Jump to content

Problemata Heloissae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Problemata Heloissae
saeculo XII

editio: Victor Cousin 1849
fons: utoronto.ca

SCANNED FROM: Victor Cousin, ed. adiuuante C. Jourdain et E. Despois. Petri Abaelardi opera, tom.I, Paris 1849, pp.237-294.


/237/

PROBLEMATA HELOISSAE


[00]

EPISTOLA HELOISSAE AD PETRUM ABAELARDUM

Beatus Hieronymus sanctae Marcellae studium quo tota feruebat, circa quaestiones sacrarum litterarum maxime commendans, ac uehementer approbans, quantis eam super hoc praeconiis laudum extulerit, uestra melius prudentia, quam mea simplicitas nouit. De qua, cum in epistolam Pauli ad Galatas commentarios scriberet, ita in primo meminit libro:

    Scio quidem ardorem eius, scio fidem, quam flammam habeat in
    pectore, superare sexum, obliuisci homines et diuinorum uoluminum
    tympano concrepare. Rubrum hoc saeculi pelagus transfretare.
    Certe cum Romae essem, nunquam tam festina me uidit, ut de
    Scripturis aliquid interrogaret. Neque uero, more pythagorico,
    quidquid /238/ responderem rectum putabat, nec sine ratione
    praeiudicata apud eam ualebat auctoritas; sed examinabat omnia,
    et sagaci mente uniuersa censabat, ut me sentirem non tam
    discipulam habere quam iudicem.

Ex quo utique studio in tantum eam profecisse nouerat, ut ipsam caeteris eodem studio discendi feruentibus magistram praeponeret. Unde et ad Principiam uirginem scribens, inter caetera sic meminit documenta:

    Habes ibi in studio Scripturarum et in sanctimonia mentis et
    corporis Marcellam et Asellam; quarum altera te per prata
    uirentia et uarios diuinorum uoluminum flores ducat ad eum, qui
    dicit in cantico: "Ego flos campi, et lilium conuallium"; altera
    ipsa flos Domini tecum mereatur audire: "Ut lilium in medio
    spinarum, sic proxima mea in medio filiarum."

Quorsum autem ista, dilecte multis, sed dilectissime nobis? Non sunt haec documenta, sed monita: ut ex his quid debeas recorderis, et debitum soluere non pigriteris. Ancillas Christi, ac spiritales filias tuas in oratorio proprio congregasti, ac diuing mancipasti obsequio; diuinis nos intendere uerbis, ac sacris lectionibus operam dare, plurimum semper exhortari consueuisti. Quibus saepius in tantum scripturae sacrae doctrinam commendasti, ut eam animae speculum dicens, quo decor eius uel deformitas cognoscatur, nullam Christi sponsam hoc carere speculo permittebas, si ei, cui se deuouerit, placere studuerit. Addebas insuper ad exhortationem nostram, ipsam Scripturae lectionem non intellectam, esse quasi speculum oculis non uidentis appositum. Quibus quidem monitis tam ego quam sorores nostrae plurimum incitatae, tuam in hoc quoque quoad possumus implentes obedientiam, dum huic operam studio damus, eo uidelicet amore litterarum correptae, de quo praedictus doctor quodam loco meminit:

    Ama scientiam Scripturarum, et carnis uitia non amabis

multis quaestionibus perturbatae, pigriores efficimur in lectione; et quod in sacris uerbis magis ignoramus, minus diligere cogimur, dum infructuosum laborem sentimus, cui operam damus. Proinde quaestiunculas quasdam discipulae doctori, filiae petri destinantes, supplicando rogamus, rogando supplicamus, quatenus his soluendis intendere non dedigneris, cuius hortatu, immo et iussu, hoc praecipue studium aggressae sumus. In quibus profecto quaestionibus, nequaquam ordinem Scripturae tenentes, prout quotidie nobis occurrunt, eas ponimus et soluendas dirigimus.



[01]

Quid est quod Dominus in Euangelio Ioannis de Spiritu, quem missurus erat, promittit dicens:

    Et cum uenerit ille, argues mundum de peccato, et de /239/
    iustitia, et de iudicio: de peccato quidem, quia non crediderunt
    in me; dle iustitia uero, quia ad patrem uado, et iam non
    uidebitis me; de iudicio autem, quia, princeps mundi huius
    iudicatus.

SOLUTIO

Arguet per apostolos, quos replebit, non unam partem mundi, sed totum, de peccato scilicet perseuerante uel retento ab hominibus, propter hoc, quia non crediderunt in me. Arguet de iustitia, scilicet per meipsum praesentem oblata, et non suscepta tunc cum praesens essem, quem iam recuperare non possm iusti ad Patrem, et iam ultra hic non uidendum. De iudicio scilicet praecedentium, in quo erant, hoc est peccati siue iustitiae: cum ea uidelicet quae reos uel iustos faciunt in operibus magis quam in intentione constituent, et merita non tam secundum animum, quam secundum operationem diiudicent, sicut maxime Iudaei faciunt, neminem arbitrantes damnari, quidquid ueldt, dummodo illud opere non compleat. Unde et Apostolus ad Romanos:

    Israel, inquit, sectando legem iustitiae in legem iustitiae non
    peruenit.

Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Quamuis ergo lex concupiscentiam quoque interdicat, non tamen hoc peccatum esse tantum arbitrantur, ut ad damnationem sufficiat. Quem quidem errorem arguendum esse Dominus nunc dicit, ex eo quod princeps huius mundi iudicatus est. Ipse quippe diabolus, qui carnalibus et amatoribus mundi dominatur, et totius auctor est et origo peccati, non de hoc quod fecerit, sed quod praesumendo uoluerit, statim damnatus tam grauiter corruit.



[02]

Quid est illud in epistola Iacobi:

    Quicumque autem totem legem seruauerit, offendat autem in uno,
    factus est omnium reus. Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit
    et: Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus
    es transgressor legis.

SOLUTIO

Omnia simul legis praecepta, non singula sunt lex ipsa. Qui ergo totem legem praeter unum mandatum custodierit, fit reus omnium: hoc est, ex eo damnandus est, quod non omnia custodit praecepta, quae simul, ut dictum est, accepta, sunt lex ipsa. Ac si aperte dicat: Quamuis impletor legis nemo esse possit, unum eius obseruando mandatum; transgressor tamen legis efficitur, si uel unum eius transgrediatur praeceptum. Unde et statim Apostolus exponens quod dixerat: /240/ "omnium reus" subiecit, "factus est transgressor legis", ex eo uidelicet quod unum praetermisit praeceptum, quod aeque, ut caetera, fuerat iniunctum. Alioquin ex eo quod subiungit:

    Qui enim dixit "Non moechaberis... etc."

Nequaquam comprobaret illud praemissum, "factus est omnium reus". Cum igitur ait:

    Qui enim dixit... etc.

tale est, ac si diceret: ideo recte dixi, quia mmm transgrediendo, factus est omnium reus: hoc est, ex hoc damnandus est, quia non omnia seruando, Deum contempsit. Quia ipse Dominus, qui legem tradidit, tam hoc mandatum, quam illud obseruariiussit: hoc est, omnia, non aliquod unum ex omnibus. Ac per hoc sicut transgressor fit legis, uel unum transgrediendo praeceptum, ita fit reus omnium, sicut est expositum, ex hoc etiam damnandus, quod non omnia compleuerit.



[03]

Quid est quod saepe Dominus ab aliquibus interrogatus, respondens illis sigillatim dicat: "Tu dixisti" uel: "Tu dicis" nonnunquam etiam pluribus simul interrogantibus respondeat: "Vos dicitis, " tamquam hoc eos dixisse assereret, quod quasi dubitantes quaerebant? Sic quippe Iudae interroganti:

    "Nunquid ego sum, Rabbi, qui te scilicet sum traditurus?"
    Respondit: "Tu dixisti".

Et interrogatus a pontifice, an sit filius Dei, similiter respondit. Populo etiam quaerenti: "Si tu es Christus, dic nobis palam" uel: "Tu ergo es filius Dei?" respondit: "Vos dicitis, quia ego sum". Denique et a praeside, id est Pilato, inquisitus an sit rex Iudaeorum, respondit: "Tu dicis quia rex sum ego". Quae profecto responsiones non immerito dubitationem excitare uidentur. Qui enim quaerit utrum hoc sit, uel illud, nequaquam enuntiando dicit quod hoc sit uel illud; sed quasi dubitando quaerit utrum ita sit.

SOLUTIO

Reuera difficilem uel prorsus insolubilem hae responsiones Domini mouerent quaestionem, si quod Dominus ait: "Tu dixisti" uel "Vos dicitis" uel "Tu dicis" ad praecedentium interrogationum uerba referret, ut in eis scilicet haec dicta fuisse assereret, quod nequaquam conuenit. Cum ergo Iudae interroganti, an ipse sit, qui eum tradat, respondit: "Tu dixisti" potius quam "Tu dicis" ad pactum illud respexit, quod iam ille cum Iudaeis inierat promittens se illis eum tradere cupiditate promissae pecuniae. Quod uero principi sacerdotum interroganti an Christus sit filius Dei, respondit: "Tu dixisti" /241/ sic est accipiendum, quod ille, qui eo tempore Christum, quem uidebat, esse filium Dei negabat, saepius olim legem ac prophetas recitando id confessus fuerat. Cum autem Iudaeis interrogantibus an sit Christus, uel an sit filius Dei, respondit: "Vos dicitis" uerbo scilicet praesentis temporis utens ad eos sicut et ad Pilatum, praesentem iam adesse diem significat, in quo id fateantur. Ubi enim illudentes ei dicebant:

    Prophetiza, Christe, quis est qui te percussit?

uel:

    Aue, rex Iudaeorum

eum profecto Christum esse, hoc est unctum, quacumque intentione testabantur, in hoc fortassis prophetiam Caiphae imitantes dicentis:

    Expedit uobis ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat.

Sed et turbae testimonio eum cum ramis palmarum suscipientis ipse et filius Dauid est, iuxta Matthaeum: et in ipso regnum Dauid uenit, secundum Marcum: et benedictus est rex qui uenit, secundum Lucam et denique, secundum Ioannem, benedictus qui uenit in nomine Domini rex Israel. Quod nequaquam isti, per illusionem, sicut supradicti, sed ex fide dicebant. Tale est ergo quod Iudaeis ait "Vos dicitis" ac si diceret: multi adhuc inter uos sunt, qui hoc non solum ore proferant, sed et corde teneant. Etsi enim illi qui hoc interrogabant, nequaquam id dicerent, uel crederent, cum tamen dixit "Vos dicitis" non ad personas illas, quae aderant, sed ad populum ipsum respexit. Sic et alibi cum ait Iudaeis de Zacharia:

    Quem occidistis inter templum et altare

nequaquam de illis, qui tunc erant, Iudaeis, sed de populo ipso, de quo erant, accipiendum est. Sic et Iosue cum dicitur filios Israel secundo circumcidisse, non hoc in eisdem personis, sed in eodem populo constat eum fecisse. Legimus quoque in hoc die passionis, quod centurio, et qui cum eo erant custodientes Dominum crucifixum, cum expirasset, et uiderent uelum templi scissum, et terrae motum, et monumenta aperta, dixerunt:

    Vere filius Dei erat iste.

Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et uidelbant quae fiebant, percutientes pectora sua reuertebantur. Tale est ergo, ut diximus, quod Iudaeis quaerentibus, an esset filius Dei, respondit "Vos dicitis" -- hoc est, iam praesens dies uel tempus adest, in quo id de me confiteamini. Similiter Pilato quaerenti, an sit rex Iudaeorum, respondit "Tu dicis" potius quam "Tu dixisti". Homo quippe gentilis prophetias ignorabat, non ea legerat uerba, ubi Christus fuerat promissus, et regnum eius prophetatum iuxta illud:

    Et regni eius non erit finis

uel illud:

    Dicite filiae Sion, ecce rex /242/ tuus uenit

quod tamen ipso die Pilatus saepius uerbis asseruit, et in ipso titulo crucis sciipto confirmauit. Ut enim Matthaeus meminit, Iudaeis ait:

    Vultis dimittam uobis regem Iudaeorum?

et iterum:

    Regem uestrum crucifigam?

Qui etiam cum superius quaesisset a Domino:

    Tu es rex Iudaeorum?

et ille respondisset:

    A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me?

Rursum ait Pilatus:

    Numquid ego Iudaeus sum?  Gens tua et pontifices tradiderunt te
    mihi.

Ecce quoties et quam manifeste Pilatus eum regem profiteatur Iudaeorum, et ipsum populum Iudaeorum gentem eius appellet: cui cum Dominus dixeiit:

    A temetipso hoc dicis... etc.

tale est, ac si diceret: Quaeris hoc pro te ipso ut ueritatem cognoscas, an dolo Iudaeorum, tamquam unus ex ipsis, ut me interficieudi occasionem hinc sumas? Denique et titulum Pilatus scribens, hoc quod dixerat uerbis, scripto confirmauit trium linguarum, ut ab omnibus Hierosolymam conuenientibus legi posses, et uerus intelligi rex Iudaeorum. Erat quippe scriptum "Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum". Ubi quidem cum adiecit "Nazarenus" diligenter hunc Iesum distinxit a caeteris, qui in antiquo populo, hoc quoque nomine, non tam proprie quam nuncupatiue fuerant insigniti: utpote Iosue, Iesus sacerdos, uel Iesus filius Sirach. De hoc autem honore tituli, pontifices Iudaeorum uehementer indignati tamquam in damnationem suam conscripti qui regem proprium crucifixissent, dixerunt Pilato:

    Noli scribere regem Iudaeorum, sed quia ipse dixit, rex sum
    Iudaeorum.

At uero quondam prophetatum fuerat:

    Ne corrumpas Dauid in tituli inscriptione

tanquam hoc ad se dictum Pilatus intenderet, respondit:

    Quod scripsi, scripsi.

Tamquam si diceret: Quod scribendum prouidi sine ulla correptionis retractatione firmaui; tamquam in eius mente hoc scriptum primitus esset, quod secundo litteris exhiberet. Haec ergo geminatio uerbi:

    Quod scripsi, scripsi

perseuerantiam uel incommutabilitatem significat facti, sicut illud:

    Euntes ibant.


[04]

Quomodo stare potest quod Dominus Iudaeis signa quaerentibus respondit de tempore sepulturae suae:

    Sicut fuit Ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus,
    sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus et
    tribus noctibus?

Constat quippe Dominum sexta feria de cruce depositum esse sepultum, et sabbato quieuisse in sepulcro, et sequenti noctae dominicae died resurrexisse /243/ quarta uigilia. Unde certum est per unam tantum integram noctem praecedentem sabbatum, et per integram ipsius sabbati diem eum in sepulcro fuisse, quem quarta uigilia noctis Hieronymus In Epistolam ad Galatas dicit resurrexisse.

SOLUTIO

Quod ait Dominus "tribus diebus et tribus noctibus" non est accipiendum quod per tres dies integros et noctes ibi fuerit: sed quod in tempore continente tres dies cum noctibus suis sepultus quieuerit. Unde et bene cum dicitur "Tribus diebus et tribus noctibus" adiunctum est "sicut Ionas" quem tertio die piscis euomuit in aridam; ac per hoc, per unam tantum noctem integram, et unum tantum integrum diem in uentre ceti fuerit. Tempus itaque continens tres dries cum noctibus suis, accipe a principio noctis parasceuem sequentis usque ad finem dominicae diei: et inuenies in illo temporis spatio, quamuis non per totum tempus, Dominum tribus diebus et tribus noctibus iacuisse in sepulcro. Non enim quod in tempore aliquo fit per totum illud tempus fieri necesse est. Fortassis et quod dicitur:

    In corde terrae

non tam de sepultura Domini accipi uidetur, quam de cordibus liominum eo tempore in tantum de Christo desperantium, ut discipuli quoque nec non et mater ipsius in fide grauiter titubauerint. Unde Augustinus Quaestionum in ueteris et nouae Legis capitulo:

    Etiam Maria, per quam mysterium gestum est incarnationis
    Saluatoris, in morte Domini dubitauit; ita ut in resurrectione
    Domini firmaretur. Omnes enim in morte dubitauerunt, et quia
    omnis ambiguitas a resurrectione Domini recessura erat,
    pertransire dixit gladium.

Cor itaque terrae quasi cor terrenum adhuc et carnale nondum spiritale factum ex firmitate fidei, uel ardore caritatis, dicit cor humanum: quandiu homines in illo temporis articulo Christum carnem magis, hoc est hominem, quam Deum aestimarent, et terrenum potius quam caelestem. Quod ergo Iudaeis signum potentiae requirentibus tamquam per hoc eum recognoscerent Deum, respondit se potius eis daturum signum Ionae, tale est, quod potius infirmitatem in eo cognoscere digni sint: sicut Ionas in mare missus plus iniustitiae quam religionis aestimatus est habuisse, et hoc ei ex propria culpa contigisse, ut damnari etiam mereretur.



[05]

Maximam dubitationem de apparitionibus Domini resurgentis, quae mulieribus factae sunt, nobis euangelistae reliquerunt. Marcus quippe et Ioannes eum insinuant /244/ primo apparuisse Mariae Magdalenae, quae uenit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum, et uidit lapidem sulblatum a monumento: et postquam hoc nuntiauit Petro et Ioanni, et illi cucurrerunt ad monumentum, et inde reuersi sunt, uidit duos angelos, et deinde Iesum quem putauit hortulanum. Et haec apparitio prima illi soli dicitur facta. Matthaeus uero refert eam cum altera Maria uenisse ad sepulcrum, et tunc terrae motu facto angelum descendisse, et lapidem reuoluisse, et nuntiasse Dominum resurrexisse, et illis duabus Iesum occurrisse, cuius pedes tenuerunt. Marcus uero refert quod Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome ualde mane uenerunt ad monumentum orto iam sole, conquirentes ad inuicem, quis reuolueret eis lapidem ab ostio monumenti; quem cum respicientes uiderunt reuolutum, et per angelum eis loquentem, et per sepulcrum uacuum cognouissent Dominum resurrexisse, exeuntes de momumento fugerunt tremefactae, nemini quidquam de hoc prae timore dicentes. Ubi et statim annectitur:

    Surgens autem Iesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariae
    Magdalenae. Illa uadens nuntiauit his qui cum eo fuerant, et non
    crediderunt.

Lucas autem refert, quod Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et quae cum eis erant, ualde diluculo uenerunt ad monumentum, et inuenerunt lapidem reuolutum a monumento et ingressae non inuenerunt corpus Iesu; et edoctae ab angelis de resurrectione Domini, nuntiauerunt hoc discipulis, et non credebant illis. Positis itaque uerbis euangelistarum, primo quaerimus quomodo, iuxta Ioannem, Maria Magdalene ueniens ad monumentum mane, cum adhuc essent tenebrae, uidit lapidem sublatum, et postea, ut Marcus dicit, ipsa et Maria Iacobi et Salome ualde mane ueniunt ad monumentum, orto iam sole, dicentes ad inuicem:

    Quis reuoluet nobis lapidem?

