Jump to content

Pro repellanda iactantia (Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pro repellanda iactantia
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


MarBra.PrReJa 72 Martinus Braccarensisc.520–580 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Pro repellanda jactantia I. Multa sunt vitiorum genera, quibus humana fragilitas infestatur, et quorum vulneribus pene omnes homines sauciantur. Nam, ut dicam pauca de multis aliis: qui ab iracundia vincitur, caedibus, homicidiis, clamori ac seditioni deservit. Alius qui avaritia impellitur, inhumanitatem, rapacitatem, falsa testimonia, violentias, perjuria, furta, mendacium et fraudationes exercet. Alius qui a libidine sordidatur, turpiloquiis, ludibriis, scurrilitatibus, adulteriis et fornicationibus succumbit. Alius qui gulae ingluvie superatur, comessationibus, crapulae, ebrietati deservit. Et ut non multa prosequar, quaecunque memorare perlongum est, cum singulos homines constet: unus inter haec omnia morbus est, qui conditionis suae non singillatim quosdam, sed congregatim cunctos addicit; et cum caetera vitia particulatim sibi vindicent quos vicerint, hoc unum non nisi omnibus dominari contentum est. Id autem est inane laudis studium, quod Greci κενοδοξία, Latini vanam gloriam seu jactantiam vocant. Quod quale sit malum, et quomodo universos vulneret, dicam.

