Jump to content

Professio fidei (Bachiarius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Professio fidei
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20

BacHis.ProFid 20 Bachiarius Hispaniae Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Professio fidei

1. Omne quod fuit, ipsum quod erit; et non est omne recens sub sole (Eccle. I, 9, juxta LXX). Et iterum Apostolus: Omnia haec in figuram nostri contigerunt (I Cor. X, 6): quod praesentis rei probatur effectu; cum gesta olim evangelici sacramenta mysterii, iterum aetatis nostrae temporibus renovata celebrentur. Ecce nunc, quantum intelligimus. Christus a Samaritana aquam postulat, cum beatitudo tua fidem a nobis requirit. Suspectos nos, quantum video, facit, non sermo, sed regio; et qui de fide non erubescimus, de provincia confundimur. Sed absit, beatissime, ut apud viros sanctos macula nos terrenae nativitatis inficiat. Nos patriam etsi secundum carnem novimus, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16), et desiderantes Abrahae filii fieri, terram nostram cognationemque reliquimus (Gen. XII, 1). Hoc autem ideo dicimus, quia sicut Samaritanis, sic nobis non creditur a Judaeis, eo quod cujusdam haeresis macula solum nostrum originale perstrinxerit: sic praesidentum quorumdam sententia judicamur, quasi liberi esse ab erroris deceptione nequeamus. Dictum est similiter quondam ab incredulis: A Nazareth potest aliquid boni esse (Joan. I, 46)? et tamen inde Christus processit. Numquid, rogo, Apostolorum merita unius perfidia avaritiaque mutavit, qui, non dicam de eadem regione, sed eorum processit e latere? Numquid patriarcharum vitam fratrum culpa turpavit? Numquid prophetarum oracula, pseudoprophetarum commenta falsarunt? Core illo Levitico in haeresim declinante, numquid reliqua cognatio ex hac stirpe descendens, maculam ex propinquitate contraxit? Pontificis filiis ignem offerentibus alienum, germani eorum sacerdotali funguntur officio, et inculpatos se a crimine fratrum ministerii sui honore testantur. Nicolao diacono in haeresim declinante, gloriosa collectorum fratrum in virtutibus Dei opera refulserunt. Crimen nobis regionis intenditur. Quisquis hoc dicit, legat Christum Samaritanum (Joan. VIII, 48): in qua provincia, non solum haeresis, sed idololatriae criminibus servierunt. In domo profani et sceleratissimi Achab Abdias servus Domini inventus est, qui corporibus prophetarum meruit copulari. In Sarepta Sidoniae, inter Chananaeorum scelestissimum genus, vidua fidelis reperitur, et prophetarum hospita eligitur. Magister idololatriae et caput haeresis Balaam, ut Christum praedicaret, admissus est. Job ex Esau profani et infidelis stirpe descendit. Ruth cognata generis Christi, Moabitis esse describitur, cujus origo in aeternum ab Ecclesiae foribus abdicatur. Abraham caput fidei de Chaldaeorum stirpe descendit, quibus vernacula et naturalis magicae artis impietas est. Magis Christum adorantibus, vetera errorum non imputantur opprobria. Moysi Aegyptiorum artibus erudito prophetalis spiritus gratia condonatur. Jam in Christo renatis terrenae provinciae error ascribitur?

