Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/59

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma quinquagesimum nonum
1588

 Progymnasma quinquagesimum octavum Progymnasma sexagesimum 

Literae Bellerophontis.

Personae:

Magister, Discipulus.

Magister.
Tantum non alternis diebus nusquam in schola cerneris: cum deinde caussam volo noscere, nunquam te deficit aliqua huius tam frequentis absentiae purgatio: aut enim paternum, aut maternum imperium aliquo te negotio irretitum tenuit. Miror si ita res habet.

Discipulus.
Non secus profecto: et ut minus dubites in posterum, ecce schedam patris ipsius manu eiusque signo obsignatam, qua mihi cavet.

Magister.
Legamus hanc schedam. O rem nec opinatam. Volebam tacitus quod hic exaratum reperio legere, verum rectius fecero, si clare, toto audiente coetu legero. Spe ista lapsus es. Infelices, et in caput atque perniciem tuam scriptas attulisti literas. Attendite, ut si qui huius pueri virtutem factaque imitamini, eiusdem exitum et exitium perhorrescatis.

SIMEON RHODOPHILUS

CASSANDRO Ludi moderatori S. D.

FILIUM meum non nego alias** a me, alias a coniuge mea negotiis occupari necessariis, quando famulos, et ancillas non semper sub manum habemus. Caeterum ille, quo tempore scholae habentur, nimis saepe in aedibus visitur: aut, quod narratum est mihi, in platearum angulis cum aequalibus certat globulis ac nucibus. Cum percunctor, quare in ludo non sit, respondet, aut non doceri, aut abs te sibi datam domi manendi potestatem. Ego te vel in functione tua adeo segnem, ut tam frequenter non doceas, vel pueri tam securum, ut sine iusta eum ratione abesse sinas, credere nequeo. Itaque tametsi ipse hoc epistolium a me flagitavit, quo se tueretur, tu nihilominus pro officio tuo in eum quam severissime animadverte: id erit mihi vehementer gratum. Bene vale.

Hem Carole, quid ais? pallor omnia membra tenet, obmutuit, contremuit. Teneo cassibus meis implicitam et impeditam vulpeculam. Nuda pellem, ut debitam artibus tuis mercedulam capias. En ut me ductavit dolis. Qui mendacio confidit in caducum parietem inclinat.

Notae


1 LITERAE BELLEROPHONTIS: Cum quispiam literas affert commendatitias, ut ipse quidem putat, re autem vera accusatorias: aut cum aliquis nuntiat, fecitve quo se prodit, sibique nocet. Quales ad Iobaten Liciae regem attulit Bellerophon, et in sacra historia etiam Urias Hettaeus ad Ioabum. Vide Homer. Iliad. 6. Lambin. in Oden. 6. lib. 3. et adagium. Plaut. Bacchid.

Nullus homo dicit, hae tabellae te arguunt,
Quas tu attulisti, hae te vinciri iubent. Aha,
Bellerophontem iam tuus me fecit filius,
Egomet tabellas detuli**, ut vincirer.

Historiam periucundam de puero commemorat Iovianus Pontanus, qui artificio quodam conciliato pallore et languore adduxit eo patrem, ut ipsum in ludum ire vetaret. De sermone lib. 2. pag. 207. edition. Aldin.