Si enim Maria Magdalene iam uiderat lapidem reuolutum cum adhuc tenebrae, id est nox esset; quomodo nunc, orto iam sole, ipsa cum caeteris quaeritur de lapide reuoluendo, quae iam antea sublatum uiderat? Secundo etiam quaerendum uidetur quomodo in Marco mulieres dicuntur nemini prae timore resurrectionem Domini nuntiasse, cum caeteri euangelistae asserant e contrario? Denique Ioannes Mariam Magdalenam, non aliquam cum ea, refert, antequam Iesum uideret, nuntiasse Petro et Ioanni eum de monumento sublatum, et eos statim illuc concurrisse. Lucas uero refert eamdem Mariam et alias cum ea plures feminas, postquam didicerunt Dominum resurrexisse, hoc discipulis nuntiasse, et tunc Petrum ad monumentum cucurrisse. /245/

SOLUTIO

Solus quidem Ioannes de Maria Magdalene, et non caeteris mulieribus in resurrectione Domini commemorat, non quod ea sola his, quae tunc facta sunt, affuerit; sed quod eius deuotionem caeteris maiorem plurimum ipse commendaret, cuius hortatu et exemplo caetenae feminae incitarentur maxime. Sicut ergo caeteris in dilectione feruentior erat, et de gaudio resurrectionis magis sollicita; uenit prior et intrepida, cum adhuc nox esset, ad monumentum, et reuerse est iterum ad suos, quaerendo studiose si quis adhuc de resurrectione Domini centificatus esset. Quod cum minime reperisset, iterum ad monumentum orto iam sole cum aliis uenit, et tunc reuolutio lapidis facta est, quamuis Ioannes hanc reuolutionem quasi prius factam per anticipationem dicat a Maria uisam fuisse. Prior ergo Maria quam caetenae, quibus sollicitior erat, lapidem reuolutum comperit, et sublatum Dominum credens, festina rediit, et boc Petro nuntiauit, et Ioanni. Deinde reuensa cum illis ad monumentunm post discessum eorum a monumento, stabat ad ipsum monumentum foris plorans, caeteris, quae aderant, non sic accedere audentibus. Tunc angelos ac deinde Dominum prima uidere meruit; ac deinceps altera Maria, quae iuxta Matthaeum, cunm ea uenerat prius, accedens, et metuens adhuc custodes, qui adenant, consolatae sunt ambae, cum ad terrae motum, et ad apparitionem angeli sedentis super lapidem, quem reuoluerat, exteiriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui. Quibus duabus euntibus nuntiare discipulis quod angelus praeceperat, occurrit Iesus illis simul secundo apparens. Aliae autem, quae timidiores et infirmiores fuerant in fide, nequaquam tunc Dominum meruerunt uidere; sed et tantum angelis nuntiantibus eum audierant resurrexisse. Et ideo cum non omnes aequaliter super hoc prius essent certae, prius omnes tacuerunt, et distulerunt illud discipulis nuntiare, pauidae adhuc et obstupefactae de angelica uisione, et uerentes ne sibi statim non crederetur, donec pluribus sibi aggregatis confidentius diceretur. Unde postea, ut Lucas meminit, ipsa Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et caeterae, quae cum eis erant, dicebant ad apostolos haec. Quibus Petrus in fide firmior caeteris hoc non credentibus, iterum cocurrit ad monumentum; et cum nec angelos, nec Dominum uidisset, rediit uehementer admirans. Qui cum uehementer stuperet de apparitionibus angelorum, siue Domini, quae factae fuerant mulieribus potius quam ei uel discipulis, ne diu in dubitatione et moestitia persisteret, uel credimus tunc ei Dominum apparuisse, sicut Lucas refert apostolos dicere, quod

    surrexit Dominus uere, et apparuit Simoni. /246/

Quod autem Matthaeus et Lucas dicunt:

    Vespere sabbati

finem eius, id est noctem sequentem usque ad lucem dominicae died intelligunt. Hoc uesperum lucescit in prima sabbati, cum ad lucem died sequentis perducitum. Quod uero ait "quae lucescit" -- feminino scilicet genere utens -- ad significationem respexit: quia, ut diximus, in uespere noctem intellexit, ut tale sit: "Quae lucescit" tanquam diceretur: quae nox ad claritatem pertingit. Vesperum itaque seu uespera diei, dicitur extreme eius hora: uesper uero totum tempus noctis sequentis.



[06]

Quid est quod Dominus sacramenta corporis et sanguinis sui discipulis tradens et commendans, non ait de corpore suo:

    Hoc est corpus meum noui testamenti

cum de sanguine dixerit:

    Hic est sanguis meus noui testamenti

tanquam magis sanguinem commendaret, quam carnem? Quid est etiam illud:

    Non bibam amodo de hoc genimine uitis, usque in diem illum, cum
    illud bibam uobiscum nouum in regno patris mei?

SOLUTIO

Corpus Christi in sacmamento susceptum, humanitas est, quam nascendo de uirgine suscepit, quando, sicut scriptum est:

    Verbum caro factum est.

Sanguis eius in poculum datus, passio est ipsius, cui communicare debemus, quicumque membra eius sumus. Unde et scriptum est:

    Christus passus est pro nobis, uobis relinquens exemplum, ut
    sequamini uestigia eius.

Cum enim Gregorius dicat:

    Nihil enim nasci profuit, nisi redimi profuisset, atque in eius
    passione nostra redemptio consummetur; quod et ipse moriens
    profitetur dicens: "Consummatum est"

non incongrue sanguis effusus praefertur conceptae carni, hoc est, passio eius natiuitati. Qui etiam magis quam caro eius dicendus fuit noui testamenti, hoc est confirmatio euangelicae praedicationis, quia, sicut dicit Apostolus:

    Testamentum in mortuis confirmatum est.

Quid enim Euangelium nisi testamentum est amoris, sicut lex fuem at timoris? Unde et Apostolus conuersis Iudaeis ait:

    Non enim subditi estis iterum in timore.

Et rursum:

    Finis praecepti caritas de corde puro.

Et per semetipsam Veritas:

    Ignem ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut ardeat?

Hoc igitur testanmentum amomis in hoc maxime dominica passio confirmauit, cum pro nobis moriendo, illam nobis dilectionem exhibuit, qua maior esse non possit. Unde et ipsemet ait:

    Maiorem hanc dilectionem /247/ nemo habet, ut animam suam ponat
    quis pro amicis suis.

In hoc etiam testamentum hoc confirmauit, quod pro doctrina euangelicae praedicationis usque ad mortem per stitit, et moriendo monstrauit, quod nascendo non potuit: sicut et ille qui testamentum aliquod suis haeredibus componit, dum in pristina uoluntate perseuerat moriens, testamentum suum confirmat, quod nequaquam delens, uel in aliquo corrigens, ipsum omnino tunc roborat. Unde bene sanguis Domini potius quam corpus eius noui testamenti, ut diximus, fuerat dicendus. Illud autem quod ait:

    Non bibam amodo de hoc genimine uitis usque in diem ilium cum
    illud bibam uobiscum nouum in regno Patris mei

sic intelligo, tamquam si diceret: Non celebrabo ulterius in sacramento passionem carnis meae, donec id faciam uobiscum tamquam nouum in regno Patris mei. Sacramentum quippe Christi tunc quasi nouum sumitur, cum ipsum sumentes plena fide, accedentes ipsos innouat, et a ueteri homine, quem per transgressionem imitantur, in nouum transmutat, dum ipsum per obedientiam usque ad mortem sequi sunt parati. Quales nequaquam tune aderant discipuli in fide adhuc maxime, et eo temporis articulo potissimum infirmi, nec adhuc in regno Dei traditi, ut in eis uidelicet regnaret Deus, cui nondum soliditate fidei adhaerebant, eius dominio penitus subditi. Quasi ergo uetus et non nouum tune acceperunt ipsum sacramentum, et tamquam adhuc extra regnum Dei manentes: quia nondum in Deo sic eos constantia fidei confirmauerat, ut hoc per cipiendo noui iam facti, mererentur in nouitate illa ita sicut post resurrection em confirmari Bibet tunc Christus de hoc genimine uitis cum eis, id est, de sanguine suo, qui est uitis eorum tamquam palmitum, cum illis digne sacramenta suae passionis communicantibus, sic inde sitim suam in ipsis reficiet. Qui enim salutem homimim sitit uel esurit, tunc de ipsa reficitur, cum eam impleri laetatur. Fortassis et ex hoc sacramentum dominicae passionis quasi uetus ante resurrectionem extitit, et postmodum nouum fuit: quia cum adlmc passibile corpus et corruptibile uel mortale gestaret, ueteri homini per hoc similis fuit, antequam resurgendo de hac uita poenali ad nouitatem futurae perueniret. Dum ergo mortalis fuit, et se talem, qualis tunc erat, in sacramento dedit: quodammodo uetus et non nouum fuit illud sacrificium comparatione uidelicet noui, quod nunc in humanitate sumimus immortali iam et incorruptibili. Lucas uero ait:

    Hic calix nouum testamentum est in sanguine meo

id est pactum uel promissio uobis a Deo facta, de uestra scilicet redemptione in mea passione. Ubi enim nos habemus testamentum, /248/ in hebraeo habetur pactum. Qui enim legem Domini suscipiunt, cum eo quoddam ineunt pactum, siue ille cum ipsis, cumm ipsi uidelicet legis obedientiam, ille promittat remunerationem.



[07]

Quid est etiam quod in Luca legimus duos calices, uel eumdem bis Dominum dedisse discipulis? Sic quippe scriptum habetur:

    Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
    Et ait illis: "Desiderio desideraui hoc pascha manducare uobiscum
    antequam patiar. Dico enim uobis, quia ex hoc non manducabo,
    donec illud impleatur in regno Dei." Et accepto calice, gratias
    egit, et dixit: "Accipite et diuidite inter uos. Dico enim uobis,
    quod non bibam de generatione uitis, donec regnum Dei ueniat." Et
    accepto pane, gratias egit, et fiegit, et dedit eis, dicens:" Hoc
    est corpus meum quod pro uobis datur. Hoc facite in meam
    commemorationem." Similiter et calicem postquam coenauit dicens:
    "Hic est calix nouum testamentum in sanguine meo."

SOLUTIO

Pascha, quod secundumm legem parare discipulos miserat, uetus est pascha, in esu uidelicet agni uel haedi cum lactucis agrestibus. Quod etiam pascha dicit se desiderasse, ut hoc cum discipulis manducaret, antequam pateretur: quia ante passionem, non postea uoluit in figuris celebrari uetera, quae superuenientibus nouis essent proiicienda. Quod et ipse Dominus patenter insinuat, cum de nouo sacramento tantum dixerit:

    Hoc facite in meam commemorationem

tamquam uetus iam finiens, et solummodo nouum deinceps statuens. Cum enim dixisset:

    Hoc est corpus meum, quod pro uobis tradetur

statim adiunxit:

    Hoc facite in meam commemorationem.

Unde et Apostolus:

    Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis,
    mortem Domini annuntiabitis donec ueniat.

Est igitur missae celebratio, dominicae passionis commmemoratio, ad quam unusquisque fidelium tanta compassionis deuotione debet accedere, quanta euum pro se crucifixum debet conspicere. Ut ergo haec dominicae passionis memoria nostris mentibus inhaereat, et in eius amorem semper accendat, quotidie in eius altari hoc eius sacrificium debet immolari.

    Hoc, inquit, facite

hoc est ipsum corpus meum, non iam pro uobis traditum, sed tradendmn in memoriam tantae meae dilectionis conficite, ut inde quoque tantae dilectionis flamma sitis accensi, ut communicare possitis passioni. Bis eumdem calicem dare uoluit, ut per hoc exprimeret nos calicem eius non solum /249/ in sacramenti perceptione, uerum etiam in passionis imitatione accipere debere. Unde et Psalmista:

    calicem salutaris [hoc est ueri Iesu] accipiam

eum uidelicet per passionis quoque uirtutem imitando. Et quia mortem tolerare non est humanae infirmitatis, sed collatae nobis a Deo uirtutis: ipse est inuocandus, a quo ista speranda est uirtue, in qua non tam nostram utilitatem, quam eius gloriam quaerere debemus, quae per nomen eius significatur. Sicut enim ignominiosa dicuntur, quae nomine digna non uidentur: ita e contrario quaeque gloriosa nomine digna sunt et fame. Nomen igitur Dei inuocamus, cum ea quae facimus ad gloriam eius intendimus, ut ille potius in nolbis, quam nos ipsi, gloriticetur atque laudetur, a quo in his uirtutem accipimus, ad quae infirmi ex nobis sumus. Hinc et Apostolus:

   Qui glorificatur, inquit, in Domino glorietur

hoc est, qui in se aliquid uirtutis uel pretii recognoscit, non se inde, sed Deum quaerat honorari, nec id uirtuti suae, sed diuinae ascribat gratiae, non a se, sed a Deo id recognoscens esse. De hoc calice, quem christi passionem imitando sumimus, illud est quod filiis Zebedaei ait:

    Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?

Hoc est, me per passionem imitari posse confiditis? Bene autem de hoc calice primo, et non de secundo, discipulis ait:

    Accipite, et diuidite inter uos.

Calicem quippe Christi ab eo accipientes inter nos diuidimus, cum eum diuersis generilbus passionum imitamur. In perceptione uero sacramenti non est diuisio: quia ibi est una ipsius capitis non membrorum oblatio, quae a malis aeque ut a bonis sacerdotibus uirtute diuinorum uerborum conficitur. "Accipite" inquit "calicem" hunc a me, quem postea inter uos diuidatis, "quia deinceps non bibam de generatione uitis," hoc est, non celebrabo hanc hostiam meae passionis, "donec regnum Dei ueniat" -- hoc est, uita caelestis, in qua solus Dominus, non peccatum regnat, per passionem meam fidelibus patefiat. Bene calicem imitationis calici praemisit sacramenti: quia hi sold condigni sunt dominicae mensae communicare, qui passionem eius imitari, et crucem eius parati sunt tollere. Unde et scriptum est:

    Ad mensam magnam sedisti, scito quondam talia oportet te
    praeparare.

Nouum, nou uetus testamentum tradens, tam panem quam calicem accipiens, gratias agit: innuens per hoc hic esse completum, quod ibi fuerat pefiguratum, et de ueritate potius quam de umbra Deum esse glorificandum. Superius tamen se desiderasse dixit uetus quoque pascha cum discipulis celebrare, ne sic ab ipso noua sacramenta susciperent, ut a Deo tradita uetera non aestimarent. Quae etiam uetera eis adhuc ueteribus tunc maxime congruebant, ut hoc praecipue Dominus deberet cum eis celebrare quod eis potissimum uidebat conuenire, tamquam in hoc suo desiderio id se innuere /250/ intenderet, quod hoc eorum arguendae uetustati uidebat potissimum conuenire. De qua ut ad nouitatem eos transferendos esse innueret, uel ad moneret, nouum ueteri testamentum statim subiunxit, ut sic quodammodo illud quoque uetus in nouom transiret: dum illi scilicet uetustatem deponentes, de regno peccati in regnum transirent Dei, et in ueteri pascha non iam litteram, sed spiritalem inteligentiam sequerentur, et sic de uetustate litterae ad nouitatem spiritus deferrentur: quod est Christum nunc etiam cum eis uetus pascha manducare, et ipsum in nouam commutare, cum ibi illud figurari per pendimus, quod in nouo consummari credimus. Unde et ipse post resurrectionem statim incipiens a Moyse et interpretans in omnibus Scripturis, uetus sacramentum in nouum conuertit, dum illud per intelligentiam huic applicuit, et quasi rotam in rota conclusit, et aquam legis in uinum Euangelii conuertit. Etiam etiam uetus pascha tanquam mutatum in nouum nobiscum manducat: quia tunc eum reficimus ac delectamus, dum sic istud sumimus, sicut in illo sumendum edocti mystice sumus, in esu uidelicet agni et haedi, et agrestibus lactucis, uel caeteris ibi constitutis. Vetus pascha non nouum cum discipulis Christus manducat: ipse quippe ipsum est pascha nouum iuxta illud Apostoli:

    Et enim pascha nostrum immolatus est Christus

quando nostra hostia ipse est factus, et ipsum in sacramento quotidie sumimus. Recte quoque hinc uetus pascha cum discipulis celebrauit, quum ipse adhuc in ueteri homine esset ex corporis mortalitate, sicut illi ex morum similitudine. Sic e contrario qurasi nouus cum nouis nouum genimen uitis nunc bibit, dum ipse per immoitalitatem, et isti per morum diuersitatem, deposito ueteri homine ueri sacrificii delectantur nouitate: et tamquam ipse cum eis bibit, duum id caput in membris agit. Vetus Pascha calicem non habuit, quia lex ad perfectum nihil adduxit, ideoque in eius sacrificio perfecta non debuit esse refectio.



[08]

Quod Dominus pro adultera liberanda Iudaeis respondit:

    Qui sine peccato est uestrum, primus in eam lapidem mittat

et sic eam eruit, nonnihil habet quaestionis. Cum enim eam lapidari non permittit, nisi ab eo qui peccato careat, omni homini uindictam exercere uidetur interdicere: cum nemo mundus sit a sorde, nec infans unius diei, si uita sit eius super terram

SOLUTIO

Dominus Iesus ex Iudaeis solus inter eos fuit sine peccato; hic adulteram lapidat, et femninam seruat, dum misericorditer ei parcit, et sic a flagitiis suis poenitentem /251/ conuertit. Tale est ergo quod ait:

    Qui sine peccato est uestrum, primus in eam lapidem mittat

ac si aperte dicat: Ei lapidandam dimittite, qui ex uobis solus est a peccato immunis. Ipse primus in lapidandam dirigit lapidem, cum ei prius poenitentiam inspirat; et illa postmodum per satisfactionem se macerat, et carnem ne spiritui amplius reluctetur, domat: ut iam mortificata mundo, deinceps uiuat Deo, et hactentus uitia, conseruata natura. Denique et Dominus ait:

    Mihi uindictam, et ego retribuam.

Tunc quippe Deo uindictam reseruamus, quoniam ipse in nobis potius, quam nos ipsi, hanc operatur. Unde et homini, non Deo, dictum est:

    Non occides.

Ab ipso utique nobis hoc intendicitur, qui sub nullo praecepto conclusus, id sibi deberi patenter profitetur.

    Ego occidam, inquit, et ego uiuere faciam.

Ipse in nobis occidit et parcit, cum tamquam adminiculo quodam nobis utens, nos praeceptis suis reos occidere uel innocentibus parcere facit, ut ei potius quam nobis ista debeant imputari. Nam cum aliquis potens per operarios suos aliquid agit, non tam istorum quam illius opus illud esse dicitur, hoc est, non illorum qui operando faciunt, sed illius magis qui per illos fecit haec fieri. Homo itaque prohilbetur occidere, non Deus in homine. Tunc autem occidit homo, et non in eo Deus, quando propria malignitate id agit, non praeceptione Dei: hoc est, quando id ex se, non ex lege facit, et suae malitiae magis quam diuinae obedit iustitiae. Tunc gladium accipit non ad exercendam iustitiam, ut uindicet iniquitatem, sed ut suam compleat impietatem. De quobibet Veritas ait:

    Qui acceperit gladium, gladio peribit.