2. Si agnoscimus patriam, erubescamus et culpam; mihi enim civitas cui renovatus sum, regio effecta vel patria est. Nihil mihi de terrenis affinitatibus ascribatur, quibus renuntiasse memini. Quisquis est, qui me provinciae cognatione aestimat infidelem, ipse infidelem se esse noverit; quia aut oblitus est, aut lubricum putat, quod in baptismo confessum esse cognoscit: sine dubio enim non relinquit terrenam cognationem, qui me de patrio errore confutat. Certe secundum institutionem actus humani, pater patriam facit. Qualiter mihi patria in terra esse dicitur, cui ex praecepto coelesti Patrem in terra vocare, aut habere non sinitur (Matth. XXIII, 9)? Vis enim, ut evidentibus tibi per me hoc probetur exemplis, qui patriae culpas errorem? Nonne Novatiani hoc genere a catholicis dissidentes, probrosae haeresis lepram judicio contraxere perverso, eo quod ante actam culparum seriem crediderunt etiam posteris ascribendam, et non tam haeresim odere quam plebem? Si pro culpa unius, totius provinciae anathemanda generatio est, damnetur et illa beatissima discipula, hoc est, Roma, de qua nunc non una, sed duae vel tres, aut eo amplius haereses pullularunt; et tamen nulla earum cathedram Petri, hoc est, sedem Fidei, aut tenere potuit aut movere. Damnentur postremo et omnes provinciae, de quibus diversi erroris rivuli manavere. Ille vas electionis et gentium Doctor (Act. XX, 9), lapso Eutycho de tertio tecto, credo, aliquid de Trinitate erranti, restituit calorem fidei, et vitam reddidit, hoc est, veniam relaxavit. Nos fortasse adhuc in fenestra, id est, in lucis via et fidei splendore residentes, severi nimium judices, non ex discussione, sed ex suspectione condemnant: nescientes, quia quo judicio judicaverint, judicabitur de eis (Matth. VII, 2), et qui fratri suo dixerit racha, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22). Racha enim, vacuus interpretatur. Et quis est vacuus, nisi cujus interiora carent fidei veritate, et est velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor, XIII, 1)? Ille, qui una tantum nocte Christum viderat, ait contribulis suis: Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audiat quae agit (Joan. VII, 51)? Et hi qui tot annorum Domini sectatores sunt, prius judicant, quam id unde judicant, audiant atque cognoscant? Si ante cognitionem promenda est sententia, cur legislator praecepit (Levit. XIV, 36 seqq.), ne antequam introeat sacerdos, et videat domum quae cariosae vel tinnientis lepra haeresis scindatur, immunda judicetur? Ne, quaeso, beatissime frater, male de provincia sentiatur. Non latet enim perspicaciam tuam, quia cum in adventu arcae Dominicae Dagonis caput in centum partes cum utrisque pedibus comminutum sit, spina ejus integra superfuisse describitur (I Reg. V, 4, sec. LXX), Nos enim Dagonis caput sive pedes, membra mundi, id est, orientem et occiduum esse sentimus; in quibus partibus sub praesentia legis omnis errorum contrita perversitas est. Tuum sit enim judicare, quae sit medietas spinae, in qua adhuc nodorum compago dissoluta perdurat. Ut quid, rogo, quaeritur provincia mea? Peregrinus ego sum, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 17). Verumtamen si magnopere quaeritur, ubi natus sim, accipiatur confessio mea, quam in baptismi nativitate respondi: non enim mihi patria confessionem, sed confessio patriam dedit; quia credidi, et accepi (Matth. XXI, 22). Nec me offuscet Samaritana conditio; quia Christum interrogatus ad puteum credidi, et purgatus a lepra infidelitatis agnovi. Verumtamen quia apostolicae eruditionis instituta nos commovent [An. commonent] (I Pet. III, 15), ut omnibus poscentibus nobis rationem de fide et spe quae in nobis est, proferamus; non moremur fidei nostrae regulam beatitudini tuae, qui artifex es ipsius aedificii demonstrare.

