruit epistolam non fuisse. Quod post lectum ex gestis Photii et Eustathii ejusdem epistolae in Chalcedonensi concilio textum manifestissime ostendit negantis quoque Ibae professio ad excludendam illam ad Marim aliam Edessenorum pro se relegi postulantis. Quod Theophili inimici Ibae episcopi deserti suffragio veritatis demonstrat nihilominus evidenti ratione suffragium, qui non illam ad Marim Persam quam objecerat praesumpsit astruere, sed illam potius quam pro se Ibas episcopus relegi poposcerat, et se incompetenter tamen nisus est arguere falsitatis. Quod ipsorum Patrum nostrorum in Chalcedona residentium Domnum in eodem accusatum negotio permittentes [ forte, permittentium] manere damnatum Ibamque absolvendum patefecit absque ambiguitate sententia quod idem ejusdem venerandi Chalcedonensis synodi evidentius multipliciter decretis ostenditur, dicentes [ pro dicentis] suam fidem esse quam illa ad Marim impugnat epistola, et hoc eam [ forte, et per hoc] eorum damnatam fuisse judicio quorum fingitur interlocutione suscepta. XVIII. Quamvis igitur et ex suprascripta luce veritatis indubitanter appareat nulla nos necessitate constringi quaerere ex cujus epistolae textu aliqui Patrum Chalcedona residentium suis interlocutionibus Ibam episcopum pronuntiaverint apparuisse catholicum, quod nobis valde sufficiat evidentissime demonstratum quod de epistola ad Marim Persam scripta nullum tale potuerint proferre judicium. Hoc enim nobis sufficienter contra haereticorum machinas suffragatur, qui volunt hanc ad Marim Persam epistolam a sancto Chalcedonensi synodo videri susceptam, quod non solum docuimus non videri susceptam, verum etiam a Patribus nostris omnimodo refutatam fuisse monstravimus, quippe qui eam inter hostes suae rectae fidei evidentissime prolata sententia damnaverunt. Ergo quia, ut diximus, contra adversarios sanctae Chalcedonensis synodi, utrum suscepta an non suscepta vere possit ostendi, videtur nobis fuisse negotium, et illis susceptam supervacue suspicantibus, nos ex ipsis etiam Patrum vocibus potius declaravimus improbatam, non est necessarium nos cogi dicere de qua epistola Patres nostri in illis suis interlocutionibus senserint, tum nobis abunde sufficiat quod de ista [ forte, quod licet ista] unde vertatur causa non senserint, tamen inspectis singulorum Patrum interlocutionibus et superiori quam disseruimus rectitudini coaptatis, hoc quoque de qua epistola locuti sunt facile piam sectantibus intelligentiam poterit apparere. Ubi primum omnium nobis est diligenter atque sagaciter intuendum quod Patrum nostrorum uno sensu unaque mente de absolutione Ibae episcopi consonae fuerint prolatae sententiae dicentium quod idem Ibas episcopus ab omnibus quae ei ab ac cusatoribus objecta sunt sit obnoxius [innoxius] approbatus. Legatorum enim sedis apostolicae interlocutio in prima sui parte ita se habet: Relectis chartis agnovimus ex sententia reverentissimorum episcoporum Ibam reverentissimum innoxium approbari; quam evidenter ab Anatolio Constantinopolitano episcopo interlocutio prolata subsequitur exprimens quod ab his quae in eum accusatores intulerunt innocens fuisset inventus. Sic enim dicit (Act. 10): Reverentissimorum episcoporum et judicum fides ac lectio omnium quae sunt subsecuta demonstrant innoxium Ibam reverentissimum ab his quae in eum accusatores intulerant. Cui planius adhuc superiorum sensum astruens Maximi Antiocheni sententia consequenter adjungitur ita se habens: Ex his quae modo relecta sunt manifestum est quia ab omnibus ei illatis reverentissimus Ibas innocens est repertus. XIX. Oportet igitur intueri quemadmodum interlocutionem trium istorum primum locum tenentium judicum adiciendam [ad abiciendam] et reprobandam ad Marim Persam epistolam sententia, etsi diverso prolata ore, uno tamen spiritu dictata conveniat. Quid est enim quod dicitur per Photii et Eustathii constitutum et ex relectis chartis Ibam innoxium ab omnibus quae ei accusatores intulerunt approbari, nisi quia epistola illa in obtrectationem doctrinae beati Cyrilli et in defensionem Nestorii, ipsius, ut ita dicam, orthodoxae fidei nitens fundamenta subvertere, ab adversariis, sicut revera est, pro magno crimine Ibae objecta episcopo, ab eodem aliena reperta suprascriptorum, ut dictum est, trium Patrum decretis evidentissime reprobatur. Neque enim ab omnibus quae ab accusatoribus ei illata sunt juste pronuntiari innocens videbitur si epistolam ad Marim Persam, quae maxima pars est criminum, imo in qua omnia ei objecta crimina continentur, his interlocutionibus non probetur exclusa. Et ideo quoniam certum est, si ejus doceretur epistola, quod innocens pronuntiari non possit, constat, quia innocens pronuntiatus est, ejus epistolam non fuisse. His igitur interlocutionibus quia maxime ad excludendam atque refutandam ad Marim Persam epistolam convenienti sensu atque studio pro absolutione Ibae episcopi sint prolatae apertissime demonstratis, consequens est ut caeterorum Patrum idem sentientium definitiones pari veritate debeamus inspicere, tacitis paulisper reverentissimorum Juvenalis atque Eunomii episcoporum