Qui acceperit, inquit, per se, non cui traditus fuerit a potestate, iste gladio perdemhdus est iuste, qui gladio uti praesumpsit iniuste. Cum autem quasi gladium miles sibi a rege traditum exercet ad uindictam, rex in eo id agit, cuius ille operarius in hoc existit. Unde Augustinus de Ciuitate Dei libro I:

    Non occides, his, inquit, exceptis, quos Deus occidi iubet, siue
    data lege, siue pro tempore ad personam exphessaiussione. Non
    autem ipse occidit, qui ministerium debet iubenti, sicut
    adminiculum gladius utenti.

Ibidem in Quaestionibus Exodi:

    Israelitae furtum non fecerunt spoliando Aegyptios, sed Deo
    iubenti ministerium praebuerunt: quemadmodum minister iudicis
    occidit eum quem lex iussit occidi. Profecto si id sponte faciat,
    homicida est, etiamsi cum quem occidit, scit occidi a iudice
    debuisse.

Item in Quaestionibus Leuitici:

    Cum homo iste occiditur, lex eum occidit, non tu.

Ex his profecto uerbis patenter docemur nec homicidium, nec furtum proprie dici, quod ex /252/ obedientia committimus, cum id recte geramus, in quo Dei iussionem implemus. Quidquid ad Domini possessionem pertinere uidetur, Dei potius quam hominis esse dicendum est. Nec quisquam eorum dominus est, sed dispensator, quamdiu hoc habet Domino permittente: nec quisquam hoc ei surripit iniuste, qui hoc accipit Domino iubbente: cuius tantum sunt illa a quo, quandiu uult, nobis sunt commissa, atque in diuersos, prout uoluerit, dispensatores transitura, qui tanto minus haec dispensare et habere digni sunt, quanto minus eum recognoscunt, a quo haec eis sunt commissa. Quales utique infideles erant Aegyptii, haec magis amittere quam habere digni.



[09]

Dominus leprosum, sicut Matthaeus refert, tactu suo mundatum ad sacerdotis iudicium misit, et offerre id iussit, quod lex talibus offer endum praecipit. unde super hoc quaestione mouemur, qua ratione Dominus in hoc facto legi contradicere simul et obtemperare uideatur. Leprosum quippe tetigit, quod lex prohibet, et mundatum ad sacerdotem misit, et ad offerendam hostiam, sicut lex iubet.

SOLUTIO

Sicut ipse Dominus ait:

    Usque ad Ioannem lex et prophetae

hoc est usque ad tempus gratiae, tam legis quam prophetarum praecepta etiam iuxta litteram fuerunt implenda. 1n nullo ergo iam Dominus legi contradicit, cui iam nullus obedire ex praecepto constringitur Dei: praecipue cum lex ipsa in menu mediatoris, ut Apostolus ait, posita, hoc est in eius potestate constituta sit, ut qui eam ad tempus instituerat, cessare pro arbitrio faceret, cum oporteret: ut iam perfecta caritas in tempore gratiae timorem fores mitteret. Pertinet autem ad tempus gratiae misericordiam maxime circa quoslibet exhibere, et ad pietatem, quos possumus, exemplis inuitare, nec quidquam in hominibus immundum, praeter peccatum, abhorrere. Unde Dominus in leproso cuncta hic misericorditer agit, cum et eum tangere propter infirmitatem corporis non est dedignatus, et ei id facere praecepit, sine quo in conuersationem hominum nequaquam fuer at suscipiendus. Ad hoc enim a sacerdote aspectus, ipsius iudicio et legis sacrificio fuerat commendandus.



[10]

Quid est illud in euangelio Lucae, quod diuiti damnato Abraham dicit:

    Et in his omnibus inter nos et uos chaos magnum firmatum est, ut
    hi qui uolunt /253/ hinc transire ad Vos, non possint, neque inde
    huc transmeare?

Quomodo enim aliqui excaecati sunt, ut de refrigerio tantae quietis ad poenas damnatorum transire uelint, uel eis aliquod impendere beneficium iam omnino inaniter affectent, quos a misericordia Dei penitus exclusos uident?

SOLUTIO

Abraham, in cuius sinu Lazarus est susceptus, Deus est, qui fideles suos de huius uitae miseriis ad futurae Vitae refrigerium nobis adhuc occultum tamquam in quoddam secretum quietis suscipit. Ad hunc anima damnata loquitur quasi supplicando, dum eum sui desideret misereri. Abraham ei de sententia sua constituta respondet, cum eum intelligere facit inaniter eum desiderare, quod nullatenus eidem potest euenire. Hoc est autem quod eum intelligere facit, quod subiungit:

    Et in his omnibus inter nos et Vos chaos magnum firmatum est...
    etc.

"In his omnibus" -- hoc est, in utrisque praedictis, de consolatione scilicet iustorum et cruciatu malorum, "chaos magnum firmatum est", et hoc est impedimentum tantum diuing iudicio perenniter constitutum:

    Ut qui uolunt ad uos hinc transire non possint.

Transire hoc loco de refrigerio iustorum ad poenas malorum intelligimus uelle his quoque subuenire, qui damnati sunt et quasi hoc beneficium iustorum illis afferre; uel inde huc illos educere, sicut fideles quotidie faciunt in hac uita, dum orationibus uel eleemosynis suis his quoque subuenire nituntur, quos in poenis purgatoriis esse putant, cum omnino sint damnati. Non ergo de illis qui in illo refrigerio sunt, intelligimus, ut hanc de damnatis compassionem habeant, sed de uiuentibus adhuc, sicut dictum est, fidelibus. Non enim Abraham dixit, ut hi de istis qui sunt hic, uolunt ad uos hinc transire, sed simpliciter dixit "Hi qui uolunt" siue adhuc uiui, siue iam defuncti. Nos autem, ut diximus, propter uiuentes hoc dictum accipimus, qui paralbolice dicuntur de refrigerio iustorum transire ad loca poenalia damnatorum, uel inde huc transmeare: quae uidentur eiusdem esse sententiae. Tale quippe est eos de refrigerio iustorum transire ad poenas damnatorum, uel huc meare: tanquam illis quoque, qui damnati sunt, ita compati, ut bonis operibus suis hoc refrigerium uelint illis impertiri, et quodammodo transportare, Vel eos inde huc educere, ut eadem sententia in diuersis uideatur Verbis.



[11]

Quid est quod in eodem euangelista legimus Dominum dicere:

    Dico autem Vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno
    peccatore poenitentiam /254/ agente, quam super nonaginta nouem
    iustis, qui non indigent poenitentia?

Multo quippe melius est ac per fectius peccatum cauere, quam commissum emendare, et multos quam unum bene agere: unde hoc magis quam illud Deo constat placere. Quid est ergo quod Deus unius peccatoris poenitentiam plus approbat, quam multorum iustorum perseuerantiam?

SOLUTIO

Quo quisque amplius de peccato alicuius doles, magis de correptione ipsius gauidet; et quo dolor damni maior extiterat, et de reparando commodo minus sperandumn uidebatur, et grauius ut eueniret, maiore quum euenit laetitia suscipitur, et maiori sollicitudini de damno maius gaudium succedit de commodo. De iustis autem quos in bono perseuerare confidimus, et ideo minus illi intendimus, de quibus securiores sumus, minore gaudio hinc accendimiur, quam de conuersione peccatoris, quae difficillima uidebatuum. Non tamen ideo plus ualet huius conuersio, quam illorum perseuerantia: sed plus inde gaudemus cum acciderit, unde plurimum solliciti fueramus ut accideret. Quod ergo dicitur:

    Gauudium erit in caelo

in Ecclesia praesenti fidelium intelligitui exultatio, quae nonnunquam etiam regnum caelorum a Domino nuncupatur.



[12]

Illud quoque nonnihil quaestionis habet quod in Matthaeo legimus de operariis in uineam missis: quorum priores tantum nouissimis inuidisse uidentur, et aduersus patremfamilias murmurasse, ut tale mererentur responsum:

    An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

In futura quippe uita, ita cuique beatorum sufficiet brauiurm susceptum, ut nemo plus ibi habere appetat, quam accipiet: ubi erit tanta omnium caritas, ut unusquisque alterius bonum diligat tamquani suum, nec a uoluntate Domini quisquam discrepare possit, nec per malum inuidiae aduersurs aliquem, possit nequam oculurm habere: maxime cum inuidia hos, in quibus est, tantum affligat et cuuciet, ut de ipsa poeta dixerit:

    Inuidia Siculi noni inuenere tyranni Maius tormentum.

Et alibi:

    Inuidus alterius rebus macrescit opimis. /255/

SOLUTIO

Sciendum uero in omni parabola non tam rei ueritatem expressam esse, quam ex parse aliqua rei similitudinem inductam esse, et saepe historiae ueritati similitudinem quasi rem gestam adiungi. Cum enim de diuite et Lazaro gestum esse creditur in duabus personis, uel saepius in multis, quod huius anima sit saluata, illius damnata: nequaquam iuxta litteram accipi potest, quod diues Abrahae dicit:

    Mitte Lazarum, ut extremum digiti sui intingat in aquam et
    refrigeret linnguam meam.

Non enim animarum est digitum uel linguam in se habere, sed corporum tantum. Quod ergo de his dicitur, non ad ueritatem per tines rei gestae secundum proprietatem litterae, sed ad similitudinem inductam ex aliqua parte. Sic et hoc loco, cum murmurare dicuntur quidam et tamquam indignari altos sibi adaequari, murmuratio ista non indignationis, sed admirationis est accipienda. Qui enim murmurant, mirantur id fieri, quod non credebant. Unde murmuratio illa nunc dicitur multorum fidelium admiratio, qnrod sibi uidebunt in praemio adaequari, quos pauciori tempore nouerant operari. Similiter oculus nequam per similitudinem dicitur hominum inuidorum, qui inde aduersus altos commouentur, quod quasi contra rationem factum, quod non crediderant, mirantur. Tale est ergo:

    An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

tamquam si diceret: Nunquid ex eo quod uices per meam bonitatem factum, commoueris, more mundi, ex iniquitate ad indignationem? Ac si diceret: Nequaquam sic conuenit. Hoc autem Dominum cuiquam dicere, est ipsum facere hoc intelligere, quod non hinc debeat indignari, sed magis laudare Deum.



[13]

Quaestio illa de peccato in Spiritum sanctum irremissihili nos quoque sicut multos commouet. Quomodo enim quis in filium Dei, et non in Spiritum sanctum peccare potest, cum unus offendi iequaquam sine alio queat, et unius offensam in utrumque redundare sit necesse: cum nequaquam cuiquam possit esse placatus, cui fuit ille offensus?

SOLUTIO

Antequam solutionem, prout possumus, ponamus, praemittenda sunt, et ex diuersis euangelistic colligenda huius senntentiae uerba, et unde ipsa pendeat praemittendum, ut facilius ad solutionem sit perueniendum. Sicut ergo Matthaeus /256/ refert, cum daemoniacum quemdam Dominus curasset, et inuidi pharisaei dicerent eum id facere per spimitum nequam, non per Spiritum sanctum, Dominus ait:

    Si ergo in Beelzebub eiicio daemones, filii uestri in quo
    eiiciunt? Si autem in SpihituDei eiicio daemones, igitur peruenit
    in uos regnum Dei.

Et post aliqua:

    Ideo dico uobis, omne peccatum et blasphemia remittetur
    hominibus: Spiritus autem blasphemia non remittetuh Et quicumque
    dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem
    dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc
    saeculo, neque in futuro.

Marcus uero sic ponit:

    Amen dico uobis, quondam omnia dimittentur filiis lhominum
    peccata et blasphemiae, quibus blasphemauerant: qui autem
    blasphemauerit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in
    aeternum; sed reus est aeterni delicti; quoniam dicebant:
    Immundum spiritum habet.

Lucas uero sic scribit Dominum dicere:

    Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et filius hominis
    confitebitur illum coram angelis Dei.  Qui autem negauerit me
    coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.  Et omnis qui dicit
    uerbum in filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in
    Spiritum sanctum blasphemauerit, non remittetur.

His itaque praemissis, primo distinguendum est, quid sit peccatum blasphemiae in filium hominis, et quid in Spiritum sanctum. Quantum uero aestimo, ille peccat blasphemando in filium hhominis, qui Christo detrahit, eum denegando Deum, non tam per malitiamn quam per errorem, ex assumpta nostrae infirmitatis natura, quam in eo conspicit. Hoc enim innuit, cum dicit "Filium hominis" potius quam Filium Dei; ut propter infirmitatem hominis, quam ex matre nascendo suscepit, non credatur in eo fortitudo Dei. Quod quidem peccatum ex ignorantia tamquam inuincibili, plurimum excusabile uidetur: cum hoc nequaquam humana ratione, sed Deo tantum inspirante percipi posses, ut uidelicet Deus homo fieret. Unde et ipsemet Christus profitetur:

    Nemo uenit ad me, nisi peter meus traxerit ilium

quia non est humanae rationis hoc in Christo percipere, quod solummodo fit Deo inspirante. Blasphemare uero in Spiritum sanctum, est manifeste bonitati Dei, qui Spiritus sanctus intelligitur, ita scienter ex inuidia detrahere, ut beneficia, quae pem Spiritum sanctum, hoc est diuinae bonitatis gratiam, non dubitant fieri, per inuidiam tribuant maligno Spiritui, sicut Pharisaei faciebant, dum turbam credentem his, quae uidebant, miraculis, a Christo per inuidiam auertere niterentur Quorum peccatum si diligentius consideremus, grauius esse uidetur quo diabolus corruit. Etsi enim pharisaei Chhristum non credebant Deum, hominem tamen /257/ iustum ex uita et operibus eius ignorare non poterant, nec ista, quae faciebat, per Spiritum sanctum facta esse. Cum ergo contra conscientiam suam haec dicerent per malignum spiritum, quae fieri non dubitabant per Spiritum sanctum; profecto scienter mentientes ipsum Spiritum sanctum asserebant, esse spiritum malignum. In quo longe magis praesumpsisse uidentur mentiendo, quam diaIbolus superbiendo. Diabolus quippe quamuis appetierit Deo similis esse, et per se regnum obtinere: non tamen in tantum ibi excessisse credendus est, ut in tantam prorumpere blasphemiam auderet, ut Deum mentiri esse malum sustineret. Unde blasphemia istorum non minor superbia illorum, sed etiam magis execrabilis uidetur, ut omnino a uenia excludi sit digna. Nequaquam tamen dicimus quod poenitentia talium, si esset, indulgentiam non impetraret: sed ex sententia Domini omnes tales credimus ita Spiritum Dei exacerbasse, ut in sua obstinati malitia, penitus exclusi fuerint a gratia. Hanc autem manifestam gratiam Dei, quae se in Christo per effectum miraculorum reuelat, Lucas superius per digitum Dei designat, ipso dicente Domino:

    Porro si in digito Dei eiicio daemonia

manus quippe siue dextera, uel brachium Dei Filius eius dicitur; in hac manu digitus est manifesta quaelibet sancti Spiritus operatio. Digito quippe maxime utimur in demonstratione corporalium rerum: unde digitum Dei Spiritum eius dicit, cum gratiam suam per aliquem effectum beneficii patenter exhibet, ut non nisi Dei opus illud credatur, etsi nonnulli per inuidiam more pharisaeorum illud calunnnientur. Et hoc est hoc peccatum blasphemiae in Spiritum sanctum, per quem remissio fit peccatorum, irremissibile permanere. Quod autem dictum est:

    Quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei

sic accipe, quod mhllus, qui, ut dictum est, non per malitiam, sed per errorem detraxerit honori Christi, propter hoc damnabitur: cum haec ignorantia inuincibilis similem eum faciat illis pro quibus Dominus in passione sua, siue Stephanus orauerit. Pietati quippe atque rationi conuenit, ut quicumque lege naturali creatorem omnium ac remuneratorem Deum recognoscentes, tanto illi zelo adhaerent, ut per consensum, qui proprie peccatum dicitur, eum nitantur nequaquam offendere, tales arbitremur minime damnandos esse, et quae illum ad salutem necessum est addiscere, ante uitae terminum a Deo reuelari siue per inspirationem, siue per aliquem directum quo de his instruatur, sicut inn Cornelio factum esse hegimus de fide Christi ac perceptione baptismi. Quod et patenter illa uidetur astruere sententia:

    Si cor nostrum nonn reprelhenderit nos, fiduciam habemus ad Deum

et cum Dominus dicat:

    Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis
    /258/ pro amicis suis

nequaquam de his diffmdendumn uidetur qui zelo legis, quamuis Christum non nouerint, mori pro Deo sustinnent; cum sit facile Deo talibus statim inspirare quid de Christo sit credendum, antequam de corpore recedat anima, ne infidelis transeat ex hac uita.



[14]

Quid est quod fidelium mentes Dominus componens, et ea computans bona, quibus beatitudinem promereri possunt, modlo in singulis dicit eos beatos, in quibus sunt, tamquam unum quodque facere sufficiat beatum, sicut esse declanatur ex remuneratione eonum sunbiecta? Sic quippe dicitur:

    Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.

Et similiter in caeteris singulis remuneratio supponitur, ex qua unaquaeque gratia suufficere uidetur ad salutem. Quas etiam distingui petimus diligenter, quo melius appareat, utrum singulae sufficiant, si non in eodem homine simul occurrant.

SOLUTIO

Septem sunt bona tamquam septem beatitudinibus distincta, quibus ad supernae gaudia uitae meremur pertingere. Nam illa, quae quasi octaua supponitur, probatio magis est praecedentium beatitudinum, quam illis tanquam diuersa connumeranda, ubi uidelicet dicitur:

    Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam
    ipsorum est regnum caelorum.