3. Sed ne forte hoc ipsum suspicionem infidelitatis incutiat, quod tardius ad interrogata respondeo; credimus Deum esse; quod fuit, erat; quod erat, erit, numquam aliud, semper idem: Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus: unus Deus, et unus filius de Patre, Spiritus sanctus Patris et Filii. Unius Trinitatis ista substantia, et tria ista unam habentia voluntatem. Nec communicans major, nec accipiens minor: nec est secundus a primo, nec tertius de secundo; quia sic nos prophetica instituta docuerunt dicendo: Non ascendes per gradus ad altare meum (Exod. XX, 26). Altare enim velut quamdam basem Fidei suspicamur, unde vitalis cibi participantur alimenta; quia altare ex proprietate nominis sui, nonnisi sublimium rerum alta cognitio est. Divisum enim per syllabas nomen altaris, inchoatumque de fine, res alta significatur et sonat. Ad hanc Fidem per gradus ascendere non debemus, ne inaequaliter sentiendo, de inferiore ad superiorem transitum faciamus; sed aequali gradu nostri cordis intrare, ut unius substantiae, unius potestatis, unius virtutis, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum sentiamus. Pater enim principale nomen divinitatis per se, quod creditur, et quod dicitur Pater Deus, Filius Deus ex Patre, non ex se, sed Patris. Pater Deus, et Filius Deus: sed non idem Pater, qui Filius; sed idem esse creditur Pater, quod Filius. Et Spiritus sanctus, non Pater ingenitus, sed Spiritus ingeniti Patris. Filius genitus, non Spiritus Filius, sed ipse Filius, super quem a Patre missus est Spiritus. Itaque, cum ingenitus Pater sit, cujus est Spiritus, incaute Spiritus sanctus dicitur ingenitus, ne duo ingeniti, aut duo Patres ab infidelibus aestimentur. Filius Patris ante saecula genitus a Patre, non potest alium genitum habere consortem; ut credatur unigenitus, et duo geniti non dicantur. Pater enim unus ingenitus, Filius unus est genitus, Spiritus sanctus a Patre procedens, Patri et Filio coaeternus; quoniam unum opus, et una in Patre et Filio et Spiritu sancto voluntatis operatio est. Pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus a Patre procedens, Patri et Filio coaeternus; sed ille nascitur, hic procedit, sicut in Evangelio beati Joannis legitur: Spiritus qui a Patre procedit, ipse vobis annuntiabit omnia (Joan. XV, 26, et XVI, 13). Itaque Spiritus sanctus, nec Pater esse ingenitus, nec Filius genitus, aestimetur; sed Spiritus sanctus, qui a Patre procedit. Sed non est aliud quod procedit, quam quod unde procedit. Si persona quaeritur, Deus est. Haec per hoc tripartita conjunctio et conjuncta divisio, et in personis excludit unionem, et in personarum distinctione obtinet unitatem. Sicque credimus beatissimam Trinitatem; quod unius naturae est, unius deitatis, unius ejusdemque virtutis atque substantiae; nec inter Patrem et Filium et Spiritum sanctum sit ulla diversitas, nisi quod ille Pater sit, et hic Filius, et ille Spiritus sanctus; Trinitas in subsistentibus personis, Unitas in natura atque substantia. Filium quoque credimus in novissimis diebus natum esse de Virgine et Spiritu sancto, carnem naturae humanae et animam suscepisse. In qua carne et passum et sepultum, resurrexisse a mortuis credimus et fatemur; et in eadem ipsa carne in qua jacuit in sepulcro, post resurrectionem ascendisse in coelum, unde venturum exspectamus ad judicium vivorum et mortuorum: Virginem quoque de qua natum scimus, et virginem ante partum, et virginem post partum, ne consortes Elvidiani erroris habeamur. Carnem quoque nostrae resurrectionis fatemur integram atque perfectam, hujus, in qua vivimus in praesenti saeculo, aut bonis artibus gubernamur, aut malis operibus subjacemus, ut possimus in ipsa, aut pro malis poenarum tormenta sustinere, aut pro bonis bonorum praemia acquirere: neque, ut quidam absurdissime, aliam pro hac resurrecturam dicimus, sed hanc ipsam, nullo omnino ei vel membro amputato, vel aliqua corporis parte desecta. Hic est nostrae Fidei thesaurus, quem signatum ecclesiastico Symbolo quod in baptismo accepimus, custodimus. Sic coram Deo corde credimus: sic coram hominibus labiis confitemur; ut et hominibus cognitio sua fidem faciat, et Deo imago sua testimonium reddat. Hic est baculus defensionis nostrae, quo murmurantium adversus nos ora feriamus, qui nos per viam hujus saeculi transeuntes, jugo consuetudinis, non studio rationis oblatrant. Hoc scutum fidei nostrae, quo obtrectantium verborum et venenata suspicionum spicula repellimus ac vitamus, ne aliquod in nobis patens membrum et de protectione fidei nudum, sermo inimici qui ad feriendum destinatur, inveniat. Sed sileamus de his, quia nobis nunc, non repercutiendi, sed vitandi tantum hostis cura suscepta est.