interlocutionibus; quas licet ex alia parte, ipsi tamen sensui convenire suo loco monstravimus. Itaque Thalassius Caesareae Cappadociae episcopus sic dicit (Act. 10). Reverentissimis episcopis Photio et Eustathio comprobantibus Ibae negotium, et non adjudicantibus eum, horum opinione suasus et ego volo haberi eum in sacerdotio, sicut et sanctissimis praesulibus visum est, quia maxime gestis suscepit ut anathematizaret illa quae ejus accusatores adversus eum deposuerant ex scripto. Cui fidelium et perspicuae veritatis amatori non clareat omnem quam de abnegata vel refutata ad Marim Persam epistola superius reddidimus rationem et praecedentium Patrum interlocutionibus convenire monstravimus, hac quoque reverentissimi Thalassii prolata sententia plene ac breviter explicari. Cum enim dicit Photii et Eustathii comprobantium Ibae negotium et non adjudicantium eum sequi sententiam, et consequenter adjungit quod ipse Ibas episcopus ad innocentiae suae cumulum quae ei sunt ab accusatoribus ex scripto objecta damnaverit, indubitanter ostendit ita et in Chalcedonensis synodi examine et in illo Photii et Eustathii judicio ab illius epistolae ad Marim Persam crimine alienam Ibae dictationem atque conscientiam fuisse repertam, ut illic omnia, non solum adversariis non probantibus, aut Iba episcopo denegante, verum etiam damnante, fuerint improbata. Unde constat epistolam ad Marim Persam illa quae accusatores objecerant crimina continentem non solum Patrum in Chalcedona residentum judicio, sed ipsius Ibae sententia, sicut Photii atque Eustathii constituto edocti memorati Patres affirmant, fuisse damnatam. Eusebii quoque Ancyrae, Stephani Ephesi, Diogenis Cyzici, et Romani Myrorum Lyciae, quamvis diversis locis, uno tamen sensu prolatae sententiae superiorum judicum decreta confirmant. Nam alii Photii et Eustathii faciendo judicati memoriam, alii ex damnatione Nestorii ejusque haeresis Ibae episcopi innocentiam comprobantes, epistolam ad Marim Persam, quae excusat Nestorium et beatum Cyrillum appellat haereticum, ad Ibam episcopum non solum non attenuisse, verum etiam ab eo damnatam esse testantur. Joannes episcopus Sebastiae, Seleucus episcopus Amasiae, Constantinus episcopus Melitinae, Patricius episcopus Tyanorum, Petrus episcopus Gangrorum, et Artanius episcopus Trapezuntis, similiter consenserunt ita dicentes (Act. 10): Definitio reverentissimorum episcoporum Photii et Eustathii demonstrat innoxium reverentissimum Ibam. Similiter autem et ejus abnegatio facit nos in eo quod receperit proniores. Qua interlocutione memoratorum sacerdotum evidenter apparet per haec duo Ibam episcopum de his quibus accusatus est innoxium esse repertum, id est ex definitione Photii atque Eustathii episcoporum et ex sua abnegatione. Porro definitione Photii et Eustathii declaratur quia licet false ab accusatoribus fuerit impetitus, tamen ad satisfactionem vel false objectorum prone sapuerit ex scripto quid de recta fide senserit profiteri, et ex abundanti anathematizaverit Nestorium, et habere se dixerit omnia quae in Ephesino primo concilio placuerunt. Deinde quia ejus quoque abnegatio, per quam se etiam in Chalcedonensi concilio post lectionem ad Marim Persam epistolae, quae ejusdem Ibae episcopi apertissimae et piae confessioni contraria est, ab his quae sibi illata sunt existere perhibuit alienum, proniores efficeret animos judicantum ut crederent quia spretis et refutatis quae ab eo negata sunt, illa tantum et antea habuerit quae se habuisse et recepisse professus est. Quibus ita monstratis, clarum est epistolam ad Marim Persam omnibus quae se recepisse Ibas dixit contrariam existentem, et illa potius quae anathematizavit Ibas episcopus defendentem, nullatenus ab Iba episcopo fuisse dictatam. XX. Nam ut omnibus fieret manifestum quod Ibas negando ea quae ab accusatoribus illata sunt, illa quae de pia fide confessus est reddiderit certiora, ita interlocutio dicit: Et abnegatio ejus fecit nos in eo quod receperit proniores. Ac si diceret: Ex eo credibilius quae de pia est fide professus accipimus quod illa quae ei objecta fuerant abnegavit, ut non velut objectorum veritate convictus, tanquam ex necessitate corrigens, quid de pia fide sentiret ostenderet, sed objectorum magis negatione purgatus, ita et antea sensisse quemadmodum sentire professus est crederetur. Sicut enim facti confessio nocentem vel in praeteritum facere potuit, ita non convicta negatio reddidit etiam de praeteritis innocentem. Cui negationi, per quam Ibas episcopus epistolam ad Marim Persam ostenditur refutasse, Eunomii atque Juvenalis episcoporum interlocutio competenter aptatur. Quas interlocutiones primitus consonare Deo juvante monstrandum est, deinde docendum quemadmodum epistolam ab Iba negatam esse confirment, quae ita se habent (Act. 10): Juvenalis reverentissimus episcopus Hierosolymitanus dixit: Qui convertuntur, hos scripta divina suscipi jubent. Quapropter et ab haereticis revertentes suscipimus. Unde et praevideo reverentissimum Ibam mereri clementiam, quia et senex est, et ut habeat episcopatus gradum, esse catholicum. Eunomius