Nam quia fidelibus beatis persecutiones maxime constat immninere, ne quis eos proptem hoc crederet minus esse beatos, ideo praedictis beatitudinibus istud supposuit, tamquam si diceret: Nec minus isti tales beati sunt, cum persecutiones sustinent; sed magis hinc probantur, cum in eis non deficiunt. Tres autem fidelium ordines constat esse: unum uidelicet continentium, alterum rectorum, tertium coniugatorum. In tribus autem praecedentibus beatitudinibus continentes diligenter describi arbitror; post has autem tmes, duas proximas ad rectores maxime referendas arbitror, sicut duas ultimas ad coniugatos, et est ordo congruus secundum meritorum gradus. Ordo quippe continentium, perfectione uitae prior est caeteris. Secundus est rectorum, qui, quamuis sint potestate ipsis quoque continentibus digniores, gratior tamen extitit patriarchae pulchra Rachel et sterilis, quam Lia lippa et fecunda: et melior pars Mariae tamquam in otio uacantis, quam Marthae cibum ministrantis. Ultimus ondo est coniugatorum: qui longe a continentibus distant, et rectoribus aequari non merentur, quamuis utrique /259/ in actiua sint occupati. Nam, ut postmodum Veritas ait:

    Qui docuerit et fecerit legem [quod est doctorum et Ecclesiae
    praepatorum], magnus uocabitur in regno caelorum

sicut continens maximus, et coniugatus minimus. Ab his ergo, qui uirtute sunt maxim, et priores apud Deum dignitate religionus, inchoans, in tribus eorum sanctitatem comprelhendit: cum eos uidelicet pauper es spiritu, mites, ac lugentes describit. Beatus dicitur, quasi bene actus, hoc est in bonis moribus compositus. Pauperes spiritu dicuntur, qui paupertatem non necessitate sustinent, hoc est, Dei quo feruent edocti ratione, hancc appetunt, diuitias contemnentes, et eas tanquam nociuas fugientes, attendentes quod Dominus ait:

    Facilius est camelum intrare per foremen acus, quam diuitem in
    regnum caelorum.

Spiritum itaque hoc loco nationem dicit, sicut et Apostolus id secutus ait:

    Caro concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem.

Quis enim nesciat concupiscentiam animae potius quam corporis esse? Sed tunc caro aduersus spiritum concupiscit, cum in eadem anima sensualitas, Hoc est delectatio ex infirmitate carnis ueniens, rationi repugnat, ut, iuxta eumdem apostolum, saepe, uicti faciamus quae nolumus; hoc est quae facienda esse non approbamus. Cum ergo spiritus, hoc est ratio, suggesserit nos facere quod debemus, et nos inde carnalitas retrahit, in quo pem ficiendo nonnubla difficultas incurmbit: uincitur sppiritus dominante car ne, et ei subiicitur, ut homo iam carnabis uel animalis sit dicendus, desideriis carnis more pecudunm deditus.

    Quoniam ipsorum est regnum caelorum.

Inde pauperes spiritu probat esse beatos; quia qui rationabiliter terrena contemnunt, caelestia promerentur. Pauperes itaque spiritu sunt, qui tam possessionis quam honoris ambitionem propter Deum postpomunt, et nihil ad uoluptatem appetunt: sed contenti necessariis, a licitis quoque abstinent, ne uoluptatibus terrenis capiantur, et Deo magis quam saeculo dare operam contendunt. Tales sunt, qui a tumultuosa saeculi uita transeunt ad quietem monasticam, ut tanto purius Deo et sibi uacent, quanto magis remoti sunt a curis saeculi: et tanto facilius ad caelos euolent, quanto magis terrenis sarcinis exonerati sunt. Quod et Hieronymmus in illo principe monachorum praefigutatum attendens, quodam loco ait:

    Elias ad caelorum regna festinans, melotam reliquit in terris.

Hi tales cum pauper es spiritu facti fuerint, mites ac mansueti necesse est fiant. Qui enim in terrenis nihil ambiunt, nequaquam de amissionne rerum, uel illatis iniuriis in iram accenduntur. His bene se possidentibus, et impetus carnis regendo frangentibus, terra uiuentium, hoc est uera stabilitas beatorum in praemium supponitur, cum ait: /260/

    Quoniam ipsi possidebunt terram.

Istam in talibus mansuetudinis et patientiae uirtutem Ieremias describens, ait:

    Bonum est uiro, cum portauerit iugum ab adolescentia sua.
    Sedebit solitarius et tacebit: quia leuauit se super se. Ponet
    in puluere os suum, si forte sit spes. Dabit percutienti se
    maximam, saturabitur opprobriis: quia non repellit in
    sempiternum Dominus.

Iugum monasticae disciplinae ab adolescentia sue portat, cum quis hoc suscipere non differt, quousque in senio uiribus exhaustus hoc praesumat tollere, quod non possit portare: et quietem corporis magis quam pacem animae quaerens, uoluptates saeculi, quas fugere se mentitur, in monasterio quaerit. Et nihil iam ualens operari, tamquam inter apes burdio factus, quod illae congregant, deuorat impudenter. Et iam consumptis uiribus corporis, quas quoad potuit, in seruitio diaboli expendit, occasione senilis infirmitatis, luxurioso uacat otio, quando eum tanto restrictius uiuere decuit, et contra uitia dimicare, quanto se minus uicturum nouit, et ad percipiendam brauii sui palmam citius peruenturum, si hanc meruerit. Iste talis miser ab adolescentia sua iugum portare non assuetus, sub ipso, quod non potest ferre, cogitur succumbere. Sedet solitarius et facet professor monasticae disciplinae, cum et nomen monachi et uitae perfectionem sibi uindicat. Monachus quippe, solitarius interpretatur, quem beatus increpans Hieronymus, ait:

    Quid facta in turba, qui solus es?

Quem

    Omni tempore debere silentio studere

beatus asserit Benedictus, cultum iustitiae silentium ex testimonio comprobans Isaiae. Et apostolus hanc praecipue uirtutem commendans, ait:

    Si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir.

Leuat se super se, cum se ipsum regens, et opprimens, carnem spiritui subdit: et uoluntatem propriam uoluntati subiiciens Dei, de seipso gloriose triumphal, attendens quod scriptum est:

    Melior est patiens uiro forti, et qui dominatur animo quo,
    expugnatore urbium.

Tunc autem maxime tacere debet, cum alii uirtutem eius diuulgant: ne ipse sui praeco factus, in leuem euanescat auram, et quanto altior in uirtutibus uidetur, grauiorem super biendo casum perferat. Taceat ergo quia leuauit se super se, ne uidelicet haec si fecerit recognoscat, et pauidus uet ne corruat; quia in hac uita, nulli secure est uictoria. Quod si forte de se loqui praesumat, non uirtutem suam, sed infimitatem praedicet. Unde et subditur:

    Ponet in puluere os suum, si forte sit spes.

Quod est dicere: tamquam puluerem tentationibus daemonum agitatum, et in operibus non constantem, sed dissolutum profiteatur: et si quando mentis elatio titillauerit, statim se obiurgans dicat:

    Quid superbis, terra et cinis?

Quid praesumis, leuissime puluis, /261/ quem proiicit uentus a facie terrae? Haec dicens, et de se pauens, cum terrore cogitet, si forte sit illi spes, ne nouissime superbia uincatur, quae non nisi de uirtutibus triumphat. Et ne uirtutibus extollatur, persecutionibus est humiliandus: ut per patientiam uirtue eius probate coronetur, quae spiritu pauperes facit ueros mites. Dabit igitur percutienti se maxillam, et saturabitur opprobriis: quia siue factis, siue uerbis iniurietur, his tamquam quadam dulcedine saporis oblectatus reficietur. Dat percutienti se maximam, qui pro Deo gaudet iniuriari. Subtrahite contrario maximam, qui iniuries refugit, uel inuitus patitur. Cur autem iustus libenter haec toleret, et in passionibus gaudeat, iuxta illud quod de apostolis dictum est:

    Ibant gaudentes a conspectu concilii, quondam digni habiti sunt
    pro nomine Iesu contumeliam pati?

Et etiam supponitur, et propheta ait:

    Quia non repellet in sempiternum Dominus.

Repulsus a gratia Domini, et miseriis in uita hac expositus uidetur iustus: unde et de ipso iustorum capite scriptum est:

Desiderauimus eum despectum et nouissimum uirorum, et putauimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. De hoc despectu uel repulsione Dei, cum nos in aduersis non protegit, scriptum est:

    Deus, repulisti nos.

Sed quia hic, ut dictum est, repellit nos, ut probemur, quos post uictoriam assumit, ut coronemur: spes afflictorum, qua triumphant, exponitur cum dicitur:

    Quia non repellet in sempiternum Dominus

hoc est, poenas finiet afflictorum, qui poenas non finiet affligentium. Et notandum quod Dominus apostolis nouum testamentum tradens, cum in exordio statim ad paupertatem admonet, ut fecunditatem terrenonum caelesti commutemus felicitate, patenter remunerationem Euangelii a remuneratione legis distinguit, cum ibi caelestium, hic terrenorum tantum promissionem in remunerationem obedientiae constituat. Carnalis quippe populus Israel terrena magis quam caelestia desiderans, hoc in remuneratione accepit, quod magis concupiuit, et per ea ad magis obediendum trahendus magis fuerat, quae concupiscebat, ut hac saltem prommissione a peruerso retraheretur opere, si nondum animus mundari poterat ab iniquitate. Ut enim Apostolus ait:

    Nihil ad perfectum adduxit lex

nec perfectionem habuit in prommissis, sic nec in praeceptis.

    Beati qui lugent.

Luctus salubris proprie conuenit monachis, siue ille sit poenitentiae de peccato, siue dilationis a regno. Quae duo lacrymarum genera, in Axa, filia Caleb, praefigurata sunt; cui conquerenti ad patrem, quod ei terram aridam dedisset, et irriguam postulanti, ei peter dedit tam superius irriguum quam inferius. Quantum autem de peccatis tam suis quam /262/ aliorum lugere conueniat monachum, Hieronymus huius professionis maximus profitetur dicens:

    Monachus non doctoris, sed plangentis habet officium, qui se et
    mundum bugeat, et Domini pauidus praestoletur aduentum. Quid enim
    uita mouastica, nisi quaedam est districtioris poenitentiae
    forma?

Lugeant ergo monachi siue hoc, ut dictum est, siue illo modo, ut risum mereantur consolationis de quo uere dicitur:

    Quoniam ipsi consolabuntur

attendentes illud, quod apostolis Dominus promisit:

    Amen, amen dico uobis, quia plorabitis et flebitis uos, mundus
    autem gaudebit, uos autem contristabimini: sed tristitia uestra
    uertetur in gaudium.

Unde et e contrario reprobis ait:

    Vae uobis, qui nunc ridetis: quia plorabitis.

Contrariae quippe uitae contrarios status et exitus habent, cum nunc iusti flentes postea rideant, et iniqui modo ridentes, e contrario fleant. Iusti siue de perpetratione peccati, siue de dilatione regni consolationem accipiunt, quando ad uitam illam, quae a dolore penitus est immunis, perueniunt.

    Beati qui esuriunt.

Post uitam continentium ad ordinem transit rectorum, ita istos instituens in duobus, sicut illos fecerat in tribus. Rectores in populo Dei, non solum ecclesiasticae sunt potestates in sacerdotibus, uerum etiam saeculares in regibus. Et notandum quod cum binarius numerus, qui coniugatis conuenit teste Hieronymo, immundus sit, unde et opera secundae diei laudem habere non meruerunt, et bina de immundis animantibus in archam iussa sunt mitti, non incongrue continentes per terrarium, qui impar numerus est, magis quam binarium describendi esse uidentur. Caeteris uero, ubi continentiae uirtus omnino non praeminet, magis conuenire binarius uidetur Esuries uel sitis iustitiae, desiderium magnum est in rectoribus debitae uindictae: ut uidelicet, male commissa tantum uindicare uelint, quantum se debere cognoscunt, et si non tantum quanturm illi meruerint, qui deliquerunt. Alioquin misericordia in eis locum non haberet, si uidelicet nihil de poena, quam rei meruerunt, relaxarent. Nam et caelestis iudex, quem terreni debent imitari, ita iustitiam temperat per misericordiam, ut non tantum reos puniat, quantum illi merentur, sed quantum ipsi conuenit,cuius miserationes super omnia opera eius. Hinc enim de ipso scriptum est:

    Aut obliuiscetur misereri Deus, aut continebit in ire sua
    misericordias suas.

Et rursum:

    Et cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.

Superexaltat quippe misericordia iudicium, et magis iudicem commendat quam uindictam. Haec ergo duo in iudice semper esse debent coniuncta, ut et reum puniat per iustitiam, et minus quam meruerit per clementiam, quam hic dicit misericordiam. Misericordia quippe a miseris dicta, /263/ humana commpassio est ex miseriis aliorum progressa, qua ex infirmitate animi magis quam ex uirtute poenas abhorremus, ex lmoc uno quod patientem affligunt, tam eas, quae sunt iustae, quam quae iniustae. Talis animi compassio naturalis, siue rationalis sit, siue minime, misericordia proprie dicitur, teste Seneca. Clementia autem, quae hoc loco dicta est misericordia, rationabilis tantum dicitur compassio, per quam uidelicet eis subuenire uolumus, quibus debemus. Quisquis iustitiamn habet sine misericordia, ut uidelicet uindicane uelit, nec poenam relaxare, crudelis est. Sin autem e conuerso, remissus est. Unde bene Dominus hoc loco rectorum monres instruens, nunquam iustitianm sine misericordia exerceri approbat; ideoque hoc loco tamquam inseparabiles comites eas sibi sociat. Potest autem remissio poenae in his etiam, qui occiduntur, nonnulla esse, si uidelicet eas abbreuiare, uel genus mortis leuius eligere studeamus. Alioquin illam incurrimus sententiam:

    Iudicium sine misericordia illi, qui non facit misericordiam.

Contraria quippe contrariis conueniunt, ut uidelicet quemadmodum misericordes misericordia sunt digni, ita immisericordes hac mereantur priuari. Denique post continentes et rectores ad coniugatos ueniens, ait:

    Beati mundo corde.

Cum ait corde et non corpore, uitam coniugatorum uoluptati carnis plurimum indulgentem, et concupiscentiae libidini cedentem insinuat. Etsi enim admixtio coniugum habeat indulgentiam, cum in ea incontinentiae suae remedium quaerunt, non ob uoluptatem et carnis delectationem more pecudum hanc appetunt; caro tamen ex labe luxuriae nonnullum trahit contagium et immunditiam uel foetorem maculae. Mundi tamen corde sunt, sed non conpore, qui hanc tantum appetunt non ad uoluptatem, ut diximus, sed ad necessitatem, ne fornicando Deum offendant. Et hi quoque saluandi, non carebunt uisione Dei, in qua uerae beatitudinis summa consistit. Hi quoque pacifici dicuntur, qui pugnam carnis maximam per indulgentiam coniugii uitantes, si eo rationabiliter ac mediocriter utuntur, ut ad Deum quoque pacem habeant, quem per intemperantiam non offendunt. Unde et filiis Dei sunt aggregandi, qui nunc per uinculum matr imonii seruire inuicem coguntur carni. De qua quidem seruitute Hieronymus Apostolum dixisse intelligit:

    Seruus uocatus es? non sit tibi curae. Qui enim positus in
    coniugio, conuersus est ad fidem Christi, tamquam seruus, Deo
    inspirante, est uocatus et tractus.

Quippe quae maior seruitus est dicenda, quam ut proprii corporis uir aut uxor potestatem non habeat, nec ab usu carnis abstinere, ut uel orationi uacent, nisi ex consensu, queant? Hi tamen tales filii Dei uocabuntur, cum de hac seruitute ad libertatem uenerint supernae uitae, ubi

    neque nubent, neque nubentur, sed erunt /264/ sicut angeli in
    caelo.

Haec ad distinctionem praedictarum beatitudinum, hoc est uirtutum, uel donorum diuinae gratiae, quibus beati efficimur, nunc a nobis utcumque breuiter dicta sufficiant: superest autem qualiter ex singulis donis beati sunt dicendi, qui unum sine caeteris habuerint, cum unum mandatum Dei obseruare nequaquam sufficiat, immo qui omnia praeter unum impleuerit, ex uno etiam praetermisso damnationem incurrat. Sed, quantum mihi uidetur, qui primum dixit: "Beati pauperes" et adiecit "spiritu" eamdem adiectionem in caeteris subintellexit, tamquam mites spiritu, uel lugentes spiritu diceretur: ut haec quoque uel caetera, quae sequuntur, per spiritum Dei, quae caritas eius intelligitur, in istis, quae hic memorantur, fideles non solum esse, sed etiam alios aliorum operatione faciat praeminere atque abundare. Sicut enim quae de quatuor elementis constare certum est, ex obtinenti uocabula sortiuntur, hoc est ex illo elemento, quod in eis abundat, esse maxime dicuntur: ita et hic fidelium gratiae distinguuntur secundum hoc quod in eis albundare probatur. Illos quippe pauperes caritas Dei facere dicitur, quos in contemptu diuitiarum uehementiores ac perfectiores facit. Similiter mites, quos in uirtute patientiae reliquis praefert: ac similiter de caeteris nobis sentiendum uidetur. Omnes tamen beatos uel beatitudine dignos caritas Dei facit, qmum qua nemo perire potest, quamuis in donis Dei istos illis perfectiores faciat. Diuersa autem uerba, quae in remuneratione supponuntur, cum dicitur:

    Quoniam ipsorum est regnum caelorum

uel:

    Quoniam ipsi possidebunt terram...etc.

nequaquam in significatione percipiendi praemii uidentur diuersa; sed identitatis fastidium fugiens, hoc Dominus uariauit quadam conuenientia, quam habent ad praemissa iuxta proprietatem sermonis, et similitudinem rei; quod in singulis leue est intueri. Congrue quippe pauperibus regnuum caelorum promittitur, ut qui terrenas diuitias propter Deum contemnunt, caelestes mereantur. Mitibus, qui se bene gerendo possident, possessio terrae uiuentium, lugentibus consolatio conuenit. Esurientibus et sitientibus iustitiam, saturitas, hoc est impletio desidemii sui apud Deum obtinendi; cuius amore plurimum intendunt exercitio iustitiae in uindictam malorum. Sic et in caeteris remunerationis uerbis quaedam concinnitas ad beatitudines praemissas assignari potest. Non ergo Dominus tam beatitudines ipsas haberi praecipit, quamn in eis illos abundare admonet, qui in singulis ordinibus desiderant esse perfectiores. Nam ad perfectionis abundantiam, ipse consequenter nouum se tradere testamentum hic Deo profitetur, dicens:

    Nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et
    pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. /265/


[15]

Quid est quod postmodum Dominus ait:

    Nolite putare quoniam ueni soluere legem

cum Ioannes dicat:

    Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non
    solum soluebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum,
    aequalem se faciens Deo?

