Migne Patrologia Latina Tomus 95
Problemata (Auctor incertus), J. P. Migne
Problemata (1603B)F. 23. JUDAS dicit: auctoritas librorum ex prooemiis cognoscitur.
F. 29. THEOPHILUS. Divisit lucem ac tenebras. Lucem appellavit diem. Id est dies, species formatae rei; nox, privatio operis.
F. 30. OROSIUS. Firmamentum utrum stat, an movetur? Si movetur, quomodo firmum sit? Si stat, quomodo luminaria mundum circumeunt? Id est, non ideo firmamentum dicitur quod staret inmobile, sed propter firmitatem naturae, ut vertigo poli circum aethera vehitur.
F. 40. JUNILIUS dicit: Nihil post primum diem ostenditur factum ex non existentibus. Sola anima hominis, ut solus homo ex nihilo factus.
F. 50. De hoc paradiso MATTHAEUS apostolus dicit. Paradisus deliciarum, ubi Adam fuit, omnibus montibus altior, vicinus coelo: et ibi non habetur quod saluti hominis nocet sive in vivis sive in mortuis creaturis: ubi neque lilia, neque rosae marcescunt: (1603C)ubi neque labor neque senectus: et omnia animalia jussui hominis famulantur, non mactanda ad escam, sed deliciis servitura angelorum et hominum. quia et sic sunt epulae paratae ibi ex carnibus pecudum vel piscium, ut nullus occidatur. Sic est ex poculis. Tametsi nulla degestio sordium sequitur. Neque ibi facies coeli legitur nubibus, neque fulgura; et reliqua.
F. 57. Iterare vocabulum tribus modis fit. Increpatione, ut: Ubi es Adam, ubi es Adam? Prohibitu, (1604B)ut: Abraham, Abraham, ne injicias manum tuam in puerum. Consolatione, ut ANTONIUS dixit: Ubi eras Jesu? ubi eras Jesu?
F. 60. OROSIUS dicit mundum similem homini in lecto posito, et prius a capite formatur, id est a paradiso Adae in oriente posito, et oceanum inter se et hunc mundum.
OROSIUS dicit aliam insulam in oriente celatam, cum amoenitate paradisi Adae, in qua adhuc Elias et Enoch morantur.
Cod. f. 66, ubi de Lamecho homicida. FAUSTUS. Vel adolescentulum, id est quia Cain non canus, neque senescit ullo modo more ferarum non senescentium. Haec in annalibus Hebraeorum leguntur. Cur major ultio Lamech quam Cain? Quia ante Cain non factum est homicidium, nec correptio, nec sententia dura dicta castigavit. Non sic Lamech. Vel septuagies septies, quia hic numerus de gente Lamech in diluvio deletus est. Vel in hoc numero requiescit vindicta. (1604C)LXXVII viri ab Adam usque ad Christum completi sunt, et tunc solvetur mundus, et animae hominum requiem invenient, etc.
SULPICIUS vero dicit quia non de Cain hoc dicit, in vulnus meum, id est, vindicta ejus super me, memorans verbum Domini.
F. 94, ubi de Isaaci sacrificio. FAUSTUS. Venerunt ad locum. Cur Abraham dixit, revertimur ad vos? Si voluit offerre filium, quomodo potuit reverti? Id est in spem contra spem credidit, quia credidit offerre (1605A)filium quia Dominus praedixit ei. Item credidit illum filium reverti, quod Dominus dixit ei, erit semen tuum sicut stellae coeli. Item credidit quod qui illum (1606A)de sterili et senibus dedit, potuit de morte suscitare, etc.