episcopus Nicomediae dixit: Jam quidem ex his quae relecta sunt innoxius approbatus est venerabilis Ibas. In quibus etenim dicendo male culpare visus est beatissimum Cyrillum, in postremis recte confessus, illa quae culpaverat refutavit. Unde et ego anathematizantem eum Nestorium et Eutychen et impia eorum dogmata, et consentientem his quae a sanctissimo archiepiscopo Leone scripta sunt et ab hac universali synodo, dignum esse episcopatu decerno. Antea ergo nobis inspicienda est Eunomii interlocutio, quae planius Ibae episcopi intellectum asserens, quid ex ea re etiam episcopus Juvenalis sensit exponit. Dicens enim ex his quae relecta sunt Ibam innoxium comprobatum, Photii et Eustathii sicut et superiores Patres comprobat sine ambiguitate judicium, ut his verbis etiam negationem Ibae episcopi et pro eodem Iba attestationem Edessenorum epistolae clericorum comprehendere videatur. Pro qua re gestorum apud Photium et Eustathium habitorum ordinem competenter attendens, ne quis in aliquorum animis adversus Ibam episcopum ex hoc scrupulus remaneret quod aliquando ante unitionem aliter intelligens beati Cyrilli doctrinae fuerat oblocutus, necessarie purgat quod correcta Ibas intelligentia sua, beati Cyrilli orthodoxa dogmata suscipiens, et ea recta esse confessus, prioris intelligentiae, quam ante unitionem Ecclesiarum habuit, refutavit errorem, ostendens evidentissime ab Iba episcopo quod ejus fuerit quae ad Marim Persam legitur epistola denegatum. Cum enim approbet ab his quae ante unitionem Ecclesiarum Ibas de beato Cyrillo dixerat recedentem, post unitatem quia se recte habeant fuisse confessum, epistola autem ad Marim Persam post unitatem scripta beati Cyrilli dicta esse haeretica mentiatur, ipsumque in Apollinaris haeresim incidisse confingat, certum est hanc ab Iba etiam praesentis interlocutionis testimonio denegatam. Cui sensui Juvenalis episcopi convenit sine ambiguitate sententia; quae cum astruit Ibam orthodoxum exstitisse, ostendit ab eo epistolam quae ad Marim Persam scripta est denegatam, quippe tanquam rectis dogmatibus inimicam, et Photii atque Eustathii caeterorum decretis conveniens approbat judicatum. Cum vero conversum dicit debere suscipi, Eunomii interlocutioni congruens, de beati Cyrilli dogmatibus, de quibus ante unionem aliter senserat, eum jam post recte sicut oportuit sentientem ad congruae intelligentiae sensum approbat esse conversum. Per quod, sicut multipliciter jam ostensum est, constat illam epistolam quae post unitionem contraria loquitur Ibae episcopi non fuisse. XXI. Quamvis igitur idonee sufficienterque tam ex supra memoratis omnibus assertionibus quam ex interlocutionibus Patrum in Chalcedona residentum de Ibae episcopi absolutione sibi per omnia consonantibus fuerit demonstratum quia epistola ad Marim Persam rectis inimica dogmatibus et ejusdem Ibae professioni contraria, ab eodem fuerit abnegata, et Patrum multimode refutata judicio, et per hoc clareat a nullo ex eodem Patrum numero potuisse suscipi, quam et ipse cui objecta est negando a se repulit, et ubique eorumdem Patrum de pia fide sententia prolata damnavit, tamen ex abundanti intelligere adjacet de qua epistola legatorum sedis apostolicae vel Maximi Antiocheni sensisse interlocutio videatur, et ut illud quod fidelium decet sensibus inhaerere, nihil in Patrum decretis inveniri contrarium demonstremus. Apertissime creditur de epistola Edessenorum clericorum, quam Ibas episcopus pro se relegi postulavit, Patres nostros in suis fecisse interlocutionibus mentionem. Quam utique Edessenorum clericorum epistolam ex illa parte gestorum apud Photium et Eustathium habitorum, quam callide ac fraudulenter adversarius ejus omiserat, relegi festinavit, ut illam ad Marim, quae ex ipsis idem [item] gestis contra eum relecta fuerat, confutaret, per quam supradictam ad Marim Persam epistolam quia Ibas rectam fidem impugnaverit, et beati Cyrilli dogmata in Ephesina prima synodo tradita omni impietate plena et rectae fidei dixerit esse contraria, adversarii ostendere nitebantur. Unde necesse fuit illam quae dirigentibus Edessenis clericis Photio et Eustathio episcopis jam pridem tradita fuerat, et in eorum recensita judicio, ipsisque gestis inserta, ad sui purgationem Ibas in Chalcedonensi quoque synodo relegi precaretur, quae inter caetera ita dicit (Act. 10): Anathematizantes nos ipsos, et terribilis gehennae nosmetipsos obnoxios facientes, si novimus aliquid tale dictum ab eo aut aliquid aliud contrarium catholicae fidei. Si enim aliquo tali dicto passi fuissemus communicare ei qui dixit, aut missas cum eo tenere, ultimo supplicio fuissemus obnoxii, tanquam communicantes tali errori, et caetera. Ut per hoc quod asserunt Edesseni clerici nihil eum tale vel aliquid aliud orthodoxae fidei dixisse contrarium, illa omnia quae rectae fidei contraria ad Marim Persam epistola continebat, et ab adversariis ad impugnationem Ibae episcopi quia ab eo dicta fuerint fingebantur excludere [ forte excluderent], et negationem suam idem Ibas episcopus in qua paulo ante dixerat quia et ab his quae mihi illata sunt alienus existo, apertissime