Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/54

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma quinquagesimum quartum
1588

 Progymnasma quinquagesimum tertium Progymnasma quinquagesimum quintum 

Hora producta.

Personae:

Patrophilus, Zachaeus.

Patrophilus
Haec hora tam longa est, ut si dimidiatus sit dies.

Zachaeus
Mihi paene annus videtur.

Patrophilus
Retraxit a cursu is qui horologium moderatur.

Zachaeus
Non abest suspicio. Egisset hoc bonus vir antequam scholas ingrederemur. At ille perpetuo post meridiem errorem horologii sui, vel suam potius incuriam ista hora corrigit, ponderaque sursum revocat quo in dies singulos ferme ad dimidium horae tempus nobis prorogetur, cum alioqui totas quinque hic sessitemus.

Patrophilus
Ubinam igitur hanc iniustitiam deplorabimus? Apud quem de ista iniuria querimoniam habebimus?

Zachaeus
Censeo apud Praeceptorem. Verum cum ipsemet non ignoret tempus extendi, et tam leni animo id patiatur, videtur velle nos ultra definitum spatium hic inter scamilla haesitare: quod tamen sine magna eius quoque molestia fieri non potest.

Patrophilus
Consilium dabo.

Zachaeus
Da.

Patrophilus
Conveniamus praefectum horologio, eumque totius scholae verbis rogemus, et honorarium polliceamur, ne nos cruciet amplius: quin post hac non folum non productiores sed angustiores etiam horas reddat: quippe cum hic sedemus tam diu, et immerito, tempus quod domi ad studia, ad coenam lusumque relinquitur necesse est fieri contractius.

Zachaeus
Nostra aetas, pro dolor, valde exposita est injuriis: pueri enim contemnimur facile, quia pueri sumus.

Notae


1 IS QUI HOROLOGIUM: De inventione horologii apud Romanos, vide quid scripserit Plinius lib. 7. cap. 60.

2 INTER SCAMILLA: Diminutum est a scamno, ut a mamma diminuitur mamilla. Priscian. lib. 3. Vitruvius genere virili dixit, per scamellos impares. Turneb. lib. 11. cap. 2.

3 HONORARIUM POLLICEAMUR: Quod permulti parum latine scientes, et egregie germanizantes, exTrinckgelt solent dicere, bibale, et dare alicui bonum bibale: nos hanc ipsis elegantiam relinquamus, dicamusque honorarium. Honoris enim caussa datur ea pecunia, etiamsi a quibusdam ad pocula conferatur.