SOLUTIO

Cum dixit:

    Non ueni soluere

et postmodum addidit "sed adimplere" -- in moralibus scilicet praeceptis potius quam figuratiuis, sicut sequentia continent, ex adimpletione quam supposuit, innuit quam solutionem mandatorum legis prius intellexerit, in moralibus scilicet praeceptis. Moralia quidem praecepta sunt agendae uitae, sicut figuralia figurandae. Et moralia quidem quae naturaliter ab omnnibus semper complenda fuerunt, et antequam lex scripta daretur, mores hominum ita necessario componunt, ut nisi impleatur quod in eis praecipitum, nemo m qmnam saluari meruerit. Qualia sunt, diligere Deum et proximum, non occidere, non moechari, non mentiri, et similia, sine impletione quorum nemo unquam iustificari potest. Figuralia uero sunt legis praecepta, quae iuxta litteram accepta, nihil iustitiae conferunt ex operatione sua, sed ad tempus institunta fuerunt, ad aliquid figurandum iustitiae, ut obseruatio sabbati, circumcisio, quorumdam ciborum abstinentia, et his similia. Ad moralia itaque tantum legis praecepta referendum est quod Dominus ait, se non uenisse soluere legem, sed adimplere: hoc est nequaquam cessare facere qmuod in moralibus praeceptis lex continet, sed in eis per Euangelium supplere quod legi deest. Lex quippe Moysi nequaquam inimicum diligi praecipit, sed amicum: nec peccatum in mente consummari docet, sed opera magis quam intentionem interdicit. Etsi enim concupiscentiam quoque lex prohibeat, non tamen ex ea reum statuit esse putandum: nec concupiscere prohibet, nisi res eius, quem, iuxta litteram, proximum definit, hoc est eius, qui de populo suo nunquam est alienigena. Non enim omnem hominem, iuxta litteram, lex proximum dicit, sed patenter alienigenam a proximo distinguit, cum dicit Iudaeum nequaquam foenerari proximo, sed alieno.



[16]

Quomodo etiam Euangelii abundantiam praefert imperfectioni legis, dicens:

    Nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum aut
    phariseorum, non /266/ intrabitis in regnum caelorum?

Aut quomodo, ut Apostolus ait, reprobatio sit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem? Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Cum enim Dominus diuiti quaerenti, quomodo uitam aeternam possideret, respondit de duobus mandatis dilectionis, quae in lege sunt:

    Hoc fac, et uiues

et Apostolus dicat:

    Qui diligit proximum, legem impleuit: nam non adulterabis, non
    occides... etc.

et iterum:

    Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis, est
    dilectio

quomodo ad per fectionem mandatorum deest aliquid legi, cum illa etiam duo praecepta dilectionis Dei et proximi sufficere omnino uideantur, nec aliquid perfectionis deesse?

SOLUTIO

Cum ait Dominus:

    Nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et
    pharisaeorum

subaudis iustitia: non ait, iustitia legis. Unde et [cum] in sequentibus ait:

    Audistis quia dictum est antiquis: diliges amicum tuum, et odio
    habebis inimicum tuum

nequaquam hoc in lege reperiri potest, sed magis in traditionibus scribarum et pharisaeorum legi superadditis, de quibus Dominus ait:

    Et irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones uestras

Praesertim cum de dilectione inimici, uel etiam de beneficiis ei impendendis, lex ipsa praecipiat dicens:

    Si occurreris boui inimici tui aut asino erranti, reduc eum. Si
    uideris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis,
    sed leuabis cum eo.

Et in Psalmista:

    Si reddidi retribuentibus mihi male, decidam merito ab inimicis
    meis inanis.

Et Salomon in Prouerbiis:

    Ne dices, reddam malum pro malo: expecta Dominum, et liberabit
    te. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne
    exultet cor tuum: ne forte uideat Dominus, et displiceat ei, et
    auferat ab eo iram suam. Ne dices: quomodo fecit mihi, sic faciam
    ei, reddam unicuique secundum opus suum.

Item:

    Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam
    bibere. Prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus
    reddet tibi.

Et beatus Iob:

    Si gauisus sum, inquit, ad ruinam eius, qui me oderat, et
    exultaui, quod inuenisset eum malum. Non enim dedi ad peccandum
    guttur meum, ut expeterem maledicens animarum eius.

Non ergo antiquis hoc iussum uel concessum fuit in lege, ut odio haberent inimicum, sed magis, ut dictum est, in traditionibus hominum, quam in praeceptis Dei habebatur. Cum ergo dicit Dominus:

    Plus quam scribarum et pharisaeorum

non plus quam legis: nequaquam hinc cogimur /267/ fateri Dominum hanc abundantiam Euangelii praeferre imperfectioni legis. Non tamen ideo minus concedimus legem in praeceptis suis ita imperfectam fuisse, ut ei necessarium esset Euangelium succedere: sicut et Apostolus, ut supra meminimus, patenter profitetur. Sed nec praeceptum de dilectione proximi, ante aduentum Christi perfectum esse potuit, quod ipse ueniens, et proximus noster factus, tam susceptione carnis, quam exhibitione dilectionis, perfectum fecit: ut iam quilibet eum tamquam proximum diligens, ex hac perfectus dilectione fiat. Unde et eidem diuiti requirenti quis esset proximus eius, parabolice respondens, se illum proximum esse significauit, quem ille Samaritanus expressit, qui uulnerati misertus est: et quem ex affectu compassionis ipse quoque diues uere proximum fuisse professus est. Siue ergo in lege habeatur:

    Diliges amicum tuum

(siue "proximum") ut eum uidelicet ibi proximum intelligamus, qui uel cognatione, uel amore est nobis coniunctus: nemo rectius proximus noster, quam Christus est dicendus, ut in eo nunc dilectio proximi perfecta sit facta, quae antea fuerat imperfecta, quamdiu uidelicet statum suum lex habuerit, quae usque ad Ioannem uigorem suum custodiuit. Prius ergo imperfecta, quamdiu lex proprie fuit dicenda, ut ei obediendum esset per omnia: pro hac ipsa imperfectione sui reprobata est, euangelicae doctrinae superueniente perfectione, ubi quidquid est necessamium, liquide magis quam parabolice est expressum. Nam etsi diligenter legis litterae insistamus, quo soli populo Iudaeorum data est, nequaquam proximus nisi eorum est intelligendus. Unde nec per Christum illud praeceptum de dilectione proximi, ad alios pertinere uidetur, cum ipsi soli sub lege continerentur. Quapropter necessario succedere legi Euangelium debuit, omnibus generaliter iniunctum, ut omnes debeant saluari per ipsum. Ad predictum itaque proximum, id est Christum Apostolus respexit, cum eo praemisso:

    Qui diligit proximum, legem impleuit

statim hoc tamquam pro probatione adiunxit:

    Nam non adulterabis, non occides... etc.

Si enim Iudaeus hunc inter proximos suos comprehensum diligat, sicut ipse ait:

    Si quis diligit me, mandata mea seruabit

in nullo adulterio, in nullo peccabit homicidio: et omnia similia, quae in lege sunt, euitabit, et iustitias eius complebit.



[17]

Quid est etiam quod in sequentibus Dominus ait:

    Neque per caput tuum iurabis: quia non potes unum capillum album
    facere aut nigrum

tanquam si hoc facere posset, iurare per caput liceret? /268/

SOLUTIO

Replicanda sunt, quae in proximo sunt praemissa, ut ex illis, et de hoc facilius iudicemus.

    Dico, inquit, uobis, non iurare omnino: neque per caelum, quia
    thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum eius:
    neque per Hierosolymam, quia ciuitas magni regis est; neque per
    caput tuum, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.

Quatuor itaque sunt, caelum scilicet, terra, Hierosolyma, caput nostrum, per quae iurare prohibemur: quia haec maxime in iuramento ponimus, quae uenerabiliora aestimamus, ut ex his amplius nobis credatur. Haec autem ueneratione digna maiore uidentur, quae ad Deum maxime constat pertinere: ut caelum, quod dicitur thronus Dei, hoc est anima Christi, cui specialiter diuinitas insidet, et in ea plenius per gratiam inhabitat. Terra, quae scabellum Dei dicitur, humanitas est Christi, tamquam terrena et inferior in Christo creatura. Hierosolyma, ciuitas Dei, sancta est Ecclesia: cuius caput ipse est Christus. Capilli adhaerentes capiti, et ipsum adornantes uel protegentes, eloquia sunt diuina quibus Christus commendatur, et per fidem in nobis conseruatur: horum quzedam alba, quaedam nigra dicuntur, cum aliorum intelligentia clara sit et manifesta: aliorum obscura, sicut illorum maxime quae sunt allegorice dicta. Quorum quidem nullum siue album sit, ut dictum est, siue nigrum, nostrum non est facere: quia eloquia Dei non sunt inuentionis humanae, nec nostra sunt documenta, sed diuina. Quod ergo ait:

   Non iurabis per caput tuum: quia non potes... etc.

tale est: Non debes Christum in iuramento ponere, quod eius solius summae Dei sapientiae sit haec inuenire, quorum alia, ut diximus, alba sunt, alia nigra. Similiter cum iubet ut nec iuremus per caelum, quod thronus Dei est, sic accipe: ut non ideo per ipsum iurare eligamus, quia tantae dignitatis est, quod caeteris eminet creaturis. In his itaque uerbis negatiuum aduerbium praepositum oratiori, causam ipsam excludit, non interpositum ipsam relinquit atque constituit. Aliam quippe uim negatiua particula habet toti orationi praeposita, ut totam scilicet simul neget, aliam interposita, ut uni tantum illius orationis parti apposita. Aliud quippe est dicere: non quia hoc fecisti, peccasti; aliud dicere: peccasti, quia hoc non, fecisti. Ibi namque causa remouetur peccandi, ut uidelicet non propter hoc peccauerit, ut hinc eum certum sit non peccasse, ubi causa ad hoc intercesserit: ibi uero non ostenditur quod non peccauerit, sed hoc tantum quod non propter hoc peccauerit, ut uidelicet causa peccati potius quam peccatum ipsum remoueatur. Tale est ergo quod de iuramento Dominus praecipit uel adhortatur, ut, /269/ quia periculosum est iurare, ne periuremus, omnino, quantum possumus, hoc caueamus, ne aliqua dignitate, quam res habeat, per ipsam iurare appetamus, siue ipsa sit Deus, ut pote Chnistus, seu quaecumque creature ex Deo pnae caeteris aliquid dignitatis adepta. Iurane autem per aliquid, est nos ei cui iuramus, concedere, ut nihil utilitatis in ea re, per quam iuramus, habeamus ulterius, nisi hoc, quod iunamento firmamus, uerum sit. Cum autem in ecclesiasticis causis omnis contn ouersiae, ut Apostolus ait, finis sit iuramentum; non hoc loco Dominus praecipit non iurare, sed magis adhortatur. Quaedam namque praecipiuntur, quaedam prohibentur, quaedam suadentur, quaedam permittuntur. Praecipiuntur illa siue prohibentur, siue quibus uel cum quibus nos saluari diffidimus. Mala itaque prohibentur omnia, et bona praecipiuntur, non omnia, sed illa tantum, quae saluti necessaria uidentur: ut credere in Deum, et diligere non tam ipsum quam proximum, non adulterari, et similia. Illa uero bona, quae non ita necessaria sunt, siue quia strictioris, uel laxioris sunt uitae, et tamquam nimis alta, uel nimis infima, sub praecepto non clauduntur, sed uel persuasionem consilii habent, ut uirginitas, uel indulgentiae permissionem, ut nuptiae. Quippe si praeceptum ad uirginitatem cogeret, damnarentur nuptiae: uel si ad nuptias, damnaretur uirginitas. Consilium itaque siue persuasio, est de potioribus bonis, permissio uero, de minoribus, hoc est, quae minoris sunt meriti, quando consilium de melioribus aliqua diffidentia uel dispensatione non suscipitur. Quae ergo tam fieri, quam dimitti licet, praeceptum non habent, sed admonitionem, ut omnino non iurare, uel permissionem, ut hoc fiat pro necessitate: ueluti cum ad inquisitionem ueritatis, testibus opus est. Permissio autem est, cum dicitur:

    Unusquisque habeas uxorem suam propter fornicationem

praeceptio uero, cum dicitur:

    Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem.

Persuasio uero consilii, cum statim supponitur:

    Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem.


[18]

Quid est in eodem euangelista:

    Nolite solliciti esse dicentes: quid manducabimus?

Et rursum:

    Nolite solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies
    sollicitus erit sibi ipsi. Sufficit enim diei malitia sua.

Numquid enim prouidentiam prohibet futurorum? Numquid et ipse Dominus eum qui turrem uult aedificare, de sumptibus cogitare admonet? Et Apostolus:

    Qui praeest, inquit, in sollicitudine

sicut et ipse faciebat, de seipso dicens:

    Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. /270/

SOLUTIO

Sollicitudinem proprie Dominus dicit superfluam curam de futuris, quando uidelicet pro aliquibus praeparandis, magis necessaria dimittuntur: ut si pro apparatu crastinorum ciborum, praetermittamus orando quaerere a Deo regnum suum, hoc est tales nos facere, ut in nobis ipse, non peccatuum regnet. "Crastinus" enim ut tamquam si diceret: Ne affligatis uos superfluis cuuis, pro tempore futuro, antequam uenial: quia cum ipsum uenerit, satis sollicitudinis afferet ex se ipso, illis, qui de necessariis minus in Domino confiduunt, non attendentes illud prophetae:

    Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet.
    Sufficit enim diei... etc.

hoc est, unicuique tempori uitae huius aerumnosae suae sollicitudinis poena sufficere dehet, quam uidelicet affert nobis ex superfluis curis pro temporalibus, dum pro his aeternorum obliuiscimur. Sollicitudinem uero in bono, uel in his, quae ad aeternam pertinent uitam, dicit Apostolus prouidentiam, hoc est, rationabilem de futuris, uel pro futuris curam: si uidelicet temporalia prouideamus propter aeterna, ut his sustententur quodam uiatico necessario qui ad illa festinant.



[19]

Quid illud est quod sequitur:

    Nolite iudicare, ut non iudicemini. 1n quo enim iudicio
    iudicaueritis, iudicabimini?

Quid enim si iniustum fecerimus iudicium? nunquid simile recipiemus?

SOLUTIO

"Nolite iudicare": hoc est, ne praesumatis de incertis aliquem certa sententia grauare. Cum enim iratus pates, de se ipsa res iudicat, non tu. Hinc et Apostolus:

    Nolite ante tempus iudicare, quoadusque ueniat Dominus, qui et
    illuminabit abscondita cordium.

Venit Dominus occulta reuelando, cum eius dispositione, quae latebant, apparent, uel cum secundum legem eius aliquid discutiendum inuestigamus, uel de probatis poenam inferimus: et tunc potius ipse iudicat, uel punit, quam nos.

    In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicamini.

Ac si diceret: Ideo non debetis in iudicio praesumere, ut altos appetatis grauare: quia consimile iudicium grauaminis incurretis apud Deum. Non ait denique "Ne iudicetis" sed: "Nolite iudicare" -- ut non hoc scilicet sponte appetamus, quod tamen nonnunquam facere cogimur, officio iudicis nobis commisso. /271/



[20]

Quaerimus et illud quod in sequentibus adiungit:

    Omnia ergo quaecumque uultis ut faciant uobis homines, et uos
    facite illis. Haec est enim lex et prophetae.

Si quis enim uult ut in malo sibi quisquam consentiat, nunquid debet illi praebere consensum in re consimili?

SOLUTIO

Duo legis naturalis praecepta sunt circa dilectionem proximi: unum scilicet quod hoc loco ponitur, alterum quod in Tobia legimus, ipso ad filium dicente:

    Quod ab alio odis fieri tibi, uice ne alteri tu aliquando facias.

Sicut ergo id malis, ita illud de bonis accipiendum est. Ut uidelicet, sicut male nolumus nobis inferri, sic nec aliis inferamus, et e contrario, bona, quae nobis ab aliis uolumus conferri, aliis impendere simus parati. Cum ergo dicitur:

    Quae uultis ut faciant uobis homines

tale est: Quod approbatis in conscientia uestra uobis ab aliis debere fieri. Nullus enim in conscientia approbat, sibi consentiendumesse in malo, sed in his, quae bona aestimat, et fieri digna. Sic et Apostolus cum ait:

    Non quod uolo, hoc ago

"uolo" dixit pro fieri approbo. Sed quid est quod ait:

    Omnia quaecumque uultis?

Multi quippe pro dignitate, uel diuersitate personarum, multa sibi debere fieri censent, quae nequaquam aliis se debere recognoscunt: ut in praelatis uidemus et subiectis, cum isti multa exigent ab illis, ut sibi fiant, quae nequaquam illis facere debent. Sed profecto sic est accipiendum, ut quaecumque fieri debere nobis ab hominibus credimus, parati essemus et illis facere, non quidem quibuscumque, sed nostri similibus, hoc est, qui haec a nobis suscipere digni essent, sicut nos ab illis. Illud quoque Tobiae:

    Quod ab alio odis fieri tibi, uice ne alteri tu aliquando facias

nonnihil habet quaestionis, cum is scilicet, qui alium propter iustitiam occidit, nunquam ab alio id sustinere uelle possit. Sed quia cum quis iustitiam propter Deum exercet; Deus potius id quam ille facit, sicut dudum superius diximus, praecipitur ut quod odit fieri sibi, ipse alteri ne faciat: quia cum aliquem recte punit, Deus hoc potius, uel lex, quam homo facit.



[21]

Quid est ut ait Apostolus: "sine intermissione orare"?

SOLUTIO

Nullum tempus, quo debeamus orare, praetermittere. /272/



[22]

Quid est illud in Matthaeo de fide centurionis rogantis pro seruo:

    Audiens autem Iesus, miratus est, et sequentibus se dixit: "Amen
    dico uobis, non inueni tantam fidem in Israel?"

Non enim aliquid mirari dicuntur, nisi qui insperatum aliquid accidere uident, quod nullatenus euenturum antea sciebant, uel credebant.

SOLUTIO

Miratus esse dicitur, quia similem miranti se fecit; uel quia mirari altos fecit de fide centurionis, quem in tantum extulit.



[23]

Quid est illud in Luca:

    Omnipotenti tribue, et qui aufert, quae tua sunt, ne repetas?

SOLUTIO

Cum ait "tribue" non subiunxit, illud quod petit: sed in hoc innuit neminem petentem nos uacuum a dono dimittere, ut saltem in nostra responsione nos conuenienter excusando, non illum exacerbare, sed caritate in eo studeamus aedificare: ut blanda uel conueniens responsio, aliquod sit gratiae donum.

"Tua ne repetas": hoc est, quia tua sunt, ut in te uidelicet potius quam in Deo repetitionis finem constituas. Non enim religiosus excedit, si qua sibi oblata quae propter Deum possidebat, propter ipsum repetat, et illa in bongs us us expendat, et uiolentorum liberet a rapine. Nam et cum in proximo supponit:

    Et si diligitis eos qui uos diligunt, et si bene feceritis eis
    qui bene faciunt uobis: quae uobis est gratia?

Cum dicit: "Qui uos diligunt" simile est ei: "Ne repetas quae tua sunt" -- hoc est, quia uos diligunt sicut, quia tua sunt. Alioquin iniquum esset non nos diligere eos a quibus diligimur, cum omnes diligere praecipiamur: nec ipsum etiam, qui nos diligit, Deum, sicut ipsemet ait:

    Ego diligentem me diligo

quem potius propter ipsum, quia summe bonus est, quam quod nobis utilis est, summo amore debemus diligere. Haec est ordinate caritas, ut unumquemque, prout melior ac dignior est, ob hoc amplius diligamus; hoc est, ut ei melius sit desideremus, sicut et iustum est.



[24]

Quomodo dicit Dominus:

    Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed /273/ quod procedit
    ex ore?

