Jump to content

Professio Fidei Orientalibus praescripta

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Professio Fidei Orientalibus praescripta
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus

Professio Fidei Orientalibus praescripta

URBANUS PAPA VIII, BENEDICTUS PAPA XIV

–––––––––

Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in symbolo Fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei Unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula; Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt: qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est; crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas; et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris; et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem; qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per Prophetas. Et Unam, Sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum; et vitam venturi saeculi. Amen. Veneror etiam, et suscipio universales Synodos, prout sequitur, videlicet: N i c a e n a m primam, et profiteor, quod in ea c o n t r a A r i u m damnatae memoriae definitum est, Dominum Jesum Christum esse Filium Dei ex Patre natum unigenitum, id est ex substantia Patris natum, non factum, consubstantialem Patri, atque impias illas voces recte in eadem Synodo damnatas esse, "quod aliquando non fuerit", aut "quod factus sit ex iis, quae non sunt, aut ex alia substantia, vel essentia", aut "quod sit mutabilis, vel convertibilis Filius Dei";

Constantinopolitanam primam, secundam in ordine, et profiteor, quod in ea contra M a c e d o n i u m damnatae memoriae definitum est, Spiritum Sanctum non esse servum, sed Dominum, non creaturam, sed Deum, ac unam habentem cum Patre et Filio Deitatem; E p h e s i n a m primam, tertiam in ordine, et profiteor, quod in ea contra N e s t o r i u m damnatae memoriae definitum est, Divinitatem et humanitatem ineffabili et incomprehensibili unione in una persona Filii Dei unum nobis Jesum Christum constituisse, eaque de causa Beatissimam Virginem vere esse Dei Genitricem;

Chalcedonensem, quartam in ordine, et profiteor, quod in ea contra E u t y c he n e t D i o s c o r u m, ambos damnatae memoriae, definitum est, unum eundemque Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum perfectum esse in Deitate, et perfectum in humanitate, Deum verum, et hominem verum ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum Deitatem, eundem consubstantialem nobis secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato; ante saecula quidem de Patre genitum secundum Deitatem, in novissimis autem diebus eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine Dei Genitrice secundum humanitatem; unum, eundemque Christum Filium Dominum Unigenitum in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unionem, magisque salva proprietate utriusque naturae, in unam personam, atque substantiam concurrente, non in duas personas partitum, aut divisum, sed unum, eundemque Filium et Unigenitum Deum Verbum Dominum Jesum Christum: Item ejusdem Domini nostri Jesu Christi Divinitatem, secundum quam consubstantialis est Patri et Spiritui Sancto, impassibilem esse, et immortalem, eundem autem crucifixum et mortuum tantummodo secundum carnem, ut pariter definitum est in dicta Synodo, et in epistola S. Leonis Romani Pontificis, cujus ore Beatum Petrum Apostolum locutum esse Patres in eadem Synodo acclamaverunt, per quam definitionem damnatur impia haeresis illorum, qui Trisagio ab Angelis tradito [scl. Is. 6, 3], et in praefata Chalcedonensi Synodo decantato: "Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis", addebant: "qui crucifixus es pro nobis", atque adeo divinam naturam trium Personarum passibilem asserebant, et mortalem;

Constantinopolitanam s e c u n d a m, quintam in ordine, in qua praefatae Chalcedonensis Synodi definitio renovata est; Constantinopolitanam tertiam, sextam in ordine, et profiteor, quod in ea contra M o n o t h e l i t a s definitum est, in uno eodemque Domino nostro Jesu Christo duas esse naturales voluntates, et duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse, et humanam ejus voluntatem non contrariam, sed subjectam divinae ejus atque omnipotenti voluntati;

N ic a e na m s e c u n d a m, septimam in ordine, et profiteor, quod in ea contra I c o n o c l a s t a s definitum est, imagines Christi, ac Deiparae Virginis, necnon aliorum Sanctorum habendas, et retinendas esse, atque eis debitum honorem et venerationem impertiendam; Constantinopolitanam q u a rt a m, octavam in ordine, et profiteor in ea P h o t i u m merito fuisse damnatum, et Sanctum Ignatium Patriarcham restitutum;

