Jump to content

Professio fidei (Hincmarus Rhemensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Professio fidei
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125



Professio fidei

Professio fidei (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

Professio fidei

125.1199D| Ego Hincmarus hujus sedis ordinandus archiepiscopus, et sacro ministerio vestro, sancti Patres, praedicationis officium suscepturus:

Confiteor sanctam atque ineffabilem Trinitatem Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum naturaliter esse, unius substantiae, unius naturae, unius majestatis, atque virtutis. Dominum quoque nostrum Jesum Christum de Deo Patre ante tempora genitum, eumdemque sub tempore de Spiritu sancto conceptum, et de Maria Virgine natum credo. Qui passus pro redemptione humani generis, ad inferna descendit, indeque victor resurgens, et in coelos ascendens, venturus est in fine saeculi, ut reddat singulis prout gesserunt in corpore positi, 125.1200D| sive bonum, sive malum. Praeterea constitutiones quatuor principalium conciliorum, Nicaeni, Constantinopolitani, Ephesini et Chalcedonensis: canones quoque synodorum, et decreta quae orthodoxa fides suscipit et complectitur, me suscipere, tenere et praedicare velle confiteor. Haereses vero et schismata, quae catholica Ecclesia anathematizat, et quidquid sanae fidei adversatur, condemno, respuo et anathematizo. Beato vero Petro et vicario ejus debitam subjectionem et obedientiam, suffraganeis vero nostris adjutorium me exhibiturum profiteor; et huic professioni meae coram Deo et angelis ejus, sub testimonio quoque praesentis Ecclesiae subscribo.

(no apparatus)