Numquid qui comedit de rapine, uel quod illicitum credit, etsi licitum sit, uel qui sacrificium indigene accipit, ex his peccati maculam non incurrit? Dicit Apostolus de quibusdam Iudaeis ad fidem conuersis, et adhuc propter legem quosdam cibos ab aliis discernentibus, tamquam immundos; dicit, inquam:

    Qui autem discernit, si manducauerit, damnatus est: quia non ex
    fide. Omne autem quod non ex fide, peccatum est.

Dicit et de his, qui pro reuerentia idoli uescebantur idolothytis:

    Quidam usque nunc conscientia idoli, quasi idolothytum manducant,
    et conscientia ipsorunm cum sit infirma, polluitur.

Quomodo ergo nunc dicit Dominus, quia "quod in os intrat non coinquinat hominem, sed magis quod de ore procedit?"

SOLUTIO

Ex hoc loco praecipue in quo sit peccatum accipiendum Dominus diligenter distinxit, et Iudaeos redarguens super hoc, nos instruxit. Illi quippe ad opera magis quam ad animum respicientes, ex his, quae fiunt exterius, magis ex hoc, quod in mente hahetur, tam bona, quam mala diiudicant Dominus uero ad intentionem cuncta reducens, ex his potius, quae in corde sunt, quam ex his quae apparent in opere, damnari hominem censet: nec animam pollui iudicat, nisi ex his, quae in ea sunt, et ipsam contingunt, ut sint animarum maculae spiritales, sicut corporum sunt sordes corporales. Umde et consequenter exponens quod dixerat, "sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem, " ait:

    Quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt: et ea coinquinant
    hominem. De corde enim exeumt cogitationes malae, homicidia,
    adulteria, fornicationes, furta, false testimonia, blasphemiae.
    Haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis manibus manducare,
    non coinquinat hominnem.

Ac si aperte dicat: Sordes manuuum corporales animam non attingunt, ut eam polluere peccato possint. Cogitationes quae inquinant, de corde exeunt, cum ad hoc perpetrandum consentimus, quod cogitauimus. Ubi autem non est sensus, non potest esse consensus, sicut in paruulis, aut stultis: qui si faciunt quod non debent, nullum in hoc eis peccatum imputatur; nec homicidiumn, uel adulterium, nec aliquod peccatum Dominus dicit, nisi quod ex corde procedit, hoc est, nisi cum haec illicita recognoscimus, ad quae nos inclinat consensus. Sicut ergo cogitationes exeunt de corde, cum per consensum ad opera tendunt, ita homicidium, et adulterium et caetera peccata de corde docet exire, nec aliter peccata esse, nisi per consensum prius fuerint in corde, quam exhibeantum in opere. Postquam enim his agendis, /274/ quae scit sibi non licere, aliquis consentit, is consensus proprie peccatum dicitur, et homicide seu moechus ex hoc uno apud Deum tenetur Unde et Veritas ipsa:

    Qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam

hoc est, qui, inspecta illa, uenerit ad concupiscentiae consensum,

    iam moechatus est eam in corde quo

hoc est, peccatum habet in animo perfectum, etsi nondum sit in opere consummatum. Cum aliquid manducandum male sumimus , quia hoc nobis illicitum credimus, nequaquam cibus ille, qui in os intrat, animam polluit: sed iam hoc fecerat praecedens conscientia nostra, nec quidquam ad peccatum refert, quod nunc ore sumimus, sed quod ad sumendum consenseremus.



[25]

Quid est illud in Matthaeo, quod Dominus quibusdam ciuitatibus improperans, ait:

    Vae tibi, Corozain, uae tibi, Bethsaida; quia si in Tyro et
    Sidone factae essent uirtutes, qrrae factae sunt in uobis, olim
    poenitentiam egissent in cilicio et cinere?

Saluare quippe Dominus homines uenerat, unde et Iesus, id est Saluator, proprio dictus est uocabulo. Cur ergo Tyro et Sidoni ciuitatibus gentilium illa beneficiorum miracula subtraxit, per quae saluerentur, et ea illis exhibuit, quibus nocitura magis, quam profutura sciebat? Sed inquies: Quia, sicut ipsemet profitetur, non erat missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel Sed dico: Cur ad eas, nisi ut saluarentur? Si autem ut saluarentur, quid eis profuit ea sibi fieri, per quae grauius damnarentur: nec sunt ad poenitentiam conuersi, sed in sua obstinatione permanentes? Unde et ipsemet Dominus supponit:

    Verumtamen dico uobis, Tyro, et Sidoni remissius erit in die
    iudicii, quam uobis.

Denique et Samaritanorum multos refers Ioannes ad uerbum eius credidisse, et eum nonnulla miraculorum beneficia gentilibus etiam tam in uiris quam in feminis exhibuisse, per quae illi crederent, uel in fide firmarentur: sicut est illud de puero Centurionis, et de filia Syrophoenissae, de ipsius Tyri finibus egressae.

SOLUTIO

Reuera Dominus Iesus ad solos Iudaeos in persona propria missus funt. Quod ergo circa gentiles misericorditer egit, non ex officio missionis fecit, sed ex gratia, debito superaddidit, attendens quod et ipsemet ait:

    Cum feceritis omnia, quae praecepta sunt uobis, dicite: "Serui
    inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus."

Ac si aperte dicat: Ne pro magno habeatis, si obedientiae debitum impleatis, /275/ nisi insuper aliquid gratiae debitis adiungatis, sicut illi faciunt, qui uirginitati uel cotinentiae student, uirtuti nequaquam sub praecepto comprehensae. Denique nec illa beneficia gentilibus praestita tam missus facere uenit, quam inuitatus, et quasi precibus ad haec agenda tractus. Quod uero illis praedicationem subtraxit, quos ad poenitentiam sic fuisse conuertendos testatur, nequaquam cogimur per hoc fateri eos in hac poenitentia perseueraturos ut saluarentur. Multi quippe leues sunt homines, qui ad poenitentiae compunctionem facile commouentur, et eadem facilitate, quasi ad uomitum reuertentes, in mala, quae fleuerant, relabuntur: et cum auditum uerbum praedicationis auide susceperint, firmitatem non habent radicis, ut in eo perseuerent, quod coeperint. Quod si etiam ponamus illos ad praedicationem Domini fuisse conuertendos atque saluandos, quibus tamen praedicationis gratiam subtraxit: penes ipsum est, cur hoc facere non decreuerit, qui nihil sine ratione facit; sicut de Esau, cui subtracta est gratia, questionem Apostolus mouit, et eam indiscussam reliquit.



[26]

Quaerendum etiam uidetur, quo mysterio, uel qua ratione Domimus in ficulnea quaerens fructum, et non inueniens, quando, ut Marcus ait, non erat tempus ficorum, eam tamen sua maledictione percussam continuo effecit aridam, ut deinceps arefacta permaneret, tamquam ex culpa quacumque arboris, hanc maledictionem in eam intorsisset.

SOLUTIO

Arbor, sine fructu reperta, Iudaea est pro sua nequitia tunc a Domino reprobata, ut boni operis fructu priuari mereretur, nequaquam recognoscens suae uisitationis tempus. Culpa autem eius accidit, quod tune tempus fructoum eius non fuerit: quando uidelicet dominicae praedicationis gratiam sibi oblatam repulit.



[27]

Quid est:

    Oratio eius fiat in peccatum?

SOLUTIO

Ita in reprobum sensum tradatur, ut magis eligat orare nociua, quam profutura, et obtinere precibus ea, quae ad peccatum magis per trahant, quam ad salutem perducant. /276/



[28]

Ex epistola prima Pauli ad Thessalonicenses:

    Ipse autem Deus pacis sanctificat uos per omnia, ut integer
    spiritus uester, et anima, et corpus sine querela in aduentu
    Domini nostri Iesu Christi seruetur.

Quid est spiritus et anima, tamquam anima non, sit spiritus, aut duo spiritus sint in uno homine?

SOLUTIO

Spiritum pro ratione, hoc est animi discretione hoc loco ponit Apostolus, sicut et ibi "spiritus aduersus carnem". Tale est ergo, integer sit spiritus uester, hoc est, ratio ita perfecta uel incorrupta, ut in nullo per errorem exorbitet a ueritate. Animam uero dicit uoluntateum, iuxta illud:

    Qui amat animam suam perdet eam.

Hoc est, qui suam hic uoluntatem sequitur, postmodum sua uoluntate priuabitur: ut qui hic uoluntatem suam impleuerit, quod uoluerit in futuro non habeat. Anima itaque rostra, id est uoluntas, integra est, quando a diuine non discrepat. Corpus quoque integrum seruatur, cum exercitium corporalium sensmum non corrumpitum illecebris carnalibus, nec oculus noster animam nostram depraedatum,

    neque mors intrat per fenestras nostras.

In his uero tribus per omnia sanctificatur, cum nec in discretione rationis, nec in exaestuatione nostrae uoluntatis, nec in oblectatione sensuum excedimus, ut caro spiritui dominetur Sic tunc profecto sine querela, hoc est, sine reprehensione seruamur usque in aduentum Domini: cum tales perseueramus usque ad extremum iudicium, uel tales tunc inueniri meremur.



[29]

Quid est illud ad Ephesios:

    ...ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit
    latitudo, longitudo, sublimitas, et profundum, scire etiam
    supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in
    omnem plenitudinem Dei?

SOLUTIO

"Possitis comprehendere": hoc est in uobismet ipsis experiri, quanta sit latitudo ipsorum, scilicet sanctorum, in caritate, per quam se usque ad inimicos etiam dilatant.

"Longitudo": id est longanimnitas perseuerantiae, caritatis, uel patientiae in aduersis, per ipsam scilicet caritatem, quae omuia sutfert, omnia sustinet.

"Sublimitas eorumdem et profundum": hoc est quam magni sint ex his duobus apud Deum per meritorum quantitatem, et quam parui uel infirmi apud /277/ se per humilitatem. Profundum quippe imum dicit uel humile. Quam magni uero sint ac sublimes Deo, in remuneratione sua experientur, ubi tanto amplius merentur exaltari, quanto hic humiliores extiterint; et tanto plus a Deo recipere, quanto minus hic ex se recognoscunt habere.

Haec autem quatuor, latitudo scilicet sanctorum, uel Ecclesiae, quae corpus Christi est, in ipsa eius cruce, cui eius corpus affixum est, praefiguratum esse intelligunt. 1n latitudine quidem crucis, ad dexteram et in sinistram, ubi manibus affixis extensus est, latitudo caritatis inimicos etiam amplectentis, qui nobis tamquam in sinistra sunt, hoc est, in aduersitate, sicut amici in dextera, designatur. Manus affixae in dextera et sinistra crucis parte opera sunt caritatis, ad inimicos pariter et amicos in beneficiis dilatata. Quam profecto latitudinem caritatis de ipsa cruce Dominus nobis exhibuit, cum et curam matris gerens, eam discipulo commendauit, et pro crucifigentibus exorauit. Sicut autem latitudo dextrorsum et sinistrorum tendit, ita longitudo sursum et deorsum respicit, in qua ipse Dominus a capite usque ad pedes in cruce stetit erectus. Ex qua quidem longitudine illa eius perseuerantia patientiae figuratur, usque ad consummationem uitae ipsius, siue redemptionis nostrae. De qua ipsemet ait:

    Consummatum est.

Et Apostolus:

    Factus, inquit, obediens usque ad mortem.

Sublimitas crucis, additio illa est, in qua titulus scriptus est super caput Domini. In quo certe titulo nomen eius praescriptum, quod est, Iesus, illud est excellentissinhum, de quo idem Apostolus adiecit:

    Propter quod est Deus exaltauit ilium, et donauit illi nomen quod
    est super omne nomen.

In electis quoque illa superior pars addita significat illud in remuneratione sanctorum, quod supra merita ipsis est collatum ex gratia, iuxta illud eiusdem Apostoli:

    Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam,
    quae reuelabitur in nobis.

Profundum, hoc est, inferior pars crucis, per quam terrae affixa stat, humile est et albiectum crucis patibulum, siue genus mortis ignominiosum, quo maxima Christi humilitas commendatur, et ipse amplius exaltari merurit, sicut supra meminimus ibi,

    propter quod et Deus exaltauit illum... etc.

De hoc genere mortis praedictum fuerat ex persona impiorum:

    Morte turpissima condemnemus eum.

In electis etiam illa pars inferior crucis, qua terrae infixa tenetur, uirtutem exprimit humilitatis, qua ipsi se pulueri et terrae comparantes quanto se amplius hic humiliant et minores reputant, tanto postmodum exaltari merentur. Et haec quidem humilitas eorum, firmos et erectos eos tenet in culmine uirtutum: sicut illa pars crucis terrae affixa firmam eam et erectam tenet. Post caritatem sanctorum, transit ad summam /278/ Christi caritatem, quam nobis exhibuit, et nos eum scire, ac semper attendere admonet, ut eius comparatione humiliores ac feruentiores in eius dilectione teneaunur. Hanc utique Christi caritatem supereminentem scientiae nostra dicit: quia longe maior est, quam nos comprehendere intelligentia, uel experientia possimus. Cum autem hanc Christi caritatem considerantes, eam nostrae conferemus incomparalbiliter superiorem: tunc, ut dictum est, humiliores ac feruentiores effecti, implebimur omni perfectione uirtutum a Deo nobis collata.



[30]

Quid est illud in primo libro Regum, quod de Helchana dicitur:

    Et ascendebat uir ille statutis diebus, ut adoraret?

Qui, uel a quo statuti sunt dies isti?

SOLUTIO

Rabanus Maurus in libris Regum, ex sententia cuiusdam Hebraei, quem in plerisque sequitur secundum litteram:

    Quod autem dicit "statutis diebus" -- hoc est, tribus
    festiuitatibus, Pascha uidelicet, Pentecoste, et solemnitate
    tabernaculorum. Unde Dominus in Exodo praecepit, dicens: "Tribus
    uicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis." Et item:
    "Ter" inquit "in anno apparebit omne masculinum tuum coram
    Dormino Deo tuo, in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus." Ergo
    in Silo cum esset eo tempore area Domini, ibi hic Helchana, cum
    esset ipse Leuita, post oblatas uictimas, cum uxoribus, et
    filiis, atque filiabus par iter uescebatur."


[31]

Quid est postmodum, quod Anna respondit Eli sacerdoti:

    Nequaquam, inquit, Domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum,
    uinumque, et omne, quod inebriare potest, non bibi: sed effudi
    animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam, sicut
    unam de filiabus Belial?

SOLUTIO

Infelicem se dicit, quasi probrosam; quia maledicta sterilis, et quae semen non reliquit in Israel. Unde et illud est Elizabeth:

    Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre
    opprobrium meum inter homines.

Unde et illud est Deuteronomii quod Dominus inter caetera promittit populo, pro praeceptorum obseruantia:

    Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus /279/
    quam in gregibus tuis.

Quod uero ait:

    Vinum, et omne, quod inebriare potest, non bibi

magnam laicae feminae uel coniugatae perfectionem exprimit. Quam profecto abstinentiam si tunc agebat, ut eius orationem facilius exaudiret Dominus, de partu, quem postulabat, quanto magis uirgines Christi, quae spiritali, ac longe meliori fructui student, ista decet abstinentia? Filias Belial specialiter appellat, quas sibi diabolus tamquam propriam prolemi generat. Ebrietas quippe statum mentis euertit; et quidquid imaginis Dei per rationem habemus, extinguit; ut iumentis insipientibus comparandi, efficiamur sicut equus, et mulus, quibus non est intellectus. Antiquus hostis, et diabolus dicitur, hoc est, deorsum fluens; et Zabulus, siue Satanas, quod in latinum sonat aduersarius, siue transgessor; et Belial, hoc est, absque iugo. Quod quidem nomrm hoc loco propter ebrios recte positum est: cum ebrii, tamquam insani, nulli Dei uel disciplinae iugo subiaceant. Tales ergo dicit filias Belial, quales furibundae Bacchi sacerdotissae describuntur.



[32]

Quid est etiam illud de Anna:

    Vultusque illius non sunt amplius in diuersa mutati?

SOLUTIO

Hilarem tantum faciem, et non moestam uel flebilem deinceps exhibuit.



[33]

Quid et illud est:

    Orauit Anna, et ait: "Exultauit cor meum in Domino"?... etc.

Hoc quippe canticum uerba gratiarum, uel prophetiae potius habet, quam orationis.

SOLUTIO

Quantum aestimo, ante canticum orationem praemisit quo eius canticum, uel actio gratiarum acceptabilius Deo fieret. De oratione itaque praemissum est "orauit" et de cantico subiunctum: "Et ait: 'Exultauit cor meum... etc.' Nam et mos Ecclesiae est in singulis horis orationem praemittere his, quae in laudibus Dei decantanda sunt. Plura autem cantica sanctarum feminarum legimius, ut Debborae, Iudith, et istud Annae matris Samuelis, sicut et Mariae matris Domini, de partu sibi a Domino commisso, illi quidem sterili, ut mater fier et tanti prophetae, isti uero uirgini, ut mater fieret Saluatoris. Et hoc profecto canticum /280/ Annae, sicut et illud Virginis summae, Ecclesia maxime frequentare consueuit, non solum pro sanctitate matris, uel dignitate partus ei concessi in Samuele, scilicet a quo specialiter prophetae dicuntur incoepisse, et qui primus a matre Domino est oblatus: uerum etiam quia nullus ante prophetarum tempus tam manifeste Christum, eteius imperium in suis canticis, sicut nunc Anna, prophetasse uidetur. Sic quippe ait de patre Christi et ipso:

    Dominus iudicabit fines terrae, et debit imperium regi suo, et
    sublimabit cornu Christi sui.

Nondum quippe rex in Israel erat constitutus, ad quem haec prophetissae gratulatio pertineret. Ipsa primo Christum, hoc est Messiam uerum patenter exprimere meruit, ipsa manifeste praenuntiat futurum, quod Maria decantat completum tamquam fidem uirginis tam prophetia quam partus instrueret sterilis.



[34]

Illud etiam mouet quod hic dicitur:

    Donec sterilis peperit plurimos.

Etsi enim Scriptura postmodum referat, quod post Samuelem adhuc tres filios, et duas filias Anna pepererit; nondum tamen, dum hoc diceret canticum, nisi Samuelem habuisse refertur. Quomodo etiam de filiis suis dicit "plurimos" et de filiis aemulae suae Fenennae, dicit multos, tamquam ipsa plures habuerit, quam illa? Quamuis enim Scriptura non definiat, quot filios habuerit Fenenna, nonnulli tamen astruunt eam plures habuisse, quam Annam, hoc est, septem.