4. Jam vero, si etiam illud a nobis quaeritur, qualiter de anima sentiamus, factam credimus esse, sicut legimus in Hieremia propheta per regem Sedeciam dicentem: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam istam (Jerem. XXXVIII, 16). Si autem quaeritur, unde sit facta, nescire me fateor, quia nec usquam legisse cognosco: et ideo nec de imperitia erubesco, quia lectione non doceor, neque periculum formido, quia quae non lego, non praesumo, ne transgressor propheticorum inveniar praeceptorum, qui mandat sanguinem non manducari, adjiciens, (Levit. XVIII, 14), quia omnis carnis sanguis anima est. Quid enim est sanguinem manducare, nisi de anima disputare? Et ideo carnem quae nobis in Adam fundata est, possumus dicere ex mundi qualitatibus substantiae Deo artifice et auctore compactam; sanguinem enim ad basem fundamus altaris; id est, ut ipsi qui creavit, scire unde creaverit, relinquamus. Basis enim altaris velut quaedam radix profunditatis est, cujus secreto etiam rationem animae jungamus, de qua disputare non possumus. Et ideo nec partem dicimus Dei animam, sicut quidam asserunt, quia Deus impartibilis et indivisus et impassibilis est: anima vero diversis passionibus mancipata, sicut quotidianus rerum exitus probat. Nec de creatura aliqua factam dicimus, ne eam faciamus viliorem reliquis creaturis, quibus domina, si bene egerit, constituta est; sed ex Dei tantum voluntate formari, cujus potentiae non necessaria est materia, ex qua quod voluerit operetur, sed ipsa voluntas ejus materia eorum, quae fieri aut esse mandaverit. Sed nec illi assertioni tradimus manus, qua quidam superfluo delectantur, ut credant animas ex transfusione generari; quia contradicit huic suspicioni beatus David dicendo: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Et alibi: Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII, 15). Ubi hic transfusio inveniet locum, ubi aut singillatim corda finguntur, aut dicitur: ipse fecit nos, et non ipsi nos? Qui ergo ex tranfusione dicunt animas generari, id asserere dicuntur, quia ipsi nos faciamus. Sed hoc praescientia prophetalis objurgat dicendo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Absque sola igitur Trinitate, omne quod in coelis sive in terris et mari potentatur, agitur, movetur, creaturam esse credimus et fatemur.