confirmaret. XXII. Hanc ergo Edessenorum clericorum legati apostolicae sedis ante oculos habentes epistolam, dum prius ex lectione chartarum et ex judicato Photii et Eustathii episcoporum dixissent Ibam innoxium comprobatum, secuti sunt dicentes (Act. 10): Relecta enim ejus epistola agnovimus eum esse catholicum; ut primum ex ipso rerum (apud Photium et Eustathium) gestarum ordine de ea, id est Edessenorum, quae apud eos postremo loco relecta monstratur epistola, suis credantur interlocutionibus censuisse. Quod autem ejus, id est Ibae episcopi, eam significasse videntur epistolam signante [ forte signantur] magis hanc ipsius appellando quam pro se relegi petiit, illam potius ad Marim Persam, quae contra eum prolata est, ostendunt ipsius non fuisse, illo loquendi modo quo indubitanter omnes homines et de aliis et de se uti solent, ut eorum documenta, chartae, epistolae dicantur qui eis pro se utuntur, et quorum ostenduntur prodesse negotiis. Quam enim illi sanctissimi cognitores potius Ibae, quem absolvebant, esse epistolam judicarent, illam ad Marim Persam, quam pro magnis criminibus quae in ea epistola continentur ad Ibam impugnandum objecerant adversarii ejus, an illam Edessenorum, quae eum ab omnibus purgat objectis; illam ad Marim epistolam, quam objectam sibi ipse Ibas, sicut multipliciter ostensum est, abnegavit, an illam Edessenorum, quam ad illius epistolae ad Marim impugnationem et pro suae orthodoxae fidei approbatione relegeretur exegit; illam ad Marim Persam, quae eum, si ipsius probaretur, rectam fidem impugnasse astruit, an illam Edessenorum, quae eum contra catholicam fidem nihil dixisse testatur; illam ad Marim Persam, post cujus lectionem statis Ibas episcopus intulit quia et ab his quae sibi illata essent alienus existeret, an illam Edessenorum, per quam Theophilus adversarius ejus cognoscens se fuisse convictum, eum falsitatis crimine nitebatur infringere. Ergo illa ad Marim Persam accusatoris potius, qui eam protulit nec probavit, quam Ibae, qui eam negavit, esse justissime ab omnibus vel aestimata est vel aestimari debet epistola. Nunc illud nihilominus est sagacius intuendum, per quam potissimum orthodoxus Ibas episcopus a vicariis sedis apostolicae fuerit judicatus, per illam ad Marim Persam, quae cum apertissime Ephesinae primae [ adde synodo] et beati Cyrilli fidei ibi expositae, quam Chalcedonense concilium firmat ac sequitur, contradicit, scriptorem suum ostendit haereticum, an per istam Edessenorum, quae nihil Ibam episcopum catholicae fidei contrarium nunquam dixisse sub terribilis jurisjurandi et anathematis interpositione confirmans, ab adversariorum objectione purgatum pronuntiari fecit orthodoxum; per illam ad Marim Persam, quam inter eos qui non credunt sicut in Ephesina prima synodo Cyrillus exposuit, sancta Chalcedonensis synodus anathematis poena percussit, an per illam Edessenorum, quae eorumdem Patrum judicio consonans, eis magni qui aliquid contra fidem catholicam dicentibus communicant infligit anathema. Quae omnia etiam interlocutioni Maximi Antiocheni episcopi convenire eadem quae disserta est veritate perspicitur; qui rescriptum epistolae nominando, non de illa ad Marim Persam, sed de Edessenorum clericorum epistola sensisse monstratur. Quomodo enim de epistola ad Marim Persam, a qua primam Ephesinam synodum et beati Cyrilli illic praedicatam certum est impugnari doctrinam, aliquid memoratus Maximus orthodoxum dixisse putandus est, qui, sicut supra plene jam diximus, dum de recipienda beatae recordationis papae Leonis epistola censeretur, eam ob hoc recipiendam statuit quia beati Cyrilli in Epheso expositae fidei conveniret, dicendo ita (Act. 4): Concordat epistola sanctissimi archiepiscopi regiae Romae Leonis expositionibus trecentorum decem et octo apud Nicaeam sanctorum Patrum, et centum quinquaginta apud Constantinopolim novam Romam, et in Epheso a sanctissimo Cyrillo episcopo expositae fidei; et subscripsi. Quis igitur sic a totius humanitatis ratione sepositus invenitur ut credat hunc sacerdotem in causa vel definitione fidei ita sibi exstitisse contrarium ut qui tam praeclari pontificis atque doctoris, id est beati Leonis, epistolam aperte pia dogmata continentem beati Cyrilli quae in Epheso est exposita comparando doctrinae judicavit orthodoxam, illius econtrario epistolae orthodoxum diceret esse scriptum, quod haeretica voce ipsa beati Cyrilli dogmata molitur evertere? Cum ergo impossibile sit videri unum eumdemque judicem in definitione fidei aut respuisse quod sibi placuit aut idem sibi dicere placuisse quod respuit, necesse est ut omnibus clareat non eum de illa epistola ad Marim Persam, sed de ista potius Edessenorum, quae posterius lecta est, quia sit ejus orthodoxa declarata dictatio censuisse. XXIII. Nec aliquid [aliquem] moveat illud quod in eadem interlocutione memoratur rescriptum epistolae quod prolatum est ab eo qui ejus adversarius existit, ut ex his verbis, sicut inimici orthodoxae fidei ad impugnandam primam Ephesinam synodum astrui cupiunt, quasi de illa quae ad Marim Persam legitur epistola. quam contra Ibam