veneror etiam, et suscipio omnes alias universales Synodos auctoritate Romani Pontificis legitime celebratas et confirmatas, et praesertim Florentinam Synodum, et profiteor, quae in ea definita sunt, videlicet quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio aeternaliter est, et essentiam suam, suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio et ex utroque aeternaliter, tamquam ab uno principio, et unica spiratione procedit; item dictionem illam, "Filioque", veritatis declarandae gratia, et imminente necessitate, licite ac rationabiliter Symbolo fuisse appositam. Item in azymo, sive fermentato pane triticeo Corpus Christi veraciter confici, Sacerdotesque in altero ipsum Domini Corpus conficere debere, unumquemque scilicet juxta suae ecclesiae, sive Occidentalis, sive Orientalis consuetudinem. Item si vere poenitentes in Dei charitate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint, et omissis, eorum animas poenis purgatoriis post mortem purgari, et ut a poenis hujusmodi releventur, prodesse eis fidelium vivorum suffragia; Missarum scilicet sacrificia, orationes et eleemosynas, ac alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt secundum Ecclesiae institutum; illorumque animas, qui post Baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae, sunt purgatae, in coelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum Trinum et Unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius; illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. Item Sanctam Apostolicam Sedem et Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse Beati Petri Principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput, ac omnium christianorum patrem, ac doctorem existere, et ipsi in Beato Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam, ut eadem Florentina Synodus asserit, in gestis oecumenicorum Conciliorum et in Sacris Canonibus continetur. Item legalia veteris Testamenti, seu Mosaicae legis caeremonias, sacra sacrificia, et sacramenta, Domino Jesu Christo adveniente cessasse, et post promulgatum Evangelium sine peccato observari non posse; ejusdem etiam legis veteris ciborum mundorum et immundorum differentiam ad caeremonialia pertinere, quae surgente Evangelio transierunt. Illam etiam Apostolorum prohibitionem ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, illi tempori congruisse, ut inter Judaeos, et gentiles dissensionis materia tolleretur, cujus Apostolicae prohibitionis causa cessante, etiam cessavit effectus.

Pariter veneror, et suscipio T r i d e n t i n a m Synodum, et profiteor, quae in ea definita, et declarata sunt, et praesertim offerri Deo in Missa verum, proprium et propitiatorium sacrificium, pro vivis et defunctis, atque in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento, juxta fidem, quae semper in Ecclesia Dei fuit, contineri vere, realiter et substantialiter Corpus et Sanquinem una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat, et sub unaquaque specie, et singulis cujusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri.

Item septem esse Novae Legis S a c r a me n t a a Christo Domino nostro instituta ad salutem humani generis, quamvis non omnia singulis necessaria, videlicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium; illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem (sine sacrilegio) iterari non posse. Item Baptismum esse necessarium ad salutem, ac proinde, si mortis periculum immineat, mox sine ulla dilatione conferendum esse, et a quocunque, et quandocunque sub debita materia et forma et intentione collatum, esse validum. Item Sacramenti Matrimonii vinculum indissolubile esse, et quamvis propter adulterium, haeresim, aut alias causas possit inter conjuges thori et cohabitationis separatio fieri, non tamen illis aliud Matrimonium contrahere fas esse. Item Apostolicas et Ecclesiasticas t r a d i t i o ne s suscipiendas esse, et venerandas. I nd u l g e n t i a r u m etiam potestatem a Christo Ecclesiae relictam fuisse, illarumque usum christiano populo maxime salutarem esse.

Pariter, quae de p e c c a t o o r i g i n a l i, de j u s t i f i c a t i o n e , de s a c r o r u m l i b r o r u m, tam Veteris, quam Novi Testamenti indice, et interpretatione in praefata Tridentina Synodo definita sunt, suscipio et profiteor. [Jussu Leonis XIII, Decreto S. Congr. de Propag. Fide, 16 Julii 1878, hic additur: Item veneror et suscipio oecumenicam Synodum V a t i c a n a m, atque omnia ab eadem tradita, definita et declarata, praesertim de R o ma n i P o n t i f i c i s p r i ma t u ac de ejus i n f a l l i b i l i ma g i s t e r i o , firmissime amplector et profiteor.]

Caetera item omnia suscipio et profiteor, quae recipit et profitetur Sancta Romana Ecclesia, simulque contraria omnia, et schismata et haereses ab eadem Ecclesia damnatas, rejectas et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio et anathematizo. Insuper Romano Pontifici Beati Petri Principis Apostolorum successori, ac Jesu Christi vicario veram obedientiam spondeo, ac juro. Hanc fidem Catholicae Ecclesiae, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et inviolatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime (Deo adjuvante) retinere et confiteri, atque a meis subditis, vel illis quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum. Ita ego idem N. spondeo, voveo, et juro: sic me Deus adjuvet, et haec Sancta Dei Evangelia.