SOLUTIO

Non est necesse ut "plurimos" hoc loco pro plures comparatiue accipiamus, respectu pauciorum: sed plurimos dicit absolute, sicut et multos, uerbis in eodem sensu uariatis. Nec impedit, si iam multos filios habuisset Anna, quando canticum istud Domino persoluit, quamuis Scriptura nondum retulerit eam habuisse nisi Samuelem. Saepe namque series Scripturae non tenet ordinem historiae, sed nonnulla narrat praepostere. Potuit etiam istud per prophetiae spiritum Anna dicere, cum solum adhuc haberet Samuuelem. Denique nec incongrue dicere potuit pro solo Samuele, ut ipse scilicet pluris esset in pretio, quuam filii Fenennae, licet unus in numero. Hoc enim modo nonnumquam contingit, ut illum dicamus plus habere, quam alium, qui pauciora numero, sed pretiosiora possidet.



[35]

Obsecramus et quid illud sit:

    Samuel autem ministrabat ante faciem Domini /281/ puer accinctus
    ephod lineo, et tunicam paruam faciebat mater sua, quam afferebat
    statutis diebus, ascendens cum uiro suo, ut immolaret hostiam
    solemnem.

Siue enim leuita, ut probabilius est, siue sacerdos Samuel fuerit: nequaquam aetas pueritiae ministerio eius conuenire secundum legem poterat, ut uidelicet ephod accinctus tamquam leuita, uel sacerdos uitam tenera aetate ministraret. Quaerimus et quam tunicam uel quibus temporibus statutis mater puero afferret.

SOLUTIO

Ministrare puer in aliquibus officiis minoribus poterat, ephod quoque lineo accinctus. Unde et illud est Rabani secundum Augustinum:

    Samuel accinctus ephod bar, hoc est superhumerali lineo, quod
    distat ab illo ephod, quo induebatur pontifex: quia istud
    tantummodo lineum fuit, et concessum minoribus gradibus ad
    utendum. Illud enim, quod uestiebat pontificem, ex quatuor
    coloribus, id est, hyacinto, bisso, cocco, purpura, et ex auro
    habebatur contextum.

Statutos dies patet esse supradictos trium festiuitatum secundum legem, ut in singulis illis praecipuis solemnitatibus anni, mater sollicita filio nouam tunicam afferret, in qua ipse Domino mundius uel honestius ministraret, superhumerale lineum desuper habens, quo accinctus, et non oneratus, expeditius ministrare posset. Quem, ni fallor, habitum monachi nunc imitantur, cum opera manuum in tunica et scapulari desuper accincto soleant exercere. Quid enim alund scapulae quam humeri? Aut quid scapulare nisi superhumerale? Denique, quis improbet Samuelem, licet puerum, in officio leuitarum, pro necessitate ministrare, hoc etiam Eli iubente, cum nullus tunc in domo Eli reperiretur hoc officio dignus? Notum quippe prouerbium est:

    Necessitas non habet legem.


[36]

Rogamus quippe et quaerimus, quis fuerit ille uir Dei a Domino missus ad Eli, ut eum corrigeret, et mala domnui eius uentura praediceret? Quid et illud sit, quod inter caetera dicitur, de sacerdote meliore successuro Eli:

    Suscitabo, inquit, mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et
    animam meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit
    coram Christo meo cunctis diebus. Futurum est autem, ut quicumque
    remanserit in domo, ueniat, ut oretur pro ea, et offerat nummum
    argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad
    unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.

Scimus quidem Samuelem, qui Eli superuixit, fidelissimum extitisse Domino. Sed quod leuita /282/ potius quam sacerdos extiterit, communis opinio est, nec domum eius fidelem extitisse, cuius filii reprobati sunt. Quod etiam dicitur:

    Ambulabit coram Christo meo

utrum de ipso sacerdote, an de domo eius accipiendum sit, et quis ille Christus sit, quaerimus. Denique quod supponitur de oblatione nummi argentei, et tortae panis, tamquam oblatione noua, quam lex non habuit, et caeteris, quae adduntur, exponi postulamus.

SOLUTIO

Vir ille Dei creditur angelus fuisse apparens in humana specie. Sacerdos successurus Eli, non tam Samuel qui leuita fuerit, nec fidelem, sed reprobam domum habuit, quam quicumque alius uir sanctus, qui in ordine sacerdotii Eli successerit, intelligendus esse uidetur, qualis fortassis Abinadab fuit, in cuius domum area Domini Cariathiarim reducta est a Philistaeis, uel Eleazarus filius eius sanctificatus ibi ad custodiendam arcam, uel denique ipse Achimelec, quem cum aliis sacerdotibus Saul interfecit in Nobe ciuitate sacerdotum. Quod uero dictum est:

    Ambulabit coram Christo meo

non de sacerdote, sed de domo eius accipe sub ipso ministrante. Denique quod additur:

    Futurum est enim... etc.

ita Hebraeum quemdam audiui exponentem. Nummus argenteus, siclus argenteus est, quo unusquisque redimebat se a sacerdote. Torta panis, quicar, id est quarta panis pars, quae pauperum oblatio erat. Pars sacerdotii armus dexter, et pectusculum, id est superior pectoris pars, maxillae, uentriculus, et cauda, quae tamen non semper eadem erat quia secundum diuersos sacrificiorum ritus, ut in Leuitico legitur, pars sacerdoti dabatur. Nuntiatur itaque Eli, quod domus eius ad tantam uenture sit paupertatem, ut qui modo redemptionum et oblationum susceptores erant, quibus etiam propter ipsum Eli pars sacerdotalis dabatur, ab aliis se redimendos sacerdotibus, alimoniam petant, orantes, ut eis quantulacumque sacerdotii particula, et buccella panis, quae torta superius appellata est, dimittatur.




[37]

Quid est illud in exordio Marci Euangelistae, quod ait:

    Sicut scriptum est in Isaia: "Ecce mitto angelum meum ante faciem
    tuam, qui praeparabit uiam tuam ante te. Vox clamantis in
    deserto... etc."

Cur enim dicit "in Isaia" cum primum testimonium, quod statim addit, sit Malachiae, secundum Isaiae? Sin autem e conuerso fecisset, stare ueritas posset; ita scilicet, ut illud, quod praemiserat:

    Sicut scriptum est in Isaia

ad primum tantum pertineret testimonium. /283/

SOLUTIO

Sed quia eadem sententia in uerbis utriusque prophetae continetur, breuiloquus euangelista idipsum, quod Malachias dixit, lsaiae ascripsit, qui maioris erat auctoritatis, et a quo fortassis ille hoc didicerat. Missio quippe angeli, ad parandam uiam Domini, uel ipsa eius praeparatio, et uox clamantis in deserto, Ioannis est praedicatio. Quem etiam diligentius Isaias describit, cum eum non angelum appellat, sed clamantem in deserto praenuntiat, unde et bene euangelista post testimonium Isaiae, quod posterius posuit, statim adiecit:

    Fuit Ioannes in deserto baptizans, et praedicans.

Quod quidem cum ait: "in deserto et praedicans," apertius uerbis consonat Isaiae dicentis, scilicet:

    Vox clamantis in deserto.

Prouide quoque Marcus cum praemiserit:

    Scriptum est in Isaia

addidit: "propheta". Tamquam Isaias testimonio quoque Malachiae propheta potius esset, quam ille: qui hoc, ut arbitror, testimonium ex prophetia Isaiae, quam legerat, non hoc sola inspiratione spiritus acceperat. Ad hunc etiam modum illud posse solui arbitror testimonium, quod Matthaeus inducit de duobus prophetis collectum, Zacharia scilicet et Ieremia, cum ipse totum tribuat Ieremiae dicens:

    Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam
    dicentem: "Et acceperunt triginta argent eos pretium appretiati,
    quem appretiauerunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum
    figuli, sicut constituit mihi Dominus.

Cum igitur tam primum testimonium Zachariae, quam secundum Ieremiae, irr eadem de Domino sententia sint coniuncta, Ieremiae tamen, qui maioris erat auctoritatis, et a quo Zacharias illud quod dixit accipere potuit, Matthaeus totum Ieremiae tribuit.



[38]

Illud quoque testimonium Zachariae prophetae, quod Dominus in Matthaeo inducit de se ipso dicens:

    Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oues
    gregis"

nonnullam generat quaestionem. Hoc enim Zacharias de pseudopropheta potius quam de Domino dicere uidetur. Sic quippe in eo scriptum est:

    Et erit, cum prophetauerit quispiam ultra, dicent ei pater eius
    et mater eius, qui genuerunt eum: "Non uiues, quia mendacium
    locutus es in nomine Domini."
    Et configent eum pater eius et mater eius, genitores eius, cum
    prophetauerit. Et erit in die illa, confundentur prophetae,
    unusquisque ex uisione sua, cum prophetauerit, nec operientur
    pallio saccino, ut mentiantur; sed dicet: /284/ "Non sum
    propheta: homo agricola ego sum; quondam Adam exemplum meum ab
    adolescentia mea." Et dicetur ei: "Quae sunt plagae istae in
    medio manuum tuarum?" Et dices: "His plagatus sum in domo eorum,
    qui diligebant me." Framea suscitare super pastorem meum, et
    super uirum colraerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute
    pastorem, et dispergentur oues."

SOLUTIO

Quamuis Zacharias illud pro pseudopropheta dixerit, Dominus uero pro se ipso induxerit, tamen tale est illud Domini testimonium ex Zacharia sumptum, quod tam bono pastori, quam malo conueniat. Siue enim bonus pastor, siue malus, aliqua aduersitate per cussus, a cura illa pastorali, quam acceperat, praepediatur; ab eius regimine grex, quem adunauerat, dispergitur, et disgregatus in diuerse uagatur, sine pastore et duce factus. Quia ergo persecutio aduersariorum, tam in bono pastore, quam in malo hanc dispersionem gregis operatur, non inoommode Dominus, quod generaliter de pastoribus dicitur, ad suam etiam passionem applicuit; tamquam si diceret: Quod generaliter de pastoribus uerum est, hoc etiam in se complendum esse, et sic etiam in se futurum, sicut in pseudopastore fuerat praedictum: ut in hoc etiam cum iniquis sit reputatus, quod eis etiam in hoc assimilatus.



[39]

Quaerimus etiam quomodo illud quod de galli cantu Dominus Petro praedixit, tam uarie scriptum sit ab euangelistic. Matthaeus quippe ita scribit:

    Ait illi Iesus: "Amen dico tibi, quia in hac nocte antequam
    gallus cantet, ter me negabis."

Marcus uero, qui Euangelium unum ipso Petro dictante dicitur scripsisse, sic ait:

    Amen dico tibi, quia hodie in nocte hac priusquam bis gallus
    uocem dederit, ter me es negaturus.

Lucas uero ita:

    Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges
    nosse me.

Ioannes uero sic:

    Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec ter me neges.

Quid ergo sibi uult tanta uerborum diuersitas, si semel unum ex his Dominus Petro dixerit? Quid est etiam quod dicit Marcus "hodie in nocte hac" cum nequaquam nox in die sit, et in cantu galli addiderit "bis" quod caeteri tacent?

SOLUTIO

Consuetudo est Scripturae, nomine diei pariter diem et noctem comprehendere: ueluti cum dicimus, quia ille uixit, uel sedit tot annis et tot diebus, uel /285/ quia ibi fuit per tot dies. Sic et cum Marcus dixit "hodie" noctem etiam cum suo die comprehendit. Quod uero adiunxit, "in nocte hac" noctem non tempus, sed imminentis noctis aduersitatem dixit. Ut uero utraque soluamus de galli cantu dicta, ponamus Dominum ita temperate Petro dixisse prius, ut Marcus refens, antequam gallus scilicet bis uocem dederit, et postea, tamquam Petrus constantiam suam promitteret, adiecisse, quod etiam illud faceret, antequam gallus cantaret. Nam et Marcus Petrum quasi nimium confidentem saepius uerbis Domini quasi procaciter contradicere commemorat, dicens:

    Petrus autem ait: "Etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego."
    Et ait illi Iesus: "Amen dico tibi, quia hodie in nocte hac,
    priusquam gallus bis uocem dederit, ter me es negaturus."

At ille amplius loquebatur:

    Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo.

Qui prius dixerat se non esse scandalizandum, plus aliquid nunc addit, dicens, se etiam paratum commori antequam neget. Ad quam maiorem suae constantiae praesumptionem et ipse Dominus plus aliquid adiecisse non incongrue creditur, dicendo scilicet, quod priusquam etiam gallus cantet, ter sit negaturus, ut diximus. Sed illud plurimum quaestionis generat, quod negationes Petri, et cantum galli Marcus sic ordinat, ut post primam negationem, gallus primo cantaret; et post duas alias, secundo; ex quo uidetur nequaquam posse stare, quod, sicut dicunt caeteri Euangelistae, Petrus ter negaret, antequam gallus cantaret; nisi forte in uerbis quoque ipsorum subaudiatur "bis" quod Marcus ponendo subaudiendum innuit, et quod Dominus tantummodo dixerit. Cum enim aliquid uno loco magis determinate quam in alio dicitur, saepe determinationem subaudiri oportet, ubi etiam ipsa non ponitur, uel quod alibi est exceptum, diligenter annotandum, ne falsitas confundat sensum. Quod nec ipsos etiam latet infideles. Unde cum Iudaeis nonnunquam opponimus:

    Ad usuram non accommodaueris

tanquam nec nobis etiam foenerare debeant; dicunt "proximo tuo" subintelligendum esse, quod alibi legitur determinatum esse. Sed et cum ueritas habeas Euangelica:

    Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest
    introire in regnum Dei

sulbintelligendum est, uel sua passione sanctificatus, cum alibi quoque de martyribus generalem habeamus sententiam, Domino dicente:

    Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam.

Augustinus uero, lib. III de Consensu Euangelistarum, hanc diuersitatem de negatione Petri ita dissoluit, ut quod Marcus ait, ad prolationem uocis referat negantis; quod caeteri dicunt, ad propositum animi iam tanta formidine percussi, atque perturbati: ut paratus esset /286/ tertio negare, antequam omnino gallus cantaret. Quod si quis forte requirat, cur dixerit Dominus, ter, et non quater, uel amplius, quod similiter ex magnituine formidinis facere paratus esset: uidetur mihi nonnulla etiam ratio in hoc negationis haberi ternario, quo comprehenso intelligatur omnis negatio. Omnis quippe Christum negans, uel per errorem id facit, uel timore aliquo, siue cupiditate compulsus id praesumit. Ter igitur negaturus Petrus cum a Domino praedicitur, ad omnem paratus esse negationem insinuatun. Neque enim dubitandum est ex his, quae iam in Domino gesta conspexerat, antequam primum negaret, in desperationis scandalum una cum caeteris ipsum corruisse: a quo postmodum liberatus, Domino eum respiciente, amaro poenitentiae fletu deleuit, quod commisit. Nec illud fortassis absurde dici potest quod ille prior cantus galli, post primam negationem Petri, naturalis non fuit: sed ex aliquo strepitu, uel Petri de atrio foras exeuntis, uel quorumcumque illic deambulantium, gallus aliquis prope assistens, excitatus ante horam, primo cantauerit: ut non esset ille prior cantus naturaliter factus, sed ui quadam extortus. Nec tamen sine ratione id Dominus ordinauit, ut ad primam statim negationem Petri, statim gallus, quasi Petrum arguendo, cantaret, nec sic Petrus negando desisteret, ut ueritas ipsa appareret. Cum itaque Dominus praedixerit Petrum ter negaturum, antequam gallus cantaret, horam naturalis cantus galli intellexisse uidetur. Marcus uero qui solus apposuit bis, tam naturalem quam accidentalem cantum galli indifferenter accepit.



[40]

Quid est quod solae bestiae, uel aues commemorantur adductae esse in paradisum ad Adam, ut uideret, quid uocaret ea: et non etiam reptilia terrae, ut serpentes, uel reptilia aquae, ut pisces?

SOLUTIO

Bene quidem, quantum ad mystenium, hoc credimus actum. In Ecclesia namque praesenti, continentes qui se nnaxime per desiderium ad coelestia subleuant, et quasi uolucres in altum uolant, auibus comparantur; bond uero coniugati bestiis, quae terram ex parte contingunt, pedibus uidelicet, et ex parte ab ea separantur, cum corpore in ea non uolutentur. Qui enim matrimonio coniunctus est, diuisus est; partim Deo seruiens, partim saeculo intentus, propter instantes coniugii necessitates. Quasi ergo pedibus, hoc est, inferiori parte sui terram contingit; quia terrenis cur is, propten occupationem matrimonii, quod /287/ lapsioris uitae est, deseruit.

Reptilia uero, quae toto corpore in imo iacent, nec se ullatenis erigere possum, reprobi sunt terrenis desideriis penitus uacantes, et in profundo uitiorum commorantes. De qualibus scriptum est:

    Peccator cum in profundum uitiorum uenerit, contemnit.

Unde nec pisces unquam in sacrificio Dei permissi sunt offerri. Recte igitur uolatilibus tantum et gressilibus animantibus in pen adisum adductis, non etiam reptilibus, Adam nomina imposuisse dicitur: quia de toto praesentis Ecclesiae populo, in qua granis paleae adhuc sunt permixtae, soli continentes, et bond coniugati ad uerum caelestis patriae paradisum sunt peruenturi, et Dei uocatione digni: quorum nomina iam in libro uitae sunt scripta. De qua quidem uocatione Dei, illud est Apostoli:

    Quos autem praedestinauit, hoc et uocauit; et quos uocauit, illos
    et iustificauit.


[41]

Quaerimus quis illud addiderit in fine Deuteronomii, librorum scilicet quinque Moysi nouissimi, quod de morte Moysi et deinceps narratur: utrum uidelicet ipse Moyses id quoque prophetico spiritu dixerit, ut etiam id libris eius connurmerari possit, an ab alio postmodum sit superadditum?

SOLUTIO

Sicut Beda super Esdram meminit:

    Ipse Esdras, qui non solum legem, sed etiam, ut communis maiorum
    fama est, omnem sacrae Scripturae seriem, quae pariter igni
    absumpta est, prout sibi uidebatur legentibus suffrcere,
    rescripsit,

tam hoc quam pleraque alla scniptis Veteris Testamenti adiecit. Sic et nonnulla scriptis etiam euangelicis superaddita uidemus a translatoribus: quale est illud in Matthaeo:

    Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut
    quid me dereliquisti?

Sic et in caeteris euangelistis, quae non hebraice, sed graece scripta sunt, simul expositio istorum hebraicorum uerborum addita reperitur. Libro etiam Hieronymi de Illustribus uiris, ubi se ipsum in fine operis posuit, eius uitae quantitas et finis a quodam addita reperitur.



[42]

Utrum aliquis in eo quod facit a Domino sibi concessum, uel etiam iussum, peccare possit, quaerimus. /288/

SOLUTIO.

Quod si, ut oportet, uerum concedatur, quaestione graui pulsamur, quomodo coniuges, uel in antiquo populo, uel in nouo, carnalem concupiscentiam exercentes, in eo peccare dicantur, unde in posteros peccatum originale transfundunt. Priorem quippe populum ad procreationem filiorum Dominus ex praecepto, et legis maledicto in eos, qui semen in Israel non relinquerent, constringebat. Unde non solum primis parentibus ante peccatum dixit:

    Crescite et multiplicamini, et replete terram

uerum etiam hoc ipsum Noe et filiis eius post diluuium iniunxit. De supradicto autem legis maledicto, quo ad propagationem filiorum homines cogebantur, illud est Hieronymi contra Heluidium de perpetua Virginitate sanctae Mariae:

    Quamdiu lex illa permansit: "Crescite, et multiplicamini, et
    replete terram" et "Maledicta sterilis, quae non facit semen in
    Israel", nubebant omnes, et nubebantur.