episcopum in Photii et Eusthatii judicio ejus adversarii protulerunt, intelligatur ita Maximum Antiochenum episcopum judicasse. Quod longe ab ejusdem Maximi esse sensibus alienum superius idonea et multiplici ratione probavimus. Nam illud quod ab adversario ejus scriptum prolatum nomina [ forte nominat] de ista Edessenorum clericorum dictam esse non dubium est. Cum enim nihil aliud Theophilus adversarius Ibae episcopi contra eum in Chalcedonensi synodo nisi gesta apud Photium et Eustathium habita protulisset, et eam partem gestorum, ut evidenter apparet, in qua continebatur Edessenorum epistola clericorum malevole supprimens, illam tantum per quam gravari putabat Ibam episcopum fuisse fecisset recitari, tunc Ibas episcopus, ut cum evidentius constaret, [ aliquid deest ] ex ipsis quae ab eodem adversario prolatae fuerant chartis, illam partem ab eo fraudulenter omissam relegi petiit per quam illa epistola quae adversus eum lecta fuerat probatur exclusa, ut per hoc quod ipse adversarius Theophilus protulerat convinci efficacius monstraretur. Unde et Maximus episcopus vim idoneae probationis exprimens (Act. 10), post relectam Edessenorum epistolam clericorum ex his chartis quas adversarius protulerat ostensum Ibam pronuntiavit orthodoxum. Ut autem plenius contentiosi haereticorum animi superentur, diversis modis ostenditur hanc Edessenorum epistolam non velut novam in Chalcedonensi concilio ab Iba prolatam, sed olim Photio et Eustathio episcopis contraditam et eorum gestis insertam. Primo enim ex eo quod tempore judicii ad eos data legitur, eis ad quos directa est tradita nullo modo dubitatur; quippe cum in eorum judicio per eam Ibas ad purgationem eorum quae objecta fuerant indiguerit adjuvari. Deinde quod in eadem epistola petiisse a memoratis Photio et Eustathio impensius Edesseni clerici releguntur ut suis eam curarent gestis inserere; quod fieri nihilominus et ipse judicii ordo poscebat. Quae ita gesta non solum veritas praesentis ratiocinationis ostendit, sed et ipsius Ibae testatur superius et in Chalcedonensi synodo et in Photii atque Eustathii examine deprompta professio. Siquidem sanctum Chalcedonense concilium episcopus Ibas ingressus, dum se asserit absolutum Photii et Eustathii constituto, ita dicit (Act. 9): Nam et omnes clerici Edesseni, per quos scripserunt praefatis episcopis, testantur me esse catholicum: ostendens utique ad eos scriptum et in illorum jam judicio Edessenorum clericorum rescripto se ab objectis omnibus absolutum et catholicum declaratum. Deinde dum in illa parte gestorum apud Photium et Eustathium habitorum, quam, ut dictum est, contra eum adversarii relegi petiverunt, tres testes quos in Photii et Eustathii judicio adversus eum adversarii producere nitebantur, memoratus episcopus reprobaret, ita dixit (Act. 10): Est clerus noster plurimus [plus minus] nominum ducentorum aut plurimum: neque enim retineo numerum. Omnes clerici testati sunt sive orthodoxus sim, sive haereticus, et per confessiones scriptas, quae et directae sunt sanctissimo episcopo Domno, et ad vestram reverentiam scripserunt. Si consonat tantorum testimonium clericorum tribus, sicut dicit ipse, testibus qui cum ipsis venerunt ad accusandum in Constantinopolim, et nunc cum ipsis existunt, vestrum est judicare. Ex quo evidenter apparet ita eum in ipso Photii et Eustathii judicio ad confutandos testes ab adversario producendos clericorum Edessenorum epistolae fecisse memoriam ut et eam judicibus jam traditam demonstraret, et ex cognito iisdem judicibus totius Edesseni cleri rescripto, paucorum clericorum exigeret non debere testificationes admitti. Unde minime dubitatur per illam partem gestorum fuisse ab adversariis ex studio praetermissam in qua Edessenorum clericorum pro Iba litterae tenebantur insertae, et Ibam necessarie hanc ipsam Edessenorum epistolam ex ea parte quae suppressa fuerat relegi postulasse, ac propterea episcopum Maximum pronuntiasse ex relecto rescripto de gestis ab adversario prolatis ipsius rescripti epistolae; id est, Edessenorum, dictationem orthodoxam declaratam. Omissam vero ab adversariis illam gestorum partem qua Ibas episcopus ab objectis evidentius purgabatur, et aliis modis ostenditur. Nam in eadem Photii atque Eustathii sententia, qua referunt universa quae ab Iba episcopo in suo fuerint acta judicio, continetur quod prone sapuerit Ibas episcopus ex scripto dare quid de pia fide sentiret, et ex abundanti anathematizaverit Nestorium, et ea se in suae promiserit eloqui civitatis Ecclesia, et alia quae ejusdem judicati tenore monstrantur. Quae omnia pars illa gestorum pro adversariorum Ibae episcopi voto in Chalcedonensi synodo relecta non continet. Gesta tamen in Photii atque Eustathii judicio esse eorum sententia declaratur. Per quod constat sine dubio eas partes ab adversariis malitiose suppressas quas scribant Ibae episcopo amplius profuturas. Nam ut haec apud Photium et Eustathium episcopos actis inserta fuisse minime dubitetur, Thalassii episcopi Caesareae Cappadociae in Chalcedona residentis manifestat absque ambiguitate sententia, quae post alia ita dicit: Quia