5. Diabolum non ita factum sentimus, ut diabolus est, nec proprium habuisse naturae suae genus, ut diabolus nasceretur, et hoc cognomen meritum dedisse, non Deum: nec ingenitum esse, quia Deus non est; nec factum esse diabolum, quia Deus malum non fecit, sed angelum bonum factum, sicut Scriptura demonstrat: Per bonum operatum est mihi omnem concupiscentiam (Rom. VII, 8). Malum enim angelum fuisse sic credo, ut Apostolus dicit: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet (II Cor. XII, 7). Et alibi: Nisi venerit refuga et discessio (II Thess. II, 3). Ergo qui nunc refuga est, fuit aliquando intuitu Creatoris, et in illa gradus sublimitate quae scripta a prophetis, cum dicitur: Et tu eras consignatio similitudinis, et corona decoris (Ezech. XXVIII, 12), et reliqua; et alibi: Quomodo de coelo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur (Isai. XIV, 12). Hunc boni et mali capacem dicimus accepisse ex factore naturam, immortalitatis gloria et honore circumdatum; accepisse etiam scientiae dignitatem; qui elatus in superbiam, suum credidit esse quod non erat; quoniam qui eum fecerat, Dominum non videbat. Ego sum, inquit, et non est alius praeter me (Isai. XLVII, 12). Inde terrae deputatus est et cineri, ut scriptum est: Quid superbis? terra et cinis (Eccli. X, 9), et, Initium peccationis superbia (Ibid., 15). Qui tartaro et igni perpetuo deputatus, perennis est poenae, non immortalis vitae. Credimus omnem creaturam Dei quae ad usus ciborum a conditore concessa est, bonum esse, sicut et factum est: Et vidit Deus, quia bona sunt valde (Gen. I, 30, 31). Sed ab his ad tempus abstinere, non pro superstitione religionis neque abominatione creaturae Dei, sed pro continentia carnis, utile esse sentimus secundum Apostoli consilium, qui dicit: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. XIV, 21); atque cum libuerit, uti; et cum delectaverit, abstinere, in hominis potestate consistere. Conjugia probamus, quae Deo auctore concessa sunt: continentiam in ipsis praedicamus; virginitatem, utpote egregium germen, et ex effeta trunci radice procedens, extollimus et miramur. Justorum peccatorumque distantiam, non ex conditione creatoris, sed arbitrio credimus accedere voluntatis. Poenitentiam peccatorum plenissima fide suscipimus, ac veluti secundam gratiam suspicamur, sicut Apostolus ad Corinthios dicit: Volui per vos venire, ut secundam gratiam habeatis (II Cor. I, 15).

6. Vetus et novum Testamentum aequali fidei lance suscipimus; ac veluti currentis per signa ponderis libra, sic testimoniorum gesta mobili meditatione pensamus. Nec evacuantes historiae fidem, credimus universa gesta esse quae legimus; sed juxta doctrinam Apostolicam sensum in his spiritualem, prout Dominus dederit, perscrutamur: qui tamen sensus ad typum Christi Ecclesiaeque pertineat; aut in morum emendationem correctionemque proficiat. Et hoc ipsum juxta illud, quod Apostolus ait: Omnia haec in figuram nostri contigerunt (I Cor. X, 6). Et alibi beatus Petrus: Omnis sermo interpretatione indiget (II Pet. I, 20). Omnem scripturam quae ecclesiastico canoni non congruit neque consentit, non solum non suscipimus, verum etiam velut alienam a Fidei veritate damnamus. Peregrinis atque ignotis fabulis de scripturarum continentia, non facile accommodamus assensum; neque cito nova doctrina aurium nostrarum intrat cavernas, quia legimus Virginem novam aliam in secreto, quam rudem vel secretam suspicamur esse doctrinam; quae ob hoc prohibetur inspici, ne hominum corda, commentitia, sub specie veritatis, sermonum pulchritudine suavitateque decipiat. Virgo est illa doctrina, quae nulli viro ecclesiastico vel catholico cognita est; sed inter mulieres semper adolevit, id est, animas, quae semper discentes, omni spiritui deceptionis credula se facilitate commiscent, non curae habentes unde concipiant; cum Dominus in Lege mandaverit, ne non nisi de tribu sua in conjugio copuletur, id est, illi fidei intellectus, qui ex patrum semine, hoc est, doctrina descendit, et Abrahae qui primus in praeputio credidit, prosapia nobilitatur et genere. Virgo est illa doctrina, quae tantum in secreto sibi placet, et in publicum erubescit exire. Hanc talem, non solum fugimus, verum etiam publica voce damnamus, stultum docentes hoc credere, quod aut ipsi defendere non possumus, aut ad aures publicas non debeat pervenire.

