Progymnasma octogesimum secundum | Progymnasma octogesimum quartum |
Honores Academici.
Personae:
Martyrius, Smaragdus.
Martyrius
Quod aspectaverim te aliquoties circumferentem libellum sententiarum Ciceronis, forma permodica (typographi in decimosexto vocant) et typis Plantinianis, quorum est in hoc genere praecipua commendatio: eam opinionem imbibi, eius lectionem pergratam, perque iucundam tibi solere contingere.
Smaragdus
Et perutilem, Martyri, quod creberrime experiundo probavi.
Martyrius
Recita dum unum aliquod axioma, seu pronunciatum.
Smaragdus
En, Tuscul. 1. Honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloriae, iacentque ea semper, quae apud quosque improbantur.
Martyrius
Vera effatum quis neget virum sapientissimum, et Romanae eloquentiae principem? Atque hanc eandem sententiam millies cantatam audivi in creationibus Baccalaureorum, Magistrorum, Doctorum, quas Promotiones nominare mos iam antiquus et vulgaris est.
Smaragdus
Ibi potissimum locus fuit, et est, meo iudicio, ista similiaque proferendi.
Martyrius
Cur tandem?
Smaragdus
Quod eos honores inprimis sibi proponunt plerique, qui ad sapientiae studia ingrediuntur: quorum adeptione velut gradus parant, vitamque sibi muniunt, qua ad amplissimas dignitates, tum in Ecclesiastica, tum in civili Repub. provehantur.
Martyrius
Res isto modo se habet. Nec mirum tamen, artes ingenuas sine spe singularium praemiorum non coli a multis, cum vix unum alterumve invenire detur, qui virtutem, qua constat nihil esse honestius, nihil amabilius, propter seipsam amplectatur. Et surdis canit Poeta nescio quis: Ipsa quidem virtus sibimet pulcherrima merces.
Smaragdus
Est vero honestissima merces honor, et in eo omnes nationes concordissime conspirant atque consentiunt: quocirca qui illam affectant, citius in laude ponendi sunt, quam qui esuriunt pecuniam. Divine, ut omnia, M. Tullius in Off. Nihil est tam angusti animi, tamque parvi, quam amare divitias: nihil honestius magnificentiusque, quam pecuniam contemnere, si non habeas: si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre.
Martyrius
Ex eodem nobilissimo scriptore mihi occurrit illud: Insignia virtutis multi sine virtute assequuntur. Quod pro certo in istis quoque scholasticis ornamentis valere debet: ut existimemus nimirum non omnes Magistros esse Magistros: siquidem non omnes qui habent citharam sunt citharoedi.
Smaragdus
Hi faciunt, ut inaugurationes istae vilescant, et per summam inscitiam ac temeritatem suam non mediocria in civitates detrimenta important.
Martyrius
Probas mihi ista quae dicis. Quot sunt autem ordines sive gradus istarum dignitatum? Praeter Baccalaureos, Licentiatos (quos Promagistros, seu Mellodidascalos mallent quidam nominare) Magistros et Doctores, mihi quidem nulli videntur.
Smaragdus
Quo pacto nulli? Esne tu Studiosus?
Martyrius
Studiosus, ut si quisquam alius.
Smaragdus
Estne istuc honoris vocabulum an minus?
Martyrius
Si negem, tu me iure optimo de mentis potestate exiisse dicas.
Smaragdus
Est ergo alius gradus, et quidem primus omnium, sine quo (in Academiis praecipue Germanicis) nulli fas est illos, quos supra recensebas, ascendere.
Martyrius
Da veniam, non cogitaram. Superest igitur ut Baccalaureatum mediter, quandoquidem beanismo exutus et absolutus, in numerum Studiosorum iampridem cooptatus sum.
Smaragdus
Meditare, licet: sed cave ne tu quoque unus de illis reperiare, qui hoc insigne virtutis sine virtute assequuntur.
Martyrius
Cavebitur. Nunc velim, quod sine magno labore tuo fiat, rationem istorum vocabulorum explices, si poteris, et rem breviter ac perspicue definias.
Smaragdus
Annitar sane, ut postulatis tuis faciam satis. Beani nomen unde procusum, et quare huc translatum sit, nescire me confiteor, nec me huius inscientiae pudet. Usurpatur autem de iis, qui quasi profani adhuc, et Musarum sacris initiati nondum sunt, de tyronibus novitiisque scholasticis.
Martyrius
Probe intelligo. Nunc de Baccalaureis age.
Smaragdus
Pedibus eo in sententiam docti cuiusdam viri, qui hanc vocem a militia deductam credit. Gallorum enim veteri lingua battullum praelium, et battallarios tyrones milites, quique castra sequi, et militiae exerceri coepissent, ac semel manum cum hoste conservissent, nominatos: hinc postea in Academia Parisiensi perantiqua, ubi hae promotiones videntur natae, Battalarios appellari solitos, qui in studiis ingenuarum artium quasi tyrocinium posuissent, et publice disputando specimen eruditionis suae praebuissent, atque ita tanquam cum hoste iam conflixissent. Quod ergo de bacca et lauro alii philosophantur, frivolum est ac nugatorium. Laurus, id est, corona e lauri foliis contexta, debetur poetis tantum (de doctis loquor: nam quis ignorat etiam Imperatorum et militum triumphantium esse lauream?) praeterea nullis: idque ob certas caussas, quarum hic non est necessaria commemoratio. Ceterum consuetudo et ignorantia, ut alias innumeras, sic istam vocem depravavit, ac pro Battalariis, Baccalarios, deinde Baccalaureos in sermonem Latinum induxit.