maxime gestis suscepit ut anathematizaret illa quae ejus accusatores adversus eum deposuerant ex scripto. Quod utique quia in parte illa gestorum quae adversariis Ibae desiderantibus recensita est non legitur, manifestum est ex his quae Photius et Eustathius in suo judicio gesta referunt, quae actis inserta fuerint, memoratum episcopum Thalassium cognovisse. Et ideo omni veritatis luce probatum est ita et illam partem gestorum in qua Edessenorum clericorum continebatur epistola, ab adversariis fuisse suppressam, sicut et haec pars, ne relegeretur, omissa est: quae non ex illa parte quam adversarii relegi voluerunt, sed ex Photii atque Eustathii episcoporum, quae apud eos acta sint, sententia declaratur. XXIV. Igitur indubitanter apparet ex illis gestis quae ab adversariis prolata quidem sunt, sed studiose pro parte suppressa, Edessenorum epistolam Ibam episcopum pro se relegi poposcisse, et de ejus epistolae rescripto, quod ab adversario prolatum sit, Maximum Antiochenum episcopum sua interlocutione dixisse. Cujus autem epistolae orthodoxa potuit pronuntiari dictatio valde est superius approbatum, et ex hoc manifestius apparebit quia in praecedenti prosecutione sua Ibas ex Edessenorum rescripto se asseruit orthodoxum comprobari. Unde consequenter orthodoxa dictatio ejusdem Edessenorum epistolae dicta est, per quam et ipse se orthodoxum petiit a judicibus aestimari, et eorum sententia est declaratus orthodoxus. Cedat itaque impudentia perversorum tam Eutychianae haereseos quam Nestorianae sequacium, qui haeretica fraude nituntur suadere quod quilibet in Chalcedonensi synodo residens de illa ad Marim Persam epistola totius impietatis plena aliquid orthodoxum dicere vel sentire potuerit. Cum enim Ibas episcopus in principio pro sanctae Chalcedonensis synodi examen ingressus est, ita fuerit prosecutus, dicendo se per clericorum Edessenorum attestationem aestimatum fuisse vel aestimari debere catholicum, idem apud Photium et Eustathium episcopos ad purgationem suam astruit oportere sufficere quod attestati sint Edesseni clerici per confessiones suas, quas ad eosdem episcopos scripserunt, se esse catholicum. Rursus in eadem defensione permanens post illius ad Marim Persam epistolae lectionem, [cum] Edessenorum clericorum pro se relegi, cujus saepe mentionem fecerat, epistolam postulasset, quis tam lucidae veritatis impugnator existat qui non ex istius Edessenorum epistolae textu, per quam ipse accusatus Ibas aestimari ( forte aestimari se] poposcit orthodoxum, a Patribus orthodoxam dictationem, et eumdem Ibam catholicum pronuntiatum fuisse cognoscat, sed illius epistolae ad Marim Persam dictationem putet orthodoxam judicatam, quae ei et pro crimine haereseos objecta est, et si ejus probata fuisset, haereticus potuit judicari? XXV. Itaque anathematizamus atque damnamus suprascriptam epistolam quam ad Marim Persam haereticum scripsisse Ibas confingitur, quae Deum de sancta Dei Genitrice et semper virgine Maria incarnatum et hominem factum esse abnegat, sed purum hominem ex ipsa natum esse dicit, quem templum appellat, ut ex hoc alius Deus Verbum et alius Christus intelligatur, et sanctum Cyrillum, qui rectae fidei doctor et praedicator exstitit, ut haereticum et similia Apollinari scribentem criminatur, et culpat primam Ephesinam synodum tanquam sine examinatione et inquisitione Nestorium condemnaverit, et duodecim capitula sancti Cyrilli impia et contraria recta fidei vocat eadem epistola, defendit autem Theodorum et Nestorium et impia eorum dogmata et conscripta. Praedictam igitur epistolam ad Marim Persam anathematizamus atque damnamus, in qua nefandae superius designatae blasphemiae continentur. Et quicunque ea quoquo tempore crediderit accipienda vel defendenda, aut conatus fuerit aliquando praesentem damnationem resolvere, pari anathemate condemnamus. Eos autem qui memoratam epistolam ad Marim Persam designatas superius blasphemias continentem a sancta Chalcedonensi synodo a praesenti tempore, innotescente sibi nostri serie constituti, contenderent esse susceptam, vel a quocunque eorumdem Patrum in Chalcedona residentum orthodoxam pronuntiatam nituntur astruere, pari anathematis poena percellimus; quoniam non solum sancto ac reverendo Chalcedonensi concilio irrogare moliuntur injuriam, verum etiam incentores ac renovatores se sopiti scandali profitentur, per quod universalis rursus concuti possit Ecclesia; ut doctoris gentium Apostoli juste videantur feriri sententia, quae dicit: Utinam et abscidantur qui vos conturbant (Galat. V, 12) ! XXVI. Expletis quae de sopienda primi capituli quaestione, id est de epistola ad Marim Persam, disserenda vel definienda erant, necesse nobis est quid de Theodoro Mompsuesteno ejusque dictis ecclesiasticae unitatis ratio vel fidei a sanctis Patribus traditae cautela fieri exigit expedire. Perpendimus itaque quod hujus quoque quaestionis exordium ex haereticorum coenoso fonte manaverit. Cum enim Nestoriani ante plures annos non valerent impia ejus dogmata sub ipsius damnati Nestorii nomine quorumdam sensibus decipiendis inserere, hinc proferenti [proferendi] erroris sui opportunitatem exquisitis fraudibus invenerunt ut ex Theodori Mompsuesteni libris, quem jactant in pace Ecclesiae defecisse, impia rursus Nestorii dogmata blasphemiis immanioribus innovata introducere niterentur. Quorum venena diuturnis temporibus occulte serpentia, nunc aperta professione manantia, nostros et Christianissimi principis omniumque orthodoxorum animos permoverunt attendentium non esse ulterius differenda remedia ubi, per patientiam dissimulatione nutrita, tam magni mali videtur crevisse pernicies. Hoc enim memoratos Nestorianos publice et incessanter astruere nulli venit in dubium, dicentes: Nos patrem non tam Nestorium quam Mompsuestenum Theodorum veneramur, ejusque libros tota nostrae devotione mentis amplectimur; nec erit quisquam qui nobis obsistere [valeat], cum dogma nostrum sic antiqui doctoris Theodori ubique vulgatis codicibus astruatur. Quorum Nestorianorum vocibus nonnullus ineruditi vulgi numerus quotidianis diebus prava seductione decipitur. Cum ergo constet amplius per defuncti Theodori nomen atque conscripta Nestorianae haeresis errorem populis intromitti quam vivus potuit inferre Nestorius, non tam negligentiae quam conhibentiae discrimen [ forte, conniventiae crimen] nos credidimus incursuros; si tamen necessariae ( forte, si tam necessariae] correctionis, quam periclitantis Ecclesiae dispensatio flagitat, differri ulterius remedia pateremur. Neque enim, ut quidam inaniter diffamabant, Theodori ejusque dictorum poterit excusationi proficere quod in epistola ad Marim Persam nomen Theodori vel scripta ejus videntur copiose laudari, cum et praecedenti assertione multipliciter fuerit demonstratum eamdem epistolam, sicut a nobis, ita et a sanctis Patribus in Chalcedona residentibus juste damnatam, et hoc potius ad malorum Theodori demonstrationem abunde sufficiat quod illic nomen scriptaque ejus laudata sunt ubi beatus Cyrillus et Ephesina prima synodus impugnatur. Quae cum ita sint, non tamen destitimus per fideliores interpretes scripta ejusdem Theodori perscrutari, quamvis nobis et ante utcunque fuerint publicata. Ex quo nunc perclaruit lucidissima veritate praedicti Theodori Mompsuesteni libro contraria recta fidei et sanctorum Patrum continere doctrinis. Unde et sancti Patres contra eum scribentes, suos libros ad instructionem sanctae Ecclesiae reliquerunt. Nam inter alias blasphemias evidenter eum dixisse comperimus alium esse Deum Verbum et alium Christum a passionibus animae et desideriis carnis molestias patientem, et a deterioribus paulatim recedentem, ad meliora profectu operum pervenisse, et conversatione immaculatum factum, et tanquam purum hominem baptizatum esse in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et per baptismum gratiam sancti Spiritus accepisse, et affiliationem meruisse, et ad imperialis imaginis similitudinem in persona Dei Verbi Christum adorari, et post resurrectionem immutabilem cogitationibus et omnino impeccabilem factum. Dixit etiam talem factam osse unitionem Dei Verbi ad Christum qualem Apostolus dixit de viro et muliere, Erunt duo in carne una, et quod post resurrectionem, cum insufflasset Dominus in discipulis et dixisset, Accipite Spiritum sanctum, non dedit eis Spiritum sanctum. Hoc quoque ausus est dicere, quia confessionem quam fecit Thomas cum palpasset manus et latus Domini post resurrectionem, dicens, Dominus meus et Deus meus, non esse dictam a Thoma de Christo (nec enim dicit Theodorus Deum esse Christum), sed ad miraculum resurrectionis stupefactum Thomam glorificasse Deum et ista dixisse. Et quod pejus est, etiam in interpretatione quam in Actibus apostolorum scripsit idem Theodorus, similem fecit Christum Platoni et Manichaeo et Epicuro et Marcioni, dicens quod sicut illorum unusquisque ex dogmate quod invenit suos discipulos fecit vocari Platonicos et Manichaeos et Epicureos et Marcionistas, simili modo et cum Christus dogma invenisset, ex ipso Christianos vocari. Quarum blasphemiarum ex libris Theodori Mompsuesteni perversitate reperta evidenter apparet falsissime quosdam foventes dicta Theodori opinari quod memoratus Theodorus non fuerit in sua vita damnatus, cum perspectis praedecessoris nostri beatae recordationis Damasi synodalibus constitutis, quae post Nicaenum concilium de Spiritu sancto tractantibus et convenientibus in urbe Roma catholicis episcopis et beatae recordationis Ambrosio Mediolanensis civitatis antistite sunt edita longe antequam Theodorus Mompsuestinae [Mompsuestiae] officium episcopatus assumeret, inveniremus plenissime definitum eos qui duos filios affirmant, unum ante secula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine, sicut superius Theodorum asseruisse monstratum est, anathematis poena percussos. Ubi non solum illi qui eodem tempore ipsius erant haeresis sectatores, verum etiam illi qui succedentibus temporibus eumdem sequerentur errorem, ejusdem anathematis vinculis reperiuntur astricti. Cui damnationi Theodorum quoque Mompsuestiae necesse est fuisse subjectum, qui praedamnatae haeresis sectator et praedicator effectus est. Neque enim aliter eos