Jump to content

Pro suprema Auctoritate illa

Checked
E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pro suprema Auctoritate illa
1821
editio: incognita
fons: librum vide
PIUS PP. VII.


Venerabilis Frater salutem et Apostolicam Benedictionem. Pro suprema Auctoritate illa, quam, licet immerentes, in Ecclesia Dei gerimus, scribere cogimur ad Te, Venerabilis Frater, ut gravem, quam a Fraternitate Tua accepimus, doloris causam aperiamus, et Te ad officium, a quo discessisse videmus pro Nostro munere revocemus. Siquidem Regis ipsius tui nomine ad Nos missa, atque ob oculos nostros posita fuit Pastoralis Epistola a Te in postrema quæ isthic accidit perturbatione publicæ rei edita, ab officii tui ratione prorsus discrepans et aliena, ad hoc ut canonica remedia illa, quæ muneris et potestatis Nostrae sunt, hujusmodi errori tuo, illatoque inde scandalo adhibere possemus. Satis explicare verbis non possumus, Venerabilis Frater, quanto fuerimus dolore atque admiratione perculsi ea perlegentes, quæ in Pastorali illa Epistola a Te inconsulte prorsus ac temere scripta sunt. Neque enim in animum Nobis inducere possumus Te, de cujus sapientia ac virtutibus magna apud Nos opinio fuit, seditionem illam tamquam Dei ipsius opus habere et agnoscere, ac pertentatam legitimi Gubernii subversionem prodigiosæ murorum Jerici ruinæ a Te comparari, excitarique fideles ut gratias propterea Deo agerent, precesque offerrent, ut quod communia vota ab Eo impetraverint, ad publicam utilitatem confirmare ac corroborare dignaretur.

Doluimus quidem vehementer talia ab Episcopo Diæcesanos suos alloquente ac docenti proferri. Ignorare enim non poteras quæ a B. Petro Apostolorum Principe (Epist. 1. cap. 2. præcipiuntur subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum sive Regi quasi præcellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic est voluntas Dei =; et quæ doctor Gentium Paulus expressit (ad Rom. cap. 13.) = Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo, quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt =. Quæ quidem si in memoriam revocentur, omnino patet ex iis, seditionem in Pedemontana Provincia ista a factiosis hominibus concitatam injustissimam eam quidem, et Religionis Sanctissimæ quam profitemur principiis penitus adversari.

His autem accedit, quod quum seditiosorum hominum nostri hujus temporis vota et conatus, ut perspicuum est omnibus, eo tendant ut non legitima modo Gubernia, et potestatem evertant, sed Religionem etiam ipsam pessumdent, et destruant, Pastoralis propterea Epistola tua, quæ tanto studio seditiosa eorum molimina probat, videri quodammodo posset iniquis etiam eorum contra Ecclesiam consiliis favere.

Quam indigna hæc sint Christiano homine, moltoque magis quam ab Episcopi officio et obligationibus aliena, tute satis cognoscere debes, proptereaque opus non esse judicamus ut Tibi pluribus explicemus; immo persuasum Nobis est fieri non posse quin, nulla etiam intercedente admonitione Nostra, de emissa Pastorali illa Epistola Te pro tua sapientia et religione pœniteat.

At quoniam grave per illam scandalum illatum fuit, prorsus oportet ut, quemadmodum divino et naturali jure præcipitur illud opportune reparetur. Hoc Tu Deo debes in primis, hoc Regi quem graviter offendisti, hoc fidelibus ipsis curæ tuæ concreditis, apud quos nisi bona de Te opinio, qua gaudere Episcopus debet, restituatur, Ministerium Episcopale exercere cum fructu nulla ratione poteris. Ut autem hisce obligationibus satisfacias nova omnino erit a Te Epistola Pastoralis edenda, in qua omnia ea quæ in priori, de qua agimus, tanta cum bonorum omnium offensione a Te dicta sunt, retractes, atque a Te reprobari declares. Et quoniam Pastoralis illa Epistola Nobis, uti diximus, denuntiata fuit, volumus propterea expresse a Te etiam significari eam ab Apostolica hac sede fuisse penitus improbatam. Minime dubitamus Te Nobis hæc auctoritate quam a Deo accepimus præcipientibus, pro muneris tui debito, proque obedientia quam in Consecratione tua Sanctæ huic Sedi spopondisti, fideliter obtemperaturum. Id agens et gravissimæ quas Tibi incumbit obligationi satisfacies, et magnum apud Deum meritum, et apud homines gloriam Tibi comparabis. Interea Tibi, Venerabilis Frater, Gregique Tuo Apostolicam Benedictionem ex corde impertimur.

Datum Romæ apud S. Mariam Majorem die prima Septembris 1821. Pontificatus Nostri Anno XXII.

PIUS PP. VII.