Hinc et illud est beati Augustini in libro de Bono coniugali:

    Continentiam Ioannes et in opere, Abraham uero in solo habitu
    habebat. Illo itaque tempore, cum et lex dies patriarcharum
    subsequens, maledictum dixit, qui non excitaret semen in Israel,
    et qui poterat non promebat, sed tamen habebat.

Idem ad Iulianum de Viduitate seruanda:

    Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa his
    nupserit, haec uno uiro cito uiduata diu uixenit, continuo etiam
    te meliorem putes esse quam Ruth, alla quippe propheticis
    temporibus sanctarum feminarum dispensatio fuit, quas nubere
    obedientia, non concupiscentia compellebat, ut propagaretur
    populus Dei, ex quo nasceretur etiam caro christi.

Ut ergo ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis sententiam, qui non suscitaret semen in Israel. Unde et sanctae mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, sed pietate par iendi, ut rectissime credantur coitum non fuisse quaesiturae, si proles posset aliter prouenire. Et uiris usus plurimarum uiuarum concedebatur uxorum. Proinde sancta Ruth quale quum semen illo tempore necessarium fuit in Israel non haberet in mortuo uiro, quaesiuit alterum de quo haberet. Ab hoc utique legis maledicto, quod praedictus commemorat doctor, et quasi summo fidelium opprobrio, intantum etiam ipsa lex illi prouidebat populo, ut posteriores fratres, etsi de uxoribus suis proprium semen haberent, ad semen quoque priorum fratrum suscitandum, uxores eorum ducere compelleret, et illis iam defunctis potius quam sibi filios generare, ut uel sic a maledicto legis illos absolueret, qui prole priuati non essent. Ipse etiam Dominus obseruatoribus /289/ legis id quoque in remuneratione constituit, ut steriles apud eos non permaneant, tam in hominibus, quam in iumentis. Sic quippe scriptum est in Deuteronomio:

    Si postquam audieris haec iudicia, custodieris ea, custodies te
    Dominus, diliget et multiplicabit, benedicetque fructui uentris
    tui, et terrae tuae armentis, gregibus ouium. Benedictus eris
    inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus,
    tam in hominibus quam in gregibus tuis.

Unde et nullos sanctorum Patrum legimus semine priuatos, quamuis steriles haberent uxores, quas non ad uoluptatem concupiscentiae carnalis exercendam, sed ad populum Dei propagandum ducebant: ut non tam sibi quam Deo filios procrearent. Quale et illud est Tobiae:

    Et nunc, Domine, tu scis, quia non luxuriae cause accipio sororem
    meam; sed sola posteritatis causa, in qua benedicetur nomen tuum
    in saecula saeculorum.

Hac intentione Abraham matrimonio copulatus, de uxore sterili prolem suscipere meruit. Sic quoque Isaac, Manue peter Samsonis, Elcana de Anna, Zacharias de Elizabeth optatam adepti sunt prolem, ne maledictum legis uel opprobrium incurrerent matrimonii. Quod inde matrimonium est dictum, quod ad matrem familias faciendam sit initum. Hoc maledicium legis Iepte filia considerans, uirginitatem suam deflebat; quod uirgo moritura, semen in Israel non esset relictura. Ab hoc opprobrio se liberari Elizabeth exultabat, dicens:

    Quia sic fecit mihi Dominus, in diebus, quibus respexit auferre
    opprobrium meum inter homines.

Haec omnia supra memoratus doctor diligenter attendens, illum coniugatorum concubitum, qui fit propter filios non tam generandos quam in Christo regenerandos, ita commendat, ut ilium magis a peccato immunem dicat, quam eum qui fit causa uitandae fornicationis: quam tamen solam Apostolus causam constituit, ad continentiam plurimum nos adhortans:

    De quibus, inquit, scripsistis mihi, bonum est homini mulierem
    non tangere: propter fornicationem autem, unusquisque suam
    uxorem, et unaquaeque suum uirum habeat.

Tamquam ergo melius fit, concubitum quoque coniugalem Deo magis quam nobis impendi; ut ei scilicet filios generare magis quam utilitati nostrae intendamus prouidere. Adeo praedictus doctor illam intentionem isti praeponit, ut nequaquam ilium concubitum ad indulgentiam referat, quem a culpa penitus alienat: ut non solum tamquam culpabilis non uitetur, sed tamquam laudabilis expetatur. Qui etiam nuptiarum bonum commendat, ut si causa eua conuenit ineantur, procreandi uidelicet filios: illos etiam concubitus excuses, qui non hac intentione, qua conuenit, fiunt: atque in seipsis, magis quam in operationem uitandae /290/ fornicationis, nuptias esse bonas conuincit. Unde et in praedicto libro, de Bono scilicet coniugali, sic ait:

    Bonum ergo coniugii, quod etiam Dominus in Euangelio confirmauit,
    non solum quia prohibuit dimittere uxorem nisi ex cause
    fornicationis, sed etiam quia uenit inuitatus ad nuptial, cur sit
    bonum merito quaeritur. Quod mihi non uidetur propte solam
    filiorum procreationem, sed propter ipsam etiam naturalem in
    diuerso sexu societatem.

Item:

    Tantum ualet illud sociale uinculum coniugum, ut cum cause
    procreandi colligetur, nec ipsa cause procreandi soluatur. Posset
    etiam homo dimittere sterilem uxorem, et ducere aliam, de qua
    filios habeat, et tamen non licet habere.

Item:

    Sane uidendum est alia bona Deum nobis dare, quae propter seipsa
    expetenda sunt, sicut est sapientia, salus, amicitia: alia quae
    propter aliquid sunt necessaria, sicut doctrina, cibus, et potus,
    somnus, coniugium, concubitus. Horum enim quaedam necessaria sunt
    propter sapientiam, sicut doctrina: quaedam propter salutem,
    sicut cibus, et potus, et somnus: quaedam propter amicitiam,
    sicut nuptiae uel concubitus. Hinc enim subsistit propagatio
    generis humani, in quo societas amicabilis magnum bonum est. His
    itaque bonis, quae propter aliud necessaria sunt, qui non ad hoc
    utitur propter quod instituta sunt, peccat, alias uenialiter,
    alias damnabiliter. Quisquis uero eis propter hoc utitur propter
    quod data sunt, benefacit.

Item:

    Mihi uidetur hoc tempore solos eos, qui se non continent,
    coniugari oportere, secundum illam eiusdem Apostoli sententiam:
    "Quod si se non continent, nubant. Melius est enim nubere, quam
    uri." Nec ipsis tamen non peccatum sunt nuptiae, quae si in
    operationem fornicationis eligerentur, minus peccatum esset, quam
    fornicatio; sed tamen peccatum essent. Nunc autem quid dicturi
    sumus aduersus euidentissimam uocem Apostoli dicentis: "Quod uult
    faciat, non peccat si nubat... etc. Si acceperis uxorem, non
    peccasti, et, si nupserit uirgo, non peccat?" Hinc certe iam
    dubitare fas non est, nuptias non esse peccatum. Non itaque
    nuptias secundum ueniam concedit Apostolus; nam quis ambigat
    absurdissime dici non eos peccasse, quibus uenia datur? Sed illum
    concubitum secundum ueniam concedit, qui fit per incontinentiamn,
    non sola cause procreandi, et aliquando nulla cause procreandi:
    quem nuptiae non cogunt fieri, sed ignosci impetrant: si tamen
    non ita sit nimius, ut impediat quae seposita esse debent tempora
    orandi, nec immutetur in eum usum, qui est contra naturam. De quo
    Apostolus tacere non potuit, cum de corruptelis nimiis immundorum
    et impiorum hominum loqueretur. Concubitus enim necessarius cause
    generandi, inculpabilis et solus ipse nuptialis est. Ille autem,
    qui ultra /291/ istam necessitatem progreditur, iam non rationi,
    sed libidini obsequitur. Et hunc tamen non exigere, sed reddere
    coniugi, ne fornicando damnaliter peccet, ad personam pertinet
    coniugalem. Si autem ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem
    faciunt non plane nuptiarum. Verumtamen si magis in sua
    coniunctione diligunt quod honestum, quam quod inhonestum est, id
    est, quod est nuptiarum, quam id quod non est nuptiarum, hoc eis,
    auctore Apostolo, secundum ueniam conceditur.

Item:

    Ille naturalis usus, quando prolabitur ultra pacta nuptialia, id
    est ultra propagandi necessitatem, uenialis fit in uxore, in
    meretrice damnabilis; iste, qui est contra naturam, execrabiliter
    fit in meretrice, sed execrabilius in uxore. Tantum ualet
    ordinatio creatoris et ordo creaturae, ut in rehus ad utendum
    concessis, etiam cum modus exceditur, longe sit tolerabilius,
    quam in eis, quae concessa non sunt, uel unus uel rarus excessus.
    Et ideo in reconcessa, immoderatio coniugis, ne in rem non
    concessam libido prorumpat, toleranda est.  Hinc est etiam quod
    longe minus peccat quamlibet assiduus ad uxorem, quam uel
    rarissimus ad fornicationem. Cum uero uir membro mulieris non ad
    hoc concesso uti uoluerit, turpior est uxor, si in se, quam si in
    alia fieri permisemit. Decus ergo coniugale est castitas
    procreandi, et reddendi carnalis debiti fides; hoc est opus
    nuptiarum, hoc ab omni crimine defendit Apostolus, dicendo: "Et
    si acceperis uxorem, non peccasti, et si uirgo nupserit, non
    peccat; et quod uult faciat: non peccat, si nubat." Exigendi
    autem debiti ab alterutro sexu immoderatior progressio, propter
    illa, quae supra diximus, coniugibus secundrum ueniam
    corrceditur. Quod ergo ait: "Quae innupta est cogitat ea, quae
    sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu," non sic
    accipiendum est ut putemus non esse sanctam corpore christianam
    coniugem castam. Omnibus quippe fidelibus dictum est: "Nescitis
    quoniann corpora uestra templum in uobis est Spiritus sancti,
    quem habetis a Deo?" Sancta sunt etiam corpora coniugatorum,
    fidem sibi et Domino seruantium. Cui sanctitati cuiuslibet eorum,
    nec infidelem coniugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris
    prodesse infideli uiro, aut sanctitatem uiri prodesse infideli
    uxori, idem Apostolus testis est, dicens: "Sanctificatus est enim
    uir infidelis in uxore fideli; et sanctificata est mulier
    infidelis in fratre fidei." Proinde illud dictum est secundum
    ampliorem sanctitatem innuptarum quam nuptarum.

Item:

    Manet uinculum nuptiarum, etiam si proles, cuius cause initum
    est, manifesta sterilitate non subsequatur: ita ut iam scientibus
    coniugibus non se filios halbituros, separare se tamen, uel ipsa
    causa filiorum atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint,
    cum eis, quibus /292/ se copulauerint, adulterium committunt;
    ipsi autem coniuges manent. Plane uxoris uoluntate adhibere
    aliam, unde communes filii nascantur unius commixtione, ac
    semine, alterius autem iure ac potestate, apud antiquos patres
    fas erat: utrum et nunc fas sit, non temere dixerim. Non est enim
    propagandi necessitas, quae tunc fuit: quando et parientibus
    coniugibus alias propter copiosiorem posteritatem, superducere
    licebat, quod nunc certe non licet.

Item:

    Quod est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem
    generis, et utrumque non est sine delectatione carnali: quae
    tamen modificata, et temperantia refrenante in usum naturalem
    redacta, libido esse non potest. Quod est autem in sustentanda
    uita illicitus cibus, hoc est in quarenda prole fornicarius uel
    adulterinus concubitus. Et quod est in luxuria uentris et
    gutturis illicitus cibus, hoc est in libidine nullam prolem
    quaerente illicitus concubitus. Et quod est in cibo licito
    nonnullus immoderatior appetitus, hoc est in coniugibus uenialis
    ille concubitus. sicut ergo satius est mori fame, quam
    idolothytis uesci: ita satius est defungi sine liberis, quam ex
    illicito coitu stirpem quaerere. Undecumque autem nascantur
    homines, si parentum uitia non sectentur, et Deum recte colant,
    honesti et salui erunt. Semen enim hominis ex qualicumque homine,
    Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum
    aliquando malum erit. sicut autem filii boni adulterorum, nulla
    defensio est adulteriorum: sic mali filii coniugatorum, nullum
    crimen est nuptiarum.

Idem supra:

    Sunt uiri usque adeo incontinentes, ut coniugibus, nec grauidis
    parcant. Quidquid ergo inter se coniugati immodestum,
    inuerecundum, sordidumue gerunt, uitium hominum est, non culpa
    nuptiarum. Iam in ipsa quoque immoderatiore exactione debiti
    carnalis, quam eis non secundum imperium praecipit, sed secundum
    ueniam concedit Apostolus, ut etiam praeter causam procreandi
    sibi misceantur; et si eos praui mores ad talem concubitum
    impellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt.
    Neque enim illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias
    ignoscitur. Debent ergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui
    commiscendi fidem, liberorum procreandorum causa, quae prima est
    humani generis in ista mortalitate societas, uerum etiam
    infirmitatis inuicem excipiendae ad illicitos concubitus
    euitandos, mutuam quodam modo seruitutem; ut et si alteri eorum
    perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu non
    possit. Et ad hoc enim uxor non habet potestatem sui corporis,
    sed uir; similiter et uir non habet potestatem sui corporis, sed
    mulier: ut et quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis
    et incontinentiae causa expetit, uel ille de matrimonio, uel illa
    de marito, non sibi alterutrum negent, /293/ ne per hoc incident
    in damnabiles corruptelas, tentante Satana propter incontinentiam
    uel amborum, uel cuiusquam eorum. Coniugalis enim concubitus
    generandi gratia non habet culpam.

Item:

    Reddere debitum coniugale, nullius est criminis: exigere autem
    ultra generandi necessitatem culpae uenalis.

Idem ad Valerianum Comitem, de Nuptiis et Concupiscentia, libro primo:

    Quis autem audeat dicere donum Dei esse peccatum? Anima et
    corpus, et quaecumque bona animae et corporis, naturaliter insita
    etiam peccatoribus, done Dei sunt; quondam Deus, non ipsi, ista
    fecerunt. De his quae faciunt dictum est, omne quod non est ex
    fide, peccatum esse. Absit ergo pudicum ueraciter dici, qui non
    propter uerum Deum, fidem connubii seruat uxori. Copulatio itaque
    maris et feminae, generandi cause, bonum est naturale nuptiarum.
    Sed isto bono male utitur, ut sit ei intentio in uoluptate
    libidinis, non in uoluntate propaginis... Hac intentione cordis,
    qui sum uas possidet, id est coniugem suam: procul dubio non
    possidet in morbo desiderii, sicut gens quae ignorat Deum, sed in
    sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in Deum.
    Illo quippe concupiscentiae malo utitur homo, non uincitur,
    quando eam inordinat aut indecoris motibus aestuantem fraenat et
    cohibet, neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut
    spiritualiter regenerandos carnaliter gignat, non ut spiritum
    carni sordida seruitute subiiciat.

Item de coniugio Ioseph et Mariae:

    Omne nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi,
    proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum
    Iesum, fidem, quia nullum adulterium, sac amentum, quia nullum
    diuortium.  Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in came
    peccati fieri non poterat, sine illa carnis concupiscentia, quae
    accidit ex peccato, sine qua concipi uoluit, qui futurus erat
    sine peccato, non in came peccati, sed in similitudine carnis
    peccati: ut hinc etiam doceret omnem, quae de concubitu nascitur,
    carnem esse peccati: quandoquidem, sola quae non inde nata est,
    non fuit caro peccati. Quam uis coniugalis concubitus, qui fit
    intentione generandi, non sit ipse peccatum: quia bona uoluntas
    animi sequentem ducit, nec ducentem sequitur corpus uoluptatem,
    nec humanum arbitrium trahitur subiugante peccato, cum iuste
    redigitur in usum generandi plaga peccati.

Item, de eo quod dicit Apostolus: "Hoc autem dico secundum ueniam, non secundum imperium":

    Ubi ergo danda est uenia, aliquid esse culpae nulla ratione
    negabitur. Cum igitur culpabilis non sit generandi intentione
    concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est; quid secundum
    ueniam concedit Apostolus, nisi quod coniuges, dum se non
    continent, debitum ab alterutro carnis exposcunt, non /294/
    uoluntate propaginis, sed libidinis uoluptate? Quae tamen
    uoluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias
    accipit ueniam. Quocirca etiam hic sunt laudabiles nuptiae; quia
    et illud, quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se.
    Neque etenim iste concubitus, quo seruitur concupiscentiae, sic
    agitur, ut impediatur foetus, quem postulant nuptiae; sed tamen
    aliud est non concumbere nisi sola uoluntate generandi, quod non
    habet culpam, aliud carnis uoluptatem appetere concumbendo, sed
    non propter coniugem, quod uenialem habet culpam.

Item libro secundo:

    Panem et uinum sic non reprehendimus, propter luxuriosos et
    ebriosos, quo modo nec aurum propter cupidos et auaros. Quocirca
    commixtionem quoque honestam coniugum non reprehendimus propter
    pudendam libidinem corporum. Illa enim posses esse nuba
    praecedente perpetratione peccati, de qua non erubescerent
    coniugati. Haec autem exorta est post peccatum, quam coacti sunt
    uelare confusi. Unde remansit posterioribus coniugatis, quamuis
    hoc malo bene et licite utentibus, in eiusmodi opere humanum
    uitare conspectum, atque ita confiteri quod pudendum est, cum
    debeat neminem pudere quod bonum est. sic insinuantur haec duo,
    et bonum laudandae coniunctionis, unde filii generentur; et malum
    pudendae libidinis, unde qui generantur, regenerandi sunt ne
    damnentur. Proinde pudenda libidine qui licite concumbit, malo
    bene utitur; qui autem illicite, malo male utitur.  Rectius enim
    accipit nomen mali quam boni, quoniam erubescunt boni et mali.
    Meliusque credimus ei qui dicit: "scio quia non habitat in me",
    hoc est in carne mea, "bonum," quam huic, qui hoc dicit bonum,
    unde si confunditur, cornfit etur malum; si autem non
    confunditur, addit impudentiam peius malum. Recte ergo diximus,
    ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non
    potest accusari, sicut adulteriorum malum bono naturali quod inde
    nascitur, non potest excusari; quondam natura humana, quae
    nascitur uel de coniugio uel de adulterio, Dei opus est; quae si
    malum esset, non esset generanda, si malum non haberet, non esset
    regeneranda.