quos nunc in Arianam vel in aliam quamlibet haeresem reperimus implicatos, jam anathematis poena damnatos accipimus nisi quia in praedamnatis quos sectantur erroribus inveniuntur ipsi quoque damnati. Nec illud omittendum esse perspicimus, quod hi qui in suis libris ac disputationibus duos filios credi docent, negent tamen se duos filios profiteri, eum eis nihil prosit hoc vacuis negare sermonibus quod dolose per sua dogmata, libris etiam convincuntur astruere. Sic etenim Nestorius, ut superius jam diximus, duas naturas, unum Filium se simulans confiteri, et alterum esse qui ex Deo Patre natus est, alterum qui ex Virgine matre progenitus, in suis disputationibus omni fraudis intentione suadere persistens, non potuit debitae poenam damnationis effugere, nec eum liberare valuit illa unius Filii dolosa professio, cujus aliud convincebatur continere doctrina: quia perversitatis hujusmodi sectatores se ipsis puniuntur auctoribus; qui quod erubescunt profiteri, docere non desinunt, et quae loquenda negant, legenda non scribunt. XXVII. Pro his igitur omnibus Ecclesia universalis agnoscat cujus utilitati, ne Christi Dei nostri plebs amplius seducatur, nostra servit intentio. Quam utilitatem per Theodori nomen atque scripta laedi supra meminimus juste nos et sine aliqua reprehensione ad ea quae praesenti auctoritate statuimus descendisse. Et ideo condemnamus et anathematizamus similiter ut alios omnes haereticos quos condemnatos et anathematizatos constat a sanctis quatuor conciliis et a catholica Ecclesia, et Theodorum, qui quondam Mompsuestiae episcopus fuit, et ejus impia conscripta nihilominus, et quae Theodoritus conscripsit contra rectam fidem et contra duodecim sancti Cyrilli capitula et contra primam synodum Ephesinam, et quae ad defensionem Theodori et Nestorii ab eo scripta sunt: quia pro ecclesiasticae utilitatis causa poposcit etiam memorata Theodoriti scripta damnari, eo quod saepe dicti Nestoriani sub ejus episcopi nomine, qui a beatae recordationis Leone papa et a sancta Chalcedonensi synodo legitur fuisse susceptus, eadem scripta ad astruendi sui erroris videntur adhibere suffragium, non aspicientes quod non solum sancti Patres in Chalcedona congregati, damnato Nestorio cum suis dogmatibus, et ista damnaverint, sed etiam ipse episcopus Theodoritus omnia dicta quae beati Cyrilli in Ephesina prima expositis videbantur contraire dogmatibus, in sancta Chalcedonensi synodo aperta professione respuerit, et susceperit definitionem sancti Chalcedonensis concilii, in qua beati Cyrilli in Ephesina prima expositam manifestum est praedicari doctrinam. Et ita, sicut omne concilium sanctae Chalcedonensis synodi interlocutum est, ab eadem synodo constat fuisse susceptum. Propter quod clarum est nihil nobis [novi] nos per hanc damnationem statuere, sed ea anathematizasse quae et sancta Chalcedonensis synodus respuit, et ipse quoque Theodoritus episcopus illic sua professione damnavit. XXVIII. Praedicta igitur tria impia capitula anathematizamus atque damnamus, id est, epistolam quae dicitur Ibae ad Marim Persam, in qua nefandae superius designatae blasphemiae continentur, et impium Theodorum Mompsuestenum cum nefandis ejus conscriptis, et quae impie Theodoritus conscripsit. Et quicunque ea quoquo tempore crediderit accipienda vel deferenda, aut conatus fuerit aliquando praesentem damnationem resolvere, pari anathemate condemnamus. Eos autem qui conservantes rectam fidem praedictis quatuor synodis praedicatam, memorata tria capitula damnaverunt vel damnant, fratres et consacerdotes habemus. Quaecunque vero sive meo nomine sive quorumlibet pro defensione memoratorum trium capitulorum prolata fuerint vel ubicunque reperta, praesentis nostri plenissimi constituti auctoritate vacuamus. Quas omnes designatas blasphemias absit ab universali Ecclesia ut quisquam praedictas quatuor synodos vel unam ex eis asserat suscepisse vei eos qui talia sapuerunt atque secuti sunt, cum constet a sanctis memoratis Patribus, et maxime a sancto Chalcedonensi concilio, nullum de quo fuit suspicio fuisse susceptum nisi qui superius designatas blasphemias vel his similia aut haeresim de qua suspectus fuit respuit, aut blasphemias de quibus de eo dubitatum est abnegavit atque damnavit. Et ideo eos qui memoratam epistolam ad Marim Persam designatas superius blasphemias continentem a sancta Chalcedonensi synodo a praesenti tempore, innotescente sibi hujus nostri serie constituti, asserere voluerint esse susceptam, vel a quocunque eorumdem Patrum in Chalcedona residentum orthodoxam pronuntiatam nituntur astruere, pari anathematis poena percellimus; quoniam non solum sancto ac reverendo Chalcedonensi concilio irrogare moliuntur injuriam, verum etiam incentores se ac renovatores sopiti scandali profitentur, per quod universalis rursus concuti possit Ecclesia; ut doctoris Apostoli juste videantur feriri sententia, qua dicit: Utinam et abscidantur qui vos conturbant. Et post subscriptiones. Data VII calendarum Martiarum, imperante domino Justiniano perpetuo Augusto anno 27, et post consulatum Basilii v. c. anno 13, Constantinopolim.