Progymnasma sexagesimum sextum | Progymnasma sexagesimum octavum |
Industria discendi.
Personae:
Gordianus (discipulus), Alexander (discipulus), Magister.
Gordianus
Ne defugias hoc officium: da mihi tantillum, mi Alexander.
Magister
Mitte orare tandem, en paratum habes, accedamus.
Gordianus
Age sane.
Alexander
Sollicitavit me dudum, et instigavit Gordianus, ut quiddam tibi in percunctando ponerem, venerande praeceptor.
Magister
Quid est quod vicarium quaerit? Ipse per se, si quid est opus interroget.
Gordianus
Non videtur referre uter hoc faciat.
Magister
Ergo ipsemet faciat.
Alexander
Impedit hominem adolescentiorem verecundia.
Magister
De rebus a me explicatis, aut disputatis num est aliquid?
Alexander
Nihil tale.
Magister
Quid dicam fore? Enunciate paucis.
Alexander
Avemus scire nos duo, quinam discipulorum tuorum tibi in praecipuis sint amoribus: et hoc est, quod te conventum volebamus.
Magister
Etsi quaestionem affertis neque necessariam, neque tantopere vobis utilem, attamen responsum reddam, et sententiae iudiciique mei rationes cum exposuero, efficiam, ut peritiores abeatis, quam advenistis.
Gordianus
Id nobis in optatis est, studemusque sermone tuo etiam nunc doctiores fieri.
Magister
Principio apud me quidem certe formosus an deformis sit aliquis perparvi refert: qui non nesciam, ne in omni pulchro capite inesse cerebrum: et vinum Lesbium in viliora abiectioraque vascula, ut in pateras gemmatas et aureas infundi posse, iuxta mecum aeque intelligitis.
Alexander
Quid vero spectare soles in discipulis, propter quod apud te in numero aliquo, atque honore sint?
Magister
Duo.
Gordianus
Quaenam?
Magister
Ingenium et industriam: hae res duae commendant et charos mihi reddunt auditores meos.
Alexander
Si quis ambabus excelluerit?
Magister
Unum multorum instar, et ambrosia alendum, a meque amari tanquam oculos meos affirmo.
Gordianus
Si quis neutra?
Magister
Eum foenum esse oportere, et ad sordidum quaestuosumque opificium aliquod detrudendum.
Alexander
Si abs te in hac desperatissima colluvie numeramur, restim ememus, qui nos suspendamus.
Magister
Meliora ominamini: tenetis apud me locum non infimum.
Alexander
Ingeniosos forsitan praeferendos arbitrare diligentibus.
Magister
Qui possim?
Gordianus
Potiores partes dantur ingenio.
Magister
A quibus?
Gordianus
Ab uniuersis.
Magister
Qui vero sunt isti uniuersi? Eruditione rerumque usu et ingenio praestantes, an illiterati et imprudentes?
Gordianus
Eruditi, ni fallor.
Magister
Falleris. Ingenium ignavum, segne, pigrum eruditus nemo celebravit. Diligentiam sive industriam mediocri consociatam ingenio certatim omnes in magna gloria et laude ponunt. Haec sola est quae plausum meretur. De hac poeta quidam verissime cecinit: Omnia conando docilis solertia vincit.
Alexander
Iam perspicimus, industrios te prae ingeniosis admirari, illosque tibi esse in deliciis.
Magister
Fateor ita esse, ut dicis.
Gordianus
Quamobrem?
Magister
Auscultate, tum scietis. Primum res mihi videtur amore dignissima labor multus et assiduus in honesto et praestabili negotio, animusque insaturabili sapientiae cupiditate incensus, cuius ille (labor, inquam, indefessus) locupletissimus certissimus quo testis est. Nemo quippe in eo elaborare, operamque collocare velit, cuius amore ac desiderio nullo flagrat.
Alexander
Percepimus istam caussam, et alias, si quae sunt, requirimus.
Magister
Quid agit bonus Praeceptor?
Gordianus
Docet.
Magister
Studiose an oscitanter?
Gordianus
Studiose.
Magister
Bestias an homines?
Gordianus
Homines utique.
Magister
Discentes, an animis et cogitatione alibi commorantes, solisque corporibus praesentes?
Gordianus
Discentes, et tota mente attentissimos.
Magister
Nunc tu mihi responde Alexander. Quorum censes proprium esse discere: ingeniosorum qua ingeniosi, an potius industriorum, etsi ingeniis minoribus praeditorum? Nam industriam omnis expertem ingenii applicare ad literas, esset imbrem in cribro portare.
Alexander
Plurimi valentes ingenio non discunt, aut dissolute et languide discunt: quocirca eorum hanc esse naturam neutiquam sentio: nulli enim ingenioso deesset.
Magister
Rem fabulare. Bene docentes igitur quos amare potissimum et inprimis debent?
Alexander
Bene discentes, et qui literas vorant, sine ulla controversia.
Magister
Omnem rem tenes. Quid nunc superest quod quaeratis?
Gordianus
Dici non potest, quam tua istac tam subtili disputatione delectati simus. Tulimus responsum sapiens; et quod praeterea requiramus, restat nihil.
Alexander
Perspicimus probe, quid tu iure a nobis postules, enitemurque ut amore tuo, et quidem illo non vulgari, ne simus indigni: quoniam quos vehemetius diligas, manifesto cognovimus.
Magister
Si verba ad rem contuleritis (quanquam hactenus non omisistis; et ego magis instituti tenendi, quam hortandi caussa hoc profero) si hoc, inquam, effectum dederitis, nomen vestrum cum aeternitate coniungetis .
Notae
1 Ad hunc dialogum, et ea, quae de industriae laudibus proferuntur illustranda, pertinere mihi videtur perlepida historia, quam de Furio Cresino Plin. libr. 18. cap. 6. narrat. C. Furius Cresinus, inquit, e servitute liberatus, cum in parvo admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in invidia magna erat, ceu fruges alienas pelliceret veneficiis. Quamobrem a Sp. Albino Curuli die dicta, metuens damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit, et adduxit filiam validam, atque ( ut ait Piso ) bene curatam ac vestitam, ferramenta egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos. Postea dixit: Veneficia mea, Quirites, haec sunt, nec possum vobis ostendere, aut in forum adducere lucubrationes meas, vigiliasque et sudores. Omnium sententiis est absolutus. Addit Plin. Itaque est profecto, opera, non impensa cultura constat. Ego vero similiter in re dissimili affirmo: non tam ingenio, quam labore et sudore doctrina invenitur. De eruditorum tamen assiduis contentionibus atque vigiliis non saepe cogitamus .
2 IN OMNI PULCHRO: Vide Aesopi apologum de vulpecula in officinam statuarii ingressa. Dialogum 66. legant, qui crebro a ludo absunt, et 67. qui ingenio minus valent: ut et illi fiant assidui, et isti animosi.
3 ET CHAROS MIHI REDDUNT: In primis ea habenda cura est, ut is ( Praeceptor) fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet, sed affectum. Nec sane quisquam literis, saltem leviter, imbutus, eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit. Quintilian. lib. 1. cap. 2.