II. Cum in omnibus hujus vitae studiis, aliqua plus, aliqua minus humano generi placeant, nihil magis delectabilius ab omni homine quam studium humanae laudis appetitur. Et alia quidem quamvis ardentissima cupiditatis ambitione sunt acquisita; tamen postquam haberi coeperint, ipso quotidiano sui usu, quamvis magna sint, continuo fastidiuntur. At vero inane hoc vanae gloriae desiderium tanto amplius quaeritur, quanto amplius inventum est: ita ut nihil ex omni opere plus homo cupiat quam laudari; nec aliud aliquid gratius sibi existimet reddi, quam si quis illum quasi gloriosum fuerit admiratus. Hoc ergo reges, hoc judices, hoc urbani, hoc rustici, hoc viri, hoc feminae, pueri, adolescentes, juvenes et senes hoc ambiunt. Omnes laudari volunt, quamvis false laudentur. Nam pueri adolescentum sibi ingenium vindicant, adolescentes juvenum in se fortitudinem mentiuntur, juvenes senum sibi prudentiam ascribunt: senes, quia ulterius ire non possunt, redeuntes retro, gloriam sibi exigunt de transactis; feminae, quamvis sexu non possunt, animo se tamen virilitatis extollunt; rustici urbanos videri se gestiunt; judices hoc sibi quaerunt deferri, quod regibus; reges hoc se somniant posse, quod Deus. Atque ita dum singuli se plus volunt videri quam sunt, gloriam laudis quae soli Deo veraciter debetur hostiliter depraedati sunt. Et quod ad summum nefas pertinet, hinc illud sacrilegium exoritur blasphemum, ut quia totum quod laudis est homo diripit, nihil aliud Deo nisi sola vituperatio relinquitur. Excessit mensuras suas genus humanum, dum neminem invenias qui non ita mirari se velit ut Deus. Quis ergo modus potest esse talibus, a quibus et coelum est pignoratum, ad cujus altitudinem nisi quis fuerit humilis, non attingit? III. His autem a quibus id quod supernum est usurpatur, ut mihi videtur, nihil aliud remanet quam infernum. Non enim habent quo ascendant; quia semper ascendendo, hoc illis tantum superest, quod descendant. Omnes enim ad gloriam, nec tamen una via concurrunt; alii enim de acceptis honoribus laudem cupiunt, alii de relictis; quidam auro elati, quidam panno vilissimo gloriantur; alius quia deliciose vivit placere vult, alius quia parce; postremo alter vitiis, alter virtutibus. Omnes ubique famam suam prorogare contendunt: et ideo difficillima est hujus jactantiae curatio, quia non vitiis tantum, sed etiam virtutibus se immiscet. Nec enim permittit hominem qualis sit a semetipso dignosci; quia dum laudibus alienis adgaudet, ejus exaltatio sequitur gaudium, exaltationem vero tumor et nimia aestimatio sui, plus siquidem in se aestimat quam quod videt. Atque ita fit ut non tantum aliena adulatione simus miseri, sed etiam nostra: nam dum nullus de se sibi hoc quod verum est confitetur, gloriam suam ex aliena opinione suspendit; et cum dicitur beatus, magnificus, potens, non quia ita est de se, sed quia ita dicitur, credit. Hoc enim est mortiferum illud vitium de quo Dominus in Evangelio ita loquitur ad Judaeos: Quomodo, inquit, vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis (Joan. V, 44)? Ostendit enim Dominus, quia quisquis ab hominibus gloriam quaerit, a Deo non habet quod exspectet. Unde etiam illud de hypocritis eleemosynam facientibus dicit: Ideo hoc faciunt, ut glorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam (Matth., VI, 2); id est, laudem humanam solummodo in praesenti. Paulus quoque Apostolus nos monet: Nolite, inquit, fieri inanis gloriae cupidi (Gal. V, 26). Inanem appellans gloriam quam fenerat mendice mendicus. Inanem dicens et vacuam qua si quid boni agitur, dum sibi homo tribuit, omnium laborum fructus evacuat. IV. Nec solum merita virtutum excludit, sed etiam reus efficitur aeterni supplicii: quia opus bonum quod obtentu jubentis Dei debuit exerceri, acquirendae laudis gratia exerceatur. Tolle favores, tolle admirationes humanas, paucos invenies qui aliquid boni aut amore Dei, aut (si hic non fuerit) timore perficiant. Unde non levior nos culpa commaculat, quia homines Deo, et gloriam humanam gloriae coelesti praeponimus. Acutus nimis hic elationis est morbus: ex utraque parte pestiferat, ac incautos exulcerat. Nam alii sibi, quia boni sunt; alii, quia mali sunt, gloriantur. Sed de bonis elatis dicitur: Quoniam Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium (Ps. LII, 6). De malis vero inflatis dicitur: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur (Ps. X; sec. Heb. III). Et illud apostolicum: Quorum deus venter, et gloria in confusionem (Philipp. III, 19). V. Ubique enim hoc jactantiae vitium serpit, et suas utrobique partes exercet. Sed si illos qui in bonis operibus viventes humanam gloriam aucupantur, auctoritas divina condemnat, eo quod se in illis magis voluerunt laudari quam Deum; quid de illis fiet qui et male vivunt et tamen laudari volunt? Ipsi considerent. Nullus igitur vanae gloriae finis est: nec solum ea quae gesta sunt requirit. sed etiam ea quae gerenda sunt antecedit. Nam si quid boni operis ab aliquo destinatum est, continuo haec alludit; et quantum ex eo admirabilis fiat caeteris, jam depingit. Si aliquid recte quosdam docere voluerit, prius quam ab aliis eruditus aut eloquentissimus appelletur, jam hoc praemissae suspicionis delectatione aures depruriunt audire. Si quoties aliquando dirigantur litterae ad amicum, prius quam transmittantur, aut in manus ejus cui sunt scriptae perveniant, quantum in eis apud illum doctissimus videatur, quantumque illi admirationis per quaedam dictatus sui loca nascatur, sagaci quodam commendationis suae cogitamine praedivinat. Si alicui in loco necessitatis beneficium prompte praestetur, antequam accipiat, qui praebet, quantum ex eo benignus omnibus aut largientissimus videatur, hic qui daturus est metitur. Miles denique ipse sumptis armis pergit ad praelium; dum adhuc, cui cedat victoria, nescitur, praesumpta sibi fortitudinis arrogantia, ita typhosus, quasi jam victor ingreditur. Praeludit ergo elatio in quibusdam, et velut dux quaedam suadet omnibus. Nec solum magnis dat animum, sed et parvis. Nam in quovis operis conatu vel ponderis, quamvis invalidum mox laudaveris, plus valebit. Si parum ponderis portantem quasi admiratus fueris, majori succumbit. Si pigro dixeris quia velox est, continuo evolabit. Postremo et cui vires vana gloria dare non potuit, vel impetum commodavit. Itaque ergo quaedam praecedit, quaedam sequitur: ut nisi quis illam in omni opere suo circumspecte provideat, nihil Deo ex omni opere ejus, nihil proximo, nihil denique eidem ipsi proficiat; sed velut infelix mancipium, sub aura domina quamtumvis laboraverit, tamen semper est nudum. VI. Sed dicet mihi aliquis: Ergo nihil charitati, nihil misericordiae, nihil postremo quod gessimus, cuicunque deputabitur bonitati? Audacter dicam: nihil. Quia soli inanitati suae vana gloria vindicat, quidquid non bonitatis, sed ejus imperio est perfectum. Multa sunt quae de hac contagione dicantur; sed quia jam multiformis subtilitas ejus potest sapienti viro his paucis judiciis perlucere, nunc ad reliqua transeam, et quid aliud pejus ex hoc malo generetur expediam.