7. Jejunia attentiora secundum ecclesiasticam regulam disciplinamque servamus, ut tribus temporibus anni masculinum nostrum (Exod. XXXIV, 23), hoc est, opus virtutis quod caetero operi praecellat, appareat: ac si quando jejunia indicta Ecclesiae, tunc nos cupimus, non solum de usu consuetudinarii, verum etiam a conversatione, fabulis, salutationibus quae fabulas interserunt, jejunare. Et cum haec, teste Deo, ita, ut scribimus, sentiamus; tamen non sic nobis de veritate blandimur, ut si forte sacerdotes sive doctores, qui sunt capita populi et colomnae ecclesiarum, quodlibet ex his quae professi sumus, probantes (aliquid) rectius quid dixerint, pigri simus in eorum sententiam transire; praeceptumque meminimus scriptum: Interrogate patres vestros, et dicent vobis (Deut. XXXII, 7). Neque enim tam stulti sumus, ut quibus capita pro sanctificatione submittimus, his corda nostra humiliare nolimus. Pastor est: quo vocaverit, sequar: quod dixerit, ruminabo; quia ipse scit sibi pro custodia mea reddendam esse rationem (Heb. XIII, 17). Haec sint, de quibus interim vobis ad praesens occurrere potui: si quae aut studio praeteriisse, aut te adhuc titillare videantur, sine verecundia interrogare dignare, ut sine cunctatione respondeam, et aut emender de errore, aut confirmer in Fide. Testor omni legenti verba professionis hujus, quoniam si quis dempserit de his, demet Deus de libro vitae partem ejusdem (Apoc. XXII, 19). Etenim ille qui nos crediderit aliud labiis loqui, aliud corde tenere; sicut superius dixi, cor nostrum Deus potest inspicere. Ipsi obtulimus labia ad confessionem: de quibus possunt homines judicare, satisfecimus; ac sic duobus testibus stabit omne verbum nostrum (Deut. XVII, 6), id est, Deo, cujus judicium in nos, si fallimus, invocamus; et hominibus, quorum suspiciones nostra confessione corrigimus, ne amplius in nobis velint male sentiendo peccare. Si quis his auditis in incredulitate perstiterit, ut non nobis fidei assensum tradat, non dubito, quin in die judicii partem aut inter incredulum populum, aut inter falsos testes habiturus sit, et secundum judicium legis Moysi iniquitatem quam in fratre suo meditatur, sit recepturus (Deut. XIX, 19).

8. Nos enim, etsi peccatores sumus, tamen propter illa trecenta aurea scuta quae Salomon fabricavit (III Reg. XIV, 27), aerea facere non debemus. Scutum enim Fidei forma est secundum Apostolum, qui dicit: et Accipientes scutum fidei (Ephes. VI, 16). Et ille pro aureis aerea facit, qui subtracta fidei veritate, solum degenere reddit et confessione tinnitum; et cum devotus videatur in numero, tamen reus invenitur ex voto, id quod non credit confitendo. De quibus quidem dixisse beatus Apostolus suspicandus est: Habentes speciem pietatis, et virtutem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Nonne videtur tibi virtus in auro, et species in aere posse sentiri? Sed optamus assertionem propheticam custodire, ut ante pedes equorum regis, qui nisi episcopi aut doctores sunt, quorum pedes veloces sunt super montes (I Isai. LII, 7), evangelizantes pacem, fidei nostrae scuta ponamus. Trecenta enim aurea scuta, sive beatae Trinitatis fides, sive omnium creaturarum satio, coeli, terrae et maris: cursores enim qui ante pedes equorum ponunt ea, illi credendi sunt qui potuerunt dicere: Cursum consummavi (II Tim. IV, 7): quia instituti lege huc usque ad finem servare possimus, ne illa Suracim rex Aegypti (III Reg. XIV, 25), hoc est, diabolus, a templo nostri cordis abripiat. Excubent suffragia orationum tuarum ad Jesum Christum Dominum nostrum, cui gloria in saecula saeculorum amen.