Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/34

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma tricesimum quartum
1588

 Progymnasma tricesimum tertium Progymnasma tricesimum quintum 

Studium in sylvis ac nemoribus.

Personae:

Minutius, Polydorus, Magister.

Minutius
Non ita pridem, cum essem forte ex tristitia perturbatior, quaerebam ubi illam miseriam ex animo velut expuerem. Dedi me itaque ad legendas epistolas Plinii, quas abs te ut breves, argutulas, disertas, suaves, eruditas et facetas magnopere probari saepius animadverteram. Incidi autem in sextam libri primi, qua ille memorat Cornelio Tacito, qui cum ei familiaritas mutua intercedebat, sed in fylva dum venaretur, et ad retia sederet, iaceretque in proximo venabulum, quo scilicet feras in plagas se induentes transverberaret, meditatum esse, cogitationesque suas stylo pugillaribus indidisse. Non est quod contemnas, inquit, hoc studendi genus: mirum est, ut animus hac agitatione motuque corporis excitetur. Iam undique sylvae et solitudo, ipsumque illud silentium quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde cum venabere, licebit auctore me, ut panarium et lagunculam, sic etiam pugillares feras. Experieris non Dianam magis montibus, quam Minervam inerrare. His ita perlectis, egomet continuo mecum: conveniam Polydorum, ex eo sciscitabor, quid de hoc Pliniano iudicio ipse iudicet: arbitreturne perinde Minervam ut Dianam vagari per montes et nemora.

Polydorus.
Non ergo hoc de nihilo est, quod me conventum esse expetisti.

Minutius
Non est Polydore, sed ausculta dum. Musis quidem certe, et μυσηγέτῳ Phoebo montes, nemora, sylvas in quibus habitent, et choros agitent, non arces et urbes dedicatas novimus. Capiuntur item eiusmodi locis poetae, et in ea secedere carmina composituri consueverunt. De Orpheo quoties legimus, ipsum canentem bestias et quercus insecutas? Quod si hoc antiquissimum e doctis genus, poetarum in quam, illic in suo negotio percommode versari potest, cur alii non possunt? Quid eos prohibet? Si solitudo ac silentium studiis conducunt, ibi neutrum desideratur. Si liber caeli aspectus, si lenes viridissimarum arborum susurri, si dulces avicularum concentus, si placido cum murmure de rupibus desilientes lymphae cogitationem minime confundunt ac remorantur, quin potius spiritum exsuscitant, animum hilaritate complent, atque ad propositam actionem attemperant, cur non stamus a Plinio, et aliquando cum stylo et palimpsesto, aut cum libro in nemus ambulatum imus, ibique summa iucunditate diem conterimus? Virgilium poetarum excellentissimum in Campaniam frequenter, regionis amoenitate illectum secessisse, ibique bonam partem suorum carminum condidisse proditum est memoriae,

Polydorus.
Quia sententiae meae particeps ut esses, idcirco istuc ζή? μα in medium attulisti, respondebo tibi, si spoponderis prius, non emanaturum quod audieris: sum enim homunculus unus e multis, nondum oracula cano.

Minutius
Quod mihi credideris, ait Plautus, fumes ubi posiveris: alium putes licet rimarum plenum esse, non me.

Polydorus.
Locos solos, ac silentium quam altissimum legentibus, scribentibus, commentantibus vehementer commodare fatendum est, nec inter arbitros, clamores, strepitus quantumcunque mediocres animum pro eo ac vellet deberetque suum posse agere negotium. Hinc videmus literarum candidatos amare secessus, et locos interiores ac penitus silentes captare, ne per idola et imagines rerum sensibus perceptarum mens sese dividere, ac pluribus impertiri cogitationem, et veluti pugnam quandam tolerare cogatur. Demosthenes ille, cuius eloquentia obstupuit uniuersa Graecia, studendi caussa latebrose ab hominum conspectu, loco subterraneo se occultabat, ex quo nulla vox audiretur, nihil videretur. Quare? Ne oculi et aures alio mentem avocarent. Si Philosophorum, si Oratorum, aliorumque literis praecellentium vitam legas, non mutos in turba magis quam in solitudine, solis libris praesentibus, respondentibusque suas res egisse invenies.

Minutius
Prorsus tecum sentio.

Polydorus.
At vero quod quis ad hoc idem aliquid valere nemora et sylvas contendat, propter ratiunculas quas tu afferebas, hoc aliquid nihil est. Iucundi sunt eiusmodi secessus, verum ad ea quae nos quaerimus non sunt accommodati. Siquidem illa eadem quae sensibus blandiuntur, et animum delectant, eum ipsum ab opere destinato quasi retrorsum raptant: qui, quo pluribus est intentus (ut vulgatus inquit versiculus) eo minor est, eo minus valet ad singula: valet, ubi totus intenditur. Ac miror equidem Plinium hunc a Magistro suo Quintiliano dissentire voluisse, quem lib. 10. cap. 3. hanc opinionem evellisse e mentibus hominum non ignorabat. Nisi forsan, (quod video fieri potuisse) hic illo posterius institutiones suas in lucem emisit. Sylvae porro, nemora, montes, ut etiam flumina, fontes, citharae, cantus, non ideo Musis tribuuntur, quod poetas vel necessarium, vel utile sit in illis locis, aut circum illa loca versari: sed ut studii ipsorum quod tractant suavitates, et usitata materia isto modo, istisque fictionibus indicentur. Bene igitur Flaccus.

Me doctarum ederae praemia frontium
Diis miscent superis: me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.

M.
Tibi profecto, et clarissimo doctori Quintiliano suffragabor, amoenitateque illa locorum, ut hortis, non nisi ad meram et solam animi oblectationem cum utar ipse, tum utendum, si fuerit occasio, suadebo.

Notae


1 BESTIAS ET QUERCUS INSECUTAS: Horat. Ode 12. lib. 1.

Aut in umbrosis Heliconis oris,
Aut super Pindo, gelidove in Haemo,
Unde vocalem temere insecutae
Orphea sylvae,
Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus celeresque ventos,
Blandum et auritas fidibus canoris
Ducere quercus.

Propert. lib. 3. eleg. 1.

Orpheu te tenuisse feras, et concita dicunt
Flumina Threicia detinuisse lyra.

Fabulam hanc, ut item alteram de cantu et lyra Amphionis explicat Horat. epist. ad Pisones.

2 LOCOS SOLOS: Sola loca, seu locos solos (nam utrumque in usu est) vocant scriptores antiqui deserta, infrequentia loca, et in quibus nemo habitet. Plaut. Rud. Neque magis solae terrae solae sunt, quam haec loca, atque hae regiones. Lucret. lib. 6. Cur etiam loca sola petunt, frustraque laborant. Cic. de Divinat. Cum in locis solis maestus errares. Probus in Eumene. Si per loca sola contenderet, sperabat se imprudentem hostem oppressurum. Terent. Phorm. Solas terras: Virg. in eclog. Solos montes. Catull. Solam rupem, solam arenam. Sallust. Solas vias dixit.

3 A MAGISTRO SUO QUINTIL.: Inter caetera: mihi, inquit, iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus. Namque illa ipsa quae delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati. Neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest: et quocunque respexerit, desinit intueri quod propositum erat. Quintilianum magistrum suum nominat Plin. epist. 14, lib. 2.