Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/51

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma quinquagesimum primum
1588

 Progymnasma quinquagesimum Progymnasma quinquagesimum secundum 

Spes et metus ob certamen scholasticum.

Personae:

Paschasinus, Stephaniscus.

Paschasinus
O quale, quam venustum, modisque omnibus elegans bravium in crastinum disputatoribus nobis a Magistro est propositum? Apelles ipse nihil pinxisset lepidius. Et idcirco ostendit ante, credo, ut disputandi alacritatem summam nobis iniiceret, et tam electorum praemiorum ardentiore nos cupiditate inflammaret.

Stephaniscus
Cogor ipse fateri, nihil vidisse me pulchrius istis imaginibus.

Paschasinus
At nos victoria potituros, istaque κειμήλια adepturos vix est ut sperare ausim.

Stephaniscus
Non? Hem. Quid est quod tibi desperationem istam obiiciat?

Paschasinus
Iustinus et Anselmus disputatores sunt fervidissimi, rerumque grammaticarum ut qui maxime gnari, et in certaminibus vincere soliti: ego autem pro more habeo vinci. Si auctor es, abeo, et praeceptori conditionem renuntio: aut ut prodat dies aliquot disputationibus istis, ab eo postulo.

Stephaniscus
Tamne demisso atque humili te esse animo? Audacia hic pro virtute uti licet: exue metum. Sunt mihi aliquot reconditae quaestiones, quas cum antagonistis obiectavero, tanquam hamo pisces, visco volucres capientur.

Paschasinus
Si superati ceciderimus, vaevirgis quae morientur in corpore non tuo, sed meo: vehementer enim doctor noster irasci solet succumbentibus, nec ignominia illorum contentus est, addit etiam acerbitatem supplicii. Tibi parcet, quoniam plerumque vincis, et vinceris ideo, quia solus duobus esse par nequiveris, cum ego te nihil adiuverim.

Stephaniscus
Contra est ac dicis. Ne sic te abieceris: non desunt tibi ad hanc pugnam vires, modo animus non desit.

Paschasinus
Quid tu statuisti proponere?

Stephaniscus
De heteroclitis. Quid tu?

Paschasinus
De Praeteritis et supinis.

Stephaniscus
Multa sunt ibi difficilia, bene elegisti.

Paschasinus
At hoc perquam incommodum, quod nunquam fas est librum inspicere.

Stephaniscus
Si illis fas esset, nobis iniuria fieret: iam neutris fit.

Paschasinus
Si victoriae compotes redierimus, dona, quaeso, mihi tuam partem.

Stephaniscus
Insane, quid petis? Talentum mallem donare. Non abundo istis opibus: tu ditissimus es.

Paschasinus
Errat qui hoc de me credit, mentitur qui dicit.

Stephaniscus
Egone tibi mendax?

Paschasinus
Verbo lapsus sum: fallitur, volebam dicere.

Stephaniscus
Intendamus ingenia, et ad certamen nos accingamus, quod illi colluctatores nostri sine dubio iam faciunt.

Paschasinus
Hac nocte somno parum apud me loci erit.

Stephaniscus
Apud me permultum vigiliis.

Notae


1 ISTAQUE κειμήλια) Hoc nomine vocatur proprie et usitate, quod in nostra supellectile caeteris pretiosius et tale, quod magna cum cura reponi solet, idem quod θησανρὸς, qui et ipse ob eam caussam a τίθημι dicitur, Germaniceein Kleinod.

2 CONDITIONEM RENUNTIO: Renuntiare pro nuntium remittere, et salutem ultimam dicere, Cicero nunquam dixit. Quintil. in 10. Alia quidem sententia civilibus officiis renuntiabit. Budaeus in Pandect. Conditionem latam renuntiare, est quod dicunt, resilire, vel digredi ab oblatione facta: quod si voluntate eius fiat, qui conditionem accepit, dicitur acceptam facere conditionem, hoc est, remittere oblationem. Idem in Forensib.