Martyrius
Haud displicet opinio tua. Quis igitur erit Baccalaureus (retineamus vocem usitatam, ne res novas moliri videamur) quis, inquam, erit inter literatos?
Smaragdus
Qui confecto liberalium scientiarum tyrocinio, publicum progressus sui testimonium, hocque ipsum nomen in consessu et frequentia Academica est consecutus.
Martyrius
De Licentiatis sequitur ut disseras.
Smaragdus
A licentia deflexum est nomen, quod illis liceat summam dignitatem petere et consequi, cum voluerint. Aptius Magistri, seu Doctores designati appellarentur, quae potest eorum haberi definitio, ut agamus pingui Minerva, et paucis.
Martyrius
Magistri nomen, aveo nosse unde extiterit. Quidam volunt a magis et ter, quod nempe Magister emineat super alios eruditos ter.
Smaragdus
Apage cum notatione ista tam ridicula. Magistri lurecos. sunt, penes quos praecipua rerum cura est. Hinc dicti magistratus. Festus Magistros appellatos docet, quod caeteris magis possunt: vel quod magis quam caeteri diligentiam, et sollicitudinem rebus quibus praesunt debent. Nec solum in scientiis liberalibus dicuntur aliqui Magistri, id est, praeceptores et doctores: sed etiam in aliis rebus permultis: nempe Magistri pagorum, societatum, vicorum, collegiorum, conviviorum, equitum, qui pagis, societatibus, vicis, collegiis, conviviis, equitibus praesunt, et praefecturae illae, magisteria. Unde magisteria municipalia apud Sueton, in Augusto. Et in Catone, cum de conviviis loquitur Cicero. Me vero magisteria a maioribus instituta delectant. Et magistrare Festo est moderari, regere, temperare. Itaque illud, ter, nihil video aliud habendum quam adiectionem syllabicam, ut loquuntur Grammatici: sicut sit in meditullium, quod significat medium: in qua voce, tullium, nihil est; et pari ratione in aliis quibusdam vocibus. Finiemus autem Magistrum: cui decursis Philosophiae et artium septem spatiis, rite ac solemni caerimonia hoc nomen est impertitum. De Doctoribus, sive illi Iuris, sive Theologiae, sive Medicinae sint, facile ex his quid sentiendum sit, colligetur. Sed intra carceres revocanda est aliquando oratio. Si quid vel nunc desideras, vel alias super his rebus desiderabis, a doctioribus et dialecticis petes.
Martyrius
Implevisti expectationem meam, erisque in posterum mihi et propter facilitatem tuam charior, et propter doctrinam venerabilior.
Notae
1 DE honoribus istis scholasticis, sive ut more iam receptum est loqui, de promotionibus, multa cap. 7. lib. Academiarum Midendorp. rationem insignium istorum accipiendorum, et honorem denique cum victoribus apud Olympum coronatis comparat Iunius libr. 5. cap. 21.
2 AXIOMA SEU PRONUNTIATUM: Quam Aristoteles ἀπόφασιν propositionem, enuntiationem, Cicer. 1. Tuscul. more Stoicorum ἀξίωμα vocat, et interpretatur ibidem pronuntiatum, in 4. Academ effatum. An tu dialecticis ne imbutus quidem es? Inprimis enim hoc traditur: Omne pronuntiatum (sic enim mihi in praesentia occurrit, ut appellarem ἀξίωμα, utar post alio, si invenero melius) id ergo est pronuntiatum, quod aut verum aut falsum esse dicitur. Aristoteli in posterioribus analyticis axioma est aliud: nempe communis quaedam sententia, quae non tantum vera est, sed etiam vera omnibus videtur. Eadem sunt axiomata, quae et κοιναί ἔννοιαι. Inepte autem faciunt, qui hanc vocem ἀξιώματα hoc significatu dignitates interpretantur. Lege Muret. cap. 2. lib. 6.
3 SIBIMET PULCHERRIMA MERCES: Seneca de Clement. lib. 1. cap. 1. Recte factorum verus fructus est fecisse, nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas est.
4 DE MENTIS POTESTATE EXIISSE: M. Tull. insanos, furiosos, iracundos exisse dicit e potestate: hoc loquendi genus ex eo natum suspicor, quod qui furiosi erant, agnatorum et gentilium potestati permittebantur, et domini rerum suarum esse vetabantur. Ita exierant e potestate sua. Rationem enim loquendi, quae postea manavit latius, hanc originem, hunc fontem habuisse auguror. Nam et filii, qui parentum potestati subiecti erant, tamen quibus in rebus suae spontis et arbitrii erant, suae potestatis dicebantur esse. Cic, autem eleganter dicit: furiosos exiisse e potestate dici, quia non sunt in potestate mentis, cui regnum totius animi a natura tributum est. Turneb. lib. 2. cap. 11.
5 INSCIENTIAE PUDET: Piget damni, pudet turpium, taedet eorum, quorum satietas nos coepit.